Camilli Blasii ... De festo cordis Jesu dissertatio commonitoria cum notis, et monumentis selectis

발행: 1771년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

- DIssERTATIO COMMONITORIA. 4

erroris periculum in cultu Cordis carnei quod ego nolim at solute negare, nec concedere gratis . Captu enim dissicile est, quomodo rudes homines , & agrestes, qui Solarem globum bipalmarem judicant, quod ea parva mole conspicuum se praebeat eorum oculis , Cor tamen unum , quod a corpore disjunctum spectant , non putent ab eo divisum , sed Cordi ipsi simul inesse, aut ei circumsidere existiment totam, ac integram Comporis molem . Verum ut dixi, non est hujus loci in id inquurere . Quaestio enim supponit significationem cultus esse veram, ac ratam , hoc est adaequatam, & con nam rei significatae, quod tamen non probatur, nec umquam probari poterit, quia numquam Cor Nessi suit a corpore divisum . Nam quo vera esset, ea quae sipponitur , significatio , necessario requireretur, ut corporis integritas interiori cultu servata, peraeque servata retineretur in cultu exteriori ; de quo tamen actumst oportet, semel ac dirigatur , & terminatim seratur in Cor Christi earneum . Cor enim carneum , quod pars est corporis, & minus toto, non potest adaequare sgnificationem integri corporis , quod ad veritatem exigitur cultus rati. AEquat enim signa rebus , ut ait S. Thomas 22. q. IΟ9. Additque insta ad rem nostram q. I 83. art. 5. Mquod omnis pars est minor toto . Et supra g. I l O. art. I. corp.

Virtus, inquit, veritatis sper consequens opposita vitia immanifessatione consipiit, quae sit per aliqua signa : quae quidem

manifestatis, sive eminciatis est rationis actus conferentis signum ad signatum . Et prius q. Ios .art. a. Est autem quidam specialis ordo fecundum quod exteriora nostra vel verba velfacta , debite ordinantur ad aliquid : sicut signum ad signatum : ad hoc perficitur homo per virtutem veritatis . Sit enim oportet; ut falsitas absit, & veritas constet ; aequalitas quaedam intellectus vel signi , ad rem intellectam , signatam et ut praemittit art. I.

corpo

72쪽

CAPUT XV LP ars opponitur toti tam si eonfideretur forsum a toto . quam si in eo pectetur. Concomitantia realis suppler

meritatem rei, sed non veritatem signi. In Sacramem

to Altaris veritas signi servatur sub utraque decie, quia vere Corpus Christi in OM palsione , cs momie separatum fuit a Sanguine.

SI quid ego video , non aliud hic restat effugium , quam ut

eo res trahatur , non esse de ratione significationis in cultu Cordis carnei , ur designet integrum corpus , quum etiamsi ipsum tantum Cor denotet, ea tamen significatio sic determinota nihil obsit integritati corporis. Neque enim designat Cortit contrapositum corpori, sed ut corpore circumsessum. Quot visitur etiam in imaginibus, quas ad id aptant cum lato ante. pectus hiatu : unde cor apparet in medio ventris, & ad calcem hunc addunt versiculum rei fgnificandae accomodum Dammi Fibio si tua μον : eccori u mis quem latine sorte sc redderent En tibi, nate, meum e rate , tuum mihi cor .

Sed quia dissimulare non possunt id genus significationem , ut ut contractam ad Cor Iesu in sinu ejus, contrariam nihilominus visum iri integritati corporis , propterea quod inclusio uniux exclusionem pra siserat a Iterius; huic etiam obviabunt incommodo sabsidium quaerentes a tacite supposita reali concomitantia , cujus est proprium , ut integritatem corporis servet, etsi inclusi ea non sit , imo potius significetur exclusa ipse culta Cordis carnei: ut manifestum fit a pari vi, quam exerit in Sacramento Altaris, ubi similiter supplet quod significationi deest. Supplet enim in Consecratione panis, qui vi formae significat, Vae, & operativae transubstantiatur in Corpus Christi, coexistentiam sanguinis ejus, di in Consecratione calicis, quae vi

