Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

at o tab. exposuimus) verum etiam vir uxorem

mico ad tempus liberorum suscipiendorum caus sa concedebat. Quod Strabo lib. x I,& Plutarch. in Catone Vtic. & Tertuli. in Apologet. memoriae prodiderunt.Et de tacito matrimonij pacto, Sue ton .in Caligula, Mox, inquit, L. Cassio Longino consulari collocatam abduxit, & in modum iustae uxoris propalam habuit. Quod siquis genus illud matrimonij taciti ad uxoriae usucapionis institutureferre volet, necesse crit summae Tribonianum stultitiae coargui: qui ctaa illa matrimonia sumi lisset,leges tamen quae ad illa pertinebant, reliquerit.Vtcunque sit, absurdissimum sane videtur,cum matrimonium magna ex parte publici aut certe diuini iiii is, etiam apud Romanos fiterit: quippe,

cum omnis diuini atque humani iuris communi catio definiatur.l.I,D.de rit.nupt. atque uxor dicatur humanae & diuinae rei sociau.aduersus, C. lectim. expil. deinde clim ad ciuis Romanae caput pertinuerit nam quae materfa. fiebat, capite mi nitebatur) tamen sine actis atque adeo sine scri plura probatum fuisse.l. ,D. de pignor.l. , de fid. instrum.&ut superius demonstratum est,tacite,ac sine ulla testatione: tantum ex domestica vitae consuetudine: clim tamen neque emancipatio, neque

adoptio fieri olim sine ritus solennitate posset.l. 3, D. de adopt.Videamus igitur ,ne quaestionis huius disceptatio ex religionis nostrae institutis potius, quam ex ciuili Rom.iure petenda sit.quippe, cum matrimonium ut supra diximus potius diuini, quam humani iuris esse constet. quod vel hinc li

cet intelligatur, quod Christus & Apostoli cu ius

182쪽

de ceteris humanis conuentionibus atque pactis nullum sanxerint, tamen de matrimonio leges multas statuerunt,Vt Matth. ,& I9,I.Corinth.3,&2.Cor.2.& I.COr. & 7, item I,Pcu.3.Quinetiam conuentionem istam sacram csse,Deumque ipsius

auctorem & conciliatorem fuisse, cum ex ipsius instituto intelligitur, tum etiam ex his Christi verbis Marc.IO, Quos Deus coniunxit, homo ne disiunsat.Etsi autem partim hominum quorudam ambitione, partim temporum infelicitate multae sensim in disciplinam Ecclesiasticam corruptelae inuectae sunt:tamen iniquum est, instituta per se

bona propter aduentitias corruptelas repudiari,& ut Vlpianus ait in veritas rerum erroribus gestorum no vitiatur.l.qui illicitas, D.de offprael. Qua re concludendum arbitror , morem matrimonij

sine publica testatione & solenni ritu contrahendi a Christianis repudiandum esse. Primum, quia cum matrimonium diuini iuris sit, ut iam dictum est,c5ssentaneum est, diuini iuris & rcligionis mi nistros in co consecrado adhiberi. praesertim cum etiam profani homines non modo in pontificalibus matrimonitu confarreatione uterentur, ut iam

notum est omnibus: verum etiam in peruulgatis nuptiis, quae per conuentionem in manum fiebat,& solennem in domum dedictionem, aquam atque ignem adhiberent. d. l. pen.D. de don.int.Vir. Deinde, quia cum in matrimoniis familiarum di gnitas periclitetur, cautio adhibenda est , nequa

non est a mulier pro concubina, aut meretrice , vel

nequi iusti liberi pro spuriis & nothis habeantur. aequissimumque videtur, quae ad personarum S

183쪽

familiarum, ac proinde ad ciuitatis statum publi

cum pertinent, non modo rite atque ordine, ve

rumetiam publice ac solenniter fieri. sicuti de adoptionibus traditur in l.3,& Lq, D. de adopt. quo pertinet illud Modestini, Semper in coniunctio nibus non statim quid liceat considerandum cst, sed etiam quid hones bina sit. Itaque furtiuae & cla

destinae nuptiae aperte damnantur ab Imperat. Costantino in l.vxo , 7, C. de repud. Praeterea pietatis adiunctum es , veteres Christianorum mores scri plurae facrae consentaneos obseruari. Vetustissi

inum autem Christianorum institutum hoc esse, ut matrimonia palam Ecclesiae & ministrorum precibus consecrentur, facile demonstrari potest: primum ex Tertulliano, qui lib.ad uxorem et, ita scribit: Unde sussciam ad enarrandam selicitatem cius matrimonsi,quod Ecclesia conciliat, & con firmat oblatio,& obsignatum Angelixenuntiant, pater rato habet Θ Nam nec in terris filii sine con sensu patrum rite & iure nubet. Alterum testimo nium est ex s. sincimus, rq, C. de nupt.ubi Imperator Iustinianus statuit,ut ea demum rata sint matrimonia, in quibus nuptiarum acccssit sestiuitas. Tertium est ex Imp. Leonis Nou.89,ubi sanxit, ut

