Hieronymi Osorii Lusitani episcopi Algarbiensis Opera omnia, Hieronymi Osorii nepotis canonici Eborensis diligentia in vnum collecta, & in quattuor volumina distributa. Quae huic editioni accesserint, index ostendet. Ad Philippum 1. Portugaliae regem

발행: 1592년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Deus, qui iustificat. ouis est, qui condemnet '

Diuinis, rationi-hus , haec sanctorum Iustitia constituta sit. exponit et

Christus Iesus,qtii mortuus est, immo qui & resurrexit,qui si ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

In singulix huius orationis membris sunt argumenta firniissima, quibus probat Paulus,non posse itistitiam fidei impuritatis contagione maculari; aut ii isti hominis statum,

perditorum hominum calumnia, de improbitate,conuelli. Primum quidem,Christus mortuus est,ur,moriendo, mortem nostris peccatis afferret, et iide, magna cum gloria reuixit, ut nobis immortalem vitam redderet, & . iii terim Diuina, atque sempiterna, iustitiae luce perfunderet Deinde, in dextera Dei ledet, i numine, atque potentia sua, beneficia sua egregie confirmaret. Postremo, interpcllat etiam pro nobis . Quamuis enim eadem cum Iatronatura,& maiestate, sit, secudum tameumanae naturae rationem, perpetuum Pontificis Maximi munus admini lirat. Sanctissimis igitur votis,atque precibus,patris numenobis propitium ei ficit. 3Quis ergo nos separabit a caritate

Christi

Hic ut apparet Pau Ius, tantorum mune rum, atque donorum, amplitudinem, S magnificentiam, animo,& cogitatione, comple-cies, correptis Diuini amoris ignibus acrius exarsit,&,mente cocitatu sanctam at ; ut iam

non Paulus ipse loqui videatur, sed Diuinus ει spiritus,in Pauli pectore inclusus.

Dibulatio an angustia

Quae afflictio maior, quae angustia calami tosi'r,quam, a Christo,bonorum omni u principio, liniusq. iucunditatis sonte, distrahi Dum igitur hoc unum summum malorum omnium, quod solum sapientes homines m tuendum arbitrantur, effugiant,reliqua om- Ienia facillime contemnunt, atque despiciunt.

An fames

Verum animi pabulum, Christus est,qui nomodo vitam alit,atque sustentat, sed etiam illam in perpetuum facillime producit. Qui igitur hoc caelesti pane aluntur, neque famem,neque mortem, poesunt extimescere.

An nuditas ce Qui Christum bt Paulus admonet indu

rint, Diti inoq. iustitiae cultu vestiti fuerint. corporis nuditatem non tanti faciendam putabunt, ut,propter illius metum, velint Diuiis nis animi vestibus, & ornamentis, spoliari.

An periculum Pan persecutio an gladius

Periculum quidem esset illud nimis me- Io tuendum, si posset quispiam Christum nobis eripere. Ille vero gladius esset horribilis, at que pertimescendiis, si quis esset, qui nos a Chri iii corpore prorsus exscinderet. Is enim nobis 'erissime interitum assuret,qui nos ab ipsa vita segregaret. At, cum iesiverae vitae Ita coniuncti simus,ut ea nobis viribus humanis eripi non possit; quomodo mortis minis, quasi laruis, perterreri,atque, propositis ter roribus,ab ipsius est estis vitet suavitate seiugiici poterimus Morti quidem, inquit, sumus semper expositi ; mortis tamen .horrifica speciem inline perturbamur.

Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota diei aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in ii s omnibus sup ramus propter eum qui d: Iexit nos . . Minime quidem mirandum est, si omnia

o vincant,& superent, qui Diuina virtute roborati lunt . Audi igitur fidei ipsius vocem, Diuinae mentis altitudinem, virtutis inuictae conis stantiam; ut melius postis, quantum insit inpijs animis robur, & quantum numen, in iis .

cere.

Certus sum quia neque mors, neque

vita. 1 His minime eontentus adiungit ea,quae siupra condicionem humanam sunt.

Neque Angeli, neque principatus,ne que virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum , neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est

in Christo Iesu Domino nostro.

A dmiranda collectio, illustris amplificatis

qua meritis laudibus exornat eorum virtu tem,q:ii Uiristo coniuncti sunt Diviniq. amoris fiamma luculenter amplificat. Nihil enim est in omni rerum natura ita saeptum, atquet munitum,ut sit cum Christianae virtutis robore conserendum. Nulli tanti fluctus possunt in rebus humanis excitari,ut ardorem Christianae caritatis exstinguant. Virtus enim, Di u Ino praesidio, atque numine, continetur, amor vero, Diuinis facibus inflammatis . Cum

igitur nihil sit, quod Deo repugnare queat .

372쪽

sy COMM. IN EP. D. PAR AD ROM. LIB. II. 7s

consequens est, ut nemo possit mentem . fidesulsultant, di caritate illius incensam, labefactare,aut studium illius restingitere. Tantum igitur abest, inquit Paulus,ut nos vel amor vitae, Vel metus mortis, a Christi coniunctione possit abducere, ut, etia si posset fieri,ut cuncta caelestium agmina cum omnibus inseris manibus in nostram perniciem conspirarui, si tam ea .ctuae sub sensum eadunt, quam quae sunt a senuium comprehensione remota, tam Io mortalia,quam sempiterna, si omnis denique naturae,siue caelestes,& sirperae,siue terrestres, di inserar, simul conglobatae, in nos impetum

facerent, nulla tamen ratione possent nOS,

quamdiu sub Dei tutela sumus, atque,fide nixi, sub illius praesidio conquiescimus, a thatu deiicere, S: ab illo amore patris caelestis, quo

nos Christus cum illo coniunxit, auertere. Quae enim tanta vis quae tanta potentia,quis tantus armorum impetus,animo coὀita DpO Lotest, qui possit contra ipsum Deum in pugna consi itere, consilijsq. illius occurrere, im q. illius immensam de infinitam, sustinere Sic igitur fit, i,cum reliqua omnia, quantumuis ardua, & excelsa . quae videntur nullis humanis

viribus exscindi posse, sint eiusmodi,ut facile tandem queant vel dolis capi, vel machinis dissipari. vel viribus expugnari, vel senio saltem, atque vetustate, conlumi; cui sunt cum Christo coniuncti, cum Diuinis armis, atque . o

praesidio,circumstpti sint illiusq. sempiterno qnumine confirmati, soli ab omni frande, impetu , contentione. vastitate, tuti sunt,atque an omni bellorum motu, totiusq. orbis de sta- gratione,semper inuicti. Mors ipsa,quae Omnia conficit,atque consumit,omnesq. res humanas obruit, illis cedit, ab illorum se exitio continet,illorum vitam minime Isdit .Eorum namque vita , cum si in Deo posita, non est mortis ipsius telis obiecta. Sed haec omnia melius a Paulo dici, quam a nobis explicari, Possunt. Illius enim mentem, Diuini amoris ardore flagrantem, & a terris longius euectam , Dei ipsius spiritus vehementer incita-hat,& in supremam caeli regionem esserebat; quo nos,quamdiu rerum humanarum cupiditate detinemur, adspirare non possumus &, quamuis, a terris excitati, mente in caelum euolare nitamur, non tamen huius Diuini viri istudium,&celeritatem,consequemur. Cum is

igitur in superas sedes elatum, di in caeli adiritum intromissum, intueri nequeamus; mirum

