Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

v R A N C. H O T.

de quibus aperte Iustinianus scribit in M.t,de boria

Poss.corum institutionem iure ciuili non valuisse: cuius rei ratio superius exposita est. A praetore tamen ita confirmatam fuisse,ut bonorum possessionem secundum tabulas impetrare possent. quod ita intelligendum cst, si modo vivente testatore in utero fuissem.Iq.D.de bon.post sec. tab. &fautor, 26, de leg.l.postumus, 36, D.de inoff.test. quoniam qui in utero est , cum de ipsius commodis agitur,pro iam nato numeratur.l. qui in utero, T,D.de stat.hom. Ex quo intelligitur, ei qui testamenti tempore nondum conceptus erat, relin qui testamento non licuisse; propter eam caussam quam superius e posuimus, quod in donatione non moao personam esse Oportet,qine donet:ve rum etiam quae donationem recipiat, & in qua donatio consistat.d.l quidam reserunt, & d. l. Se ia. Praetor igitur benigne cum eo qui in Viero e rat agebat, & ventrem in possessionem mittebat. filius in adoptionein,& l.extraneo, GD.dCvent. in possi iniit. Quanquam postumorum,

qui legitimi & agnati erant, veluti siquis fratris

postumus erat, aut in matris testatoris utero, ius erat multo praestantius. nam illi etiam ab intestato admittebantur.l.penult.D.delcg.I,& l.I,M. penul.de lcg.3.In postumis autem extraneis memorabile est, quod scribitur in l. si quis postumos, 9, s.sed si ex ea,D.de liber.& post. Postumos cx ea quae alteri nupta est turpiter institui:quoniam liscerat formula, Si quis mihi ex illa nascatur. At ex vidua postumus institui recte potcrat.l. postumum, 27,D. eod. Positum igitur illud sit, d

62쪽

dubitandi causa omnis sublata est, ciuili iure alie nis postumis nihil ncq ac institutionis, neque legati nomine relinqui licvisse:iure praetorio licuis-ie. ac proinde fideicommissi im utiliter relinqui Potriisse.l.3, 6, 7, D. e rc b. dub. quoniam fiaeicommissa iuris praetorij sunt: ut inter omnes constat. Post vero Iustinianus constituit, ut etiam alienis Postumis, & hereditatis & legati nomine relin- qai liceret: denique ut cum iis testamenti famoCs t. s. postumo, et , de lcgat. Et quoniam sola voluntas in fideicommiliis seruatur , consentaneum esse, non modo postumis, qui in utero e rant mortis testatoris tempore , veru metiam iis

qui concepti nondum erant , relinqui per fideicommissum licuisse.d.l.pen de log.I, l. Titia, 8 , D. de cond.& demonst.t,cum pater, 77, y.penuit. leleg.2,l .in annalibus, 22, C. de legat. adeo ut etiam eius qui nondum natus est fidei committi possit, , non modo qui natus nobis successurus est, ut in l. I,g.pen. D.eod. verum etiam qui plane alien Ps &cxtraneus suturus est .l. si ita fuerit, 9, D. de leg. 3.

Quae cum ita sint, difficile dietii est, probabilem

videri Nicolai Vallae senatoris Parisiensis sentcntiam, aut eius qui posea suppresso nomine hanc quaestionem totidem prope verbis tractauit: ut ei qui in rebus humanis non est,relinqui testamento

non possit.

63쪽

M M- hosi datam seruari oporteat.

Hos τε s generali nominc,mala consuetudine,dic antur omnes contra quos arma seruntur: quorum sex genera sunt.Nam alij sunt vere proprieque hostes, qui externi sunt scum eo verbo vetusi e Peregrini appellarentur & pari atque nos iure ac libertato utuntur: inter quos pumico consilio bellum intcrcessit. l. hostes, II8. l. quos nos,23q,D.de verb. sign. l. hostes, et , D.de

capi.& postlim.Alij Desectorcs,qui cum imperio

ac ditione nostra tenerentur, a nobis desciuerunt.