Christianorum coniugia facis & ecclesiastics precationis testimonio confirmentur: qus aliter contiacta erunt,pro iustis coniugiis non numerentur.

Quam constitutionem Harmenop. lib. q, cap-q,c0mmernorans, biungit Imp. Caesarem Alexium Conincnum idem quoque constituisse. Quartum est, quod idem Harmenop. eodem loco tcstatur,

ecclesiasticis canonibus sancitum suis ic , ne clan desti-

184쪽

destinae nuptiae, & extra ecclesiam Christianorum celebrentur. Quintum est,quod Papa Innocen tius a II testaturaianc veterem quoque Christia norum consuetudincm Disse, non Papae ullius in stitutum, ut conuentiones matrimoniorum in ec clesia promulgentur.c. q,ext.de cland.desp.ubi sic loquitur: Quare secundum specialem quorundam locorum cosuetudinem statuimus, ut cum matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per pres byteros publice proponantur, competenti termi no praefinito: ut intra illum terminum qui valuerit& voluerit, legitimum impedimentum opponat,&c. Eaque promulgatio Baianum Langobardi co vocabulo appellatur in c. cum in tua, 27, Ext. despons. & ex vetere consuetudine manasse dicitur in c.cum tua, 6, qui matr. accus pos s. idc inque in c. aliter, 'ovi. . In candem sententiam Caius Insilui.lib.1,scribit, nuptias esse legitimas, cum Romanus Romanam nuptiis interuenientibus VXO- rem duxit. Nam plerunque matrimonium anu

pilis ita distinguitur, ut illud conuentionem &pactum significct: hae vero ritum & solennitatem,qiue pro cuiusq; gentis institutis palam adhibctur: veluti apud Scaeuolamini.pen.D.dedon. int. Vir.& vx.& apud Paulum in t .si ita, ro, & Iulianum int .seq.D. de rit.nupt.& in J.inter eos, , D. de don. int.vir. itemque apud Diociet. in i .ncque sine, IJ, C.de nupt.Itaque quod Iustin.Nou.7q, s. ὲπεώη-δε, q, Iuliano interprcte ita scribit, Si quis diui nistactis scripturis iurauerit mulieri , lcgitimam. scillam uxorem habiturum, vel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quan

185쪽

uis nulla dos, nulla scriptura alia interposita sit: videndum est, ut secundum suprascriptam cautionem interpretemur : quasi co solo iureiuran do matrimonium quidem contrahi significet: sed praeter matrimonium nuptias superesse: hoc est, ritum & solennitatem in Ecclesia Christia na usitatam. Quae cum ita se habeant, primum perspicuum esse arbitror, neque veram lauareni

doctiss. viri disputationem sitisse , qui ad Rub.

solui. matrimo. multis verbis contcndit , clan

destina matrimonia Digestorum libris damnari. deinde Icges & constitutiones Pandect. & Co dicis , quae tacita matrimonii pacta pro expressis& solennibus habuerunt , a Christianis repudiandas esse. eoque nomine Tribonianum cet rosque iuris nostri architectos grauiter vitupera dos videri.

n debitor qui soluendo non est ure Rom. Ni poena corporali

LEBRATVR quidem ab omnibus legis Iuliae beneficium, quae debitores qui soluc do no sunt,si bonis suis cesserint, carceris &Verberum periculo liberat. nam per ca cestonem creditoribus potestas tantum relinquitur damnati bona publica auctione diuendendi.l.I, & l. , C. aut bon. ced. poss. Sed nomo explicat, quid illudat,quod cum vetustis legibus Porcia & Sempro nia