Prosecto non est,si aeque orationis huius altitudinem,& magnificentiam, expositione n stra consequi possimus. Hoc tamen in praesentia est memoria continendum, quod ex hac Pauli di putatione conficitur ; nempe, esse facillimum, & expeditissimum. virtutis, honestatis,atque pietatis, studium, Omnibus, qui ad Chri ilum sese ardenti, im itata, fide contulerunt. Non enim sunt sub lege, sed sub Diuina gratia,constituti. Gratia vero Diuina hoc

illis praestat, ut spiritus Diuini consilio regantur,ut numine illius concitentur, ut ope illius corroborentur, ut ad spem Regni sempiterni animis erigantur,ut sed iuino fatu editos,&cum Dei unico filio conlisciatos, esse considerent, ut humana cuncta negligant,& de sutura gloria noctes atque dies sibi cogitandum putent. Si enim libertas animos iacit; si nobilitas spiritus affert ; si magna praesidia anima

confidentem efficiunt; si spes rerum maximarum mentem ad res gelendas exsuscitant; si

postremo caritas tantum Vale ut omnC mortis metum depellat, & ad omnes labores excipiendos,& discrimina vitae sebeunda, mortalium mentes incendat; quid tandem non efficiet is, qui se videt a peccati tyrannide, i

gisq. dominatu, liberatum Z qui se Dei filium esse meminit, atque patris summi praesidio constipatum connderat qui caelestes illas opes,adouas aeuo sempiterno perfruendas vocatus est, animo contuetur qui sempiterna

Dei beneficia mente recogitat λ qui denique tantis Diuini amoris ignibus exardescit, Illnullis aquis quemadmodum scriptum est iaCanticis in possit earitas illius exstingui Immanis est,inquis atque fera,cueiditas. Recte. Illius tamen Regnum, in iis, qui sunt Christi, est funditus euersum. Summa, inquis, est hu .manae naturae imbecillitas. Certe. Verum,no

humanis viribus, sed Diuinis, firmati, in hostes vadimus. Non igitur de cupiditate sola

victoriam reportabimus;verum etiam de omni natura, si contra nos consurgat, quamdiu numine caelesti continemur, magna cum gi ria triumphabimus. Tamdiu autem continerihimur,quamdiu fide vitam dirigemus. Eroo. cum sub lege vis humanae rationi s stracta fuerit,conatus inanes,& irriti, studium sine ullo fructu consumptum, sub gratia omnis mens , Omnis conatus , omne studiu felicissime procedit. Nihil enim erit tantum, quod homines. non suo, non legis,sed Dei, praeudio muniti,facillime non coruequamur.

373쪽

71 7 6

HIERONYMI OS ORI I

IN EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS

LIBER TERTIUS.

V A M exceIlens habitus

sit eorum, quos ille sum

mus rerum omnium con

ditor,& moderator, Christi meritis,& religione,in fidem recepit;quam Diuinis opibus,& ornamentis, qui verissimae iustitiae compotes effecti sunt, decoris,&gloriae,redundent; quamuis nulla orati nis ubertate explicari posse videatur, est tamen a Paulo Diuinitus explicatum. Docuit enim,eos, qui se Christo dedideriint, totosq. se ad ductum, & imperium, Spiritus Diuini contulerunt, eum statum assecutos,quem nulla potestas labefactare,nulla vis infringere, nulla vetustas consumere,possit,eo quod iam ab hominibus exierint, & in Diuini generis claritatem adoptati sint,ita,ut non sint in aliorum hominum numero celandi, sed Dij quidam inter homines existim ad i. Sunt enim Dei fili j,verbi Diuini satu procreati,Christiq. fratres, Regni q. caelestis,atque sempite ni, heredes instituti. Sed, quo maior est hominis iusti dignitas,& amplitudo, eo magis deploranda est temeritas eorum, qui tantum beneficium ingratissimis animis alpernantur, die tenebris dirissimis emergere nullo pacto volunt,lucemq. Di

uinam,eorum oculis oblatam,contumaci

ter,&obstinate,repudiant Itaque,dum lucem odio immani persequuntur,dum gratiam Diuinam abiiciunt,dum suae libidinis impetum, effrenataeq. mentis Impo tentiam, Divinis institutis,& legibus, anteponunt, nefariam sibi pestem machinantur; ad sempiternumq. supplicium,insto furore,& amentia,rapiuntur.Sunt illi quidem detestabiles,& exsecradi,odim. iusto dignissimit fieri tamen non potest, quin eorum ruina magno dolore afficiat

eos, qui ita Christi vestigijs insistunt, ut

perpetuo bonitatem illius imitentur,om. nesq. salvos esse cupiant, usque adeo, ut pro illorum salute vota faciant, a quibus grauissimas iniurias accipiunt,& infestissimis animis oppugnatur. Quod si h animo est optimus quisque;&,quo ardentius se se ad Christi studium applicat, eo

dolentius patitur eorum qui sanari nullo modo voluerunt, exitium; quid erit de Paulo iudicandum, cuius tanta bonitas fuit,& tam admirabilis in gentem stram caritas, ut paratissimus csset, ad omnes cruciatus acerbissinos animo libentissimo perferendos, dum modo ea ratione

o posset perfidam illam nationem a peste,& exitio sempiterno, redimete Z Cum igitur ille amplissima Diuinae clementiae munera,in animos eorum congesta,qui Chrisum incensa fide venerantur,complexus oratione fuisset, &, recordatione tanti beneficii mirabiliter exsultassct strauis quaedam cusa illius animum repente sauciauit, &a summo gaudio ad sui iam am mae stitiam traduxit. Videbat cnim, gentem suam,quam mire diligebat, illis tantis bonis orbatam esse, praecipitemq. in sempiternum exitium detrudi. Nunc igitur eorum casum aegerrime patiebatur, & assidue deplorabat. Ivit igitur:

C A P. IX. . Eritatem dico in Christo Iesu .

non mentior, testimonium mihi perhibente conscietia mea Spiritu sancto,quoniam tri sitia magna mihi est, & continuus dolor

cordi meo. so Insiurandum sanctissimu in orationis hu

ius principio iurat Quorsum erat opus Quia vix credibile videbatur, ut is,Iudaeorum tias

374쪽

s COMM. IN EP. D. PAR AD ROM. LIB. II.

tia,a quibus tanto odio tam inclementer Oppugnabatur, in summa doloris acerbitate versaretur. Cum enim orationis tela in eos dirigere statui flet , qui obstinatis animis a se beneficia Diuina repulerant; commodum suit, ut, amoris sui in illos testificatione, confirmaret,se non odio,& malevolentia, tantum scelus insectari, sed potius eorum calamitatem

acerbissi ine lamentari. Amoris autem ma

gnitudinem id, quod sequitur, multo clarius io uis me multis in locis fuerit acerrime Perse hominum consereret,esset Iudaeis usque adeo

vehementer inuisus,ut sanguinem,&vitam, ultus,summa contentione peteret, PauluS,contra docet, se nullis eorum iniurijs, R insidiis. impediri,quo minus eos,a quibus indignissime vexabatur,ita diligeret,ut pro eorum salute fieri a Christo anathema aliquando desiderasset. Non,inquit,iniuriarum memoriam retinemneque meae genti insensus sum, quam explanat t

optabam enim ego ipse anathema eL se a Christo pro fratribus meis.

