Hieronymi Osorii Lusitani episcopi Algarbiensis Opera omnia, Hieronymi Osorii nepotis canonici Eborensis diligentia in vnum collecta, & in quattuor volumina distributa. Quae huic editioni accesserint, index ostendet. Ad Philippum 1. Portugaliae regem

발행: 1592년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

mam conclusionem. qua enti una anims d primit. ne in bonis Diuina gratia partis insolast ni ; & Ii d is,ne sibi falutis adipum it te Flusum putent, magnam se emis utis propivnit,ne videlicet gentes sese inaniter extollendo,fidei fructum amidiant; neque Iudaei,desphratione miserabiliter occupati, pietatis stu diu in deponant ἱ sed gentes Deo semper graei as agant , cuius benagnitate luce Diuina perfruunturi Iudaei vero, prostavim luce participanda , continuo vota suscipiant Vt, inquit , vos non credidistis Deo redigit illis iii memoriam scelus, in quo fuerant, ne scelus alijs obiectent , cum ipsi fuerint tam multis steteribus adstricti: nunc autem misericordia consecuti estis per illorum incredulitatem inon quidem l ludaeorum perfidia per se,gratibus caussam salutis attulerit; sed, quia data

est Occasio,qua gentes, euersis Iudaeis, Opibus Diuinis assuentius abundarent. Ita, inquit.&iusti non crediderunt in vestram misericor diam, ut perfidiae tandem comis fit,resipiscat, die a ratione misericordiam cons quantur. Prima enim salutis via in eo posita est,ut quilihel scelus suum agnoscat, Δ te abijsiat,atque veniam demisse stagitando, sanitatem recu--ret. Iccirco conclusit Deus ollinia ii, iiinde litate ut omnium misereatur. Nam principio gentes figem nefarie prodidere, cum Deo, quem,naturae operibus moniti, cognouerant, gloriam minime detulerunt, neque gratias egerunt; honoresq. Diuinos ad homines imis puros, ad belluas immanes, ad muta simulacra,ad omnium denique fiagitiorum turpitudinem , transtulerunt. Eas igitur Deus iii in redulitate conclusit, & tanti facinoris 'euictas coegit de scelere Ibo confiteri. Interim vero fidei, atque sanctitati et , semina apud Abrahami posteritatem reseruabat, ut inde salutis uberrimos fructus ad omnes nationes prosunderet. Sic isitur,dum legem finxit,du Prophetas instruxit, dum penes gentem He-hfaeam verborum Diuinorum opus costituit , non solum gentem illam a peste redimebat, verum S gentibus uniuersis egregie consulebat.Similiter nunc, m gentes adsciuit,quas

per fidem opibus sempiternis magnifiςentis yme cumularet, non solum gentes ex hostis sempiterni faucibus eripuit,verum & thesaurum opibus expleuit, quibus tandem Iudaeos, sceleris eu IctoS, & perfidiae consessione deiectos munifice locupletaret. Itaque Omnia illius opera ad clementiam reserui iuri ita, ut, etiam cum infidelibus extremum lupplicium irrogat, & nationes uniuersas morbis iucurabilibus oppressas euertit, misericordiae non obliviscatur ; sed salutarena medicinam, quibus mortifera vulnera curentur, nunc apud unam gentem, modo apud aliam, reseruandam curet, ut omnes tandem misericordiae

fructu percipiant. Non est igitur, cur quis. quam est eratur, di insolescat, cum omnia b

xia sint ad Divinam clement tam reumandas nequc rursus est,cur aIiquis spem salutis abi se Liat, cum nemini sit aditus ad Diuioam et mentiam modo cum fide ad thronum gratia accedat, inciusus o rςm nimis admirandam di perpetuis in caltim laudibus esterendatu

Cum enim Deus aliςuas gelioes negligere vaderetur, eis tamen in Hebraeorum religiones gregie contulebat. Cum rursus gentes tum Hio ne in numinis illustrauit, inreligione gentili Iudaeis mirabili benignitate prospexit: si qui

dem ex earum aetnulatione Iudaeorum sal

est tandem mira r tione constituenda. Haec arcana sapientiae Diuinae mente pocipietna Paulus, exclamat, inquiens:

O Altitudo diuitiaruis sapientiae

scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius , & inuestigabiles viae eius: Quis enim cognouit sensum Domi, ni Aut quis consiliarius eius fuit

Haec ultima verba ex Isaia in hunc locum a Paulo translata stitit. Verbi enim Diuini nu men satas in eo loco laudibus sempiternis exaggerat,& Dei eosiliarium appellat. Cum illo namque pater ex omni aeternitate consilia siua communicat;& per illud tacta sunt omnia, siue quae in caelo,stuc quae in terra fiant. So3o lus igitur Dei filius, Patris consiliarius appellari potest, quemadmodum & Patris sapientia nominatur. Quid igitur amentius, quans in Diuina mente sapientiam requirere,aut i summa probitate cic mutiam dnderare, aut sempitem iam veritatem in parum conseruactae fidei suspicionem adducere Quis aute est tam demens,qui, cum sit puluere 'ue quolibet aura dispellit, inanior, Deum in crimen vocare audeat,& in illius sanctitatem probra

o iacire non vereatur, S summuln Dominum.

quasi illum sibi iure adstrinxerit, impudenter: accuset Z Ait igitur Paulus: .

Aut quis prior dedit illi,&retribu

turei i

Si naturae muneribus Deum colis,ea natu

rae munera ab illo accepisti; si gratiae Diuinat opes ad illius gloriam cosers, is est,qui te opiis, o bus illis ditauit; si studes,si laboras,si vigilas, si aetatem in religionis studio conteris, ut illi placeas, id studium, is labor, ea vigilantia,ea

denique Amma contentio, ad illius clementiam referenda est. Is enim est, qui te incitat. hortatur, impellit, S: inuicto robore munit,vd

possis opera praeclara feliciter exsequi. Qu'. igitur magis, ut gratiam illius ineas, e b ras, eo maioribus te illi beneficiis obligatum fatearis, opus est. Quid est igitur ', quod sibi fio quisquam possit assumere Nihil prorsus icum ab illo immenso Bnte benignitatis haurisa sint omnia.

402쪽

si COMM. IN EP. D. PAR AD ROM. LIB. III. 8r l oniam ex ipso, de per ipsum, & in

ipso sint oninia ipsi gloria in saecula.

