Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

csto:Rogo te,fili, ut incam hereditatem Titio re stituas: tamen propter pietatis coniecturam tacite videri conditionem illam inesse& pro expressa haberi. quasi nepotes suos etiam non nominatos per fideicommissum substituto praetulerit. Quam Papiniani sententiam laudat, ut dixi, & confirmat Imperator in l.curn acutisimi, so. C. de fidei c. α rursus in I. 6, C. de instit.& substit. quibus omnibus in locis attente obseruandum est, ius illud dunta xat de liberorum persona constitui. Quod si con ditione illa tacita nepotes tamen vocati ad fidei commissum intelliguntur, quato magis ubi expressa est)cum ut dici vulgo solet expressio eorum quae tacite insunt,inanis esse non debeat, sed ali quid eo amplius valeat atque operetur. l. si ita te gatum, Q. . I, D. de legat.I. l. inter socerum, 26. g. cum inter, D. te pae . dotal. Qu9 ctiam illud argu mentum pertinet, quod in patris voluntate aesti

manda maior pietatis, quam verborum ratio habetur.adeo,ut quavis verba fideicommissi cessent, tamen cx coniectura patris animus &voluntas paterna aestimentur. l.unum ex familia,67.M. vlt. D. dc legat.2.l.Titius, 2 . .I,D. de lib.& postum.l.tale pactum, o .g.Vlt. D.de past. denique valere coiecturam de propensa voluntate parentum erga liberos,patet ex l .vit. C. commvn.Vir. iudic. item ne exi 3, C. de inoff.queret .l.nam etf,IJ.D.eod.I-e emancipatis,13.ue .cum enim,C. de legit. heredi .

Nihil autem huc pertinet quod superius protulimus ex l.ΙΙ , .cum erit, D. de legat.I. & l. 17. .ῖ, D.ad Trebell. quia valent quidem illae Iuriscon sultorum sententiae ad Sempronium excludedum, IῖI IPI I

102쪽

sed non ad heredis instituti liberos admittendos. neque in illis ulla huius rei mentio interponitur: quanuis in d.=.3,proposita quῖstio sit de filio a matre instituto. sua autem extraneus sit institutus, tum quia non cst Iurisconsultorum, omissos in te gibus casus stipplere: l. commodisime, io, D. de lib.&postum.sane quod &Papin.& Ιmp. tam diserte ac praecise de liberorum persona constitue

riuit,audacius videretur, etiam in extraneos pro ducere.cum satis constet, legum praescripta intra suos terminos & circunstairtias coercenda esse. I.

quod dictum cst,32.D.de pact. l. prospexit, Ia, D. qui & a quib. manum. Inter duorumfratram tiberos, utrum patrui her ditas in stirpes, an in capita diui

denda sit.

Avss As constitutio haec est: Si tres fratres fuerint,Primus, Secundus, Tertius, quorum Primus uno filio relicto decesserit: Secundus, duob.utrum hereditas Tertij quae CCC. puta aureorum est in duas tantum partes diuidendast, ut Primi filius, L: reliqui duo simul tatundem auserant: an vero in tres, ut singuli centenos obtineant. Diuisis Doctorum sententi e fuerunt, cum alij in capita & viriles portiones partienda heredi tale c5tenderet, alij in stirpes. Horu aute argumeta fere haec reperio.Primum est ex Nou.Π8. siue Auth.cessante,& seqq.C.de legit. her.) ubi Iusti F r

103쪽

nianus statuit,ut fratris liberi, patruum destincti,

cuius de hereditate agitur, excludant: quanuis pari omnes,hoc est, tertio gradu distent. Ex quo in telligitur, Successionem sue Repraesentationem illis concedi: hoc est,quanuis tertio gradu sint a men ut patrem suum repraesentent, fingi in ipsius Io cum ascendere, ac secundum gradum obtinere. Successio autem ius diuisionis in stirpes peperit. f. cum filius, 6, de her. quae ab intest. quare cum in fratrum liberis repraesentatio sit, consentaneum videtur,diuisionem in stirpes iis concedendam esse.Secundum argumentum est ex eadem Nouella,

ubi constitutum est, ut successio in capita post fi trcs demum,&fratrum liberos admittatur.Ex quoessici disputant,quandiu vel fratres, vel fratrum liberi extabunt,non in capita,sed in stirpcs succedi. Tertium est ut noui disputatoris verbis utamur quod cum idem Imperator constituerit filios fra trisin non ulteriores in parcntis locum succedere,necessario etiam illud constituisse videtur,ut in stirpes hepcditatem diuiderent: cum esse S re

