Conversio peccatoris, seu Modus quo peccator communiter resurgit ad justitiam. Ubi simul doctrina manuductionis ad poenitentiam nuper Flandricè & post Gallicè impressae, defenditur & ex ss. patribus solidè confirmatur. Auctore r.d. Antonio Le Felon,

발행: 1675년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

et: C o N V E R s I oad cognscendam veritatem, θ' resipiscant a Di boli laqueis. Istud poenitentiae donum, peccatorem monet Manuductio precibus ac pietatis humilitatisque operibus a Deo requirere , quibus id docet procul dubio dandum: nam iis qui vel non petunt, vel animi socordia atque ignavia, non sicut aut quantum oportet, petunt, haud infrequenter asserit non concedi. Quae profecto saluberrima est ac verissima doctri-ha, simul spem docens, & excitans ti- moxem , Ut nec de divino adjutorio peccator diffidat quod sibi recognostit petenti & operanti paratum; neque etiam vane praesumat s ac negligentias suas, longamque impaenitentiam inaniter comsoletur, cum istam paenitentiae gratiam videt non ab omnibus nec se per haberi. t Utraque tamen hujus doctrinae pars

displicuit Appendicis Auctori, ac di

gnam aestimavit , quam redarguendam lusciperet. Itaque posteriori parti num. 2 3. hanc opponit antithesi mr Deus OF inquis, gratiam vera paenitentia omnibus

petautoribus, est de Me. Ac deinde hac fide& priorem partem impugnat, qua paeni- tentiae gratia precibus laboribusque dicitur a Deo requirenda , quia quod Deu , ait

42쪽

PECCATORI S. 3Dum. 242. vltro ossean, non est multo tempore vel labore requirendum ,sed illi dumtaxat consen-riendum. Ex quo liquet, quam hic intelligat paenitentiae gratiam , scilicet ultra quam alia ex parte Dei peccatori ad por- nitendum non est necessaria , de hac quippe agit Manuductio , eamque vocat paenitentiae ac conversionis donum, & ae peccatore orando & laborando docet reis quirendam ; quam ea de causa reprehendit Appendix , quod illam paenitentiae gratiam credat, & ab omnibus fide divina credi velit , sic omnibus peccatoribus ultro a Deo osterri, ut multo tempore vella bore requirenda non sit, sed illi dumtaxat consen

tiendum.

V erum hujusmodi fidem nusquam hactenus Ecclesia proposuit ad credendum. Neque id mirum , sic quippe nec justis generaliter Dei gratiam ipsa credit osserinxi. Sciasum enim suum nobis exposuit, cum per Tridentinos Patres, Dei praecepta homini justificato , dixit non esse ad observandum impossibilia. Nam Deus, ait 'si verbis ex Augustino desiimptis, imp ibi- '' Ita non jubet, sed jubendo admonet, o sacere quod p is, ct petere quod non possis, ct adjuvat ut possis. Censet proinde & justos quaedam subinde non posJe, propter quod monen- A a Iur

43쪽

4 CONVERs Iotur petere , hoc est, Dei gratiam qua haec ipsis possibilia fiant , &cui consentiendo ea adimpleant, precibus piisque conatibus ac laboribus ab ipso implorare.

Ac per hoc ista Dei gratia justis ad quaedam Dei praecepta etiam necessaria ex Ecclesiae sensu, non sic ipsis generaliter& ultro offertur, ut sepositis precibus &laboribus , sit illi dumtaxat consentiendum. Quanto minus eam credere oportet, sic omnibus impiis & peccatoribus, Deique Contemptoribus offerri pHoc cum verum sit, nihil adferri potest , quo vel apparenter tanquam fidei

dogma possit statui , sic speciatim his

omnibus offerri poenitentiae gratiam. Certe haec fides evertit Ecclesiasticas preces, seu potius his ipsa evertitur. Quid enim petimus, dum ex Ecclesiae praescripto Deum rogamus , ut ad Perampanitentiam nos perducere dignetur , nisi istam poenia tentiae gratiam, seu donum conversi nis p Hoc si, ut vult hic Auctor, ac de fide essc praetendit, ultro Deus omnibus osteri, ut sit illi dumtaxat consentiendum, quid adhuc Deum rogamus ut det, quod jam ultro omnibus credimus esse oblatum p Agamus dumt at gratias munus suum

ultro offerenti, & quod solum superest .

44쪽

PECCATOR Is snos ipsi ac mutuo ut illi consentiamus', hortemur. Imo hanc fidem corrigamus, ne dum juxta eam ex parte Dei totum quod necessarium est, unde paeniteamus, jam ultro oblatum credimus , pigri s mus , ac nobis necessum non putemus cum Ecclesia petere, ab ipso ad veram pa- nitentiam perduci. Agnoscamus has Ecclesiae preces nec frustra, nec superflue Deo impendi, ac per hoc verae paenitentiae ac convcrsionis donum , non sic omnibus offerri , ut non opus sit nostro labore , nostroque conatu illud a Deo impetrare;& per hoc debiti hujus laboris atque orationis desectu juste posse non dari. s. I.