Mira quaedam vis amoris,quae Paulum adiis sebat, ut a Christo, a cuius studio, ne totius quidem orbis conuersione, aut Angelicae potentiae viribus, abduci poterat, pro ciuibus

suis anathema fieri vehementer expeteret. cuta. Immo, sic caritas mea cum Iudaeorum odio certabat,ut cuperem aliquando me unuquasi piacularem hostiam a Deo constitui,ut meo supplicio, & si ita opus esset cruciatibuS, uniuersam gentem meam ab imminenti clade redimerem .Quaerendum hoc in loco videtur, num illud Pauli votum fatis sapiens exstitisset. Erat quidem non mediocri laude, & admiratione summa dignissimum . Quo, o mὀdo Quia nihil est a veta caritate piae

valde laudandum. Habetctum , quod non sit valde laudandum. Habee tamen vehemens caritas interdum impetus quosdam nimis acres,& vehementes. c M

ses,ex Dei libro deleri postulabat, si populus,

quem regendum susceperat,esset ab illius gratia promus cxcludendus: sic Samuel pro Sau- Ie intemperantius supplicabar; de lacrymas

profundebat. Hieremias item non modo pro

populo in scelembus obstbnato assiduas ad ptum est in libro Numerorum. Israel autem, ι eum preces adhibebat,uerum S tuo diei navoto se obligans, ait, Si tradideris populum in tali male dixit, quod mitium sibi gratiissimi,

Istum in manum meam, delebo urbes eius. minimeq. ferendi doloris attulillet. NOen in Quem locu Septuaginta interpretes ita Verte putabat fore sibi salutem iucundam, in com rut, ἀνα- ιοῦ τὰς παλεις ἀυτεῖ Sequitur dein muni gentis suae,quam mire diligebat,exitio. de, Exaudivit Domina preces eius, & tradi- Αd hunc igitur modum ut eo redeamus, Vn

dit Chananaeu,que jlle intersecit: Septuagin- de diuertimus cum Paulus cuteret, aliquanest, quae sit huic verbo subiecta sententia. Significat igitur verbum hoc, Anathema, d num Deo consecratum.& inhonorem illius in templo suspensum . Est& alia eiusdem n minis vis apud Septuas inta interpretes . Si gnificat.n. id, quod, religionis gratia, nam a. aut aliqua non absintili clade, consumitur, quod Hebrae id n appellant. Sic autem scri

ta sic habet: καὶ ἀνιαθεματεν ἀυτον-τας πολεις

του.Sequitur deinde Vocavitq. nonae illius Horma, quod est anathema. Hic certe Latiado pro ciuibus suis anathema lieri, dum m do salutem eorum supplicio suo constitueret, vim amoris admi randam declarabat. Duplinus interpres Hebraeum verbum,nepe, 0 Π , ei tamen ratione id concupiuit aliquadorata Graeco verbo explanavit. Ex his locis,& multis alijs, quae omittimus, nec enim oportet

omnia persequi colligitur, Anathemate significari euersioneni, & excisionem, caussa Procurandae religionis illatam. Id enim vel, quod idem valet,n* in, apud Hebraeos significat. Vnde illud, quod est apud lo siue, Sit

ciuitas haec anathema, & omnia, quae in ea sunt Domino. Est igitur, Anathema, donum Deo consecratum ; est etiam exitium, homi I -filiorum. nis, aut multitudinis, caussa deuotionis, importatum:est denique piaculum sceleris luendi, iraeq. Diuinae ab omnibus auertendae, sol Iemniter institutum. idquid enim deum tum cladi eli, & sollemni ex lecratione deuinctum,quod Graeci εναγης, Latini Sacrum appellant,id in sanctis litteris a Septuaginta Interpretibus Anathema nominatur. His expositis, ad votum Pauli veniamus. Cum enimius. Vna fuit,egregia in ciues suos beneuolentia. Altera autem ,eaq. praecipua,ardeatis Simum Diuinae gloriae studium. Rationes autebeneuoletiae multas, di varias, adducit, ut m gis testatum apud omnes relinquat, quatum suos amet. Ait igitur:

Qui sunt cognati mei secundum caris nem. Qui sunt Israelitae,quorum adoptio

Magnum necessitudinis vinculum, erat in sanguinis commuitione; praecipit enim Deus apud Isaiam, ne carnem nostram despici mus maius tame, in sanctissimi patris exemisplo . Par enim erat, ut, qui Israelitae nominabantur, Israelis virtutem, & pietatem, imitarentur. Maximum tamen amoris pignus, suit in adoptione conititutum. Fuit enim gens it

propter inane legis studium, quod oratione-la, quondam omnibus nationibus antelata, Perpetua conuellebat,ut fidem,quae legis san- summisq. beneficijs ornata, & amplificata, ctitatem veris mam continebat, in animis ipsit Deo egis sadere, deuincta, ita ut vultiuersus

375쪽

uersus populus, Dei filius, Primogenitus arpellatus ab ipso Domino Lerit.

Et gloria δε testamenta, & Iegislatio,

di obsequium.

Hebraeorum gloria in numinis prie sentis ope,di auxilio, consistebat, quod sentem claram , di illustrein, faciebat. No est,inquit Moses,alia natio tam grandis, quae habeat Deos ii praesentes sibi, sicut Dominus Deus vester adest cunctis obseerationibus vestris. Non dicit autem,Testamentum, sed Testam eta, hoc est foedera, quia Deus multis pactionibus Isiraelem sibi obstrinxerat. Primum foedus suit Cum Abrahamo percussum; alterum deindesbit lege sancitum ; tertium deinde suit cum Davide iureiurando confirmatum; postremum foedus suit illud omnium sanctissimum, ictum Christi sanguine, quod maiore quada xo Teligione Iudaeorum genus alligabat. Omnia

autem haec foedera, ad salutem Hebraeorum,

si fidena minime sallerent,pertinebant. Le Sisenim latio in Christum, tamquam in verit,imum finem respiciebat;obsequium, id est sacrorum ritus, oblationes, de sacrificia, Chri- si sanctitatem adumbrabant.