praesentationis hic iit, ut diuisionem in stirpes in

ducat.Itaque dNou.=.reliquum, scriptum ita est: Et quotcunque tandem fuerint, tam magnam eκ hereditate portionem capiant, quantam perceptumis suisset pater eorum,si superuixisset. Quinetiam scriptor d.Auth.cessante, Vocantur, inquit, prim fratres, fratrumquc siiij in stirpes. Quartuis,Ba tholi inuentum est, quod si fiatrum istorum libori in capita succederent, ea consequeretur abstirdi ias, ut ciusdem hominis hereditas modo in sti pes, modo in capita diuideretur. nam si quatuor

essenti

104쪽

cssent fratres, primus uno relicto filio, alter duobus, tertius sine liberis decessisset, iure illius cius dem Noueme hereditas tertii in tres tantum par tes, ac proinde ut Bartholus loquitur in stirpes di uideretur.quod si mutato casu dicamus, quartum fratre uno pluribusque liberis relictis decessiste, & tum hereditatem tertij in capita diuidendam csse: eiusdem hereditas primo casu in stirpes: alte

ro vero in capita diuideretur. Haec cum ita sint, contrariam tamen sententiam probabiliorem cse arbitror. Primum quia constat iuris antiqui ratio iacm, per mille amplius annos, Vsque aa d. Nov.

118. hanc fuisse,ut in hac quaestione hereditas non in stirpes,sed in capita diuideretur. nam cum diui sio in stirpes, non, nisi ubi successio est, locum habeat,relinquitur, cum lex X D tab.nullam in agia tis successionem instituerit, hereditatem intercos

diuidi in stirpes non posse. Itaque siue stater,&sratris mortui filius cxtarent,ad tertij fratris hcrc-ditatem solus fiater superstes illo iure antiquo ad mittebat .l.s, C. de legit.hered.L3,f.si duo,in sin. D.de legit.tui. siue tres fratres essent, unus ex his filium,alter duos reliquisset,liereditas tertij in tres partes, id est in capita,inter istos patrueles diuide batur.l.2,y.I,D. dc su.& leg.l.I,3 .vlt.D.si pars her. pet. Ite apud Vlp.tit.Regul.23,s .agnatorum:& pud Iustinian. g. si plurcs, deleg. agn.tut.ubi hoc idem Theophilus in candem sentetiam interpretatur. Fratrum autem desunctorum liberos , non in parentum suorum locum successisse , vel hinc

perspici potest:primum quod si patruum aliquem

superstitem habercnt,excludebantum ut modo dia

105쪽

86 FRANC. HO T.

Ehum est ex d.l.3 ,C.de leg.her. deinde quia frater, quantiis fratri per patrem sit agnatus, ac proinde

ad fratris hereditatem per intermedia patris pc sonam quodammodo peruenire videatur, suo ta men & proprio suae personae iure, non quia patris in locum successit, hereditatem obtinet.pater enim iure antiquo libcris,nisi cotracta fiducia,non succedebat. ρ.Vlt.de lcg.agn.tut.Quae cum ita se habeant, necessc est, eos qui contrariam sentcntiam tuentur, faterisse nisi nouo Iustiniani iure adiuuari non possc.hoc est, d. Nov. 118. ubi quia ius repr

sentationis in fratrum liberis perminum est,icci co disputant,ctiam ius diuisionis in stirpes admisia sum esse. Sed videamus ne longe alia Iustinianici iuris ratio fuerit: primum quia tum demum diu soni in stirpes locus est, cum ad eos hereditas de fertur, qui e desunim stirpe , id est sobole ac pro

genie sunt. veluti cu aut hereditas ad eius nepotes aut pronepotes defertur. . cu filius, 6, de her. quae

ab int.Itaque, In stirpes & Ex stirpibus succcdere, ide stat.l.r, c. le suis & leg.Quare cum fratris filii ex patrui stirpe ac progenie non sint, absurdu cst hereditatem eius dici posse in stirpes diuidi .neque

in tota illa Nou.II 8.aut Nou.I27.Vsquam reperie

tur Iustinianum illa loquutionis absurditate abii sim esse:& siquis vel Irnerius, vel Iriacrii similis, in concipiendo Auth.ccssante, absurditate illa est usus, imperito illum & inconcinne ut sepe alias

loquutum esse contendo. Secundum arguinctum

est,quia ius nouum a Iustin. contra vetustissimi &perpetui iuris rationem certis in personis intro ductum, earum personaru sinibus coercendum ac restrin-

