Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

iunctum periculum habeat.l. si non fuerunt, 29.in s. l. si igitur, 33.eod.l.secundum naturam,IO.D. dercg.tur. At in Mutuo sortis periculum a creditore in debitorem transit: & sue incendio, siue latrocinio,aliove casu fortuito sors perierit, soli debi tori perit: creditori semper certa est.l.incendium, II,C.si cert. pet.l. qui nesotia, sq. D.mandat.quod non modo propter personalem debitoris oblisa tionem dici potest, verumetiam quia no raro foeneratori pignoribus, interdum etiam pretediis prς-dibusque cauetur. Neque ad rem pertinet, quod credita pecunia dicitur esse periculo eius qui dc .dit, & ei demum usura deberi, cuius periculo sors apud debitorem collocata est , quantiis alterius, aut plurium ea pecunia sit.l. si nauis, 62. D. de rei vind.l.postulante, qq.D. ad Tertuli. l. si unus, 67.

Inand.Primitin, quoniam hoc de duobus debito rib.dicitur, quoru prior alteri crcdidit: cuius posterioris periculo pecunia est. Deinde duplex in

pecunia periculum est: unum corporum, quod ad eum, penes quem pecunia est, pertinet: alterum obligationis, cuius periculum ad dantem pertinet: si forte propter debitoris inopiam inanis euadcret.l. 6.D.de dol. Verum ut dixi) nonnunquam sceneratores sibi, aut pignoribus, aut fideiussori bus cauent. Quare iniquum videtur,sortem, qua dcbitoris periculo est, creditori sua tuosam esse:

Idque eo magis , quia non modo lors creditori semper tuta & extra periculum est, verum etiam certum & cxploratum ei lucrum affert: atque ita duplex ex credito commodum ad sceneratorem

312쪽

redit: nam & pecuniam suam tuto & extra periculum collocat, & certum ex ea lucrum adipiscitur. Vnde quartum argumentum duci potest. Repugnant enim, ex sorte & negotiatione incerta certum lucrum captare. nam ubi peri culum est, ait Iust.) ibi lucrum collocandum est. l.Vlt. .pen.C. de sur. Dixi, Negotiationem eas

scenerationes remoueamus,quae aduersus calami tosos exercentur: quas sere boni omnes execrantur. Sed ut eorum disinitationem adiuvemus, qui contendunt,nihil esse incommodi, si ab eo tu crum aliquod stipulemur, cui negotiaturo credidimus: quid, si infeliciter ei negotiatio successerit an no iniquum est,tucrum ex alieno damno& iactura quaerere3ut ait tex.in l.rescriptum, 12, g. I.D.de dist.pig.l. quolics,I6.D. detur. aot. l. itaq;,28.D.de dol. Bono & aequo non conuenit, inquit Pomponius, aut lucrari aliquem cum damno es terius , aut damnum sentire per alterius lucrum:

l. 6. D.de iur. dot. quod posterius pcrsaepe accidit, ut quidquid quaestus mercator industrius secerit, id totum sceneratori pro usuris pristare debeat.

Quintum est, quod cum Mutuum ex eorum con

tractuum numero st, qui ossicij caussa,& ad utilitatem eius qui accipit, instituti sunt: scuti commodatum & precarium: tamen per scen crationem ad quaestum & eius qui dedit utilitatem, conto

quetur. Nam mutui natura est, ut si gratuitum. l. . si tibi,I7,M.I,D.de paci.l.rogasti,Π,s. I. D. si cert. pet. per scenerationem autem corrumpitur, &quaestuosum ericitur.l.grauius. II. g. vlt.D.de fideiusNam, ut supra dici: um est, plerunque ex die stipui

313쪽

stipulationis usuret deberi incipiunt, atque adeo

certi temporis reprisentantur.l. l .s .vit.& l.qui institurum, 7.D.de pact. Sextu arguinctu est, quod ex aliena re domino inuito fructus qu ritur. nam etsi debitor stipulanti sceneratori usuras promittit, ac proinde consentire videtur: & regulariter in iure nostro voluntas coacta voluntas censeturivi in l. si patre,22.D.de rit. nupt.l. apud Iulianum, II.D. ad Treb.tamen si veritatem spectemus,libera & intcgra voluntas non est. l.si mulier, 21, ρ.pen.D.quod. met.causs. Neque dubium est,quindebitor gratuitam, quam scenebrem pecuniam mallet: 1ed rei numariae dissicultate, sepe etiam calamitate coactus, usuras promittit. qui vero non integra voluntate consentit, inuitus appellatur. Lsi metus, 83. D. de acqu. hercd. Septimum argumentum Aristoteles suppeditat, cum ait: Foenus iccirco esse omnium acquiredi modoru maxime contra naturam, quod ex ipso numo, qui permutationis causa inuentus cst, qua tu facit alam satis constat, numum venditionis & locationis caussa institutum filisse, cuius aestimatio dissicultatibus permutationum subueniret, ut ait Paulus, i.