Ex ipse,inquit;ut doceat, illum esse principium omnium bonorum, unde omnis natura

proflux in Per ipsum vero;quia illius vi, nim ine,consilio, poteua ML cuncti mouentur conseruantur: Ita ipsumquia in eum,tamquain finem, cuncta re ieiunt, de insita natura cupiditate reseruntur.Iam satis, v t arbitror, lique quo omnia Pauli argumenta, ex eo loc',quo caussam Diuinae gloriae suscepit, conferenda simi. Non enim pugnat vir Diuiniis, quaestionibus exitum nullum habentibus mentes hominum, & animos molestitisiniis eogitationibus, absque ullo fructu , turbet. Numquam ea mens,& consilium,

Divini irinit, ut tardaret industriam bonorum'timidorum imbecillitatem desperatione quadam conficeret sed potius alacritamin incitaret,& erigeret,ad spem. 8c miram iustitiae comparandae ficilitatem os hederet. Gratiam enim minime defuturam omnibus, qui incensb studio fidem retinere voluerint, mirifice confirmat. Quid igitur egit Hoc nempe compressit eorum impudentiam, qui Deum vanitatis insimulabant, quasi Israeli fidem minime praestitisset. Salutem namque dicebant Israeli promitisse, de pro salute exi huius nominis ostendit non humano sanguisne,sed Diuina electione, non lege,sed fide, no

umbris iustitiae, sed iustitiae ipsi iis praeclarisismis actionibus.contineri. Vnde colligitur, Diiuina promissa non ad omnes, qui satu Isra, elis propagati sunt,pertinuisse, sed ad eos ., tum,qui Patris sanctissimi vestiola sectaren- atu quibus est a Deo cumulatissime fatis fa ctum. secunda ratio, in ipsius gentis rebelli io ne,&c6tumacia, constitit,quae sanari noluit; quae Dei gratiam nimis ingrate repudiauit; quae perpetuo veritati atque Diuini benignitati,contra dixit. Si igitur ingens Israesitam multitudo,& bonis omnibus euersa, & malis

innumerabilibus oppressa fuit, id non Deo, qui illos perpetuo ad salutem,& dipnitatem,& ad promtisae hereditatis possessionem, i uitabat, sed illis, qui Domini ipsius benignitatem furenter aspernati sunt, adscribenduest.Id autem tertia ratione certissime co firmatur: nam illi Iudaei, qui Deo repugnare , minime voluerunt,amplissimis a Deo muneribus ornati, & tam multis opibus expleti sunt , ut orbem terrarum egregie locupletarent. Quarta autem desensionis ratio, mirabili sancti Spiritus effato continetur, qua uniuersi Israelis conuersio praedicitur. Cum igi- , tur hic fit Pauli mens,& sententia, iniuriam . facit viro sanctissimo, in cuius mente Chri

tium,&vastitatem Israeli intulisse. Hanc ca- sti spiritus insidebat, qui alio sententiam ita

IumnIam,ut ante diximus, Paulus egregie re lius traducere conatur; maxime vero, cum Deaure. attuorenim,ut diximus,argume- ea sententia,quam multi nimis inconsideraris,egregie demonstrat, iton excidisse verta te, Paulo tribuunt, non sit utilis ad salutem.

De I. Pruna quidem ratio, ex verissima Istam cum non tam fidem sulciat, quam diffidentia vias devitione sumitur. Nobili intem enim signat.

403쪽

HIERONYMIOSORII

IN EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS

LIBER VARTVS. ILATO, cuius sapientia doctissimus quisque semper admiratus est scriptureliquit, non eadem ratione, qua domestici imper ij ius in seruis sanciri solet, liberis populis Ieges esse dicendas.

Serui namque,poenae metu,coercentur; liberi vero,utilitatis magnitudine proposita, & honestatis pulchritudine demonstrata, in ossicio continc tur, & in studium laudis incitantur. Iccirco seruis cum aliquid imperatur,ratio,quare id illis expediat,minime redditur: at liberis cum aliquod munus colendum,& eficiendum praescribitur, multa primum oratio in laudanda, & ornanda,lege consumitur. Vnde colligitur, ubi libertas penitus amissa est, non posse diu legum sanctitatem inuiolatam conservari. Qui enim, menae, tantu metu, manus a mῖeficio continet,

ubi primum in spem celandi, & occultandi,sceleris,quam caeca,& effrenata,cupiaditas solet iniicere,fuerit adductus,inom 'ne facinus erumpet, dc per omne genus libidinis,quasi proposita impunitate,vaga-hitur.Quare omnibus,qui reliquis hominibus iura dant, in primis prouidendum est, ut optime libertatem constituant, ad eumq. finem leges referendas esse putet,

ut homines,quos regere,& temperare, vo Iunt,sanae mentis compotes, atque virtu- .

tis,essiciant. Vbi enim virtutis,& honestatis, studium non exstiterit, nullum omnino libertatis vestigium apparebit . Qui enim vel furenter amat, vel odit, vel me. quae semper improborum animos exagiutat, assiduo angore,&cruciatu, conficitur. Si libertas igitur,est facultas vivendi ut velis, quo modo tandem liber esse e test, qui numquam quod vult escit, sed quod libido iubet, vel metus cogit, ver cupiditas imperat, vel iracundia praescri-:bit, vel quiuis alius turbuletus animi motus facere compellit i ita, ut semper,ancipit i cura distra Lis, in dolore,dc sollicitudine,versetur,&,tamquam seruus nequissimus, acerbissimo supplicio torqueatur ξLiberi igitur illi tantum habendi sunt, qui e cupiditatis vinculis emissi sunt, & spon- te sua legibus obsequuntur. Cum enim legibus parent, nihil contra voluntatem suam faciunt ; & ita fit, ut libertatem inuiolatam retineant: contra vero, qui loges insto quodam odio persequuntur, cum illarum imperium detrectant,sunt ta men m iserabiliter oppressi cupiditatis impurissimae dominatu. Quamuis igitur pletumque ad eorum libidinem comprimendam leges scribantur, nam qui dignitati student, ipsi,sponte sua, in studium ipsius legis incumbunt ipsi tamen, quamdiu in eo statu sunt,nihilo meliores fiunt immo sese prorsus indociles praebent ad Iegum disciplinam, ita, ut nullam utilitatem ex

earum sanctitate percipiant. Contra vom,qui iam cupiditatis iugum a se,fide,ataque pietate, repulerunt, non auribus tam tum legem accipiunt, sed animis imprensam,& insculptam, continent; omnemq. vitam ad praescriptionem illius,cum summa iucunditate, dirigunt; & omnes suas tuit,vel cupit, vel irascitur, numquam sui iuris esse poterit. Cum enim aduersante libidine legibus obtemperat, grandi mae- sitia cruciatur; cum rursus aliquid contra iuris praescripta molitur, propter poe- 'ns metum,atque maleficii conscientiam, opes, atque praesidia, habent in illius cultu firmissime constituta. .Quocirca numquam sine magno fructu sese ad studium Diuinae legis applicabunt. Diuino igitur

