Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

de eo statuit, qui ob non accusandum pecuniam accepit. qui pari code inque modo alijs locis indi

stincte modo concussionis, modo repetundarum teneri dicitur.l.8.D.de accusat.l.6, .RD.repetud.

Quin etiam ex naturali rationc disputari potest, quibus eriminibus lex poenain sanguinis imposuit, ea illam usqueadeo atrocia & coercenda iudicasse,ut sine reip.detrimento tegi ac dissimulari non possint.quale esse homicidium & sacrilegium diximus. quae vero leuiore poena damnauit, in ijs facilius accusatori,ut abaetione desisteret, conccssisse. Quid λ quod crimina quaedam eiusmodi esse

videmus, ut eorum poena varie pro delicti m do statuatur. Veluti plagium in l.vlt.D.de plagiar.& crimen repetundarum.l. 7,in fia. D. repetund. item peculatus, i. 6, D.de pecul.nam lisc modo capite, modo deportatione, modo leuiore poena ple suntur. unde intelligitur transis re interdum de ijs lictus , interdum non licuisse. Sed cum ex iis

quae plerunque seruantur,reguis iuris constituantur, probabile est Diocletianum contrarias hoc modo regulas constituisse: Licero actori in crimi ne no capitali transigero: Non licere a nori in crimine mortis poenam inserente transigere. Qua rum a priore adulterij crimen excipimus.non extra regulam: ut vir dochus cxistimauit.nam apertissime speciem a genere detraximus. quippe, climadulterium Diocletiani aetate crimen non esset. Quin etiam rectissime hoc modo argumentari licebit: Specialiter cautii est, ne de adulterio squod unum cst ex criminibus sanguinis poenam non inserentibus) transigere liceat. Ergo de aliis simili

172쪽

bus nempe de non capitalibus transigere licebat. l. eum praetor,11, D. de iud.l.ex eo, 18, D.de icilii, Et certe ita est, ut alibi exceptio haec pro regula tradatur, De' crimine adulterij pacisci pecunia no

rius hanc fuisse ostendimus, quia qui accepta pecunia de stupro paciscitur, manifestus leno est.l.

que haec quidem hactenus ad modestam, atque, ut sperare videor, amicam reprehensionem dicta sint. Ecce autem aliam eiusdem legis interpreta tionem , ex Graecorum commentarijs, seu potius lacunis haustam. Secudum antiquas leges adulte i rium non erat capitale,& consequenter de eo pacisci non licebat. quod etiam capite quodam legis Iuliae nominatim cautu erat. d.l.IO.Nunc qua-

uis factum sit capitale, non tamen caput illud legis abrogatum est, neque permissum ut pacisci de illo liceat. Hoc qualc sit intelligere non possum. nisi sorte haec sententia est: Quantiis de crimini bus non capitalibus pacisci non liccat, tamen de adulterio, quod capitale factum est,pacisci non licet. Sed propius accedendum cst: atque ita prcssius disputandum: Si non cap ale fuisse hoc tempore adulterium ponamus,absurda crit pars huius legis posterior.si capitale,absurda prior.quod hoc argumento,intelligetur. Imperante Diocletiano de crimine no capitali pacisci non licuit: ut poste riore legis parte traditur. Eode imperante adulterium capitale non erat: ut iam inter omnςs costat.

173쪽

Ergo eodem impertate de adulterio pacisci licuit. At conscquens falsum.Falsum igitur antecedens.Falsum elle consequens,patet ex d.l.Io, C. te adulter.l.mariti, 29. plectitur.D. eod.ubi diluci

de traditur,de adulterio pacisci pecunia non lice re.quoniam, ut paulo ante diximus,Lenocinij sei psum damnat, qui pro comperto stupro pretium

accipit.Sequitur alterum arguinctum: Diocleti no imperante transgere de adulterio non licuit. d.l. IO.Eodcm impcrante trasigere de capitali crimine licuit:vt priore legis parte scriptum est. E go eodem imperante adulterium capitale no fuit. Quod si non tuit, ridicule adiaterij non capitalis exceptio sib regula de capitalibus criminibus subiuncta est. quandoquide id quod excipitur regu lae pars esse debet, ut species suo generi deroget.l.