186쪽

nia ciuiuin Rom.corpora quodammodo quasi sacrosancta essent,neque verberibus in eos animad uertere liceret: tamen inopes debitores, nisi legis

illius Iuliae presidio tuti suis ent, verberibus & cruciatui corporis subiiciebantur,ut ex illius legis Iu liae beneficio intelligitur. Quinetiam Imper.Gratianus sanxit, ne debitor, nisi qui per vim malo rem bonis euersus fuerit, bonorum cessione uti possit: sed ut ad redditionem debitae quantitatis congrua atque dignissima suppliciorum acerbita

eodemque pertinet l.si victum , sq,D. de re iud. necui liceat prohibere victum & stratum inserriiudicator nimirum in carcerem detruso. Et Nou.i33, ubi per bonorum cessionem remitti dicitur u τοῦ σωματος τιμωρία.Itemque illud Ambrosj in lib. de Tobia, cap.io, Quoties,inquit,vidi asceneratoribus teneri dcfunctos pro pignore, & negari tumulum dum foenus cxposcitur. Quibus ego acquiescens dixi,Tencte reum vestrum, & nc vobis possit elabi,domum ducite, claudite in cubili vc

stro,carnificibus duriores: quoniam quem VOS te iactis, carcer non suscipit, ex aetor absoluit. Et cap.

v 1o, Vidi cgo miserabile spectaculum ,. liberos

pro paterno debito in auctionem deduci,& tene ri calamitatis heredes, qui no ossent participcs successionis, & hoc tam immanc sagitium non erubescere creditorem.Item in lib. de Nabuthe, cap. 3, Vidi ego paupere duci, dum cogeretur solucre quod non habebat: trahi ad carcerem,quia vinum deesset ad mensam potetis: dcducere in auctionem

filios suos,ut ad tempus poenam differro possit:in

187쪽

uentum sorte aliquem qui in illa necessitate sub-uotiret.Redit ad hospitium cum sitis,ingemiscens saliorum famem , dolens quod eos non potius ciqui posset pascere,vendidisset. Redit ad cosilium. vendendi sumit arbitrium. Item Off. 1. Grandi, culpa est,s te sciente si delis egeat, si scias eum sine sumptu esse,fame laborare,& non adiuves: si sit in carcere,& poenis & suppliciis propicr debitum a liquod iustus excrucietur. Sic in l. ob foenus, q9,D.de ad min. tui.Tutor qui pecuniam pupillarem

non excrcuit, si ad damnum resarciendum idoneus non est, extra ordinem coercetur.Item in l.3,s.qui pecuniam , D. eod. ubi tutores improbe in administratione versati,vinculis publicis contineri iubentur.Item in l.si pro aliquo ,ry, .I,D.ad Velleian. ubi pater iudicatus propter solutionem vexari dicitur. Item in l.vit.in sin. D. quae in fraud. cred.ubi fraudator conuentus poenam subire dici tur.Denique Agellius lib.ro,c.I,testatur aetate sua usurpatum id fuisse, ut addicti dcbitores iacete rentur. Addici,inquit, duc & vinciri multos vide mus,qui vinculorum poenam deterrimi homines

contemnunt. Qirare intellipedum est,uarium eius

rei ius apud Romanos silisc.Naut re ab ovo que ad modii dici solet) rcpetamus, primu ius fuit XII tab.ut debitores damnati si iugicatum facere non possent,publice venderetur,atq; addicti seruirent: id est,in neruo operas darent: ut Agellius eodem loco testatur.& Quintil.lib. , & lib.7, ubi de Addictis loquitur.Atque inde natum illud Romanorii institutum videtur,ut reges cxteros sopinor quis uendo non crant) cum purpura, &sceptro, &

188쪽

corona in sella regia collocatos publice venderct.

Cicero pro Sextio: De hoc nihil cogitate loqui tur de Ptolemaeo Cypri Rege) est rogatum, ut se dens cum purpura & sceptro, & illis insignibus regiis,praeconi publico subiiceretur:& imperante populo R.qui etia bello victis Regibus regna redaere consueuit, Rex amicus,nulla iniuria commemorata, nullis repetitis rebus, cum bonis omnibus