consilio Paulus noster,cum iura dare,a

que leges ,quae salutem, atque dignitatε

404쪽

ota inem continent, scribere decreuisset, via lasset q. eas a liberis tantum hominibus obseruari facillime posse,prius luculen tissime disseruit, quam impunitam liber talem habeant omnes , qui nomen Claristo dederunt,illiusq. ductum,& imperi luim,sequuntur. Docuit enim,esse iam in i liis regnum cupiditatis exstinctum , tyra nnidem peccati deletam , supplicismet um abstersum, mortis denique imperiun a profligatum, ita, ut nihil inanimis eorI lm , quos Christus liberauit, ullo pacto i esideat, quod vel voluntatem aia a in gat, vel mentem flagiti jsinquinet,

vel et mimum metu fractum dilaceret, vel um denique, quominus omnium maxi- manum virtutum muneribus strenue fum enim ait: gatu r, impediat. Demonstrauit enim,

quam facile sit omnibus , quos Christus Caeris suis sanctissimis expiauit, spi- titu Diuino hui, & in summum rerum omni um Dominum , puris, & incensis, anim is, intueri, & in caelum denique, si velint , evolare . Neque enim Dei voluntate coguntur in flagitio volutari ;nec ullam vim libidinis experiri pos- 3' sunt, quam non facillime propulsent, cum sint Diuinis armis tecti, inuicto Chiristi, Regis , de Imperaroris nostri,prarsidio muniti. Sunt enim Dei filij, Christiq. ipsus coheredes, & ab illo in sempiterni Regni societatem conuocati,

ii a,ut nec ulla fraus hostium virtutem eo-

& Ianguore, torpet animus, atque paullatim omnes opes Diuinas amittit ;ita assiduo studio, & exercitat Me, a Nitor in dies fit, & maiorum diuitiarum copia cumulatur, gaudioque pleniore persunditur . Nemini igitur dubium esse potest , quin amplissimi verae s pientiae fructus in hac huius epistolae parte consistant . Qin haec , quae

sequuntur, fuerint innaminato animo, atque rota mente , complexi, Diuinitatem ces te quamdam aisequentur, in omni saeculorum aeternitate , bonorum Diuinorum copra magnificentissime redundabunt. Ad leges igitur Pa li accipiendas propius accedamus. Sic

C A P. XII.

UBsecro itaque vos

fratres per miseri cordiam Dei, ut Exhibeatis corpinra vestra hostiam viuetem, sanctam, Deo placentem , rationabile obsequium vcstrum. Postquam multis argumentis , & exemplis, aperte demonstrauit, quam parum sit,riam possit eludere,nec ulla inferorum ma o si fides absit, vel in natura, vel in ratione,vein ium ius eorum egregios conatus infringi erer si quidem eorum etiam preces , at-q3 ae vota, Spiritus sanisti numine regun- tu r,& omnia, quae illo praeeunte postula ut , felicissime consequuntur . Qui v. itur ita sunt animis , atque vita, consili uti , ut per fidem,& spem, in Christi gratia collocatam, cupiditatem com

in lege, momenti; quo modo Omnes eorum

conatus, qui vel indit stria, vel disciplina, vel humano more, sebnixi, sese ad cultum iustitiae conterebant, fuerint inanes, Ac irriti; cum nihil sit, quod menti lucem praeserta, animum sanare, vires stabilire, possit, nisi Diitina tantum gratia; quo modo illi,qui sibi iustitiam.& sanctitatem , inaniter assume bant, fuerint direpti, vexati, & amicti, & in

dio, immortalitatis , atque adeo Diuinittitis , inflammentur, Divinos fiuctus ex ea Pauli disciplina , quae sequitur, certe percipiet. Eo enim spectat illius oratio, ut doceat, quibus studiis fides, atque pietas, retinenda sit, quibus a-

qui vero, sibi diffidentes, totos sese Diuinae

benignitati tradiderunt, atque commiserunt, fuerint florentes, atque o ati,iuSq. Caelestis, atque sempiternae, hereditatis obtineant ; postquam denique multis rationibus docuit, omnia in Diuitiae mentis electi ne , non in priscae reIigionis instituti ne, confistere , eamque misericordiain nocictioniblis sit exercenda iustitia, ut opes so legi, sed fidei', esse tributam ; consequens illius augeantur,& gratiae Diuinae mu- nunc est, ut doceat, quo modo fides ipsanus in dies amplificetur.Vt enim desidia, tuenda, atque conseruanda sit. Parum enim

405쪽

ΗIERONYMI os o RII

iuuat, fidem oratione profiteri, si uim illius,

uita, atque moribus, infringas . Si enim secundum spiritum non ambulamus , si corporis flamio, & impuritati,cedimus; si,Christi

imperio repudiato, rursus peccato obtemee-Tamus I ante collectam gratiam,per ignatita, atque scelus, estundimus, & ita amoribus mortis taeterrimae vinculis alligamur. Nec enim idem valet crimen in eo, qui nondum etenebris lucem respexit, neque verae vitae iu- IOcunditatem umquam sensit, quod in illo, qui, Diuinis viribus ad iustitiam incitatus est,Spiritu sq. sancti suavitatem gustauit,& in veram denique vitam fuit, Christi munere,& beneficio, restitutus. Quo enim maiore beneficio deuincti sumus, eo nos scelere grauiore deuincimus,cum ingratis animis illud de manibus emittimus, atque taetriorem nobis, eo facinore,pestem machinamur. Paulus igitur, id, quod pro iure suo praecipere potest, am Oxe patrio obsecrat,& obtestatur, ne fidem da tam frangamus, ne foederis sanctissimi religionem violemus, ne dedecore sempiterno

cumulemur,ne ue,qui eramus mortis taeterrimae vinculis expediti, rursus eisdem vinculis adstringamur. Omnis igitur ad firmandam, atque sanciendam fidem Pauli persit oratio, di,quando fidei vis atque testimonium, ut nosemel planum,& apertum secimus, in legis aeternae cultu consistit,legis ipsius Diuinae pre 36cepta complectiturintque primo quidem l eo docet, quo modo si procuranda religio, quibus sit immolandum victimis, quibus h stiis ira numinis auertenda. Deinde quo m do sit cum hominibus vivendum,& quanta religione societas humana colenda. Tum, qua modestia sit Principibus, atque Reip. rectorihus,obi mperandum. Praeterea, qua lenitate