l. , D. de cap.min.Alii Praedones, hoc est piratae de latrones.d.l.hostes,D.de capi.Alij Aduersarij,inter quos non bellum,sed ciuilis discordia exerceri disituriis l.squis ingenuam, ΣΙ, .I,D. eod. eoque nomine Caesar in libris de bello ciuili frequentis sime Pompeianos appellat. quod non leui momento a limandum est.Nam de Antonio Clacro Philipp. x I I,commemorans: Ego,inquit, semper appellaui Hostem, clim alij Aduersarium: semper hoc Bcllum, cum alii Tumultum. Contra Vero nonnulli e Pompeianorum militibus Caesariano hostes non appellabant.vi lib.belli ciuil.3,Ac no- nullae militum voces audirentur, sese contra hostem si ducerentur,ituros contra ciuem & confli-lem, arma non laturos. Alij sunt Proscripti, siue iudicio damnati, & hostes a senatu iudicati: de quibus in d.l. , D.de cap. min. l. sunt quidam,17, D.de poen.Postremi simi Serui fugitivi,cum armRserunt:

64쪽

serutrui Spartacus,de quo in l.3,D.de acq. poss. ialemq; Eunus, Athenio,& alij, qui generali nomine Hostes appellantur in id, C.de iis qui ad Eces. confug. Ad quaestione autem illa praemunitio a

bibenda est: Inter quos iuris alicuius communio est, inter eos obligationem cotrahi: inter ceteros, non contrahi. ut deseruis dicitur in s. quod attinet,32, D. de reg.iunt.serui, I , D. le obi.& a L l. naturaliter, II,D. de cond.in leb. Itaque ut de singulis ordine d1sseramus, quia cu hostibus iuri e

tium comunio est.l.Vlt.D. de legat.sequitur, ut cutis conuentionum, ac proinde obligationu communio sit.l.conuentionu, ,D.de pact.qua de caussa violandis hostium legatis ius gentium violari dicitur: in d .l.vit.& apud Livium lib.I . & lib. 38.& apud Cicer. Verr. 3. ex quibus constat, eos qui legatos violarunt, hostibus dedi pro noxa solitos, vicissimque legati eos ad quos misi sunt, violantes,iu entium violare dicuntur,apud Livium lib. 3. Sic violandis induciis ivsgentium violari dictitur,apud eunde lib. o.Itemque hostibus per colloquij speciem violandis, lib.38. ut T. Labieni factum in Commio Atrebate vulnerando defendi non posse videaturiapud Hirciu bell.Gall.8.cap.I. Ex eodem genere peruulgata illa sunt,de deditione eorum qui cu hostibus pacem seςerunt, quam Senatus ratam non haberet:apud Cicer. de Off. s.

N in d.l.vit. D. de legatio.& l. q, D. de cap. & de Attilio Regulo,qui quandiu hostium iureiurando

teneretur,senatorem se esse, aut sententiae in senatu dicendae ius se habere negabat: apud Cic. eod.

lib. de Off. 3. & de Cloelia, ceterisque virginibus

65쪽

Obsdibus,apud Livium lib.2. Dcinceps de ceteris

videamus. Cum desectoribus ergo iurilentium communionem intercedere, vel co patet, quod cum hostium numcro sint, eodem quo illi iure habendi videntur: ex d.l. , D. le cap.min. De predo- nibus autem maior dubitatio est,prcpter auctoritatem Ciceronis de Off3. ubi iacgat eum qui prae donibus pactum pro capite pretium non attulit, teneri, ne si iuratus quidem id non fecerit: nec e nim cum illis fidem, aut iusiuradum csse commune.Sed videamus, primum quia lex nulla est, quae pactionibus ' conuentionibus cum ill s contra hendis interdicat, an quae nominatim vetita non sunt,permissa intelligantum l.ex eo, 18, D, de testib. Deinde naturalis & gotium it ris communionem etiam praedones ac latrones habere, docci t.bona

fides,3 i, D. depost. ubi Tryphoninus ex Marcelli sententia statuit, s res a latrone, praedone, & fure apud ipsum dominum ignorantem deposta sit,

iuregentium obligationem non contrant: sed si a pud alium deposita sit, contrahi .Quo ex loco perspicuum est, etiam latrones iuri cntium communionem habere.Praeter ea locus est apud Caesarem

belli citiq.ubi aperte scribitur, actum a Romanis ducibus in Pyrenaris motibus cum praedonibus &figitivis, de copositione, legat uesque ad eos missos fuisse. De aduersariis autem dubitari no posse,a gumento est primum d. l.squis ingenuam , D. de capi.ubi multo meliore quam ho1 es conditione esse dicuntur: dcinde quod sublata colloqiioru &conuentionii facultate,spes concordiae & reconciliationis omnis pricisa viderctur.Memini sinquit Cicero