Quorum patres,& ex quibus est Chri

sus iecundum carnem, qui est Iuper om . nia Deus benedictus in saecula Multum quidem faciebat ad studium amoris excitandum,memoria Diuinorum hominum,e quibus gens illa originem ducebat Il-IOS autem praecipue ad misericordiam miseris tribuendam patrum memoria hortabatur,qui eodem sanguine orti erant. Nihil tamen erat,quod magis Paulum Iudaeos amare Cogeret,quam intelligere, Christum, Dei filium, generis humani liberatorem, Divina, atque sempiterna, gloria cumulatum,eodem senere propagatum fuisse. Hae igitur insigni argumentorum collectione, ostendit Paulus,

quam multae rationes eu impulerint, ut propriae saluti, Iudaeoru salute anteponeret. Illata me praecipue ratio, illius animu incitabat, quod videret,in Iudaeoru ruina Christi nomeperditorum hominum conuiciis expositum esse.Ideo autem adiungit, i est Deus belW- dictus insecula; quasi diceret, Fremant improbi iactent conuicia, & maledicta; quantupossunt, in eo laborent, ut Christi gloriam obterant nihiloininus tamen illius gloria in aeternum inuiolata permanebit restent in ille

Deus verus,gloria Diuina circumfluens,que uniuersus Angelorum exercitus ardenter a. mar,religiose veneratur, perpetuo cantu,atque laudatione,concelebrat.

Non quod exciderit verbum Dei.

Verbum Dei excidere, est. Dei fidem Iab

sectari,& eoncidere. fieret, si is promi Lia minime serii asset. Dei autem fides multis in dubium vocabatur,quasi is in fide minime permansisset. Sic enim dicebant: Haeccine est promissi fide si haec foederis religio, atque sanctitas haec verbi Diuini constantia λ Hime tandem exitum habuit miserrimae Eetis spes,

vi,eo tempore, quo libertatem exi ctabat, durissimo dominatu premeretur;quo oratia, sibi Diuinam proponebat, ira nummis Insen si iactaretur,&ditissimas poenas exsolveret Sperabamus enim, suturum , ut, per Christi aduentum,omnibus malis nostris finis imponeretur,& in summa dignitate,& gloria,versaremur, di, hoc ut crederemus , Diuinis pro missis sumus multis in locis excitati. Tatum vero abest,ut hoc essectum videamus, ut potius nulla miseria cogitari possit, quam non cernamus inesse in nostra calamitate. Expul si enim,& eiecti agamur,cunctis hominibus odio sumus; tyrannorum immanitate vexa mur; spoliamur; passim concidimur; iniurii a innumerabilibus laceramur; reliqui mortales nos perpetuo trementes.& horrentes,ad

spiciunt; nec ullum in aerumnis a caelo solatiunobis afferri sentimus. Nullas proprias sedes habemus; Regis praesidio caremus; sacerdotii sanctitate nudati sumus; in exsilio dirissimo versamur dedecore, de ignominia, de tarma- mur; grauioribus in dies ruinis opprimimur. Quid hoc igitur est Quid dicendumλHoc certe aut, nondum Christum aduenisse;aut,Deu, fidem,quam olim dederat, minime praestiti si se . Haec erat ut alibi iam diximus impiorum hominum querella. Hoe igitur in loco Pa

Ius,non pro laribus,& focis, ut aiunt sed pro Diuinae fidei sanctitate, pro veritatis sempiternae constantia, pro clementiae Diuinς magnitudine, atque ut uno verbo dicam pro in Dei gloria, pugnat. Hanc sententiam ante strictim attigerat dicens, Quid, si quidam illorum non crediderunt λ Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit Z Absit. Est

enim Deus,verax; omnis autem homo, men

da κ. Hoc igitur, quod Paulus in hac eadem epistola mira breuitate perstrinxit, hic satis copiose demonstrat; Dei q. fidem, atque vertitatem,ab omni caIunia defendit. Omnes aut em,qui verae pietatis studio ineensi sunt,lior

γ tor,& moneo,di, per Christi sanctissimum nix men Obtestor,ut hunc locum attentissima cosideratione legant,&,sine ullo praeiudicio receptae opinionis,expendant.Magna enim res agitur di ea,qua, meo quidem iudicio, poti sisima sanctissimae religionis vis, & ratio,con tinetur. Vt autem rectius mentem Pauli pos sint mente,& ratione, comprehendere; intelligant, non esse hic viro Diuino propositum,

ut implicet tristissimis curis animos ,& piz- tatis quoda modo spem salutis incidat: quod facere conantur illi,qui sic Paulum interpretantur,vtiatalem quandam necessitatem in

376쪽

xes humanas inducant. Tantum vero abest, ut ea sit mens Pauli, ut loge secus omnia decernat,quam multi,nes loqua ducti via,& ratione,suspicantur. Quid igitur agit Paulus Haquem finem Omnia illius argumenta hoc ita loco diriguntur In eum certe ut gloriam Diuinam summa contentione ab hominum per ditorum conuicijs tueatur; atque ostendat,

Deum , siimma constantia, quod promiserat olim patribus sanctis eorum posteritati prae- istitisse. Promiserat enim salutem,libertatem, dignitatem,omnibus Israelitis: id, quod promiserat, summa fide consecit. Hoc autem probat Paulus quattuor rationibus. Prima,consi stit in nominis explicatione. docet enim, non omnes, qui sunt Israelis satu propagati, esse Israelitas nominandos Secutia a demonstrat,

eos Israelitas, qui funditus euersi sunt, culpa sua euersos fuiste mihi I enim, quod ad eorum salutem pertineret,suit a Deo praetermissum. Tertio loco,dicit,inultos ex eadem stirpe fui Pse salutis,& gloriae, sempiternae comPOtes,ita ut etiam in eorum salute fuerit Dei udes egregie comprobata. Postremo uturum praenun tiat, ut Iudaeoru genus uniuersit inreti pinat.&,conuersione sua, lalutem consequatur. Hic

igitur ut probet,& improbitatem eorum,qui in Deum contumelias contorquebant, quasi is minime fidem suam liberali et, acerrime coerceret, omnia illius argumentat conseruntur. Ait igitur:

