Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

attribuitur. Quanquam Quantitatis nomine pic-runque Iurisconsulti nutur,velut in I si is cui, 9 . D. de solui.l.quae extrinsecus, 63.D. de verb.oblig. l.I ,D.de contr.empl. Atque ut paulo copiosius aere ad cognoscendum praeclara disseramus, intelli gendum est Numos,non ex materia,sed ex homi num instituto , & publica lege aestimari: ac propterea non modo ex auro & argento,u metiam ex plumbo, atque adeo ex corio cudi interdum si iere. Caesar lib. 3. Vtuntur autem aere,aut laminis ferreis ad certii pondus examinatis pro nuino. Sic

im locum illum emendauimus. Seneca lib. de benef3, c.Iq,Aes alienum sinquit) habere dicitur,ta qui aureos debet, & qui corium sorma publica percussum: quale apud Lacedae monios fuit: quod Vsum numeratae pecuniae pr*star.In quam sententia extat historia Pandolphi Collenticij & Antonini Florentini Chron .an.12qo.Nam cum Imp.Fri-dericus II,propter exhaustam diuturnitate Italici belli pecunia, coriaceam moneta cudi iussit, pretium ei,sive,ut vulgo loquimur, valore aurei Au-

statis imposuit: statuitq; ut eo pretio ab omni us in emendo vendendoq; sumerctur: simulque per praecone edici imperauit, bello finito qui nacmonctam ad Cameram Imperialem referret, aureum Augustalem recepturum.quod cum ab ipso bona fide praestitum fuisset, documentum, inquit Pandolphus,apertissimum praebuit, valore & prCtium monetae, non materia,sed hominum institu to& conuentione aestimari. quod idem in Addit. ad Chron. Abb. Visperg.relatu est. & apud Naucler.Generat. 2. Quinetiam Helmodus Chron.

112쪽

cap.393,Apud Ranos,inqpit, non habetur moneta, nec est in comparandis rebus consuetudo nil

morti, sed quicquid in foro mercari volueris, panno lineo comparabis. Perspiculi est igitur, Numicandem qua Chirographi rationem esse. no enim chirographum ex materia,id est,tabulis, cera,me-branave,sed ex iure & potestate aestimatur:vt cum plenori chirographum traditur in I.si conuenerit,1 De pign.act. aut cum debitori redditur: l.r, D.

de pact.aut mortis caussa donatur.l.mortis caussa,

lcgatur: l.ῖ, ρ.7, De lib. leg.l. qui chirographum,

Atque ob eam caussam argutissime disputatum est a Iurisconsultis, in pecunia non corpus,sed potestatem spectari: quin etiam numos non inter res corporales,sed inter incorporales numcrari. l. quisquis,9s, de leg. 3.l.plane=,y. 2, D. de leg.I,l. v is. cui, 9q,D.de solii.l. Lucius, 2 q,D.d cposl.sed & s, Io,D. de acceptil.l.si poenae, I9, si salso,t.qui he redis, q6, D. de cond.in leb. l.vit. D. dc adimend. lcg.l.3, de impens. l. si heres, 68, ad Treb. quemadmodum in tessera frumentaria dicimus, non corpus , sed quantitatem spectari. l. Titia, 87, deleg. 2.Non enim Ob corpus,aut pondus, aut im*ginem insculptam numus repertus est: sed electa materia est, inquit Paulus, cuius publica aestimatio difficultatibus permutationum arqu alitate quantitatis subueniret.l.I, D. de contrah.empl.quibus verbis ἰσοδυνααίαν Vlp. significat, quam pariationem fortasse non incommode dicere possemus. Nunc ut ad institutum reuertamur , & superio is

113쪽

nostrae prsmunitionis usum aliquem ostendamus, 'primum insignis doctrina extat in l. quae extrinsecus, , , D. de verb.obl.ubi nihil obesse stipulationi dicitur, si in appellatione rei varietur e veluti, inquit,s stipulanti denarios serant autem argentei tu eiusdem quantitatis aureos spondeas, obligaris. Quibus ex verbis intelligitur, cum dicimus, Aureum,vel viginti quinque denarios,vel centum se stortios quanti videlicet Aureu fuisse constat) non

plures res, & alias atque alias numerari: sed unam eandemque rem: nimiru valorem sue potestatem pluribus nominibus appellari. ac proinde cu quis aureum debet, non praecise corpus eiusmodi aliquod debere, sed potius ipsius valorem: & siquis