Probatur ex precibus Ecclesia, paenitentia gratiam non sc omnibus adust.

HInc illa est piae Matris Ecclesiae

sollicitudo, quae sicut omnium si lutis cupida est, ita quoque pro omnium' convertione apud Deum intercedit .Praecipue istud in Parasceve exequitur; nota sunt preces ejus, quas tunc per Sacerdotes re populum illis consentientem,ad Deum emittit: Breviter eas a duodecim foeculis complexus est Romanus Pontifex

45쪽

6 CONUERsIO 'vulis ad Caelestinus: Cum enim, inquit, sanctarum Episci μῆ- plebium Prasules mandata timet legatione sun- guntur apud diuinam clementiam, humani generis agunt causam, oe tota secum Ecclesia co gemiscente, postulant ct precantur, ut infida bus donetur fias; ut Idololatra ab impietatis suaeliberentur erroribus ι ut Piulaeis ablato cordis vel mine lux veritatis appareat ut haeretici Catholicae

. Mei perceptione re piscant; ulschismatici diria

rum rediva cluritatis accipiant ; ut lapses paenirentiae remedia conferantur; ut denique catechumenis ad regenerationis Sacramenta perductis caelestis misericordia Aula rescretur. Haec autem non persunctorie neque inaniter peti rerum ipsartim monstrat essectus , quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferas in

Regnum Filii charitatissus, ct ex vasis irae s ciat vasa misericordiae.19ι , δε Haec erat , uti hodie, ita & illo tem e. Gent. pore, uti ejus est testis S. Prosper , omnium ubique Ecclesiarum , communis supplicatio; quam ideo dicit hic Ponti sex non inaniter adhiberi, quia ex omni peccatorum genere plurimi convertuntur: ac per hoc non credit istam paenitentiae gratiam jam ante ultro omnibus adfui sie oblatam , ut illi dumtaxat esset con- sientiendum, sed potius his qui convertuntur

vocacapi Iaa

46쪽

tur & paenitent, istis Ecclesiae precibus a

Deo obtineti. Coeteriun ducentis plus minus annisCaelestinum praecesserat Romanus Clarus , qui simili sollicitudine paenitentiae ac conversionis donum lapsis peccatoribus judicabat esse petendum. Etenim rescribens S. Cyptiano: Oremus, ajunt, pro Iapo ut erigantur, oremus proflan- ta tibus, ut non ad ruinas inque tententur; stremim Osriatii ut qui cecidisse referuntur, delicti sui magnit dinem a scentes, intelligant non momentaneam neque praeproperam de erare medicinam ', or mus ut essectus indulgentia lapsorum subsequaturo panitentiam. Istam paenitentiae gratiam quam sic sollicite peccatoribuS Volebant ...i . peti , similiter non credebant illis omnibus ultro offerri ut illi sinit ut esset con sentiendum: alioquin jam non ut detur adhuc foret orandum , sed illi dumtaxat ut ultro oblatae consentirent, monendi.

Dum Paenitentia gratia debite confideratur ,stis patet quod non omnibus detur ad sensium Atithoris Appendicis. DEnique haec res difficultatem non patitur, dum paenitentiae gratiam , sicut intelligenda est, intelligimus. Haec

47쪽

a Cosv TR sro enim non sic dumtaxat peccatoribus ORfertur, ut illa paenitentes sint qui velint , sed etiam per ipsam fit ut velint. Ipsimenim paenitentiam quae non est paenite di potestas sed voluntas, nec nisi in illis est qui paenitent, a Deo dandam exspectabat Apostolus cum dixit : Nequando ... Deus det illis paenitentiam. Hanc accepit Petrus cum respectus a Domino illico exussus estforas, oesepit amare: Illud enim quod

scriptum est : Restexit eum Dominus: uti notat D. Augustinus , intus actum eIt, in Id. i. g. mc te actum est, in voluntate actum est. Miserias i. chris. cordia Dominus latenter subvenit, cor tetigit us I. moriam revocarit, interiore gratia sua visitavit Petrum, interioris hominis usque ad exteriores Dchrymas movit, produxit assectum. Ille estag. s. m. mi ςyiς0ydi resippctus, qua, uti ait m Op. 1 3. gnu. Gregorius, insensebilitatis minae talia itum, cum respicit, emollit. Ac per hoc non fit ad illos qui adhuc duri permanent,hoc est, incorrecti. Sic ex Ecclesiae instituto, is albia,. 00β ῆς pici petimus, cum dicimus: in bom. lon. IEsu labantes restice ,

Et nos videndo corrige .