Non autem quod exciderit verbum Dei. No enim omnes qui ex Israel, ii sunt Israelitae r neque qui semen sunt Abrahae,omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi

semen et id est, non qui fili j carnis, hi si ij Dei: sed qui filij sunt promissionis , aest

mantur in semine. Primum igitur,quo modς Deus in fide per tiranserit, di promita egregie satisfecerit,

exponit; ostendens, nomen Israelis, ad quem promist io Diuina pertinebat, non in omnes conuenire,qui sunt Israelis sanguine procreati. Designat enim nomen hoc vires inuictas,

de roboris Diuini principatum, quo qui praediti sunt, cum ipio rerum omnitam Domino congre lsi,omnia, quae volunt, ab eo facillime consequuntur. Od quidem ut iam admonuimus illa lucta, qua Iacob cum Angelo certauit , expressum fruit, ex qua Israelis nome uobtinuit. Quid igitur Num is eas vires admirabiles, atque plane Diuinas, ex aliquo ca uis studio,&exercitatione,collegit Z Minime Prosecto. Est enim omnis caro,ienum ita, tnihil illa cogitari possit imbecillius. Ex grati a igitur Diuina, non ex natura humana, robur illud vir exeeIlens assumpsit. Gratiam Vero fide consequimur. Nomen igitur Israelis,

non humanis operibus, sed fide iussammata,

L AD ROM. LIB. III. γε a

partum sitit. Non est igitur nominis huius dignitas, a carne, sed a fide,petenda. Qui igitur ab Israele degenerant,& in carnis flagitio volutantur, & vires, di nomen, di hereditatem,&sacra gentis, amittunt. L. x quo sequitur, eos non esse Israelitas appellandos similiter, nec omnes, qui genus suum ad Abraham reis serunt,sunt in illius filijs optima ratione,censendi . Si quidem is verus, di legitimus, filiusci habendus est; qui patris hereditatem cernit,

&non is,qui iure liereditatis excluditur. Sa ra autem vivente, duos filios senuit Abraha;

unum, ex ancilla,secundum vim naturae, generatum. alterum, contra naturam ex ipsa Sara,vxore Iegitima,susceptum. Erat enim Sa- . ra, cum Peperit Isaac, non modo, secundum naturam, insecunda, sed etiam senio confecta. Ariamen cum nihil sit,neque verbo Diui novalentius,neque gratia Diuina fecundius; , factum est, ut mulier illa, quae,ssorente aetare,

numquam ex viro iuuene, atque robusto,conceperat,extrema tadem aetate, & este to corpore, ex eodem viro,centesimum iam annum

attingente, Diuinae promissionis virtute conciperet . Filius igitur ille, magis ad Diuinae

gratiae beneficium, quam ad humanae naturae condicionem,pertinebat. Cum autem hereditas illa, quae erat ad filios sanctissimi illius viri peruentura,non tu humano aliquo iure, sed, in gratia Diuina, consisteret ; uter tandem ae quius erat,vi hereditatem illam adiret Is ne, qui, secundum naturam, procreatus exstite rat An ille potius, qui, secudum Dei gratiam. in lucem prodierat Z Certe constat, tuisse rationi consentaneum, ut, qui fuerat Diuina

promissione genitus, in hereditatis Diuinae possessionem mitteretur. Dei enim filius appellari poterat, qui fuerat Dei promit Sione.& gratia, susceptus. Ideo, inquit, non, qui filii, carnis, hi fili j Dei ; sed, qui iiiij promissionis

aestimantur in semine. De ancillae igitur filio,

secundum naturae codicionem generato. scriptum est, Non erit heres filius ancillae cum filio liberae: de legitimo uxoris filio, singulari Dei beneficio procreato, scriptu est, In Isaac vocabitur tibi semen.

Promissionis enim verbum hoc est, Secundum hoc tempus veniam :& erit Sa-i rae filius. His verbis sane perspicitur,seme illud promissum,noρ esse ad naturam, sed ad gratiam. reuocandum. Ex hac autem similitudine,ab hereditate illa n qua fuit Isaac, singulari Dei beneficio, constitutus, elegantissime desum pt probat Paulus,paru referre,quo quisque sanguine procreatus sit; sed, quem locu apud Deum obtineat; neque semen humanum, sed verbum Diuinum, Abrahami filios efficere.

neque carne, & sanguine, sed Dei gratia,qua non lege mortua,sed fide viva, consequimur,

Regni

377쪽

negni est estis heredes institui.omnia si quidem illa antiquitatis exempla,a viro Diuino,

ad Diuinas opes, Si ornamenta,no incommode transferuntur. Aliud deinde exemplum similiter adiungit:

Non solima autem , sed & Rebecca ex uno concipiens Isaac patre nostro.

Hoe certe loge mirabilius esse videbatur. a Nec enim Esau fuit ex ancilla natus, ut Ismael. C emini namque fratres erant Iacob,&Esau. Quod li ad tempus respicias, Esau vide-hatur esse praeferendus, quia prius in lucem editus fuit. Et tamen frater fuit illi antelatus. Neque dici potcsta acobi merita caussam huic pret stantiae dignitatis attulisse. Antequae nim nati essent, iam Diuino consilio decretum fuerat, ut iunior frater principatum o tineret . Non possunt autem pueri, non dum a nati, aut officio recte fungi, aut in re aliqua ostendere. Non igitur hominis officium,Dei iratiam anteuertit; sed Dei gratia antece-ens, facit,ut homo recte officio fungi possit.

Cum enim non dum nati fuissent, aut

paratissimum. Proprium siquidem munus illius est, errantibus ignoscere, benigne facere, salutem constituere, gloriam dare sempiternis bonis eos, qui fidem,S: pietate,colunt, afficere. Cum igitur suppliciu irrogat,quo

da modo inuitus irrogat. Ob id igitur apud Prophetas interdum Diuini etiam gemitus audiuntur,cum est aliquod supplicium de hominum scelere,& contumacia, sumendum. o Vnde colligitur, nemini esse in hac vita ad L . tum salutas liue relusium,cum omnibus hominibus Dei clementia, si illi non ad extremum clementiae repugnauerint, prompta, atque parata ,sit. Extrema igitur demetia, praecepstiiror, dc insania,scelestum , & immane facinus, est, tantam benignitatem aspernari, pemq. Diuinam obstinate repellere. Itaque merito sempiternas poenas perditi homines cxlbluunt. Sua enim culpa pereunt,qui,si voluissent, Dei clementia,cunctis,ab'ue discrimine,proposita, facillime seruari potuissent. Par enim est,ut,qui Dei misericordiam negligulit, miram illius incurrant. Sua namque sponte tenebras Iuci, seruitutem Iibertati, egestatem diuitiis,mortem vitae, Praetulerui. In illorum enim manu fuit,luce frui, liberta-

aliquid boni egissent, aut mali, ut secun

dum electionem propositum Dei mane rei non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei Quia maior seruiet minori .

Hoc testimonio, rurius comprimit elati nem hominum;&, quod Caepe iani fecit,ostendit,nihil esse,quod caro,& sanguis,sibi possit

adscribere. Si enim genus valeret, cur naisset hereditas euersa ab Esau λ Si merita humana Dei gratiam conciliarent, cur fuisset Iacob, ante quam nasceretur,eIectus8 No igitur antecedens opus, sed Dei vocantis benignitas,

filios Dei ei licit.