animi sunt imperitorum interdum ineptiae

tolerandae. Postremo vero, docet,omnem vi

tam esse ad Dei Iaudem, & gloriam, ardenti studio conserendam . Inquit igitur: Obsecro vos igitur,fratres,per illam ipsam Dei misericordiam, quam n de assecuti fuistis,ne elusidem misericordiae fructum,fidei negligentia, de manibus vestris elabi patiamini. Non igiatur hircos, non vitulos, non reliqua legis sacrificia, ad aram statuatis, sed vos ipsos hostiam Deo exhibete. Hostiam,inquam tuentem. Illinamque demum vivunt,qui dimen- solem, & animum, & corpus,& sensus denique omnes, Deo consecrant. Soli namque spiritu vitali, atque salutari, fruuntur, cum reliqui mortales mortis ipsus sempiternae nexum

miserabiliter ineant. Neque solum haec vivit hostia, sed est sanctissima. Sanctitas enim il- Iius, non umbris,& sisnis, non priscis caerimoniis, sed numine Spiritus sancti,perficitur. Est praeterea ipsi Deo gratissima , qui quidem

non san*uine pecudum, neque nidore carinnium,delectatur,sed animi integritate,&im nocentia. sed pio mentis ardore, sed stud lodenique amoris Diuini lacibus inflammat o, di ad obediendum alacriter incitato. H oeenim est casti simum, atque sanctissimum , fidei sacrificium quod Deus a nobis exig it, cum illa legis sacrificia multis in locis i eL

puat. Neque enim Dillina mens est con 3oreis solum rerum Diuina in si inulaci is, sed mente pura, atque uera religione, col enda. Spiritus, inquit apud Ioannem,est De us, de eos, qui adorant eum, in spiritu, S: veri ta-te,oportet adorare. Est autem hic cultus rationalis religio, in mentis,atque rationi S, puritate constituta.

Et nolite consor mari huic saeculor sed reformamini in nouitate sensus vestri , ut probetis quae sit voluntas Dei bona,d e beneplacens, & perfecta.

Fidei ipsius mysterium,atque sanctitae tem, persequi inr: quod totum in eo positum et ,

ut animos nollios a corporis contagios ae , a

communis labis impuritate,ab hominui n denique consuetudine, quantum fieri pol erit, abducam neque os scia vitae corruptae , multitudinis opinione, sed spiritus Diuini iudicio, ponderemus; & salutari Cruce nec em, de interitum, senstibus nostris afferamus. MO

tui enim sumus, & vita nostra absconis ita est eum Christo in Deo. Hanc autem m ortem felicissimam, nouitas vitae beatae cor i quitur: qua quidem fit,ut Diuinae naturae similititudinem arripiamus, & imago Dei ii i nob is instaurata, multisq. ornamentis illu strata. ,& amplificata, reluceat. Qui igitur se tunicnon humano semine procraatum, sed i atu D i- uino editum, este cognouerit , nullo modo ad hominum arbitrium vitam institi iet, sed omnia vitae consilia ad ductum, & imperi vi nDiuini numinis applicabit; semperq. aliqu id

tanto munere dignum faciet, &sentiet In eisque umquam a Dei voluntate, & sententi a.dissidebit. Voluiitas Dei id appellatur,qu od Deus a nobis fieri vult. Non vult autem, ut pecudes ad sacrificium octramus; sed, vementis puritate, atque sanctitate, litem us; non , ut huius vitae commoda mortalia , &caduca, magno studio quaeramus, sed ut ad stabiles, atque sempiternas, opes ad liremusi nec, ut eum muneribus, maiestate il lius indignis,ueneremur;sed,ei fide placeamu S,atque gloriam pietatis officiis perpetuo tri buamus; neque denique vult, ut in lege quae t 1ihil umquam ad periectionem duxit, firmunt i aliquod uitae praesidium constitutu arbitrei nur, sed omnia in illius mente, di numine, posita

censeamus. Uult enim,ut incti simus,uierim.

bonis amamus . Sed, quia non satis est in

iuuuersi praescribere, ita etiam de siuiaulis

406쪽

COMM. IN EP. D. P.

ossicijs praecepta det , id praeeipiendi munus

stat in exsequitur, & explicat, quomodo sit nobis vitae Divinae nouitas retinenda. id auteest,quo modo Dei voluntati satisfaciantiis.

Dico enim per gratiam quae data est mihi,omnibus qui sunt inter vos, N6 plus sapere quam oportet sapere, sed sapere

ad sobrietatem. Sapere plusquam oportet sapere, e st, in δε-

Ient et cfferri. Sapere autem ad sobrietatem. est,de se moderate sentire. Hic iam no solum hortatur,sed legem praescribit, eam q. primusancit,quae continet totius pietatis,atque Verissimae religionis, fundamentum. Ut enim nihil est tam aduersarium s det,quam superbia, di insolentia; ita nihil est moderatione, di humilitate, cum fide magis coniunctum. Qui.n. : arrogans , & insolenter elatus est, non modo Contemnit homines,& humanam societatem dirimit, & iura omnia ciuilia perrumpit; verum etiam taetrum, & impium, bellum omni-hus sanctitatibus indicit, atque cum ipso Deo pugnat. Dci enim gloriam ad se reii Ocat, cum ad libi attribuit,quod a Deo accepit. Contra vero, omnis anim i moderatio, atque magni animi, di constantis, humilitas,non modo cunctis hominibus facilis, suauis, atque benigna est verum etiam debitis honoribus Deum c lit . Humilitas enim ex eo prouenit, quod sapienter intelligunt homines nihil else ni,

quod non a Diuina benignitate haustum, atque delibatum sit; de ita fit, ut non se reliquis hominibus anteponant; sed, quo muneribus maioribus, & amplioribus,ornati sunt, eo se submissius gerant,&in Dei conspectu se magis abiiciant: quod facient, si secum assidue cogitauerint,le bona omnia, quae habent, a . Deo habere. Ideo sequitur:

. Vnicuique scut Deus diuisit mensuram fidei.