I. D. de contr. empl. Quare cum per numum

cuiusque rei aestimatio , tum in venditionibus, tum in locationibus fiat : sequitur, Vt neque venditio , neque locatio in numum cadat: ne

idem sit & merx , & pretium mercedis r &quae res aliarum rerum omnium a limandarum caussa instituta est , ea ipsa , eiusue usus

aestimetur: l. si ita, 43. D. de fideiuss. l. 3..

de in lit. iur. Octauum argumentum ex Plu-

314쪽

Plutarcho sumi potest, qui in libello aduersus se

nerationem scripto, ait: Foenus iccirco contra naturam esse, quia ex eo, quod non est,neq; unquam

fuit, generatur: cum te e naturq sin uit cx nihilo nihil gignatur.Et certe ita se res habet,ut cum pecunia squemadmodum iam dietiun est permuta tionis solumodo caussa instituta sit, ubi nihil per mutatur,iniquum sit pecuniam exigere: Foener tor autem nihil permutat : quoniam solida ei sors redditur.Ιtacto pro nihilo & ex nihilo qu stii facit. Deinceps vide tu est, quemadmodii superioribus argumentis responderi possit. Ergo quantum ad primum attinci, dicendu est: Pecuniam, si mittam res,quq quantitate constant, iccirco cadere in lo cati Ono non posse:primiim,quia nulli nisi ad con

nia inquit Imp.) usu & assidua permutatione

quodammodo extinguitur. .et. De usust. Vinum, frumentum, oleum, nullum sine interitu & consimptione usum praebercpossunt. l. I. D. de usu seu .ear.rer. Itaque in Mutuo no ad idem, sed ad tantundona reddendum obligamur. l. 2. D. si cert. pet. At in locatione idem corpus,eademque sor-maaeddenda est.l.vidcamus,Π, .2.D.locat. At tera causa est,quia non modo locatς rei tum dominium tum periculum penes locatorem manet , l. 9, ff. I.l. non solet, 39. D. locat. l. in iudi

cio, 28. C. eod. verum etiam colonus merce

dem, si qua calamitas acciderit, non debet. Iniquum est ait textus) praetor damnum seminis

amissi etiam mercedem exsolvere. l. ex condu- . cto.=.Vbicunque.D.eod. At in mutuo non modo pecuniae

315쪽

pecuniae dominium & periculum in debitorem transit, veru metiam si & sortem , & insuper operam suam perdiderit, nihilominus faeneratori &sortem & usuras debet.l.incendium, Π.C. si cert. pet. Eo accedit, qudd res locatae non modo mobiles usu conductoris atteruntur, in quo damnum locatoris manisestum est : verumetiam quaedam immobiles: ut praedia urbana propter sarta tecta, census & tributa, oneri & sumptui domino esse solent:l. ex conducto,I3.l.sed addes, I9,ρ.illud, D. locat. L7.D. de public.quae omnia locum in mutuo non hasent. Quare, ut veteres locari & conducinuinos dixerint , aut foenus Merced em Redi tumue appellarint: tamen id ut translate & venuste,non autem vere, ac proprie dictum,intelligendum est. Nam eodem modo sestiua translatione dicebant, occupare pecuniam, pro Exerccre, &scenori collocarc. Cicero pro Flacco : Pecuniam adolescentulo grandi foenore,fiducia tamen accepta, occupauisti .Et Verrin.3. Pecunias Occuparat apud populos.Ex contrario,Vacare pecuniam dicebant, quae in arca relinquitur, nec in scenore,aut praediorum emptionibus, aut mercaturis faciendis Occupatur.l. cum plures, I 2.in s. . de admin.tui.& Vacuam, quasi vacatem pecuniam: in l.quintu 28.D.depos& l.Titius, 2 .D.de praest Verb.qua