Si resticis labes cadunt, Fletuque culpa siritur. Illo enim respectu corrigit nos, hoc est

48쪽

PEccATORI s. 9 inessabili gratiae suae operatione mutat cor nostrum ab eo quod prius prave dilia

gebat, in id quod diligere debet ; quod se

tacturum promisit cum dixit: Auferam corti id j de carne vestra , ct dabo vobis cor car- ω G. . 6.mum, oessiritum meum ponam in medio vestri: Osaciam ut in praeceptis meis ambuletis ,σμ-dicia mea custodiatis oe operemini.

g. III.

Deus iis quibus aufert cor lapideum, o dona carneum, impertit gratiam Contritionis. AVserens nobis Deus cor lapideum dc tribuens cor carneum, hoc est inter- . prete Augustino, cor obediens, divinis jus- ω sis cedens & obtemperans, convertit nos; cap. I 6. impertitque conversionis gratiam, quam dicitManuductio non omnibus esse communem , ac precibus piisque laboribus a Deo requirendam: non enim eam habent quibus adhuc cor est induratum, imo exigentibus prioribus culpis, Dei judicio induratur. Valde enim sibi contraria sunt, auferre cuipiam cor lapideum, hoc est, ut idem Augustinus, cor duram, & i cor ejus indurare: Indurarit autem Domi- i. ' ''nus cor Pharaonis ; induravit & cor Iu- Dan. . a daeorum , qui Christo non crediderunt. V. 4o Et

49쪽

ao CONUERs Io Et quamvis id non nisi ob praecedens demeritum contingat propter quod a S. vi .hi in Prospero dictum est : Cum vero aliquos agaitais'. ii Dest aut traditos de sideriis suis, aut obduratost gimus, aut relictos magnis peccatissuis, hoc ipsis meruisse profiteniar : quia talia eorum crimina praecesserunt , ut Mi ipfi panas debuerint , qua eis etiam supplicium verterent in reatum. Atque ita nec de judicio Dei querimur, quo de se rit , meritos destri - θ misericordia ejus gratias agimus, qua liberat non meritos liberari. Contingit tamen; quibus autem contingit, hoc est, quos Deus indurat, jam non eis tribuit istam conversionis ac paenitentiae gratiam , auferentem cor lapideum dc Cantem cor carneum , ut sit illi dumtaxat

consentiendum.

Hujusmodi ergo dumDei spiritu compuncti cordis sui duritiem agnoscere atque odisse incipiunt, oportet ad eum quo

illa auferenda est , oculos convertere, ejusque opem qua auferatur implorare. Si L. de recta cor obduratum habeas, ait S. Ephrem , ploravi et Hr . coram Deo, ut cognitionis tali lumen , addo conversionis gratiam , cor lapideum auferentem , infundat. Hanc gratiam petimus , cum in longa illa Ambrosi oratione ante Sacrum nobis ad legendum praescripta precantes Deo dicimus: Aufer a, nobis

50쪽

PECCATORIS. ILnobis iniquitates nostras: ct ignem sancti Spiria

rus in nobis clementer accende. Aufer cor lapia deum de carne nostra, ct da nobis cor carneum,

quod te amet, te illat, te delectetur, te se-qssatur , re perfruatur. Supervacaneum nunc fuerit S. S. Patrum sensum circa praetensam hanc fidem operosius indagare. Is tamen vel solus illi evertendae, ac falsitatis convince dae sufficeret. Si enim , ut testis est se ctus Fulgentius, & ipse inter eos vene- praerip. cap.randus , Apostolica praedicationis tenentes per Romnia veritatem , certi me cognoverunt, cognscendumque libris c epistolis reliquerunt, gratiam Dei non omnibus hominibus generaliter dari. Propter quod idem inferius : Gratia nid. c. 37. igitur, inquit, in utroque operatur : siilicet in errante ut correctus virat , ct in correcto ne depravatus Escedat. Non omnibus autem istam gratiam dari , o quibus datur non omnibu u. aqualiter dari, qui uispie quaerit, eloquiorum a L. I I .mo.s metum attestatione cognscit. Hinc sexa- ωp. s.

ginta & co amplius Epistopi,cum ipse in Sardinia exules in Synodica sua Epistola: 'ail. - .

De gratia vero, aiunt, non digne sentit, quis grat. ld. quis eam putat omnibus hominibus duri. Hoc auri deinceps posteriores S. S. a Gregorius , dctr 73 - Isidorus , e Anselmus , a Ber nardus, . Thomas, aliique sunt secuti. e T. 3 . cim.

SEARCH

MENU NAVIGATION