Fides enim, Dei beneficium est,& pro fidei

viuq ratione Diuina munera a Deo tribuuntur . Humiles igitur, atque moderati,cum in Deum perpetuo, ut in auctore norum omnium, integra fide respiciant, ipsi Deo grati, de accepti iunt,ciarioribusq. indies beneficiis augentur. Contra vero,superbi, ab ipso Deo repelluntur;&,si quidquam ab illo boni a deinti filerant, eo tanciem spoliantur. Cum igitur tantum impendeat a superbia vitae nostrae periculum, di cum haec humilitas sit sapientiae

documentum, fidei specimen,totiuSq. virtutis initium, robur, atque firmamentum,merito Paulus hanc primam legeri dicit, ne se quisquam extollat, ne ve alios contemnat . ID ι

Iud enim, quod ait, Dico enim per gratiam, qua data ei mihi,idem est,quod,pro iuremu

. V. AD ROM. LIB. IV. 8ax

neris; mihi Diuina gratia commissi, iubeo, impero. Per gratiam enim hic Apostoli officium, & munus, intelligit. Qitia vero multis

ipsa munera Diuina, quibusa ictu cbant occasionem insolentiae dabant,docet, non elle,clirquisquam insolescat. Primum quidem, quia

nobis a Deo donata sunt,non nostris meritis, industria,quaesita. Deinde, ruta non tam nobis ipsis ea accepimus, quam ad communemo aliorum hominum, usu ni, di utilitatem, ita,ut non sint instrumenta superbiae, sed caritatis, existim ad a. Cum vero in caritatis etiam sv

ctione possit insolentia insignis fieri, praestriabit Paulus, ne quisquam munus v Ilum suscipiat,quod lupra naturam, & condicionem,&locum, in quo est constitutus,esse videatur sed omnes se intra terminos officii sibi assignati, cum debita moderarione, contineant. Quod facillime fiet , si omnes officia vitae,non ambio tione, sed caritate, metienda putauerint. Ad caritatis vero legem sancienda,illo argumento Paulus utitur,quod est positum in eo vincuIo,quo sic inter nos deuincti sumus, ut ex omnibus unum corpus fieri debeat, Una mens, unus sensius,una volutas. Vt igitur in uno corpore membrum unum aliud membrum minitime contemnit,sed alia alijs sublidio sunt, aliorum q. similiter ope suste tantur, sic in hoc sancti Aimae Rei p. corpore omnes una fidei conino sensione, ita constricti, atque colligati simi,ut nemini liceat habere quidquam, ab aliorum usu,& utilitate, seiunctum. Sicut enim in uno corpore multa me-bra habemus, omnia autem membra non

eundem actum habent: ita multi unum

colpus sumus in Christo, singuli autem al

ter alterius membra.

Hanc eandem sententiam multis in locis elegantis si me persequitur,explicans,quo modo una fide,vno spiritu, una sacroruin omni u religione constricii sumus uniuersi, & in una caelestis ciuitatis communionem conuocati,

atque in unum Christi corpus simul insiti, ita ut nihil debeat esse in hac Diuina Reip. dissides,nihil ab aliorum partium utilitate discrepans,sed omnia amore inter se valde coniun-o cta. Vt enim in corpore animantis, singulis membris singula munera distributa sunt,quae aliorum usibus seruiunt, di in corporis totius incolumitatem conteruntur, sic in Ecclesia sunt certa officia certis ordinibus assigna ta, ad communem Ecclesiae totius utilitatem. Et, perinde, atque , cum unum membrum dolet, totum corpus eodem dolore afficitur. ita oportet, singula Christi membra ,. ali rum ii orbis angi,dolori Sq. parte ua suscipere. o Quod si aliquis ea mente sit, ut situm tantum emolumcutum respiciat, &, vanissimis cogitationibus inflatu , aborum salutem ne itiosor. To a. bim 2 Sar,

407쪽

Mt,& omnia ad se tandem reuocet , is plane, quantum potest, Christi corpus di cerat, &sanctissimam Christiani generis societatem nefarie ditatuitiCum igitur is qui in Diuinis benefici js, tamquam in propriis bonis, ins -lescit, pietatem in Deum violet, di Christia--tiam societatem dirimat, non minus, quam

vitae pestis, atque pernicies, arcenda superbia est, omne l. hominum iastidium, tamquamorti serum venenum, semina totius animi icontentione, fugiendum. Qi iam multiplex autem fit corporis huius Diuini constitutio, uae sint propria ungulorum membrorum os

cia,quo modo rurius omnia sint uno caritatis vinculo inter se nexa colligata, di in unam tantum fidem admirabili consensione respiciant, breuiter exponit:

Habentes donationes, secundum gratiam quae data est nobis, distcrentes, siue prophetiam secundum rationem fidei, liue ministerium in ministrando, sue qui docet in doctrina, qui exhortatur in e

hortando , qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine , qui miseretur in

hilaritate.

Paria paribus redduntur. Docet enim,quomodo sint omnia adusiim totius Ecclesiae diri 3senda; cum ij, qui ea dona a Deo acceperint, non sibi, sed omnibus, acceperint ; ita, Vt,qui

ea in communem omnium utilitatem miui- me contulerInt, sint grauissime puniendi. Prophetiae autem mimus, cum multiplex, α varium st,tum illud gonus est valde Ecclesiae criadiendae accommodatum;de quo Paulus in

prima epistola ad Corinthios dist erit, quod quident diuina mysteria, in sacris litteris latentia,explanat,ibi uinisq. testimoniis homi- num peccata conuincit,omniaq. saepe latibu-Ia sceleris occulta perscrutatur. Qui prophetat,inquit, hominibus, loquitur ad aedificationem, ad exhortationem, ad consolationem.

Et paullo inferius, Si autem prophetent Omnes,& intret quis in fidelis, aut idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus. Hoc igitur Prophetiae munus, cum sit gratiae Diuina beneficium, secudum fidei rationem, ad totius Ecclesiae fructum, certis hominibus saltributum,non est,cur animos faciat, sed potius homines sollieitos habeat, semina cura, di sollicitudine,prouidentes,ne videlicet ulluillius colendi,& exercendi,locum praetermi tant. Quod etiam de ministrandi munere,&officio, dicendum est. Est autem duplex. Vna enim ad animorum cultum consertur,de quo Paulus ait, Sic nos existimet homo, ut minustros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei. Alterum vero ad corporum sustentatio- εnem,atque tuleram,dirigitur.De quo scriptu

est in Λctis Apostolorum, fuisse a quibus

Graecis habitam querimoniam de Iudaeorum negligentia , quod despicerentur eorum viduae in ministerio quotidiano. V triusque autem ministrandi muneris persecta functio S giritus Sancti beneficio continetur. Sic etiam, qaii docet,qui monet,&adhortatur,noli opestiuina nas in alioruni salutem, sed Diuinas, impendit, neque ad suum emolumentum, Ecquaestum, sed ad alio NIm utilitatem,respectuo habere debet,cum non carnis,sed spiritus,munere fungatur. Quemadmodum de eo,qui bo, num aliquod alijs impertit, etiam praesermitPaulus, ut impertiat in simplicitate. Hoc est,

ne compendium, & lucrum spectet,vi senera .

