Julii Caesaris Scaligeri ... In librum De insomniis Hippocratis commentarius auctus nunc & recognitus

발행: 1659년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ci vocant physiognomica , ita semit: V identur , inquit, mihi anthia & corpus mutuis aia sectibus inter se res=ondere. Sic enim inter pretor selicissimum verbum Graecum , Et subdit:. Animae quoque habitudo alterata , secum alterat etiam corporis figuram. Sic enim transsero, σιμαλοιοῖ. Tum sequitur, contra quoque alterata corporis facies, animae

habitum secum alterat. Cum enim hoc quod est moereie,atque laetari, animae sit tmanifesto videntur ii, oui moerent, tristiores esse et qui laetantur , hilares. Post haec sequuntur verba paulo corruptiora: sed sensus est, corpus &animam mutuis conjunctionibus inter sese consequi. Cujus rei addit argumentum, ut ipse vocat, manifestum. Furor enim, inquit, circa animam videtur esse. furore ita deismum liberant medici animam ipsam , si &medicamentis. & certa victus instituta ratione purgent corpuS. Qua ex corporis curatione , simul corporis figura lvitur , simul animae suror aboleretur. Igitur si utrumque simul tollitur t. planum est, mutua conjunctione conjuncta esse.Haec & alia talia eo libro ita scripsit Aristoteles, ut Alexandro aliisque animarum interfectoribus gratum fecerit Praest tim si codicis errorem sequamur ubi in recto sic scriptum fuerat: -εMQwa si anima sit moeror & laetitia quod plus est , quam si, ut nos legimus in secundo casu , animae, scribatur. Verum ipsum ita intellexisse constat, ut doceret, instrumentis

laesis, non laedi animam, sed impediri. Mania festo

32쪽

DE IN so MN II S. 2Ifesto enim deprehendimus, mancis pedibus . depravari ambulationem: ossicium ibi animae tollitur, non vis: tanto minus substantia.Itaque a mancis & mutulis, integri generantur. Atque haec sane de certis animae potestatibus ita sint. At de furore cum scribit, quid sentiamus Θ Dicit denim animae affectionem esse: Contraria nanque contra ejusdem subjecti sunt furere & sapere sunt cohtraria. Sapere est cognoscere. Cognoscimus per animam non per corpus. Hic respondeamus, Homo sapit per animam : furit autem per animam: quoniam per pravas species fit repraesentatio. Itaque anima non fallitur. excipit enim quod Offerturi sed offeruntur vitiosa. Quare sic sunt accipienda dicta Aristotelica : Corpus natura esse posterius. Est enim materia, quae talis est, quia propter sermam & per formam est. Itaque sequitur animam. Plato autem etiam tempore priores formas statuit, non solum natura. In Timaeo nanque animae a Deo fa- , obducunt divi corpus a seipsis detornatum. Ubi vir ille mirificus etiam ordinem potestatum designavit, Formam rem caelestem a prima causa fabricari: Materiam, quae sutura etat illius serva, a causis secundis constitui. Sic igitur a priori tanquam a eausa, intelligiamus ab anima corpus dependere. Cum autem dicit animam ά corpore: hoc fit aposteriori - sicut vis fabri a magnitudine mallei, aut parvitate. Accidit enim animae hoc, ut ejus imperium, ac vis a corporis pravitate impediatur. Quod autem sic acceperit divinus ille

vir ν

33쪽

vir, declaravimus, & in defensione tertia M. Tullii Ciceronis , & in tertio De anima , &n libro De causis partium primo: in quo certas animae partes, hoc est , potestates substr hit ille a Philosephi naturalis contemplatione:propterea quod neque materiae mixtae sint, neque ad effectiones suas 'indigeant instru

mento. Si enim materiales eas omnes agno

visset, etiam sub motu declarasset constitutas. In quarto autem divinitus loquitur, corporis humani statum secutum fuisse ipsam animam: quae quia caelestis esset , plenaque

natura ad intellectionem destinata r erectum idcirco fuisse, non ' pronum. Quare quod eZamolxide Plato affert , tum bona , tum m la omnia in corpus a b anima proficisci: atque idcirco praeceptis sapientiae medicandam iulam , non est lupine accipiendum. Si enim anima a seipsa prava esset , statim infans esset malus. Sed contra ipsa instrumentorum, ac specierum pravitate, prave cognoscit. Idcirco in secundo De causis partium, & secundo De anima Aristoteles negat animam' esse uulum elementum : & quod ad hunc locum facit , ejus esse sedem calorem naturalem : a

quo item excipiat species. Quid mirum igitur . si physiognomon russum dicat iracundum p nunquid iracundam animam dicet' atqui russa non est. ille autem iracundus , quoniam rumus. Quare idem divinus vir in tertio De generatione animalium,generosumani in in corporibus modicis . esse prodidit :ab eorum habituanimae officia metitus, tanquam

34쪽

DA IN so MN I I S. 23 quam ab instrumentis naturae opera institutis .