73쪽

verbi ad solam pertinet vini trans storiatimem in sanguinem, coexistentiam supplet Corporis Christi cum ejus Anima, & Divinitate . Haec sunt, ut arbitror, cordatorum hominum extrema molimina. At si verum amamus, ea landitus eversa , ac

penitus disjecta jam sunt. Nihil enim interest, ad rem quod attinet , inter significationem contractam , & contrariam . Pars enim opponitur toti, uti quid minus eo, tam si consideretur

seorsum a toto , quam si sub ipse, seu in ipse . Quod ergo Cor

Iesu non dicatur adorari contra corpus, sed intra, physicam servat integritatem corporis , non significati*am . Quodque ad hoc additur de reali concomitantia, pertinet tem ad veritatem rei, non ad veritatem signi, ut perspicuum fit ex Sacramento Altaris, quod in exemplum prosertur . Rogo enim, facitne concomitantia realis , ut significatio specierum panis, quae sunt contractae ad innuendum Christi Corpus, non se contraria significationi sanguinis Et quod significationi corporis contraria non sit, quae sensibus ingeritur significatio sanguinis sub vini speciebus ξ Minime vero Pari ergo ratione incultu Cordis carnei significatio cultus, utpote contracta ad sormam unius cordis, contraria sit Oportet significationi integri corporis, licet alias ex concomitantia reali corpus coalescat cum corde, circumsessumque cor intelligatur a corpore. Nec est , cur instes. Quid ergo mali est in significatione , quam cultus offert Cordis carnei, contraria licet significationi totius corporis, dum nihilominus venit, & venire intelligitur ex reali concomitantia, propter quam adoratur simul cum Corde , dum hoc idem usuuenit etiam in Sacramento Altaris , in quo Ggnificatio nihilominus recta ac rata est, licet & in illa contrariast sub specie panis significationi sanguinis, & sub specie vini discrepet a significatione corporis ὸ Ad id enim praesto est clara,& palmaris responso. Non ideo enim in Sacramento Altaris rem , & rata est ea dispar , & opposita significatio, quia dicta

concomitantia suppetias serat, ut objicitur , utrique contractae,& contrariae sgnificationi, quod veritas exigit, & ad verita

74쪽

4s DE FESTO CORDIS IEIU

tem pertinet praesentiae realis Christi Domini in augustissimo Eu charistiae Sacramento, sed quia utrique signiscationi subest veritas rei significatae, quod ad justitiam & veritatem pertinet signi. Vere enim in triduo mortis Corpus Christi separatum suit a famguine, quod fgnificatur sub speciebus panis ; &sanguis vere separatus suit a corpore, quod sub speciebus significatur vini. Fac ergo videam Cor etiam Christi separatum suisse ab ejus eo pore , & lubens concedam nihil inesse mali in significatione, quam cultus offert Cordis carnei.

CAPUT XVII.

Peculiaris cultus Cordis in Sacramento Altaris significationem intercipit totius Corporis . Ex instituti

ne Christi sib speciebus panis totum venit Corpus dur

mi verbi, non fia vi concomitantia. Sicuti in Samcramento , ita in propria sperie non menit Cor Chrsiti directe ,'per concomitantiam relisua CG poris ejus partes. NEmo profecto inter Christianos homines hactenus extiistit, qui eo insaniae, atque dementiae pervenerit, ut Cor Christi ab ejus corpore aliquando abscissum avulsumque somniarit. Attamen, quod vix credibile sit, aliquid non admodum hujus monstri dissimile hac nostra aetate cernitur in cerintis quibusdam novae Armae imaginibus, quarum supra meminimus . In his, ut recta pervadant oculi ad Cor, sacrum Christi pectus immani scissura apertum repraesentatur . Mitto dicere

quam indigna, quam periculosa , ac fallacissima sint haec limmana figmenta , quae plerique Christianorum ad solidam pietatem instructi, non sine magno quodam horroris sensu intueriperispe seleant ; quae & incautam rudemque plebem in errores contra veritatem historiae sacrae, res Christi gestas narrantis, inducere quam facillime queant ι quae denique pectus illud si-

75쪽

DIRERTATIO COMMONITORIA.

eratissimum Reparatoris nostri longe deterioris conditionis faciant , quam ejus inconsutilem tunicam , quam militum carinnificum sorti permissam scimus , ne scinderetur , ut habetur Dan. I9. Nam propositum mihi est illud unum conari , ut ex his imaginibus novum quoddam argumenti genus instruam , quod cum antecedenti conjunctum multo apertius ostendat , quam vana, & falsa sit Adversariorum opinio de objecto cultus, quale ab iis in hoc Festo fingitur . Percontamur enim a Patronis contrariae sententiae , an quem Cordi carnis cultum exhibent in id genus imaginibus , & ad Christum , ut ego certissime credo , in propria specie reserunt , eumdem Cordi carnis similiter impendant in Sacramento Altaris Id equidem haud