tores faciunt, sed animo simplici, atque plane liberali,largiatur. Ab iis autem,qui praesunt, dilige tu iam exigit. Nihil enim est, quod minus conueniat iis,qui aliorum curam suscepere, multisq. mortalibus praepositi simi,quamo ignauia, somnus, atque desidia. Fidem namque prodit,qui in eis tuendis,omni q. ratione conservandis , quos in tuam fidem recepit, non siimmam adhibet diligentiam. Recte igis tur apud Hollierum principes admonentur, non licere eis integram noctem dormire, sed

esse illis semper,quantum fieri potest, in ali Tum custodia vigilandum. Quod si hoc illis etiam praescribi solet, qui ex hominum prinscripto curam habent rerum humanarum

o quid de illis tandem existimandu est, qui sunt non ab hominibus, sed a Deo, in perpetua Eclclesiae specula constituti Ab iis autem,qui misericordia opus aliquod exsequuntur, hilaritatem,& lenitatem, exigit.Is enim,qui grauate quidquam tribuit, molestia quodam animum accipientis offetidit,&fructum maxima ex parte liberalitatis ipsius amittit.

Dilectio sine simulatione . Odientes

o malum. adlis rentes bono. Caritatem iraternitatis inuicem diligentes. Honore inuicem praeueniente S.

Primum quidem vult,caritatem esse pro sus ab omni simulatione seiunctam. Neque enim caritas est, quae ficta specie continetur, ita,vt,cum aliquid tribuit, non in eorum fructum, quibus tribuit, sed in suam utilitatem, adspiciat. Quo modo autem sit colenda ear

O ra S, explanat, dum admonet, ut malum, hoc est scelus, atque stagitium,odio persequamuri de pietatem, atque iustitiam amemus, haec tande sit amoris nostri caussa,ita, Vt,in quemcumque probitatem elucere viderimus , --nia summi amoris officia conseramus. Cum

vero omne bonum diligendum sit,nemoq. sit, in quo non insit aliquid naturalis boni, simienim omnes homines Dei manibus inlisi mali, di ad iustitiam nati, ει ad imaginemo Dei ipsius expressi reliquum est, ut omnes homines diligamus, usque adeo, ut in limpus, etiam cum eorum scelus oderimus,naturam

408쪽

8a 1 COMM. IN EP. D. PAR AD ROM. LIB. IV. 816

ram tamen minime detestemur. Amor tameinter pios homines longe maior,atque plane fraternus, esse debet, cum omnes caelestum gente,& agnatione, teneatur, Vnumq. Deum parentem nabeant,& agnoscant, ijsq. muneribus instructi, &urnati sint, idem'. Omnino ius sempiternae illius hereditatis habeant. Et, quia nihil est in rebus humanis, quod maiores discordiarum tempestates excitare s leat, quam honorum contentio, omnem pla- Ine discordiarum materiam tollit, cum admonet, ut alij alios chi praeserant.

Sollicitudine non pigri . Spiritu ser

uentes. Domino seruientes. clarissimis signis, atque testimoniis apertissimis, ostensa est, in rebus etiam asperrimis incredibiliter exsultet. Quemadmodum, i quit ille,laetatiis sum in his, quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus.Spes autem patientiam inuictam efficit, & rursus patientia i spem ipsam confirmat .Qui enim praemia sempiterna animo considerat, facillime huius vitae labores, eum sint exigui, & modo quodamo tolerabili praefiniti, di breui temporis spatio terminati despicit,cum intelligat,excitari se ad certissimam spem eorum bonorum, qui magnitudine immensa sunt, S: longinquitate temporis infinita. Qui rursiis patientissime omnia aduersa,immortalis gloriae catissa, tolerat,virtutis Diuinae conscientia, in spem firSumma quidem virtutum omnium perfectio indilitentia consistit. Vr enim piger, &ignauus, nec in rebus bellicis nec in domesticas, nec inurbanis,nec in rusticis quidem,ne - :que in aliquo denique munere,quidquam laude dignum efficere potest ; ita ei, qui praecla rum aliquod opus diligenter exsequitur, Omnia seliciter,&eum laude procedunt. Scite quidem, ut omnia, Solomon ait, cum de illo, quem viderimus acrem, di vigilantem in rebus gerendis,spem egregiam concipiamuS,&existimemus, eum apud Reses in honore futurum,magnasq. res administraturum. Contra vero,qui lente, & negligenter, negotium gerit, nihil umquam in vita poterit cum dignitate moliri. Quod si ignauia in rebus humanis non modo sordida, sed etiam detestanda est; quid tandem est de muneris alicuiu Diuini runctione nobis existimandum Signucerte est, eum, quantam rem susceperit, non videre,qui eam neglia enter administrat. Ex secrandus est, inquit ille, qui iacit opus Dei negli genter.Sed,qua tandem ratione poteriamus este in Diuinarum rerum studio vigilantesὶ Si ad rerum caelestium cupiditatem exarserimus. Et ideo adiungit, Spiritu feruentes. Et, quia sunt omnia singulari prudentia m deranda,& sapienter ponderandum est, quid Iocus,quid tempus, quid persona, quid occasio postulet, nec enim omnia Iocis omnibus, personis, Ze temporibus conueniunt, addit, Tempori seruientes.Tum ait:

Spe gaudentes et In tribulatione pa

tientes. Multum prose valet spes ad omnem molestiam ex animo depellendam, & voluptatem asserendam. Qui enim aliquid masnum, di a se vehementer experitu,sperar, id ipsum, quasi praesens,cogitatione complectitur,anticipataq. rei informatione, gaudet, atque ma sua quaedam iani gaudia praecipit. Quod si incerta rerum humanarum spes est tandae saepenumero iucunditati , necessu profecto est,

ut is,cui spes gloriae immortalis ab ipso Deo,

miorem quotidie magis impellitur. Sed, ne spes possit vin qua extenuari, aut vis patientiae debilitari,est animus perpetuo verissimqreligionis studio sulciendus, atque precibus, di oratione, firmandas. Iccirco addita

orationi instantes. Nihil est enim, quod magis spem nostram

erigere, animumq. maiorem ad humana omnia negligenda reddere, possit. Castum enim illud,& sanctum , assiduae pricationis studiu, Deum prisentem sistit, hominumq. mentes in caelum evehit,& cupiditate Diuillitatis inflammat ; Dei q. ipsius inuicto praesidio constipat. Qui fieri enim potest,ut is,qui tam excelso, S: elato,animo est,ut in caelo mentis agitatione versetut,futuram q. gloriam praesentiat non simul & incredibili voluptate fruatur, &, quidquid invita sensibus asperu, di odiosum, inciderit, facillime perferat Sed Muia non satis est nos Deum religiose venerari, sed est etiam necesse generis humani societatem a nobis sancte coli,caritatis, & benignitatisaeges dat. Maxime vero docet, eos esse nobis, omnibus benignitatis officiis, amplectendos, qui nobis, fidei religione, atque sanctitate, coniuncti sunt.