Quod in eodem altius explicavit, ubi animaliumsalorem vitalem neque ignem esse assi mavit : sed neque ab igni: Quin etiam animae

humanae cum corpore comunctionem non

statim fieri: sed sequestro quasi nexu quodam

caelestis corporis certi: cujus ratio ab his inserioribus longe sit aliena. Haec non ab re huc attulimus , ut intellageremus hoc apotelesva de animae motio nibus.

Intelligamus & illud: Quiescente corpore , anima videt videnda : audit audienda. Molliendus enim verborum sensus est. Neque enim aures habet anima. Nam si audire aicamus animam , eandem etiam silere dicemus e sed excipere species tam ad auditus potentiam, iniam ad alias facultates compar taS. cognoicit enim aut per species, ut albedianem, & nigrorem r aut post speciem , ut ovem, postquam lac agnoVerit, tanquam lainctis causam. Atque haec quidem tantisper , dum corpori obnoxia. Nam cum amissis speciebus puritatem suam nacta est, caelesti cognitioni postliminio restituta , tum vero exercet divinationem. Dixit , tum sua, tum corporis munia obire omnia: per sua, intelligit ratiocinationem,& semnia divina. Intelligit actionem, operam f. puta, fodere , seribere, cujus effectio manet. Deinde alterum genus actionis, cujus effectio non manet, intellexit per ambulationem. Dixit, momento temporis ratiocinari: i tellexit

35쪽

x Ι N L i E R et1 M HIPPOCRATIS teIlexit --: nam qui solertiam interpretantur , a nobis alibi sunt reprehensi. Nam solere est qui artem totam cal let: in autem, etiam rudis & sine arte qui sit, dici potest. Est solertia habitus persectus animi ad rem quam- piam: Vνοια eu affectio virium animi posita in celeritate. praesentia animi dici potest. In calce propositionis concludit. Non parum sapientiae comparatum iri ei, qui somniorum calleat significationes. Itaque demonstratio perfecta est. Qui animae indicia noscit , sapientiae partem adipiscitur: qui s mnia intelligit, indicia illa nostis. Nota nunc phrasim. Qimniam dixit ani- smam servire σῆ-: & postea appellavit ipsius animae ψνοιαν. Non selum mutavit dialecton, sed etiam vocabuli

vim . ut cogitatio corporis sit ab anima:& cogitatio animae seorsum. Pro animae facultate divina, in tertio De anima ,& in primo De causis partium, Aristoteles: & ipsam, facultatem quoniam, poperatur. De hoc latius in tertia oratione - pr M. Tullio.

Calvus interpretatus est, αυτη εωα ς uetus, sui juris non est. non malet propterea quod dixit Verum anima sui juris seinperest & administrat corpori voluptates,

quoniam ipsa vult : nonne animae pars voluntas est Cum autem agit, vult agere. D cipitur autem specie falsa recti. Furens enimsbi consciscit mortem : quoniam ejus . animae

representantur species in hac vita terribiles r

36쪽

quas putat non nisi morte aboleri posse. Itaque anima hoc vult: hoc agit. Ergo sempersus suum obtinet. Sicut judex, cui orator eloquentia sua tenebras offuderit , male judicat: suo tamen jure utitur: ita anima semper sui juris est: non tamen pro se semper agit, sed pro corpore: propterea quod hanc rem potiorem ducit.Vult enim corporis administra esle.Non igitur a corpore cogitur, sed decipitur: ejus

cnim custos, ac tutrix est. Itaque commodius ad officium , quam ad jus reseretur. U-Calvus dixit, serpit: minus plene. nam 'τι επι, significar locum, in quem recipit se: Q, loca unde retrahitur. Sed non

est supervacaneum notare tempus. Neque e-

. nim dicit id est , egressa , ut indicaret corporis partes non esse vacuas anima adhuc elim motus dicit continuationem. efficaci verbo usus est. Nam praepositio PN, conditionem persectam, & finis

compotem, atque etiam puram significat, per quam induat sese intellectus ad finem usque. Q d alii , Q, ακαρει , ipse dixit, μολιγω' Calvus interpretatus est, tempore modico , recte. at cum addidit, loco '. an recte nescio. Intellectionem, temporis individuo momento fieri in libris Deb anima declaravimus: si ut & aeris illustrationem An ratiocinatio nem , quam declarat hic per verbum , τα , in temporis momento divisibili. Non recte in Graecis exemplaribus pars haec cum duobus sequentibus apotelesimatis, avulsa erat a reliquo commentario.