Quid ergo dicemusὶ numquid iniquitas apud Deum Absit. Moysi enim di.

cit, Miserebor cuius misereor i & misericordiam praestabo cui miserebor.

orsiam attinet ad iustitiae de sensionem,

inisericordiae mentionem inferri Locus primo ad ectu videtur alienus . Verum. Recte tamen consideranti, nihil poterit ad aequita- stis Diuinis defensionem aptius excogitari. Misericordiae enim Diuinae constantia, quae Dei ipsus verbis exprimitur, D uinae seueritatis aequitatem egregie confirmat. Satis enim clare cernitur; cum Deus misericordia

tribuit indignis ; cum tanto studio homines ad se allicit; cum partim promissis inuitat, Partim minis exterret cum illis, qui veniam postulant, elementer ignoscit: cum denique nihil praetermittit, quod ad hominum salute εpertineat; illum ese natura clementissimum, di ad omnes homines ope sua conservandos te potiri,opibus amuere, immortalitate consequi. Clementia igitur Diuina, mortalibus cunctis expolita,omnes illis,qui pereunt,ex-b cusationes praecludit Diuiniq. iudici j aequitatem egregie defendit.Iccirco David cum Dei clementiam imploraret,adiecit, Vt iustificeris in sermonibus tuis. Hoc est,ut iam exposuimus,cum mihi delinquenti, de veniam de- mille flagitanti,veniam impertieris,aequitasse iteritatis tuae,qua sontes,& in scelere contumaces, insequeris, quam iusta sit,omnibus apparebit. Omnibus enim tunc constare poterit, si qui peccauerunt, se perinde,ac ego feci, o abiecissent, di veniam similiter implorassent, eam sine dubio impetraturos mille. Non igitur Doinini in clementia, sed sua pervicacia, Pereunt OmneS,qu I pereunt. Cum igitur ut Iam id, cuius gratia haec in medium allata sunt, ratione concludamus clementia 'iuina,in oculis hominum constituta, hominum Perditorum amentiam conuincat,aptissime fuit allatum a Paulo illud misericordiae Diuinae testimonium, ad Dei ipsius seueritatemo ab omni calumnia liberandam.Miserebor,inquit 1 eu S,cuius misereor. Hoc est,constantisistinc beneficia mea tuebor. Non sum enim natura ninus ad severitate implicatus, sed valde ad clementiam, de benignitatem, Propen sus. Numquam igitur me collati in homines fideles benefici, paenitebit; immo tributa iam.

beneficia,maioribus, & amplioribus, cumulabo. Vt autem id magis inculcet,repetit e dem sententiam,verbis paullulum Immuta-o tis. Et misericordiam, inquit,tribuam, cui misericordiam tribuo. In quo nihil aliud facit, quam, dum clementia suae magnitudinem, do

378쪽

COMM. IN EP. D. PAR AD ROM. LIB. III. 766

eonstantiam,& stabilitatem,explicat, eorum amentiam, aut illam a se rei jciunt,damneri&, quam iustent in eorum scelera vindicatum, aperte demonstrata

Igitur non voIentis, neque currentis,

sed miserentis est Dei .

In eo insistit; eniadem locum urget; in eo. dem bientiissime commoratur; ut ollendat, non esse salutem,neque dignitatem, neque goneris nobilitatem. in carne & saueuin , nec, quod esse videtur maius, in operibus hum ni ed in Dei misericordia, constitutam. Fr Istra namque volumus aliquid praeciarum g

rere,frustra nitimur,atque contendimus, nisi Deus nobis subsidio oe currat. Currere auic, hic,est,conari,& eniti Nullum enim studium, nullus conatus animi,nisi Deus praesens assilerit,poterit exitum selieem habere. Franguntur enim vires; animi vero concidunt, & tempestatibns obriuintur; obiectae bonorum spe cies evanesciitis omnisq. vita,tenebris,& caligine,circu insula, innumerabilibus malis implicatur. At, cum Deus nobis misericordia in IIlam suam impertit, mens illius lumine collucet; animus fit in dies altior Diuinisq. viribus incitatur;omniaq. felicissime procedunt. Cum igitur aliquid praeclarum,&lum, gerimus, id non est hominum volutati nudae, aut humanae industriae, sed Diuinae gratiae, tribuendum. Cum igitur omnia praeclara munera ad misericordiam Diuinam reserenda sint.& Diuini generis amplitudo in muneribus Diuinis etiam numeranda sit; sequitur necessario, ut veros Israelitas, non caro, & sanguis,

sed magnitudo Diuinae benignitatis, efficiat. Praeterea,ipsa misericordia Dei,quanta sit il- Iius aequitas in improbis puniendis.ostendit. Hanc enim misericordiam fide inflammataonsequimur,perfidia asipernamur, atque respuimus. In n is est, Deus enim opem suam non denegat vel fidem verbis diuuiis adiu

ere, vel contumaciter abruare, saluti norae prospicere. Recte igitur supplicium sumitur de illis, qui, sibi praefidentes, a Deo deficiunt, libidinemq. suam placitis Diuinis anteponunt. Vtrumque igitur ex explorata,& cognita, Dei clementia efficitur ; nempe, & ea nobilitatem verissimam chntineri, di iram Dei in eos,qui misericordiam illius alper nautur,esse iustissimam.Quam sit autem infestus malis omnibus eorum hominum status, qui Dei misericordiam repudiant, perditorum

hominum exitus exitiales declarant.Quocirca Paulus satis apposite Pharaonis exempluadducit. Quo enim magis Pharao a se Dei clementiam repulit, & maiore contumacia m

nita illius eontempsit, eo iustius a Deo ia, ctum fuit, ut is in taetriorem peste incideret.

Dicit enim Scriptura Pharaoni: Qui

in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in

te virtutem meam: & ut annuntietur nomen meum in uniuersa rem a. Testimonium hoc, quemadmodum & illud superius, est sumptu ex Exodo. Quod sie etiaex Hebraeo, non incommode verti potest, ut clarius orationis sensus elucescat. Propterea

te consistere passus sum, ut ostendam tibi ρο-

ID tentiam meam,& enarretur nomen meum in uniuersa terra. Hanc autem sententiam ideo

ex Hebraeo λnte refero. ut possit multo elarius intelligi, & profligatorum hominum impudentia refutari, qui nituntur ex hoc Ioco

impietatem suam co firmare, asserentes, Pharaonem a Deo fuisse excaecatu, in eamq. fraudem coniectum, ut ipse sibi pestem machinaretur. Quod quam falsum sit, aperte conuincitur. Nec enim dixit Deus. Ego tibi mentem xo eripu ego te furere coegi; atque ob id tantu, quia mihi libuit, te a sempiterno tempore damnaui. Non id, inquam,dixit Ised id potius, Ego te diu sustinui,& consistere permisi, vi dictam q. distuli, eam q. ad amplissimum gi riae meae fructum reseruaui. Vocabat ille Ph raonem ad salutem; multis q. eum modis ab instituto scelere deterrebat. Sed,cum Pharao illius imperium detrectaret,& opem oblata