66쪽

cero Phil. x II.) colloquia & cum acerrimis ho- Ribus , & cum grauis uiae dissentientibus ciuibus. Cn. Pompeius Sex.filius Cossit,me praesente, cum esseni tyro in eius exercitu,cum P. Vectio Catone duce Marsorum, inter bina castra Giloquutus este quo quide memini Sex.Popeium fratrem Cosulis ad colloquium ipsum Roma venire, doctum vim atque sapientem, que Cato cum salutasset, Quem te appellem,inquit:At ille,Voluntate hospite, iaci cestitate hoste. Tertio quod etia damnatis & pro

scriptis quae quinta hostium species est) iuris en

tium communio relinquitur.l sunt quidam, 17,D.

de poen.& d.t.bona fides, II, D. depos. ubi Tryphoninus statuit, ut quae reus capitalis iudicij de posuit, si deportetur, propter naturale & gentium ius ei reddantur.Eoque nobilis illa caussa pertinet in Orat.Ciceronis pro C. Rabirio, cum L.Apuleio Saturnino & ipsius comitibus, qui in Capitolium, ne prehenderentur, confugerant,fides publica da ta est:& tamen vis ac caedes colat' fidem publica allata,praecipuo adiutore Rabirio, qui propterea sex & triginta post annis in iudicium vocatus cstrauctoribus Dione lib. 37. Fl'ro lib. 3. Appianobcss.ciu.I.& Plutarcho in Mario. Sic cum Catilina rij hostes a senatu iudicati sint, tamen iis fide publica a senatu datam esse,Sallustiu4 auctor est. Defugitivis autem dubitandi caussam iam antea saris locus sustulit,& l.quod attinet, D. te reg.tur. Deinceps sequitur, ut quae contra disputari possint videamus. quorum primum argumentum est ex 2. Reg. IO. ubi Rex Iehu , cui Deus imperarat ut Baalinos sacerdotes omnes de medio tolle-

67쪽

ret: illos in Baalis sanum per sacrificandi caussam euocatos interfecit. Sed locus ille nihil ad institutam disputationem pertinet, in qua quaeritur, An fidem hosti datam ncgligere liceat.Nullam enim Iehu fidem illis publicam dederat:tametsi ad

illos euocandos & unum in locum cogendos dolo bono sit usus, quod sine controuersia probatur. l. I, D. de dol. mal.Secundu est ex Augustini qu st. in Iosuam: Cum iustum,inquit,bellum susceperit, i utrum aperte pugnet, an ex insidiis, nihil ad iusti tiam interest.quod relatum est in 23,q.2, c. domi nus. & paratam ex superiore loco responsionem habet. Nam ante fidem datam verissimu est quod dici solet ex Virgilij II, Dolus, an virtus, quis in hoste requirat & ex Amm. Marcellin .lib.I7.Nullo discrimine virtutis ac doli, prosperos omnes laudari debere bellorum euentus. Qua de causa Vlp.in d.l.I,D. de dol.mal.scribit,bonum esse dolum, siquis aduersus hostem latronemve machi netur.Sed intelligendum,aliud esse Dolum, aliud Persidiam.Dolus sit,ubi fides data non est:post si dem datam, locum dolo & fraudi non esse, sup rius ex Liuio demonstrauimus: ubi statuit, fraude

Ier colloquij speciem adhibenda,iulentium viOari.atque ita responsum volumus ad l .nihil, et GD.

de capi.ubi scribitur, ius esse dolo malo & fallacia in hostes uti. Nam tum demum dolo uti aduersus hostcs licet, cum fides nondum data cst:ubi semel data est, laedi cam non licet.& ad legem nihil ex emplum Cloeliae virginis pertinet.Tertium est Exl.1, D. quod vi, aut mel. Sed edi mina praetoris ad pactiones cum ciuibus, non cum hostibus factas

pertinet.