q. .vl.I,.de pen. leg.l. si peculiu,IO, D. de manum. testam.Venio ad alteram legis partem, Ut de criminibus sanguinis poena no inferetibus pacisci ii ceat,excepto falsi crimine.Sic.n.Baslicus liber interpretatur: πλας Olμε pleto χωρις ὐ της 'τλασοβαφίας ὲ 'κλη ματος.Sed haec sentcntia non minus absurda

est. primum,quia falsi crimen plerianque mortis poenam inserebat. honestiores soli deportabatur. la,& L , C. de fals & apud Paul.sentent. . tit.2s,g. Io.Neque verum est,quod quidam scribunt con stitutionibus posterioribus falsi crimen factum fuisse no capitale.ex l .ubi falsi, ret, C.cod.Nam illo loco Constatinus aperte statuit,ut falsarius vel capite,vel deportatione pro delicti modo plectatum quemadmodum superius dictum est, posterioriabus legibus varias unius eiusdemque criminis pCe

174쪽

itas pro delicti modo constitutas fuisse. Quare ab surdii esset, verba illa C I T R A falsi accusationem,

Graecorum exemplo , pro exceptione interpreta ri:ne nimiae Tribonianum imperitiae arguamus. Nam etsi vox CITRA nonnunquam pro Extra, vel Praeter usurpetur, velut in I.vlt.D. de calum. tamen clim falsi crimen capitale fuerit, absurdum esset, exceptione a regula tantopere aliena sub regula subij cere. Quare CITRA pro Sine possitu esse non dubito: quasi Imp. scripsisset, Sine falsi accusatione: vel, Nisi falsi accusationis periculii subire

velit.sicuti in i .r, C.sent.rescind.non posis Iudicatum citra remedium appellationis rescindi non potest.& inl. 6.D. de curat. fur.Ne cui citra caussae cognitionem curatorem det.item in l.1, C.de iur. sisc. Quod citra fraudem creditorum gestum est, non rescinditur.& l.vit. .siliis, C. de bon.quae lib. Nec citra voluntatem eorum quorum in potesta te sunt &c. Quare ut huic disputationi modii imponamus , sine cunctatione concludendum arbitror,Diocletianum quidem hanc legem ita uti restituimus,promulgasse:Tribonianum autem propter nouum de aciutterij poena institutum eam suo more arbitrioque interpolasse.

175쪽

nius utendi fruendi re aliena, salua eiu substantia,de nulti alio quam de Uufructu dici pust.

VB IT ANDI caiisam affert primum Em j phyleusis, quae non modo ius utendi frue di transfert,verumetiam ius perpetuarium, άut certe longissimum. l. I, D.s ag. ve Ll.I, C. de Offcom.sac. pal. l. viam veritatis, Io, C.locati. Id que in re aliena: quia proprietas non transfertur. d.l.I, D. si ag. vect. Postremo interitus totius rei ad proprietarium pertinct. l. 2, C. de iur.emphyt. Secundam dubitandi caussam mouci fideicom missum. Nam heres fiduciarius rogatus heredi tatem rcstituere,cii in morietur,ide itis quod seu Giarius habere videtur.l.species,IJ, D. de aur. &arg. leg. ubi diserte ussisse. appellatur. Res autem fideicomissaria nominatim a Iustiniano res alie na dicitur in l.vit. .sed quia, C.cona.de leg.Ter tiam, dos uxoris,in qua maritus idem ius salua rei substantia obtinere videtur.Eius enim periculum s aestimata non est, ad mulierem pertinet.l.pleru- ue,ro, cum simil.D. de iur.dot. Quartam, Con uetio,quae ius colono tribuit utendi fr.re aliena, salua eius substantia. .i, D. delo c. public. fruend.