Necessitatibus sanctomm communi cantes. Hospitalitatem sectantes.

Cum,inquit,videritis, aliquem sanctum hominem cum rerum indigentia conflictari, eam indigentiam vobis esse eum illo communem reputate, ut illis opem alacrius afferatis .Quod vero ad hospitalitatem attinet, do cet, hospites non modo benigne excipiendos esse,verum etiam ipsius hospitalitatis officiuomni studio consectandum. Eo siquidem, ut

dieit alibi ad olim sanctissimi homines assecuti sunt,ut hospitio caelites exciperet. Quo modo autem nos aduersus inimicos gerere deinbeamus,exponit:

' Benedicite persequentibus vos: ben dicite, & nolite maledicere.

409쪽

Huius sententiae verbis iucunde duplicatis , & iteratis, vim illius animis inculcat; dedocet. quanto studio perfectum illud Christianae pietatis officium,qiiod Christus.&discipli

na, di exemplo, egregie sanxit, tueri debe mus. In nulla namque re potest magis eluce-

re Christianae virtutis, atque probitatis, specimen, quam in perserendis iniurijs, & in perditorum hominum conuicio, lenitate, clementi agessitando. Est igitur opus, ut certet nostra benignitas cum illorum immanitate , orationis nostrae suauitas cum illorum maledicentia,ita,vt,etiam cum nos illi maledictis omnibus insequuntur, nobisq. diras clades imprecantur, nos, contra, illis rausta, & telicia, omnia precemur.

Gaudere cum gaudentibus, flere cum sentibus. Id ipsum inuicem lentientes.

Quo modo sit sanctitas amicitiae conseristianda,voluntatumque,ta studiorum, conse so retinenda, luculenter explanar, cum nos

ad eundem omnino sensum,vel doloris,vel voluptatis,vocat. Fieri enim certe nequit,si nostrum amorem in aliquem vere contulimus, quin nos idem sensias afficiat. Amor enim ita coniungit animos , ut unum propemodum ex multis efficiat. Sic autem fiet, ut aliorum rebus laetis oblectemur,& aduersis angamur.

Non alta sapientes,sed humilibus con

sentientes . Nolite esse prudentes apud vosmetipsisS .

Cum caritatis praecepta tradat, nihilq. se

tam aduersarium caritati, quam animi tuismor, & elatio, rursus hoc malorum omnium

seminarium euellere,& exstirpare,nititur. ΑΙ tum namque sapere,ut iam diximus,est,ins lenter extolli. Omnes igitur admonet,& hortatur, quamuis sint aliquam vel pietatis, vel eruditionis, praestantiam consecuti, cum tamen intellexerint, eam Deo in acceptis reserendam esse, ne ob id reliquos homines praesecontemnant,sed se submittant potius,& cum infimis exaequent,& illorum morbos,atque vitia', quasi propria lugeant. Aliter enim vis

ipsius amoris Christiani, atque sanctissimae

coniunctionis nomen occiderit. Sed,cum omnis superbia detestabilis, & exsecranda sit, tu

illa, quae sapientiae opinione continetur, est omnium taeterrima ,e qua omnia mala pestisera nascuntur. Nam ex salsa opinione sapie tiae exfistit amentia, di furor Immanis,ad rerum omnium perniciem, si opes adeptus fuerit, incitatus. Qui enim se sapientem existimat, non modo hominum consilia despicit, verum etiam Dei mentem,& ratione aspernatur. Necesse igitur est,ut in tenebris ruat, di praecςps metis caecitate rapiatum, omniaq. tandem temeritatrici amentia,perturbet t

quedisiiciat. Certissima enim ad sapientiam via est, in humilitate constituta intenim. quantis tenebris hominum vita circumfusast .auim aduertit, qui caliginem mentis, qui imbecillitatem animi sui recognoscit, ut i numerabiles errores,quibus implicati sunt ij. qui sibi sapientes esse videntur,mute circum spicit,is plane iam sapientiae munere seu itur, atque sibi dissidens,&.Dei consilium expetes, , lumine Diuinae mentis illustratur. Sic autem fit ut qui sibi sapientiam arrogant,sint a meritissimi;qui vero sapientiam sibi minime assumunt, sint sapientiae gloria praestantissimi. Quocirca Solomon, ad sapientiam instruens. admonet, ne quisquam ingenio suo confidat, di prudentia sua limitatur; sed totum se Deo

regendum tradat. Isaias item eos exsecratur,

qui sapientiae opinione tument.PauIus igitur

ut omnem humanae miseriae materiam res cet, hoc malum arcet, monens, ne se quisquaprudentem opinetur. Nec hoc in loco ratum, verum etiam totis scriptis , in eo pugnat , ut

homines a sui ingenii confidentia penitus ab

ducat

Nulli malum pro malo reddetes.Pr

uidentes bona non tantum coram Deo,

sed etiam coram omnibus hominibus.

i Repetit illud ,quod ante monuerat,nem P non esse mala reddenda iis, qui nos malis insectantur. Ramquam illic ae verbis, hic a tem de factis, disserit. Vt enim praecepte, Veeis,qui nobis diras calamitates imprecantur fausta, & felicia, precemur; sic nunc Prax pit, ut eis, sui nobis graues iniurias inferunt, b nigne faciamus . Monet deinde, ut decorra,&dignitatis, curam apud homines habeamus,ne,deformitatis alicuius offensione, eos a nU, bis alienemus, quos omni studio nobis concialiare debemus. In omnibus igitur dictis a que factis, honestati seruiendum est, ut, ipsa verae virtutis pulchritudine,omnibus in locis animaduersia, facilius homines ad Dei cultu.& religionem, adducamus.

Si fieri potest, quod ex vobis est reum

omnibus hominibus pacem habentes.