aegre concesserint , imo nec possunt omnino negare . Nam si

ponas Cor carnis ut objectum cultus , aeque habes id objectum in Corpore Christi sub Sacramento Altaris , atque in ejus pro pria specie . Hoc posito , quaero nunc , an in cultu Cordis carnei sub Sacramento Altaris aliae partes corporis veniant simul cum Corde vi propria , & directa ejusdem cultus , an ope tantum realis concomitantiae λ Si primum dicant , jam sibi contradicunt , nec objectum cultus constituunt amplius in Corde carnis . Si vero secundum , non sibi jam adversantur , sed ipsi Domino , qui in institutione Sacrorum mysteriorum non dixit Hoees cor meum, sed me , inquit , es Corpus meum. Unde fit , ut totum corpus , & omnes corporis partes proprie , ac directe veniant sub speciebus panis , non sola vi concomitantiae realis, ut sanguis & caetera , quae ad Christum pertinent in propria specie . Non potes igitur citra violationem sacratissimae significationis aequa lege diffusae ad totum corpus, eam tribuere adora tionis speciem Cordi carneo Christi in Sacramento Altaris , qua

fiat , ut reliquae omnes corporis partes coadorentur , quemadmodum tu significas , ex reali tantum concomitantia ; sed necesse est ut adoratio tua simpliciter seratur in totum , & integrum corpus , quemadmodum vult Sc significat ipse Christus , ex nativa vi Sacramenti totum includente corpus , totum cor

76쪽

pus exprimenter non vero Cor primum tamquam praee uum corporis membrum, deinde & jecur, & pulmones, & nervos, de ossa, dc partes deinceps alias per accessionem . Quid hinc vero si consequens , jam omnes vident , ac facile norunt. Nam si nefas sit adorare Cor carneum tamquam Objectum cultus in Sacramento Altaris, neque id fas esse quiverit in propria Christi specie. Sicut enim utrobique caeterae partes venirent ex sela reali concomitantia, sic utrobique ab eis divisum significaretur aliquando Cor, quod nusquam factum est ,

ut Optime notat S. Thomas 3. p. qu. 76. art. a. ad a. ubi ait tin passione craristi cujus boe Sacramentum est memoriale mn fuerunt aliae partes corporis ab ioicem separatae , sicut sanguis , sed corpus indissolutum permansit secundum quod legitur

Exod. I 2. Nec os illius confringetis . Et ideo in Me Sacramento forsum consecratur sanguis a corpore, non autem aliqua alia pars

ab alia . Unde vel ex ipso Sacramento Altaris , quicquid Adversarii nostri vim omnem sitam in unius concomitantiae nexu collocantes, ne eorum sententia laesa putaretur ex cultu Cordis integritas corporis , se nobis tamquam magnum quoddam argumenti genus , objecisse arbitrabantur , usque adeo dilutum sublatumque est, ut nobis insit per mirifice faveat, & apertam pariatur retorsionem , a qua illi nusquam expedire se poterunt quamdiu verum erit, prout est absolute verissimum, quod Cor pus Christi semper integrum mansit, atque adeo nec in Sacramento, nec in propria specie significari potest citra manifestam veritatis injuriam quoquo modo divissim ; ubi tamen procul dubio divisum signiscatur eo cultu Cordis carnei, quem iidem

ipsi Adversarii nostri statuere modo vellent. Is enim cultus tam tum dicit respectu Cordis , quantum Consecratio panis respectu corporis , ut sicut consecratio panis separationem innuit sanguinis a corpore, ita & cultus Cordis carnei separationem in nuat Cordis a corpore. Haec si serio meditentur dicti cultus Patroni, dabunt, ut spero , veritati locum , & patentem agnoscent, quae latet in eo, perniciosissimam falsitatem, a qua cultus Religionis abhorret quam maxime. C

77쪽

DIssERTATIO COMMONITORIA. - 9

CAPUT XVIII.

Stib Ipeciebus panis non sola Christi caro ,sed totum venit

Corpus ejus, quantumvis praeparatum in modum cibi.