68쪽

Pertinet. Quartum est ex lib. Liuij 3.ubi Camillus

Paehionem cum Gallas secta rescidit. sed caussam nominatim Liuius adscribit, quia cum Dictator esset Dictatore autem facto magistratus omnes cessen auctore Plutarcho in Fabio) qus ipsus in iusse pacta erant, rata esse non poterant. Sic enim apud Sallust.in Iugurth. quam pacem A. Albinus cum Iugurtha Rege Senatus iniussu fecerat,Scn tus rescidit.Et apud Livium lib.3o. matrimonium Masanissae & Sophonitae sine Scipionis permissu contractum,ipsius imperio rescinditur.Quintum ab Udatrico Zaetio excogitatum est ex l. a, C. de commer.Sed satis costat, etiam cum barbaris iungentium esse.l.pen.in fin.D.de bon. damn. deinde aliud est aurum a barbaris subtili ingenio sub ducere, aliud fidem iis datam fallere. Superest a cerrima Bartholi disputatio, ut pactiones inter belli duces factae obligationem inducant: a priua tis, non inducant. Itaque in quaestione, An liceat ciui proscriptum,quem ipse reum pereSerat,post reconciliatam inter ipsos gratiam,& fidem utrinque datam,insidiose interficere:respondit, licere. Quo responso magnam se gladiorum & perfidiarum occasione praebuisse,ipsemet in fine 1,Qtiest. ingenue fatetur. qua de caussa Fulgosius,medicii, qui bello inter Bononienses & Ιmolenses exorto captus ab aduersariis mille ducatos pro capite promiserat,absoluit.Bartholi argumetum est primum ex l.2,& l.3,C.quand.lic.Vnic. sn.iud. & l.3,D.de sicar. Sed aliud est transfugam & latronem, ubi iuris & legum concessu permissum est, aliud post ereptam sibi eam libertatem interficere.nam

69쪽

post fidem datam ea facultas adimitur.Secundum est ex l.I,D. de bon.eor.qui ant.sent. ubi ignosciatur ei, qui sanguinem cium qualiter qualiter x demptum voluit. Sed ea regula ad quaestionem in lege propositiam restringenda est: ne captio sita dicto secundum quid,ad dictum simpliciterid inde nulla similitucio recte inducitur ab eo, qui ab ignominiosa morte se liberat,ad eum qui sine periculo & contra fidem datam reconciliatum amicum interficit. Tertium est acerrimum ex l.ius

publicum, 38, D.de pact. Quare distinctio adhi-henda est.Aut enim pactio Reip.statum & digniatate imminuit:aut ad priuatam paciscentiu rationein rem familiarem pertinet.Priore casu nullius momenti pactio est:altera vero valere dicitur in I. iuris gentium, paciscar, D.depas'. ubi etiam

de criminibus pacisci licet. Deinde Cic.de Olfi, aperte scribit,siquid singuli hoc est priuati,de quibus proposita Bartholi quaestio est temporibus additisti hosti promiserint, esse in eo ipso seruanda fidem. Alterii argumentum inducitur ex l. paetii q6, D. de pact. ubi renutiatio sui iuris per poenite-tia reuocari no potest. Tertio si pactio Lucani nobilis Remp. hedebat, poena paciscenti debebatur: ex l.q,in ii. D.adleg.Iul. maiest. ubi qui in vincilla coniectu emisit, damnatur.Fulgosio vero sola est obiiciendaq.nam & seruus, 2I, D. de negot. gesto Inde perlpicuum est .naturalem obligationem ab iis contrahi, qui hostibus pretium re demptionis promittiit.nam si naturale debitu non fiuisset, sibi negotioru gestor imputare debuisset t. squis negotia, H, eod.Postremo si Scripturae sacrae aucto- rit

70쪽

stas quaeritur, quam valere apud Christianos o portet, memoriae proditu est, Sedeciam IsraelioruRegem impium, a Nabuchadnezare vinctu & ca pium , atque una cum principibus eius gentis o milibus abductu fuisse:ac tametsi Nabuchadnegareum in fide recepisset, illum tamen per literas ac

nuntios AEgypti Regem sollicitasse,n se ab illius

potestate liberaret.Hanc perfidia Prophetae vehementissime damnarunimeque ita multo post libe ri eius in ipsius oculis intersecti sunt. post eidem oculi effossi. tandem catenis vinctus Babylonem deportatus est. Qua de caussa Augustinus epist.1. ad Bonifacium, cuius fragmentum relatum est in 23.q.I. c.noli.Fides,inquit, quando promittitur,e tiam hosti seruanda est,contra quem bellum geri tur.Et Ambroslib. de OTI.cap.29, Liquet, inquit, etiam in bello fidem & iustitiam seruari oportere, nec ullum decorum seruari opsrtere , si violetur fides.Ιtem lib.3,cap.Io. locet exemplo Iotae, qui usurandum a Gabaonitis fraude & mendacio ex ortum seruarat, fidem etiam perfidiosis & fra tulentis seruandam esse. Utrum refectione rnum singularum ni

uersitas mutetur,an eadem res maneat. α v ΑΕsTIO VIII.

NEη ET V s exemplum est de naue Thesei, quae, cum singuis tabuis exepis essent,tamen ita xefecta est, ut eande speciem ac sorma re

SEARCH

MENU NAVIGATION