, Aliquando quidem vitari minime potest

eum relisionis hostibus summa contentio. Iccirco dicit , Si fieri potest. In manu tamen

nostra est, ne umquam culpa nostra certam oriatur. Hoc enini summae curae nobis esse deinbet, ut omnes homines fatuos esse velimus, omniq. studio, quamdiu licet, eos tueamur.

Non vos metipsos defendentes vel ,ut in Graecis libris legimus,nsi vos ulciscen-λ tes)carissimi, sed date locum irae. Scripta. est erum. Milii vindicta:& ego retribuam.

410쪽

8r , COMM. IN EP. D. PAR AD ROM. LIB. IV. 83o

iam stulti sint ili, oui illatas iniurias aliis

similiter iniuriis ulciscutur, primum quidem hinc cerni facillime potest. Non enim, qui ac

cipit , sed qui faeie iniurialia, est grauissimis,

atque sun ellissimis, malis.oppressus . Nullum enim malum est iustitia dirius,nullum titrius

nullum calamitosius. Ergo, qui umque alterius vel rei,vel sanax, vel denique vitae, nocue rit,cum alium leuiter attigerat, omnia liquidem leuia putanda sunt, quae corpus tantum vulnerant,animi vero statum minime conueli lunt) sibi ipsi mortiferum vulnus instigit, atque maculam sempiterni dedecoris inurit. Bonis vero nocere nemo potest, cum neque eorum virtus intringi, nec hone itas eripi, aeque mentis lumen obscurari possit. Quid igitur amentius, cum improbus tibi parum admodum nocuerit , sibi vero pellem machinatus fuerit,quam in eusdem amentiae s militudinem incurrere,plagaq. illa leuissima minime contentum, pestem tibi ipsi, atque perniciem,moliri Tibi enim ipsi vitam,& dignitatem,detrahis, cum iniuriam, alia iniuria similiter illata,compensas.Deinde id ,quod cupis, minime quidem assequeris. Dum enim iniuriam opibus tuis persequi contendis, Divinae vindi ita locum minime relinquis.Deus enim suorum caussam suscipit; seuereq. admodum

. iniuriam suis illatam vindicat.Mihi,inquit ille apud Mosen, vindicta,& ego rependam. Erinso,cum iniuriam persequi studes,contra Dei legem facis,qui te a vindicanda iniuria deterret. Sic igitur iam non es in amicis illius numerandus,quos ille,ut pupillam oculi tuetur. Non isitur causam tua, perinde atque si sua

esset,luscipiet aec tibi fairam iniuriam, quasi sibi ipsi illatam, vindicabit. Cum igitur Dei officium usurpas, ille namque solus, cum sit

Iudex verissimus, suorum q. amantissimus,

est ultor iniuriarum , quae sitis inseruntur &per te ulcisci iniuriam conaris, Dei vindicta

quodam modo excludis. Non igitur irae Diui. nae locum das, sed nolens, di inuitus, hosti tuo consulis. o tandem igitur modo sit ni a n his excipiendi, qui nobis iniurias graues, ut ipsi quide opinantur, fecerunt Paulum ipsum audiamus, qui egregiam vindicandae iniuriae

rationem, a Solomone olim litteris explicatam, in hunc locum transfert.

Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitis, potum da illi. hoc enim fa

ciens , carbones ignis congeres super caput eius. Praeclara quidem sententia, certissimaq. veri decoris,uia,& gloriae, via, qua Possiimus illustrem victoria consequi atque de hostium dolore iustissimum triumphum agere. Nihil est enim auod magis aduersarios Vrat, quam epregiae cuiusdam bonitatis lumen, in inimbsia perspectum. Parum namque inuidi pa

tim admiratione,perculsi, c5cidunt omnisq. furor,& petulantia, saepe comprimitur. Qiiod autem clarius exstare potest virtutis indicium,quam nullis iniuriis commoueri, nullis hostiun incursibus tumultuari, nullo perditorum hominum impetu a mentis statu deduci; sed eandem semper mentem, di rationem, cum admirabili constant ia, conseruare nec

ullis hostium sceleribus a studio bonitatisio auerti Quid igitur gloriosus, di admirabilius, quid denique ad Diuinam virtutem Propius accedit,quam eisdem ipsis, a quibus op

pugnaris,ope,& gratia, consulere 3 eosdemq.ialuos uelle,qui te exstinctum,atque deletum cupiunt Z Necesse igitur est, ut cruciemur ani mis,cum altitudinem, &constantiam, uirtutis tuae considerant;fiexq. tandem saepe tui mero, ut eos intemperantiae suae paeniteat,& ita

ad officium redeant. Qui igitur sunt in inimi, o cos benefici, statum suum mirisce conseruatti de ipsorum hostium improbitate triumphant, ipsosq. tandem hostes sibi subdunt, incredibili q. tandem amore saepe deuinciunt.

Noli vinci a maloi sed vince in bono

malum. Cum ira excandescimus,&,odio inflammati, ad ultionem rapimur, hostium plane improbitati succumbimus, illiusq. impetu,& surore, prosternimur.De statu enim deiicimur,&animi decus amittimus,& iariis agitamur: quod quidem cadere non potest in animum magnum & excelsum,uitae dignitatem,& constantiam, Omnibus humanis opibus longissime praeferentem. At .cum, instar rupis, natura naun tissimae, sic omnes hostium impetus excipimus, ut nulla ex parte labemus; cum nec ira,nec Odio, commovemur; nec,ullis ho-

o stium maleficiis irritati ad uindictam incendimur; immo, quo magis in nos hostium scelus incitatur, eo clariorem probitatis nostrae significationem damus; tum demum virtus nostra impiorum scelus superat, bonum q. nostrum illorum malum omnino profligat. Nec enim eum h ominibus, sed cum scelere,& imia

probitate,nobis est assidue dimicandum. Improbitas autem, non similitudine improbitatis,sed magnitudine virtutis, oppri initur. Siso vis igitur de hostibus tuis, hoc est de viiijs,

egregiam victoriam reportare, opus est, vecomprimas hominum immanitatem clementia alitiam bonitate discutias,odium cariis rate restinguas, iram mansuetudine,& lenitate,coerceas, maleficia beneficijs ulciscare, &in omni genere sic certet virtus tua cum aliorum scelere,& stagitio, ut semper bouu tuum aliorum malum vincat,& superet. Hoc enim magni hominis ossicium est, hoc viri fortis, de oo constanti munus, di in omni loco semperi

SEARCH

MENU NAVIGATION