Nefas est in propria Christi specie aeque ac sub specie

Sacramenti secernere Cor a toto, etiamsi consideretur tamquam proprium quoddam amoris pabulum . UT vis argumenti in capite antecedente propositi Adversa.

riorum oculos magis distringat, expendant, ego velim, rationem, qua Christus suum exhibet corpus sub specie panis, hoc est in modum cibi, sicuti in modum potus suum exhibet sanguinem sub ipecie vini ; quae duo ut in corporali, ita & in spirituali resectione ad integritatem pertinent alimoniae, ut apte disserit

S. Thomas 3. p. q. 73. art. 2. corp. Est autem unum in perfectione , ad cujus integritatem concurrunt omnia , quae requiruntur ad finem ejusdem e sicut homo integratur ex omniibus membris nec sariis ad operationem animae : domus integratur ex omnibus

partibus, quae sunt necessariae ad inhabitandum :-μ boe S eramentum dicitur unuo . Ordinatur enim ad spiritualem res ctionem, qua corporali conformatur . Ad corporalem aurem refrictionem duo requiruntur, filisci eibus, qui es alimentum siccum , ε, potus, qui es alimentum humidum. Et ideo etiam ad integri- earem hujus Sacramenti duo concurrunt, scilicet spiritualis cibus , s spiritualis potus secundum illud Joan. 6. Caro mea vere es cibus, Usanguis meus vere est potus. Et q. 7 . art. I. corp. Et hoc rationabiliter, primo quidem quantum ad usum hujus Sacramenti , qui est manducatio. Sisut enim aqua assumitur in Sacramento Baptiseni ad usum spiritualis ablutionis , quia corporalis ablutio communiteν sit in aqua : ita panis, is vinum, quibus sommunius bomines reficiuntur, assumuntur in hoc Sacramento adusium spiritualis manducationis. Quo posito, si quis hinc niteretur in serre, sub specie panis non contineri vi Sacramenti, nisi

78쪽

carnem corporis Christi, quae sela nempe in esum venit de corporibus animalium, reliquas Vero partes, quas edere non est hominum , comprehendi tantum ex reali concomitantia ; non alia sane ratione revinci posset, quam ea mox producta, quod Christus Dominus in consecratione panis non suam expressit earnem, sed corpus. Ita S. Thomas 3. p. q. 76. art. I. ad 2. ubi solvens argumentum, quod crarisius es in hoc Sacramento secundum quod competit refectioni fidelium, quae in cibo potu consistit, ut supra dictum es . Sed Dominus dicit pan.6. Caro meavere ess cibus, est sanguis meus vere est potus. Ergo solum caro , O sanguis Christi continentur in hoe Sacramento. Sunt autem multa aliae partes corporis christi et puta, nervi , Ossa ,-alia hujusnodi. Non ergo totus Christus continetur sub hoe Sacramento; solide, ac stricte respondet, quia ex vi Sacramenti sub boe Sacramento continetur quantum ad species panis non solum caro,

sed totum corpus Christi, scilicet ossa , nervi, oe alia buisse di.

Et hoe apparet ex forma hujus Sacramenti r in qua non dicitur haec est cara mea , sed hoc es corpus meum . Et ideo eum Dominus dixit Ban. s. Caro mea vere es cibus, earo ponitur ibi pro toto compore , quia fecundum consuetudinem humanam videtur esse magis manducationi accommodata, prout scilices homines earnibus anim lium Nesiuntur communiter , non autem ossibus , vel aliis hu

jusmodi .

Nolim hic ego eum Adversariis contendere, & in quaestionem revocare, an Cor Jesu proprie sumptum, suo quasi jure sibi vindicet, ut dulce sit ac blandum amoris pabulum. Neque enim id cordi praecipuum, sed ei commune est cum caeteris partibus. Ne enim Philosephos commemorem , qui in jecore, non autem in corde, praecipuorum affectuum, ut aminris, desiderii, aliorumque similium sedem collocabant, commune id est juxta divinarum scripturarum oracula cum oculis, &crinibus ; Vulnerasti Cor meum in uno oculorum tuorum, in umcrine colli tui. Cantic. . Commune cum vultu Speciosus forma prae Filiis bominum. Psalm.qq. Commune cum ore , cum voce Ani Disiti od by GOrale