merces,8I,l.si in Icge,2 , . clauus,D.locat.qua de causa si colono usufflegetur, actio ex Iocato citantum remittenda est.l. cui usus f.3O, .I, D. de V

suffleg.Qtiintain,Pi ecarium, quod idem hoc ius

176쪽

tribuere videtur.l.I,& pasD.de prec.Sextam, A, Φιχρησις, te qua in i si pecuniam,s3,D.de pign.act.& s.si is qui bona, II, s.I. D. de pign.hoc est, cum pignus ita datur ut quoad dcbitor satisficiat, eo creditor utatur fruatur. Septimam, Legatum an nui reditus certi fundi: de quo in l.fundi,38, D.de usu fr.leg.l.liberto, 2I,D.de an.lcg. Nam hic lcga tarius fructus omnes Omnium generum percipit. Septem igitur huius desinitionis tanquam riuales licet enumerare,Emphyleutem,in agro vectig li: heredem fiduciarium,in fidei commisso: mari

tum, in re dotali colonum,in re coducta: cum cui precario res co cessa est: creditorem αντιχρωμενου,

in fundo oppignerato:& prouentus annui legat rium.nam hi omnes definitionem illam non fructuarij propriam, sed sibi cum illo comunem esse contendunt. Videndum est igitur, quemadmoduillorum argumentis responderi possit.nam si definitio haec etiam in illos itansferri potest, vitiosa est. Jefinitum enim & definitio inter se rccipro cari & conuerti debent.l.I, D. dol.mal. Quantum igitur ad emphyleuticarium attinet, quanuis pro- prie ac plene dominus agri vectigalis non sit, tamen quasi dominus est: atque adeo diserte domi nus appellatur in l.possessores, Ir, C. de fund .patrim. eique utilis actio rei vindicandae caussa permittitur. l. I, D. si act.Vect.l.S, .bonorum, D.ut inposisleg. quin etiam agrum ipsum oppignerare potest,& donare, & vendere, & quouis modo alie

nare, non modo inter Viuos, Verum etiam per testamentum. l.tutor, I 6,Vlt. De pign. l. si domus,7I, .vit. De legat.I.ut iam non tam aliena xe quam

177쪽

sua frui videatur.Sic heres fiduciarius reucra dominium habet,& re sua,non aliena utitur fruitur. l. quantiis,qo, D.ad Trebell.& quantiis a Iustiniano res aliena dicatur,tamen id ex fictio ne intelligendum. est, cum ne in fideicommissa rium quidem dominium verum transferatur.l.S,D.s ususspei.Sic maritus constante matrimonio dotis dominus est fict4tius.l.in rebus,3O,C. de iur. dot.I. Lucius, 2I, M.q,D.ad municip.l. quanilis, T , De ivr.dot.Itaque non aliena,sed sua re uti ac frui videtur.Ita tres aduersarij illi primi verbis illis ex

clusi sunt, R E ALIENA .quoniam omnes utunturre quae sua esst vel vere, vel per fictionem. Quan tum ad precarium, facilis & expedita ratio est: primum, quia precarium non potest definiri ius, quia non iuris est, sed facti.l. si precario, 17, D. comm. praed. arg.l. si adoptauero,I6, D. de precar. quippe cuius & usus & utendi tempus plane incerta sunt:

totaque ex concedentis voluntate pendent. dein

dein precario, non stuendi, sed tantum utendi potestas conceditur. Superest ut colonum, credi torem etΠιχρ κενον,& legatarium prouentus annui excludamus: qui omnium acerrimi aduersarij sunt. nam & omni fruetitum genere utuntur, & in re perspicue ac sine dubio aliena.An dicemus, quantum ad colonum attinet,ius fruendi quod ex loca tione percipitur, certis legibus praescribipi. si mer ces, 23,9.conductor, D. locat. cum fructuario alia

nulla lex & conditio fruendi pr scribi possit,quam

aequitatis ratio, & boni viri arbitratus, & patrisffrugi consuetudo.l.I, & pag.D.vsus quem cau.Sed si nulla in locationis contra tu lex sit adhibita,ta paen

178쪽

men cum bonae fidei sit,ai boni viri arbitrium re digetur.l.cum venderem, 2I,D.loc.Alia igitur Colono reddenda responsio est, quae reliquis duobus satisfaciet: nempe aliud esse ius utendi fruendi, a liud vinculum illius iuris. Ius est dominium iuris, quod fructuario per traditionem acquisitum est. l.3. D. de ususvi ei rei vindicatio ex iure Quiritiuconsessoria competat.l. , & passi D. si visesse. pet. qua de caussavsussin fiuctuarii bonis & dominio

ἱoss.At Colonus & creditor & legatarius non ha-ent dominium iuris, sed vinculum iuris , id est obligationem: quae definitur iuris vinculum, in s .