Contemneret, di, quasi equus indomitus,effres nata mente rueret,isit Diuinae iustitiae, de benignitati,consentaneum,ut maleficus,& iniustus homo landitus interiret. Iustitiae quide, quia ius Diuinum flagitabat, ut is, qui ad imis

probitatis, di impietatis, summum peruene rat, supplicio sempiterno mactaretur; benignitati vero, quia in Pharaonis exitio multi numen Diumum esse cognouerunt;& illius metu se continuerunt, ne summum iudicem ειdissimis iactis irritarent. Sic enim Deus o meritas poenas ab hominibus nes rijs expetit, ut in ea seueritate maximas admirandae clementiae partes suscipiat. Vt enim Rerum publicarum rectores,eos, ouos leuioribus pin. nis lanare non potueruntae medio tollunt,&sceleris illius pestem, atque quasi strumam, exsecant, ne ad uniuersam Remp. pestisera contagio permanet;& simul, exemplo seuertistatis edito,iacilius ciues in officio continean sc summus ille rerum omnium moderator, so in eos qui corrigi nolunt, susceptumq. scelus insigni contumacia cumulant, exempla extremae seueritatis edit l, illorum exitio,reliquorum hominu uniuersitati prospiciat. Ad hue igitur modum, ut ad Pharaonem redeamus cum Deus illum clementissime per ministros mos admoneret, atque castigaret; is autem, secundum duritiem suam, & Impaenitens cor, Dei clementia, ad sceleris amplificationem, abuteretur,& in dies magis,misericordiae Diuinae contemptu, Diuinae seueritatis opes ad suam ipsius pestem congereret, eas tandem

Poenas dedit, qua multis mortalibussalutem

attuleis

379쪽

attulerunt. Non effecit igitur Deus, ut Pharao ad salutaria monita penitus obduretc

ret; sed Pharaonis ipsius duritatem, ad multorum hominum salutein, transtulit Sic enim solet illa summa bonitas bona ex malis elic re',& inordinata in ordinem reuocare, Vt, quamuis multa, contra illius leges, atque decreta,fiant,omnia tandem ad summam ordianis,&iudicii, conuenientiam reserantur.

Hinc etiam magis liquet, quo modo sit intelligendum illud ,quod tam saepe repetitum est,

nempe, Deum cor Pharaonis indurauisse.

Permisit enim hominis improbissimi potestati,quod vellet vel facere,vel conari,ut illum a scelere deterreret, elaborauit, monuit, institit ; illi in principio leuiores,deinde grauiores,plagas imposuit; diu vindictam distulincum haec omnia nihil proficerent, factum est, ut vir scelestissimus, neficiis deterior, atque durior,in dies euaderet. Hac igitur ratione, dicitur Deus cor Pharaonis iu durauisse. Insitae namque improbitatis, praesertim cuest impunitate diuturna corroborata, pro

prium est, beneficiis taetriorem in dies neri. Sed finem horribilis illius cladis,oua Pharao

exstinctus fuit,opus est,ut anima auertamus. Vt ostendam, inquit, in te potentiam meam.

Num gloria ab hominibus expetiuit, & ideo Mages illas edidit, ut intelligerent omnes

mortales,quam acer esset in armis Non certe.Praeterea,quam gloriam sibi peperit, cum Pharaonem, cum exercitu ipsius Pharaonis,

in profundo demersit Valde prosecto tenue. Hoc enim perinde fuisset, atque si quis homo militaris in eo gloriari vellet,quod magnum

formicarum numeru pedibus compressisset. Nullo namque minus est, exercitus hominumaximos a Deo puncto temporis sterni,&exscindi, quam innumerabiles sormicas ab homine robusto proculcari. Ait deinde, Vt

enarretur nomen meum in uniuersa terra.

Tu eurit sua caussa Dominus in ore omniuversari, de laudibus frequenter extolli ut ipse altior fiat,& dignitas illius in dies amplificetur Quid autem,quaeso, est,quod ad Diuinae maiestatis,& dignitatis, immensitatem posist accederet Nihil omnino. Cur igitur vult, ut nomen suum omnium hominum praedicatione celebretur Ob id nempe,ut illius potetiam vereamur, di illius pr ruitate amemus; ut ita flagitia detestemur, &omne vitae ini-dium in illius veneratione consumamus; ut

sic,tandem salui, & perpetuis gloriae immortalis omamentis exculti,simus. Nostri igitur cauis gloriae suae consulit,ut suae infinitae nitati satisfaciat. Hoc igitur posito , consequens est, ut videamus, quem fructum nobis

afferet illa Diuini nominis praedicatio, si is rit his verbis ab hominibus sapientibus exinlicata Dicat igitur illi, Notum sit omnibus ominibus, Pharaonem dirissima clade fulsist cousi ptum, no quia scelu4 nefarium d signauit, sed quia ab aeterno tempore filii, volutate Diuina, ad exitium destinatus, ita, ut, vellet,nollet,senditus interiret. Itaque, non,

quia scelera costavie, fuit a Deo improbatus, sed ,quia improbatus exstiterat, stetera conflauit. Non poterat enim ille quidquam boni,vel mali, gerere.Quidquid gessit,Deo in pellente, atque adeo cogente, gestit. Deus enim illum omni ope sua nudavit, nudatumio obcaecauit, cum in miseriam sempiternam coniecit. Quorsum Ut iustitiae suae diuitias explicatas denderet. Αge,quas diuitias narraSZOpes temeritatis,& immanitatis Nullo, inquis,modccsed iustitiae. An iustitiae munus, esse putas, ut quisquam criminis alieni poe-' nas Iu at Si Pharao ideo immania scelera suscepit,quia sic suerat, Dei voluntate,cui non poterat obsistere,decretu; si necessitate se in-piterna fuit in tam dirum facinus attractus; quaeratio iustitiae fuit, ut is tam graues e nas, ob vim Diuinam extrinsecus illatam. cui repugnare nullo modo poterat, sustineret Sed de tam detestabili sententia plura hoc in loco dicere minime necessarium arbitror i maxime, cum in nostris de Iustitia libris, quantum meo iudicio satis fuit, de hae quaestione disseruerimus. Cum aute Deus,n5, ut sibi melius sit, sed,ut saluti nostrae consulat,

Velit, ut nomen suum in uniuersa terra cel

4o bretur, libenter ab hominibus,qui sibi sapie-tiana summam arrogant, qua uerim, quem

fructum haec praedicatio nominis Diuini potuerit afferre de Certe, nullum . Tantum vero

abest,ut utilitas ex ea vllac patetur, ut potius mala omnia,quae cogitari possunt,ex illa nascamur . Frangit enim industriam; spem mercedis incidit; mentem sollicitudine conturbat; &, ut reliqua omnia praeteream, non