106쪽

restringendum est. quod non modo seri diserte iubet, vertim ctiam nominatim Privilegium appellat: hoc est,personale beneficium, quod perso

di autem priuilegium in hoc cognationis ordine solis concedimus fratrum aut sororum filiis, aut filiab. ut in parentum suorum iura succedant: nulli aut cin omnino alij persona per hunc o dinem vcnienti ius istud concedimus. Et paulo post : O ποτε Τοι νυν τοῖς του ἀδελφος 39 α πελφῆς

π σι 'οιουτο προνομιον δεδουκαμεν, ινα του τῶν γονεωνυπεισιοντες τοπον,μιόνοι τριτου οντες βαφαου, μετὰ Τανἐκ πρωτου se δευτερου βαθμου , προς τἰω κληρονομίαν

καλουντα .ia esst, Cum igitur fratris & sororis liberis istiusmodi priuilegiu dederimus,ut in parcium locum subeuntes,soli quan uis tertio gradu sint,t incia cum iis qui primo ac secundo gradu sunt, ad

hereditatem vocentur.Primum autem gradum di xit pro, Proximum, & quem nullus eo casu antecedit. Clim igitur perspicuum sit, Iustinianum non simpliciter, omnino, & indesinite fratrii filiis beneficium illud concesssse, ut in successione patres suos reprςsentet,& una cu patruis in stirpos succe dant,sed prsci se, restricte,ac definite,tum demum cum dcfuncti frater extat, qui cum iis concurrat: cauendum est ne fines nobis ab illo circunscriptos

107쪽

migremus. Costat enim nouas costitutioncs stri cte accipiendas esc, ne suos terminos excedat: at que ubi de veteris iuris abrosationc non constat, ei standum csse.vulg.l.praecipimu .de appell. Vt multo consititius este videatur, veteris iuris certam di exploratam auctoritatem sequi, quam auda sconiecturas & interpretationes contra legislato xis verba & mentem comminisci. Tertium enim

argumentum, quod Iustiniani mentem aperiet, est eiusmodi, quod quae ratio illum mouit, ut quam minimum ei adimeret, qui totum habiturus iure antiquo fuerat, nimirum fratri superstiti: ca ratio

locum in is fis patruelibus non habet, quibus idem illud ius antiquum hereditatona similiter in capita distribuebat. Quartum est, quia quae benignitatis

ratio eundem ad istud ius nouum instituendum adduxit: nimirum ut pars hereditatis aliqua missi ris propinquis concederetur, qui antea nullam ha bebant: ea ratio locum in hac specio non habo. nam antiquo, immutabili, ac perpetuo iure prospectum illis fuerat, aditusque ad patrui heredita .

tem aeque ut aliis patebat. Quemadmodum autem

ubi eadem ratio est, ibi ius idom statuendum cst, I.

vlt. C.ad scyFalc.ita ubi legis ratio locum non habet, eo lex produccnda non est.l.ex facto, q3,D.de Vul.& pup.l.in omni, II, D. te adopt. Quintum est, quod cum Imp.toties in illa Nouella profiteatur, se ius hereditatum velle ad naturalis aequitatis rationem reuocare: contra hoc loco facere videre

turi subtilitatem potius ac fictione sequi, quam naturam imitari,quq perspicue suadet,ut hereditas inter eos qui pari gradu discrepant, pariter aequa bili tot

108쪽

biliterque distribuatur.l.r,g. hereditas, D. de suis& legit.Sextum cst, quod veteris istius iuris ratio ne nulla posterius defuncti fratris liberis iniuria

infertur: propterea quod aeque accidere potest,ut plures liberos relinquat,ac prius defunctus. ubi autem fortuiti casus par in utraque partem ratio est, neuter lardi videtur.l. si pater,ia, C. de inois test. Eamque sententiam video Harmenopulo prob tam esse,lib. ,tit.8.& in German.comit.& Gallic. partamentis approbata.Tribus autem superiorbus argumentis facillimum est una responsione fatisfacere. nam cum cx Vna illa Nouella ducta sint, respondendum est,non si Iustinianus certis in casibus & personis agnatorum repraesentationem permisit, iccirco in omnib.permisisse.quinimo cxcontrario argumentari licebit, quoniam certis i