aliis locis otiosa dicitur: velut in l. lui semisses,'3,s.VIt D. dc usur. . 2,Inst. mandat. Quantum ad secundum argumentum attinet, duplex responsio est:primum, quod in foetieratione nullum creditoris damnum aut incommodum versatur: quo

niam ut supra dictum est scenus exigitur a credi

316쪽

'ribus,etiamsi nihil illorum interfuerat, usu carcuisse suae perimiae:&solius lucri captandi, non da Ira compensiana1 cai ssa institutum est.alioqui compensatoria usura esset, non scenus.l.cum quidam, pupillo. D.h.t. Deinde quod lucrum illud cessians, quod foeneratores sibi interceptum que tur,& vulgo suum Interesse appellant, incerum fuit: quandoquidem neque mercatura , ne- 'Ne praediorum comparatio semper feliciter suc-

spem cum certo ipsius seenoris lucro commu-

ilissimilem esse rationem debitoris ex caussa empti & venditi , & debitoris ex caussa mutui.nam ille plerunque, creditore inuito , pec mam retinet. qua de caussa , cum verisimiliter Venditoris intersit, usurae non ad lucrum , sed ad eius, quod propter moram interest,compensati

pilli.infra.h. t. At hic creditore non modo Volente , Verum etiam Vt sceneratorum institu tum fert cupiente , pecunia ipsius utitur , in quo non damna compensatio, sed apertum lu-

Cilicia caussa 1n vita hominum institutum est, ad quaestum conuertitur. contra l.idemque , IO. . ii mandauero. & l.ita ut omnes , 26. 6.I. D.

manu. Praeterea in huiusmodi conuentionibus cautio adhibenda esset , videndumque ne staus egi feret:s sorte venditor hoc praetextu & colo re differendae solutionis usus erit, ut foeneratio nem tegeret, II. .penult.D.ad Maced. Quartum

317쪽

& quintum argumentum, quae ab auctoritate ducta sunt, contraria auctoritate refelluntur. Nam ut aliquo tempore taneratorum ars Romae pro

bata sit , tamen alio tempore pestifera & prope exitialis iudicata est. Itaque videre licet passim in Liuij,Dionysij, Appiani, & aliorum libris sedi tiones , ciuilessique dissensiones quamplurimas,

quae Rempublicam Romanam , propter stinerationis incommoda prope sunditus euerterunt. Quod vero de cauponatrice dictum est, ita facit lime refellitur. Etsi nundinatio illa cariora ciuibus reddit cibaria, tamen damnum illud, qua Iecunque sit , cum eo commodo compensari, quod ex subita rusticorum ad opus suum reue sione comparatur. Ex taneratione vero nullum , neque reipublicae, neque priuato cuiquam emolumentum, sed contra & priuatim & publice detrimentum affertur: idque quotidiana eX- perientia seculis omnibus docuit, in Numulariis qui foro cedunt, ut Plautus roquitur: quae incommoda non sine multorum calamitate possunt accidere. Quod etiam Imperator Constantinus suo tempore factitatum testatur in l. lex qua 22,y.vit.C.de admin.tui. Pecuniae ipsius, inquit,in qua robur omne patrimoniorum Veteres posuerunt, isnerandi usus vix diuturnus, vix continuus &stabilis est: quo subsecuto, intercidete sepe pecunia, ad nihilum patrimonia deducuntur. Leoni vero philosopho Christiano Imperatori,& Constantino,& Iustiniano,no modo veteris ecclesis summu consensum Oppono, ac prist tim synodum Nicenam, verumetiam Scripturae

318쪽

sacrae auctoritatem: quae, ut dixi, non modo rode tem & carpentem usuram, Verumctiam omnem ad mutuum accessionem, incrementum & addi tamentum damnat: Exod.22. & FZech. 18. quem

in locum praeclara Theologi cuiusdam sentcntia extat, indignam Deo fieri contumeliam, si quis neget, eum satis prouidisse, quae ad ciuitatem bene ac beatc constituendam pertinerent.neque di ci potest, constare ciuitatem sne foeneratione noposse, ut non de persecta Dei sapientia contumeliose detrahatur. Quae climitasse habeant,concludi posse arbitror,eam demum de sortis incremen to conuentionem probandam esse, in qua ex creditoris parte duo haec concurrunt: Vt ncqlle quaestus caussa ab illo facta sit, & eius intersit,usu suae pecuniis caruisse. ex debitoris autem parte, ut non modo damnum in exercenda pecunia non sense rit, veru mqtiam lucri aliquid per eius pecuniae Occasionem perceperit. Nam quantum ad societate attinet, certum est, eam sine lucri & damni communione non consistere.l. si unus, 67.l. si no sucrint, 29A I .seq.D.prosoc. Q me res ficti,aut laris aut animi esse dicantur,

ct quanam istarum differentia sit.