pro aureo vel xx v denarios,vel C. sestsrtios red- , dat, non aliud pro alio, sed eandem rem reddere. Itaque Imp.in i vn.C. de coli.aer.& l.vn. C. te arg. pret. qu.thes.s aluit,vi in publicis collationibus ii ceat,pro Yx aeris libris, unum auri solidu:pro sin gulis argeti;quinos aereos inferre. In eamque scia tentiam Liuius lib.38.Pro argeto, inquit, si aurum

dare mallent, darent, conuenit: dum pro argenteis decem, aureus unus valeret. Denique pecuniae in

solutionibus permutatς passim exempla videmus: isque Collybus dicebatur.ut in Ora.pro Quintio, ubi P.Scapula C. Quintio pecunia crediderat, numis scilicet Gallicis: qua Quintius Romae & RO-manis numis curare dcbebat.Cum aute de eo collybo satis inter ipsos conuenire non posset, sum pius C. Aquilius eius controuersae arbiter fuerat, qui Quaestores urb. talium permutationum peritos ih consilium adhibuit.Hoc co per te agebatur

inquit

114쪽

inquit Cicero,Aquilium alloques) quod propter

aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse, quantum dcberetur,nisi a Quaestoribus quγsisses, quantum solueretur. Decidis statuisque tutater necessitudinem quae tibi cu Scapulis est, ijs ad denariu id est,Romana pecunia) sol ueretur.Similiter Paulus in s.creditorem,99,D.desolui. Creditorem sic enim legendum esse cum ex vulgatis libris,tum ex re ipsa intelligitur) non esse cogendum in aliam sorinam numos accipe re, si ex ea re datinum aliquod passurus sit.Ex quo ratiocinari licet,si ubi creditor damnum non patitur , nulla plane formae ratio habetur: primum obligationem pecuniae non in forma signi publici cosistere,sed potius in valore ac potestate. Dein de figuram illam, no esse Vere ac proprie formam numi essentialem,qtie ut Vulgo loquimur' dat esse rei,& per quam num iis est, tu quod est: sed sorina numi esse auctoritatem publicam, id est valore &potestate ei publica lege impositam: quia nuntiis non natura,sed lete celietur:Vt Arist. Ethic.v.scri

Hinc illud Senecae de benef. 6, Cum dicimu beneficiu illi reddi, no hoc dicimus,illud nos quod accepimus,reddidisse: sed aliud pro alio reddere. Est . n. re pro re dare. quidni λ cum omnis solutio non idἴ reddat,sed tantunde. nam & pecunia dici

mur reddidisse, quavis numerauimus pro argento aureos.Costat igitur, cum is qui C. H-s pro aureo

reddit, non aliud pro alio,sed aurcii ipsum redde id intelligatur: licere debitori, vel argenteos pro

115쪽

aureis,vel aureos pro argenteis solis ere: dummodo nihil creditoris intersit. Interesse aute non ex assectione, sed ex rei familiaris detrimento aesti mari. l.3, D. de dam.instet. quanquam in minutu Iis numis soluendis,Parisiens Arrcsto non assen tior, quod Pet.Rebussus testatur decretum fuisse,ut pro numis aureis liceat etiam duplos ut ipse lo quitur & liardos solucro. quasi vero iasi interdum plurimi,vel ad gestationem,uel ad alia commoda intersit. l.q,M. melior, D. de in diem addic. Verum haec quidem ita se habent.Nunc alia quaestio exo

ritur:Numorum potestate mutata, utrum eadem

species quae credita est, an vero aestimatio debea tur. Ego distinctionem adhibendam arbitror: trum in ipsa numorum qualitate aut numero, an vero in potestate & valore mutatio contigerit. Qualitatem intelligimus in materia, ut supra diximus:veluti si Scutati qui olim in Gallia obryzati cudebantur,postea minus puro ex auro percutiantur: vel Capitati quos Testones vulgo appellant) qui argentei olim erant postea mixto ex ar sento seriantur. Potestatis autem mutationem intelligimus, voluti quae stequentissime in Gallia cotingit: ut clim aureus scutatus qui superioribus

annis erat tantum assiculorum L,nunc pro Lx impenditur. De qualitate & pondere similiter Plin. lib. cap.3,testatur, asses primum libralcs suisse, post sextantarios: tum deinde unciales: postremo semunciales. Et de potestate Volusius metianus scribit, Sestertium cum ab initio duorum assium& scinis esset,unde nonae reperinpQst ad quatuor asses excreuisse. Ite Donariu cum initio x assium