1,Instit. De oblig. non enim obligationum vis caest,ut rem aliquam nostram cssiciat,sed ut alterum nobis obliget ad dandum,aut faciendum .l.3, D. de

oblig.&act. & dominium ab obligatione separ tur in l.r, D. de stip.serv.Vsufructitarius igitur habet ius suum & in suo dominio: qua de caussa realem actionem habet: alij vero ius postula di in ii dicio,vt sibi uti frui liceat: quo nomine persona Iem actionem habent. Itaque aliud est ususfiuctus, aliud actio de usustuctu ex testamento , vel

contractu.l.I,in fi.D.quand.dies usus.l.I, in princip. D.tit.seq. Quinetiam quantum ad annui reditus legatarium attinet,tantum abest ut ius siuendi

in ipsius dominio sit, ut neque habitationem habeat, neque per se colat & fructus percipiat: sed heres vellere fudit possit,& ei q latitate ea te offerxe.d.l.sundi,& l. nihil,rio, D. de lega. quae omnia ab usum uetus iure abhorret. l. 7,& passi D. de usas Aliud tame iuris esset,si fructus anui legati filisset.

179쪽

16o FRANC. HO T.

quibus verbis verum usumst. Ulpianus signiscaristatuit.l. siquis ita,ro,D.de usus. Vsuarium autem in istorum competitorum numerum non admisi mus: quoniam usuarius ius habet utendit tum, non fruendi: neque tamen salua rei substantia, ut nonnulli scribunt: hoc cst, no quantum rei natura& substantia ferre potest: sed eatenus duntaxat, quatenus ad subleuandam ipsius necessitatem satis est.l. ,D.de oper.serv.l.plemim,Ir,g.I, D. de usu

publica tesatione contrahatur.

VARic Α haec disputatio est. nam magna: ex parte ad religionem pertinet. quare hac' praemunitione utemur, ut Matrimonij caussam quide essicientem esse dicamus, partium consensum & conuentione,l. 2,D.de rit.nupt. Materiam aute & caussam sine qua non, corporu contuitistione: quia nec in castrato, nec in nondu viri potente matrimonium censetur.l.si serua, 39, ρ.I,

180쪽

QVAEST. ΙL L. LIB. 1M de nupt.His positis, deinceps illud intelligendum

est: si hanc quaestionem ad iuris ciuilis rationem reuocemus, magnam disputationis partem a religionis Christianae tristitutis alienam forc. Nam Modestinus in l.in liberat,a , D. de rit.nupt.scribit, in liberae mulieris consuetudine, si modo quς stum corpore non faciat, non concubinatum, sed nuptias intelligi. Item Papin. in l. lonationes,3I, D. de donat.statuit, mulierem maritali honore &affectione habitam,pro uxore habenda esse: quan uis testatio nulla sit. cui congruit illud Vlpiani in I.item legato, q9,g.I,D.de legat.', inter concubi nam & uxorem, nisi dignitate, nihil interesse. & l. 3, ρ.I,D.de donat.int.Vir. & l.3, D. de concubmater cocubinatum & matrimonium nihil nisi affectio nem interesse: ingenuamque mulierem domi sine testatione habitam, pro uxore numerari. Q inetia Imp.Theodosius in l. si donationii, 22, C. denupt. sanxit, matrimonium absque ulla pompa & celebritate nuptiarit,atque adeo absque ullis dotalibus instrumentis firmum esse : liberosque ex eo susceptos,ius os esse. Nam si liberi pro iustis habendi sunt, iustum antecessisse matrimonium oportet. quod idem Imp.Probus costituit .d. l. si vicinus,9,C.eod. Atque haec quidem de Iustinianico iure dicta sint. ex quibus intelligitur, matrimonia non modo sine publica,verum etiam sine priuata testa tione, atque adeo sola partium consensione eo tu re conciliari. Nam de antiquo Romgnorum iure absurdum esset disputare : quo non modo mulier domi a viro per anni spatium retenta, pro uxore usucapiebatur c quemadmodum in Comment.

SEARCH

MENU NAVIGATION