Deo gloriam tribuit sed, quod omnium diris Q simum facinus est, sancti Limo,atque iustissimo,Domino iniquitatis scelus attingit. Quid enim iniquius cogitatione fingi potest, qua, ab hominibus miseris poenas scelerum, quin . rum ut aiunt ipse Dominus impulsor, & effector, ibit, inclementer exposcere, eosque, qui nihil boni agere potuerunt, cruciatibus sem.

piternis afficeret Qua sit igitur indigna Paulo tam absurda sententia quis non v et Ne igitur ea est Diuini nominis celebritas, quaiso Dominus in Pharaonis exitio requisiuit , sed alia potius, quae docet, quam iuste fuerit in

Pharaonis sceIus animaduersum. Nam Det voces audire noluit; imperium concia maci ter,& impie,recusauit; beneficia Diuina co

tempsit; misericordia ad sceleris amplificationem furentur abusiis est; scelus illius,cum

nitate Diuina, usque ad extremum Vitae. decertauit:cum sanari potuisset mnem medicinam, prae suo furore,& amentia,contem so Psit. Haec,&his similia,sunt, quae nomen D minucum magna hominum utilitate,debitis

laudibus exornant. Cernunt enim homines, in Pira

380쪽

an Pharaonis ex itio, elementiam ingentem Domini, qua Pharaonem ad salutem Inuita-hat:cernunt deinde, quanta contumacia vir impius Dei clementiam contemnebat, vidue Postremo, quam iuste Dominus scelus illud vitus est. Hoc igitur exemplo, multi, Dei clementiam in caelum est erunt; hominis improbissimi facinus exsecratitur ; & Dei iudicia Pertinae scutit. Sed ut ad Paulu reuertamur

DPerae pretium erit, at ludere, quam apte connexa sunt lvec adduita a Paulo testi inonia. Primum enim, docuit, quod erat illi propositum non sanguinis immani rationem,led Diuinae gratiae magnitudinem , Israelitas verosciscere nec ex numanis operibus, scd ex vO- cantis benignitate, splendorem caeletas agnationis exoriri. Sed, quia prima specie videri potuit let iniquum, di in eadem generis, di sanguinis, ratione, antequam vi Ium bonum, aut ' malum, pus exstaret, unum ex gemini S, amo, Te,altei um odii lignum iudicari Paulus, explicatione Diuinae clementiae , quam sit aequunt uinum iudicium, cum eos improbat, qui erant elementiam aspernaturi, egregie ue- monstrat. Postremo, id, ex Ph/raonis exitio,

di funest Isinia clade, quae nullo modo est ad aliam causam , quam ad voluntariam hominis profligatissimi contumaciam, di Impudentissimam rebellionem, referenda, coultrinmat. Ex his igitur locis,conliat, Deu esse clementissimum; di contra eos,qui elementiam illius aspernantur, optimo iure seuerissim v. Sic igitur cernimus,seueritatem Diuinam esse ab omni iniquitatis sui picione detensain. Hoc tamen Paulus in principio facit Alcu-Tiu B,ut acrius,atque vehementius, eorum audaciam comprimat,qui aequitatem in Diuino iudicio requirunt . Nam . cum illi Iudaeos,innumerabilibus malis alit ictos, di ope Diuina

destitutos, animaduerterent,di rationc euersonis illius explicare minime possent I Deum

iniquitatis accusabant: Contra, PauluS,exempla limilia Diuinae seueritatis adducit, quae possent animos hominum caussarum ignoratione similiter iniplicare;ut doceat, iudicium illud, quo Iudaei conciderunt, neque nouun esse, neque inusitatum, nec ab aequitatis exaetissima ratione discrepans. Sic enim locos illas subobscuros adducit,ut omnia impietatis argumenta di luat Concludit tandem,omnem spem salutis Diuina gratia contineri, dicens:

Ergo cuius vult miseretur: & quem

vult indurat.

Verum, ita tamen, ut misericordiam no temere,sed iecundum electionem, tribuat,& duritiam impietatis, non sine singulari iudicio, definito tempore, patiatur.

Dicis itaque mihi: Quid adhuc queris

turὸ voluntati eius quis res stit

Inducit hic personam hominis audacis, atque de iudicio Diuino temere iudicantis cu1 parum piam orationem attingit, ut sub hac Inducta persona impietatis ipsius v eni cmmodius refutet. Sic igitur inquit,quisque perditissimus. Si Deus, cuius vult, miseretur, α, quem vult, indurat, di illius voluntati nemo Io repus nare ullo modo potest ; cur tam laepe de hominum improbitate conqueritur ὶ cur eos sceseris tam multis in locis accusat cur illis adeo atrociter minitatur cur eis in tori tum sempiternum denuntiat cur denique cis supplicium irrogat,& ignem nullis saeculis exstinguendum λ An non est valde iniquum, homines misi rosa Deo cruciari, propter scelus, quod ipsi libera voluntate minime suscepere, sed ab eodem Domino, qui eos indurauit, tao facerent,coaeti sunt Hanc igitur orationem, sceleris & audaciae,plenam, PauluS acerrime

comprimit, inquiens:

O homo,tu quis es qui respodeas Deo Numquid dicit figmentum ci qui se lininxit: quid me fecisti sic An non habet po

testatem figulus Iuli, ex eadem malla tacere aliud vas in honorem, aliud in conto tumeliam

Duplici ratione coercet Paulus temeritatem eorum , qui nimis in iudicia sanctissimi numinis inquirunt. Vna es ostendere,qmina audax facinus sit, in sapientissimo Domino rationem , aut iniusti sis imo iudice rectum ius.& aequitatem,requirere.Nec enim est umquade sapietitiae ipsius summa ratione dubitandum ; neque iudicium ipsius iustitiae in suspicionem iniquitatis adducendum. Eo enim,

quod aliquid a Deo factun , aut iudicatum, tulisse constiterit,est statuendu, id non absque summo consilio, & singulari iuris sanctissimi ratione,gellum,aut statutum fuisse. Fieri quidem potest,ut neque facti consilium, neque iudici j rationem, perspicias. Vt autem Deus , absque recta ratione, & iudicio,quidquam designet, fieri certe non potest. Haec igitur est

una ratio qua Paulus hominum audacie,& temeritati, respondet. Altera,est, Diuinae rati

14 ni Sexplicatio, qua aliorum quidem miseretur, alios autem indurat. Quod autem ad primam attinet, sic in homines audaces, qui de consiliis niuinis temere iudicant, inuehitur: Homo non te circumspicies non naturae tuae fragilitate recognoscesὶ non Dei Maiestatem verebere Zem prorupet audacia tua,ut sapietissimum conditorem,& iudiceni,auh temeritatis, aut iniquitatis, insimul est Multo quidem agis distat rationis tuae iudicium a summi

illius opificis sapientia , quam vas fictile a figuli artificio. Si tamen esset aliquis sensus in vasis fictilibus , non essent ea serenda, Osor. Tom. 1. ΚΚ qua

SEARCH

MENU NAVIGATION