estet,

116쪽

esset, post ad x v I adauctum esse. Neque obstat

quod scribitur in lH.D.de eo quod cert.loc.l. I,D- de contr.empl.l.3, D. de in lit. iur. unam eandem yc perpetuam numorum potestatem ubique suis

se.Ιd enim intelligendum est de ea potestate, qua lege lata imposita,deincepspost legem latam ubi que seruabatur. neq; olim nisi rarissine, ac ne sin gulis quidem seculis mutabatur. Ergo quatum ad

qualitatis,aut qualitatis mutationem attinet, hoc iuris esse arbitror, ut qui aureum non obryaatum

pro obryzato reddit si modo ille publica lege probatus sit non aliud pro alio reddidisse videa

tur: contra l.2,D.si cert.pet.sed plane eundem pro eodem.quoniam ut supra probatum est)in numis non qualitatis,sed solius potestatis ac valoris ratio ducitur.Tanti enim iam est no obryχatus,publica lege probatus, quanti olim obryzatus fuit: tan tiim denique mercis pro vulgari dabitur, quatum Olim pro obryzato dabatur. Eiusque rei arguine tum extat apud Plin.lib.33, cap.3,vDiscribit, Bello Punico I,cum impensis Resu .non sussiceret, librae

pondus aeris imminutum, cinitutumque ut asses sextantatio pondere serirentur. Ita quinque par

tes sinquit)faetae lucri: dissolutumque aes alienum. Quinctia C. Manlius apud Sallust. in Catilin. Ssne, inquit, maiores vestri miserti plebisR. decretis luis

inopiae eius opitulati sunt. ac nouissime, memoria nostra,propter magnitudine arris alieni, volenti bus omnibus bonis,argentu aere solutat est. Quantum autem ad potestatis mutationem, aliud esse iuris existimare : quoniam, visu nerius docuimus, qui olim aureum credebat, aut debebat, non tam

117쪽

98 FRANC. HO T.

speciem ipsam nimi, quam valorem, id est centum sestertios, predere, vel .lcbere intelligebatur l.quae extrinsecus, 63, de verb. obl.ac proinde siue pretium decreuerit, debitorem tot aureos duia taxat reddentem quot accelerat, minus quam ac ceperat reddere intelligi: siue pretium creuerit, petitorem tot aureos petentem, quot crediderat, plus quam crediderit,petere Eiusq; reciprocatio nis argumentum est primum par eademque contrariorum potestas.l.li ex toto, 8, de leg. 1.dcinde peruulgata iuris Regula, Secundum naturam esse, commoda cuiusque rei cum sequi,quem sequuturin commoda. AEque autem accretionis commo dum,ut decretionis incommodum, & ad debito rem &ad creditorem pertinere, argumento est

obligatio frugum, vini, olei, frumenti: de qua in

quoties,39,D. de ver.obl. Vbi autem fortuiti eue tus neutram in partem ratio ducitur, neuter lardi videtur.l. si patcriia, C. te inoffl. de fideicom imisso,ii, C. de trans. Tertium argumentum ex l .a, C. te vel .num. t. Vbi Imp. statuit, ut pro immia nutione quq in aestimatione solidi sorte tractatur, omnium quoque specierum pretia decrescant. Qua in lege nomen Specierum non de rebus cuiuinis generis,sed potius de specicbus monetae &pecuniae accipiendum arbitror: ut una cum aureo gradatim omnes reliquae monetae pro rata cuiuiaque Portionc decrescant. Verum liaec quidem ita se habent, ubi mora per dcbitorcm aut creditorem commissa nulla est .nam ubi mora interuenit, omnis utilitas restitueda est. l. si sterilis, ri H, Iλ. de acto

118쪽

de ain. empl. vel si dies in creditoris fauorem ad tecta sit.l.si ita relictu, q3, .Pegasus, i.cum pater, 77, M. creatoris, de leg.2. l. eum qui, IGD.de ann. legat.l.s, . cum Pollidius, D. le vi ur. Iis lite frugum debita rumper Iudicem a limanda, qua ratio tenenda'.id est cuiau temporis,am