A v s s ΑΕ facti & iuris& animi multum inter se discrepant, longeque diuersae ac disiunctae sunt.Res aute ills variis de causias S diuerso respectu sic appellantur. Nam funidicuntur

319쪽

dicuntur , quae naturales sunt, & factum hominis requirunt,neque fictionem ullam admittui, nullae aute iure ciuili,infirmari possunt l. a bello, ir, g. 11,D. de captiu.l.8,& l .pen. D. le cap .min .l. I, ρ.2, De acq.posisIuris caussae dicuntur,quq no natura liter,sed iuris intellectu costant,& cum ciuili iure constitutae sint, codem iure perimuntur, eiusfue fictionem admittunt.l. I, . 2,D.de acquir.possessid.l.pcn.D. de cap. min Animi autem dictitur, qua praeter factum animum & affectum facientis re quirunt. l.pro herede, ro,D. de acq.hered.Sed quet facti sunt, interdum animum & voluntatem non desiderant: quae iuris sunt, omnino etiam animi sunt.l. Ι, Φ.I,l.possessionem,29,D. de acq.post l.pro herede, ro, D. de acq.hered .l. si cum qui, 26, D. dedon. int. vir. & vx. unde intelligitur, ea quae facti sunt, ad c Tus: quae iuris, ad animum reserri. At

que haec quidem illarum natura & proprietas dici

potest: quae tamen multis modis utilitatis caussa, hoc est propter usum fori, ac vitae communis uti litatem, multis casibus inflectitur. Cuhis rei exempla mox proscremus. Nam prius illud scire opor tet,Naturalia iam ea dici, quae ad ius naturae rese runtur : quod fuisse Iurisconsulti statuunt non dum neque gentium, neque ciuili iure consti tuto cum par cade m que hominum omnium conditio erat. l. 2, D. de natal. restit.l. , D.de iustiti &tur.l. quod attinet,set, D. te regul.tur. Qua de caussa omnia licec indissimne in quemvis hominem conueniunt, hoc est, etiam in seruum. sic, ut in unum collata,por alterum impleri no possint.veluti,Tenere,ire, agere,s luere, dare, tradere , eligere, e-

320쪽

mere,vedere,locare, conducere hereditatem adire , habitare,ali,heredem institui,pacisci.Nam fatactum serui, non est factum domini, nec factum filij familias, factu patris: ut posterius docebimus. l. quod dicitur, IIo, D. de verb.oblig.g.2, De stip. serv. Hinc Naturaliter ea fieri dicimus, quae sine vlla iuris ciuilis fictione, sermula , & solennitate sunt, quod Pragmatici dicere solent, Realiter.

Veluti, cu naturaliter fieri solutio dicitur, numeranda,iradendaque pecunia numerata, l. tutam, 9, D. de solui. cui opponitur Acceptilatio , quae tota iuris intellectu constat, tota ciuilis, atque fi ctitia est.l.pcn.D.desolui.item cum cognatio naturalis dicitur,etia inter seruos, itemque ex adulterio, incestu, stupro.l. eius qui,9, D. ad municip.

Ciuilis autem,& fictilia, quae intellectu constat, quaesita per adoptionem sine iure naturali: ut ait Modestin.in l. , .I.D. de pradib. Sic naturaliter clauia testamenti tabulae dicuntur,quae vulgari,&vsitato modo clausae sunt, non eo, quem senatus certo ritu & formula instituit: apud Paul. lib.sent.

q.m.6.& naturaliter apertae,quae quouis modo a pertae sunt, non quomodo senatus decreuit, ut e

tiam, qui linum tantum incidisset, aperuisse vide retur.l.3,g.aperire, I 2.& 3f. si quis, I , D.de senat. Silan. Sic Naturalis datio in peculio requiri dici tur,id est,corporalis traditio de manu in manum, non nuda domini voluntas.l. 8, D. de pecul.Atque inde Naturalis possessionis nomen,qiiq, quia ponsidentis factum requirit, non nisi rerum corpora lium,& singularum esse potest.l.3, & l. cum here-

SEARCH

MENU NAVIGATION