Iublicaretur.Sic pro Domo: Vbi Cyprius Rex cuonis omnibus sub praecone subiiceretur. Nam

publicandi regni causam hac ut opinor) Clodius lege sua pra scripserat, de qua lege Dio lib. 38 co

memorat.Prius autem quam debitor ipse vende rotur, omnia citis bona publice constituta auctione distrahebatur.Nam cum antiqua lege Xo tab. institutum fuissct, ut creditores dcbitoris corpus dissecarent, atque inter se partirentur: tacito populi consensu consuetudo inoleuit, ut eius bona distraherentur, sic,ut ne ad victum quid cin & cui tum quicquam ei relinqueretur. ut Agellius eod. loco testatur, & Fab.lib.3, cap.6.atq; adeo infamia notarentur. teste Tortulliano in apolog. Ac de uniuersa quidem bonorum venditione, testimo nium est in M. I, Inst. de success.subi .ad eamque re

ferendus est ille Ciceronis iocus Philipp. xi, Vi dete etiam P.Decij auctionem clarissimi viri, qui

maiorum suorum exempla perseques , pro alieno se qrc deuouit emptori: id est,bona sua uniuersa vcdi passus est. Neque mihi corum displicet conic-ctura, qui Sectionis nomen inde conctum existi mant, propter legem XII tab.qus debitoris corpus secari ac diuidi inter creditores permittebatnVt cu

189쪽

ca lex a corpore ad bona transsata esset,nomen re mutata permanserit.velut in l.insula, 9,D.de acq-rer.dom.Eoque illud Ciceronis pertinet in Orat. pro Quintio,Si funus id habendum sit, quo no a inici conueniant ad exequias cohonestandas, sed

bonorum emptores,ut carnifices,ad reliquias vi tae lacerandas ac distrahendas. De victu autem &cultu testimonium cxtat primum in eadem Orat.

his verbis, Cuius non modo illae amplisiimar sor tunae, sed etiam victus vestitusque necessarius sub

praeconem cu dedecore subiectus est,is non mo do ex numero vivorum exturbatur,sed,si fieri potest, insta etiam mortuos ama latur. Et de Addi

ctis in lib.De orat. 2, Apud Naeuium, inquit, qui iudicatum duci videt, percontatur ita: Quati ad dictuspinille numum. Nihil addo. Ducas licet. I tem in ca pro Flacco, Addictus Hermippo, quod iudicatum non faceret, & ab eo ductiis est. Et a pud Livium lib. 13, Qui capitalem fraudem ausi,qxuque pecunis iudicati in vinculis essent,&c.Altersi testimoniti extat in nouell.Iustin.1s , in illis verbis quae paulo post exscribemus, . φωρου

ηο:M &c. De iudicati autem addictione, pasiim testimonia extant,sed praesertim in illis Agellii &Quintil.locis.Vnde illud Manlij apud Livium lib.

VI, Tum vero ego nequicquam hac dextra Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonemque incum tanquam Gallis victoribus captum in seruitutem ac vincula duci videam. Inderem creditori,palam populo,soluit:libraque& arre liberatum emittit. Post, tertium ius successit, anno CCCCXXV D,per legem Poetilio & Papyrio

190쪽

Cos S. Ialam, nequis nemo aut compedibus te

ncretur : pecuniae creditae bona debitoris, non corpus esse obnoxium. cuius rei Liuius libro 8 est auctor ita nexos fuisse solutos,cautumque ne in posterum necterentur. Iussi, inquit, Consules ferre ad populum, ne quis,nisi qui noxam meruis set , poenam daret in compedibus aut in neruo. Tum igitur obseruari coeptum est, ut qui creditoribus addicerentur, luti operas darent. Quanquam incurrit disputatio ex Varronis verbis lib. ce ling.VI, Liber,inquit, qui suas operas in serui tute pro pecunia quam debet dat, dum solueret,

Nexus vocatur, ut ab aere,obaeratus. Hoc C.Popilio rogante, Sylla dictatore sublatum ne fieret,& omnes qui bonam copiam ciuxarent, ne essent nexi, dissoluti. Quo loco Vox DISSOLVΤΙ ut opinor) superuacanea est. Bonam autem copiam

ciurare, nihil aliud errat sopinor quam iurare se in bonis non habere,unde dissolui qs alienum posset. nam,ut ait Sex. Pomp. Eiuratio significat id, quod desideretur, non posse praestari. Verum ut cunque sit,illa dissicultas manet, cum superior illa lex valeret, quid hac noua Popilia opus sue rit λ nisi dicamus, vel illam neglectam, Ut per aliam renovanda fuerit, quod cepe accidisse con stat: vel sicuti Syllae pleraque acta rata non fuerunt , sic nec legem illam tenuisse. Itaque Cicero in Rullum,omnium,inquit,logum iniquissimam dissimillimamque legis esse arbitror, eam quam L.Flaccus interrox de Sylla tulit, ut omnia quaecunque ille fecissct, enent rata. Quinctiam ius quod quarto loco successit , dubitationem auget.

SEARCH

MENU NAVIGATION