37쪽

AΡΟΤΕLE SMA II. Igitur quae somnia dirinitus publice privat ve eventum aliquod siue malum , sive bonum infontibus portendunt: sunt qui exacto judicio artem criteant , iis inter

Post communem rei , qua de agitur , professionem particularem asgreditur: facitque divisionem , in semnia alvina dc naturalia. Rejicit divinorum interpretationem ad alias artes: alteram partem sibi hic reservat: aitque somnia quaedam fieri divinitus : eaque interdum publico eventu: aliquando privato contingere, procurarique per certos homines gnaros rerum futurarum. Dixit η λαοῦ urbibus aut populo privato. Comprehendit per urbes , publicum : per populum, privatum. Nisi enim addidisset idem dixisset bis. at ea additione intellexit, quod alii dicunt id τι-2 id est, uni cuipiam e populo. Nam quoc interpretati sunt, aut civitatibus , aut populo pri-- vato cuipiam: quonammodo intelligunt populum privatum λ Nam publicum a populo dicitur, quod populi est, non unius. Contra

privum unius est: tractum a familia herciseunda: cum res in partes secarent. hoc enim est , πεμψ' ut quod esset commune trium fratrum antegrum, cederet per trientes suum cuique. Ae

38쪽

DE I N so MN II S. 27 At populus a civitate nihil differt. Est enim populus ductum nomen τας πολιας. At πολις, civitas est , communis locus, in quo πλουM-Populus autem cives ipsi, qui ἡvicis multis in unam sedem jure sociatam con- Venere. unde civium nomen τοEst & alius locus incommodior: cum diacit , η κανώ e ἡ αγκλαὶ, αυ-ν Calvus ita, quae ferme nunquam errant. tulit ου Ηια ad somnia, & addidit Adver- bium , ferme, male. ncque enim quod divinitus est,errat.Caeterum Hippocrates non di

λοιον. Ouare sic intelligimus: aut mala portendi. propter eorum Hagitia: aut bona propter eorum innocentiam. Qua ratione auctoris quoque pietatem compertam habebi

mus.

quod i initum: aut aliquam cognatarum partium redundare: aut eorum, quibus assueverit, quippiam mutatum iri, hins quoque assectisnes iudicant: sed ita , partim ut 47eqvantur, partim aberrent. Verum utriusqueret cati sam ignorant,

quare deprehenderint, θ quare falsi t.

quamobrem obnuntiant civendum esse, nequid detrimenti capiatur. Caterum B a quibus

39쪽

quibus sis Hirandum con diu , cum nihil doceant : Dim immortatibus vota jtibent

nuncupari id quod tames o rite sis, S

in primis en conducibile : oportet tamen Diis invocatis, nos quoque operae aliquid in medium asserre o quae ad himinane mo

dum praescribipossit. '

CAES A R. Nunc proponit alterum somniorum genus: quod ex corporis assectionibus repraesentatum, accipitur pro judicio valetudinis utriusq;. Et quoniam somniorum conjectores omnia, lucri aut gloriae causa, ad suas artes divinandi referebant: ostendit Hippocrates iis hoc genere somniorum non solum falli solitos rsed etiam ignorare causam, quamobrem decipiantur : itaque ad communem aram confugere consuesse, ad vota scilicet : transferreque hominum spes , atque expectatiOnem, ad Deorum potestatem. Hoc institutum sit damnaret Hippocrates , is & contra receptam consuetudinem δέ contra pietatem faceret sin probaret, ars, quam hic profitetur, superi acanea haberetur. Utrimque igitur observavit: ut & rite uota dicat nuncupari, & aliquid operae nihilo secius navandum illorum auxilio. Ostendit igitur operae necessitatem, cum dicit ς conjectores falli , qui omnia ad Deos reserant: Ipse vero quam pie senserit de Deo , declaravit per initia libri , qui De muliebri natura inscribitur , ubi rerum omnium

40쪽

D A I Nso M NII s. 29 humanarum causiam ad Deum referendam monet. Et in libro De moderatione, ait, AMedicis universa Deo attribuenda : quoniam,

ni iti primo De victus ratione , Dei selius recta opera sint, QDd autem Deorum potestati aegritudines sint attributae: scribit etiam in li-hio De virginum morbis:& in libro,De morbo sacro: quo in loco expiatores insectatur , qui non supplicationibus, sed vanis suferstitionibus medicari aggrediuntur. Dixit, Cum corpus repletum sit aut inanitum t a cibis scilicet, nondum conversis : aut conversis , cum addit redundantiam cognatarum rerum , id est , excessum'principiorum , quibus est corpus constitutum:puta sanguinis, aut aliarum partium: Ita definivit medicinam , ablationem, & additionem. Quae definitio an recte data sit , in decimo historiae animalium

declaratum a nobis est. Adjunxit etiam, consuetudinum mutationem, ud alias quoque re , quas non naturales falso Vocant , comprehendat, exercitium , coitum , Emnum, ae,

rem.

Mendose Iςgebatur α hin. Calvus recte, , sistitarum mutatio rerum. Nase re-riam , quibus non assuevimus , mutatio ad nos minus adeo pertinet. Respondet haec sententia illi aphorismo, in quo A rebus , quibus assuevimus , laedimur minus , tametsi propor-xione molestiores sint. Et alteri in quo dilaimus , aegrQtantes cibis etiam incommodioribus minus amisi, si respondeant palato:quam juvari iis, qui deterius sapiant.

SEARCH

MENU NAVIGATION