iiiiii ac definitis in personis id permisit, in caeteris

que ipse aperte ac dilucide iis quae superius protulimus locis testatus est. Quatum igitur ad primum argumentum, fratris quidem filium patruo ad alterius patrui hereditatem praetulit , quantiis pari gradu sit: quoniam procliuius atque facilius illi vi sum est, hereditatem descendere, quam ascendere. Quantum ad secundum,similiter specialis lex fuit, ut post fratris liberos in capita succederctur: non usquequaque & indefinite, sed tum demum cum

Vna cum patruis concurrerent. Quantum ad te

tium, liximus hoc priuilegium, personale que beneficium esse,ac nominatim ad eum unum casum

pertinere, quo frater defuncti qui secundo gradu

109쪽

ost,cum alterius defuncti fratris liberis, qui tertio

gradu sunt, contendit.nostram autem quistionem ad eum casum pertinere , quo patrueles inter se contendunt:qui omnes pari gradu sunt, totidemque gradibus a destincto disticti sunt. Quare cum

Iustinianus certis tantum in personis a iure communi recesserit,quibus in casibus non recessit, ius commune retinendum esse.l. quod contra,IqI, D. dercg.ii .l.si ita scriptum,i6, D. de manum. test Quantum autem ad quartum, primum iam ante

dictum est, Agnatorum hereditates nunquam in sirpes diuidi: deinde si maxime diuiderentur, tamen negandum cst absurdum esse,unius ciusdem que hominis hereditate varie pro casuum & pe sonarum varietate diuidit hoc est modo in stirpes, modo in capita. Nam etiam antiquo & perpetuo iure cuius hominis hcreditas,si ex duob. filiis nepotes succedebant, in stirpes diuidebatur: eiusdem hereditas, si fratrum filii & ut vulgus loquitur ex fratrib. nepotes succedebant, in capita diuidebatur.I.I,D.de suis & legis .Panin.8, ρ.quonia, D. de inofflest.Sed bene habet. Cum l sc superiorib.annis scripsssemus,ac sepe disputaslcmus, ecce nobis agmenta cx lib. Instit. Caij, singulari P.Pithoei eruditissimi viri boncscio in lucem prodicrunt: in qui b.tit.16. caput hoc extat, quo disputatio illa nostra elanisiime confirmatur. Quod si destincti nullus fratcr extet,sed sint liberi fratrum, ad omnes quidem hereditas pertinet. sed quaesitum est, si dispari numero sint, forte nati ex uno, Vnus vel

duo,& ex altero,tres aut quatuor,virum in stirpes

diuidenda sit hereditas, sicut inter suos heredes iuris

110쪽

QI AEST. II L. LIB. 91

iuris est,an potius in capita. Iadudum autem pia cuit , in capita diuidendam hereditatem. Itaque quotquot crunt ab Utraque parte personae, in tot portiones suerunt.ubi sextasse legendum est, Tot portiones erunt. Quinetiam paulo post caput hoc ex Paulo Iuriscons. subiungitur, Si duorum sta trum sint liberi,non in stirpes, sed in capita here ditas distribuitur: scilicet ut pro numero singulo rum virium distribuatur hereditas. ubi non dubi to , quin restituendum sit MARIVΜ , ut sceminas excludat: quemadmodum capite insequenti ostenditur.e n alterius generis numos, quam cuius crediti sunt, vel exigere,vel soluere liceat.

D huius qua lionis explicatione primum

illa regula pro praemunitione adhibenda est,Regulariter ncque creditore aliud pro alio accipere, neque debitorem soluere compelli l. 2, .I,D.si cert.pet. l.eum a quo, I 6,& l. seq. C. de solui.l.scd addes,19, M. si dominus, D. locat. Tum illa, In obligatione numorum neque qualitatis, neque numeri, sed solius potestatis rationem dii ci. Qualitas autem primum in materia, deinde informa publica consistit. Potestatem autem appellamus, pretium, sive,ut dici vulgo solet,ualorem ei

iure publico attributum:sicuti cum aureae, vel argenteae,vel aerear, vel etiam ferreae, atque adco coriaccae lamina: certa potestas publica auctoritate

SEARCH

MENU NAVIGATION