loci pratiumspectari oporteat

VPERIORI quinioni finitima hic est

ad cuius explicationem sex regulae iuris ad hibendae sunt: quarum haec prima est, Frugum pretia pro teporum & locoru varietate ple runque variari. l.3,D.de eo quod cert.loc.l.trctia, Q, . vlt. D. ad leg. Falcid.Altera est huiu nodi, Neque creditor aliud pro alio accipere, neq; de bitor solucre cogitur, nisi inter ipsos conuenerit: veluti pecuniam pro frumento,uel vino, vel oleo. l. 2,D.de reb. cred.l.sed ad des, I9,s.si dominus, D. locat.aliud enim pretium est, aliud mere. l. si ita, et, D. des delusisl.eo quod,ro, C.s cert.pet. l.eum a quo, I6,& l .seq.C. de solui.msi officio Iudicis iu- sta di probabilis causa videatur. l. si domus, II, A. qui confitetur, de leg. I. l. possessionum, C. coin, vir.iud.l.non dubium, Iq,in s n. de leg.J. l. cum a Iienam, C . eod. Tertia est huiusmodi , Vbi mora commissa non cst, & res constituto loco petitur,

qui stuges debet,si qualitas adiecta non sit, quasi bet dando, id est etiam vilissimas, liberatur. l. si is Qui, IO, . I, l. quis deiussorern, a, D.mandat. l. ,

119쪽

cco . FRANC. HO T. D. de tritic. vin.ol. Quarta haec est, Vbi mora per debitorem commissa est, tum omnem frugum tilitatem praestari: ac propterea quati plurimi fruges siue contractus siue iudicij tempore fuerint, aestimari.l.3, .vit.& l. si sterilis, 2I, ρ.3, D. de act. empl.Quinta haec est, Vbi mora nulla est, frugum debitarum aestimatio, si pura obligatio est, in 1 ri ctis iudiciis ex tempore litis contestam,in aliis,ex rei iudicatae tempore spectatur.l. vinum, 22, D. de

mod. Cuius differentiae haec ratio est,quod in illis Iudex ad certam quantitatem in iudicium deductam astrictus cst: in his vero,liberam ex bono &aequo testimandi potestatem habet.la, ρ.nunc, de ossicio. & l.vlt.D.de eo quod cer.loc.qua de caussa plus petitionis periculum in iis versatur. I.i, D. de interrog.in iur.Neque huc pertinet l.pen.D. lecond.trit.non enim de frugibus, quarti aestimatio

pro temporum & locorum varietate mutatur,sed

de specie, id est de homine mortuo ibi quaeritur. Sequitur VI,Frugum debitarum aestimatio,s dies

adiecta est, ex eius diei ratione ineunda est.ex d.l. vlt.& l.quoties, 9, D. de Ver. Obl.cuius obscura illa clausula videtur,Alioqui alias rei captio erit.Nam

vis pluris fruges sint, promissor grauabitur sic si

minoris,stipulator. inare videndu est, ecquid potius ita legendusit, ALIO IN ALIUS REI PACTIO FRIT.quandoquide ALIVS genithium nostri quoque usurpant .l. cum manu, 8O, D. de colat. empl.Ergo si eius teporis aestimationem sequeremur,quo res petitur,& no eius quo dari debuit, al-tprius rei pactio , alterius petitio vel solutio esset.

120쪽

nam triticum , quod nunc vel pluris venninoris est ,quam cum dari debuit,pcteretur aut loluere tur.In contrahendo autem quod agitur pro cauto habendum esU.3,D.de reb. cred .semperque in sti putationibus id sequimur quod actum cst. l. sem per,sq, de reg.tur eque obstat l.cum quis,ar,IL de obi.& ach. ubi cum quis in diem mercem stipulatus sidcissiorem accepit, eius temporis aestima tio spectada est,quo satis acceperit. Nam fideius sor acceptus ibi fuerat, clim dies obligationis venisset:& debitor appellatus satis eo modo secerat. ut in l.s rem, 9, . omnis,D.de pig.act.Restat ultima, Frugum aestimatio, si locus solutioni definitu, est,ex eius loci foro ineuda est.d.l.vinum ,& l.vit. D.detrit.act.l. 3, .ult.D.de act.empl.lcidem erit, ,D. de verb.obj.nam contraxisse quisque eo loco intelligitur , in quo ut solucret, se obligauit.l. contraxisse, si, D. de obi.& act.l.3,D.dcreb.aueh. iud.poss. neque alibi res iudicatur, quam quo cotestata lis e .vbi,3o,D.de iudic. quae afalso magistratu per magistratus nomen Isafunt, ta die debeant.

i ET V s quςstio est, An quae a falso magistra

i tu per magistratus nomen gesta sunt, rata ' esse .lcbeant.cuius quqstionis argumentum insgne extat in l.Barbarius,3,D. de ost .prael. Barbarius, inquit Suidas, scruus fugitiuus cum csici,

Romae se pro libero gessit: ubi cum in Antonij

SEARCH

MENU NAVIGATION