79쪽

DIssERTATIO COMMONITORIA. si

Anima mea liquefacta est, ut locutus est. cantis. s. Commune cum manibus , cum pedibus, cum latere pro salute hominum vulneratis , cruentatisque: Sponsussanguinum tu mihi es Exod. . Nolim, inquam , cum Adversariis de hoc ego contendere, nolim hoc in quaestionem revocare , sed quod toti dandum est

corpori, ut sacram expleat famem amantis animae , anhelanticque Deum, quemadmodum scriptum est Maub. l. ubicumque fuerit corpus , illis eongregabuntur cy' aquilae , id non recusem ,

de meo jure quasi decidens, veluti proprium Cordi dare. Quid

tamen inde Num propterea plus Cordi deseremus, uti suavis est amoris esca , quam carni Christi , uti cibus est in s oramento Altaris Nemo quidem , ut arbitror , id auserit a firmare . Quare si venit sub specie panis in Sacramento Altabris, non sola Christi caro, sed totum corpus ex vi verbi fgnificantis , & operantis: me es corpus meum, atque adeo , ut apte declarat S. Thomas loco citato Cum Dominus dixit Joan.6. Caramea vere est cibus e caro ponitur ibi pro toto eorpore , velint nolint , admittant oportet Adversarii , quod etiam in Festo Cordis Iesu , pars corporis , quae dat illi nomen , ac titulum , p natur item pro toto ca) . Totum enim indicat non ea solum , quae ore profertur , sed & quae personat opere significativa sorma cultus. Non eniim dicimus, quod manus hominis bonoretur, sed quia

homo honoretur, ut inquit S. ThomaS 3. p. q. 23. art. I. corp.

Quantalibet ergo vis detur attractoria quasi propria , ac praeci-

bet ad totum , vIdet Iem una eum eaeterIs partibus , dc iuxta propriam eujusque pr. rogativam , di omeluin , quod habet in toto ἱ tunc autem pars non venit actu . sed sola potentia , atque virtute, ut optime declarat s Thomas in Anu ε 3. art 3 ad a. Qui enim ali ruod tota n appetIι, veι diligit potiu3, etiam di igit partes eius , quamvis non actu. EI Me modo, ferundam quod babent ordinem ad totum . quasdam plus, quasdam minus : Mut qai aliquam Communitatem diligit, viritire Statilos diligit , plus, O minus, secun in eorum ordinem In bono

communi.

riorum positio, quam non probamus, telveteri disputantiam more permittimus , ut liberales simus . Repugnat enim , quod pars pro toto sumpta, significet proprie, quod ipsi perperam volunt. moties autem pars meri symboli speciem munusque gerit , quod unum ad rem nolitam saeit, peraeque repugnat, ut in partem ipsamn uis seratur speetati in . Nam s totum d signat, ipsumque , ut dia dieam , speeificat . non potet utique venire sub toto, nisi vellit in globo, hoe est dependentera toto , di secundum Ordinem, quem h

80쪽

pua Cordi Iesu, ad alliciendos hominum an os , si fortasse

efficere ea vis poterit , ut Cor apud Adversarios qualycumque sve causa, sive stimulus sit, quo moveantur ad cultum Christi, at certe essicere nunquam poterit, ut Cor tamquam specialis, ac definita pars corporis Christi terminas si , 8e olectum d iuncti cultus. Hoc enim in sensit ne illa quidem vis Cordis cupis esse potest istiusinodi cultus , tum quia genus quoddam

operationis est, &operatio, ut ait S. Doctor ad a. non bonoratur , sed est ratio bonoris, tum quia natura sita disjunctum quid est, ac praeterea etiam effcit, ut ripsum a toto segregatum in Christo spectetur . Indeque fit, ut quemadmodum a se, ita& a Corde ipso removeat eam omnem conditionem , quae, ubi de Christi aὸoratione agitur , necessaria est ad constituendum terminum, & objectum cultus. Quare viget aequa lege no-Brum istud argumentum a sorma Sacramenti mutuatum, & laua Opportune traductum secundum ipsam formam cullius , quae totum respicit in rationali natura subsistens. Quunt itaque Christus Dominus, quam in Sacramento Altaris praeparavit carnem Fidelibus in cibum , non eam, vel una ipsasignificatione, separari permiserit a corpore , ut apte repetit S. Thomas 3. p. q. 78. art. a. corp. Terminus autem , ad

quem et exprimitur per nomen significans naturam ejus , in quod fit conversio . God quidem est totum Corpus Chrisi ,'non sola caro ejus , ut d Eum est 3 ecquis hominum praessimat eo colore partem carnis, hoc est Cor Iesu , peculiari cultu secernerea toto, ob eam causam quod Cor proponendum putarit Fidelibus quasi proprium amoris pabulumὸ God ergo Deus conjunxit, homo non separet. Matth. Is . Non separet in propria Christi specie, unde nusquam divisum est: non separet in Sacramento Altaris , ubi manet omni modo, & sic etiaim significatrie indivisum ; quod eo maxime spectat, ut corpus Christi verum, quod ibi praesto

SEARCH

MENU NAVIGATION