Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars prima ubi universæ medicinæ ... Tomus secundus

발행: 1711년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Liber Primus . .

agro consideramur simul Vires p&Morbus: in virtute vero solum vires; cum tamen ad coniectandum, nima ger possit perdurare , quousque morbus consistat, vires ex una, &aegritudo, ejusque cauis exi altera parte sint perpendendae. Quam μhrem subditur in appendice Aphoricmi, coniectari etiam oportere, nam-

quid prius ille deficiat, asque ob- tumdatur, quam Morbus ipse defecerit, atque desierit, ne Medicus in cibando decipiatuL.

Quibus igitur statisv morbus eo L it,iissa sim tenuis viatas adhibendas est; qcibus vero poserius debet consistere , siser in ipso con- simodi rempore, parivm ante allud , couisubtrahendus; priissmero ubertas Agendum, ut aeger

inciat. PErstringit tandem Hippocrates

hoc Aphorismo congrum cibandi rationem in Morbis acutis, illorumque temporibus, atque generaliorem regulam describit citiori, vel tardiuri morbi vigore, & statu

desumptam: ut propterea, sis linmorbus ad statum sit perventurus , protinus quoque tenuis Victus filia hibendus; cum vero vigoris, & status tempora longius distare videntur , non statim subtrahendus cibus est r sed prius quidem uberitis, postea vero seugalius cibandum, instante mombi vigore. de adhuc parcius in vigore ipso. Itaque a duobus videtur eius. modi in cibis exhibendis rationem , indicationemque desumpsisse, nimirum a virium constantia, &a morbi summo vigore: ut proinde, cum Vires consta ni,& morbi status imminet, cibum subducendum velit; At vero

ita cillis viribus iste non dura . turis ad Morbi usque vigorem, Pt niorem exhibendum. Quae cum, eT2perius traditis. elarissime pateant, non est, cur iusiori oratione expli

In accessioniblia abstinere opretetnam cibum dare nocuνm est:

quibus per cir itum flant aecessonas, in Uba acer me asstinere

oportet.

HActenus de temporibus morbo.

rum univcrsalibus, in quibus cibus vel parcior, vel plenior, est exhibendus, canones tradidit Hippo crates; mmccibandi rationem ex minat in tempori seorumdem particularibtis: atque primum monet, a cibo abstinendiam ita ipso accessiouis tempore; mox etiam cibi exhibiti nem inhibet in ipsa aecessione, cum per circuitum redit. At videtur Hippocrates idem pror-Sus repetere in utraque Aphorismi parte: quare, ne eiusmodi notam ei dem impingamus, explicare decet, quid per accessionem in prima, quid. que per accessionem in secunda, intelligere voluerit. Philotheus illum

exponendum inquit, in priori Aphoarismi parte de paroxymus febrium

quarumcumque, in posteriori vero de paroxysmis morborum redeuntium per circuitus. Sed nulla invictu exhibendo differentia est inter par xysmos Febrium, & Morborum,cum eadem ratio militet in utrisque. ori-basuis, &Seianus, ut difficultatem

dirimant, in secunda Aphorismi parte addendam volunt particulam ante ,quamobrem textum ita legunt: in

ipsa accessione, G paulo ante ab L

nere oportet. Uerum, praeterquam

42쪽

Aphorismus XL 39

quod id gratis fingant, neque tamen difficultatis nodum solvunt , cum

id ipsum dici quoque possit de priori

parte Aphoriunt, quoniam par ratio viget in utrisque enim vero non modo in ipsa accessionei cibo est abstianendum, sed etiam aliquot horis ante illam; attamen non tam facile poterit id ad praxim deduci, nisi quando accessionis tempus suerit praec gnitum. Rationi autem, & menti Hippocratis, sortasse consentaneum magis videbitur, si dicatur, primam Aphorismi partem comprehendere accessiones febrium continuarum, quas Galenus non semel ex Veterum mO- numentis, cum principio, augme io, & itatu particulari convenire fas-'liis est; alteram vero partem invasi nes dumtaxat continere febrium, &morborum intermittentium, qui per statutos circuitus redeunti Et sane idem HippocrateS de rat. Oct. in acut.39similem Sententiam protulit, inquiens : Cibum neque tunc dandum , cum accessiones adsunt: neque eumfamillae insant , aiat non mialto

post Iuntino tirae; sed eum declinans , aut cessant. Et primo eiusdem operis ψ F. haec habet: cum frigidi fuerint pedes, non modo a sorbitione, sed etiam apotu est maximὰ temperandum ; ted cum caliditas ad pedes

descenderit, edi caput, cor, ac iboracem reliquerit , dandus est cibus. Id ipsum repetit Galenus in comm. hujus aph. asserens ex eodem Hippocrate, dandum esse cibum, cum declinant, aut cum cessant paroxysinircum declinant quidem, veluti in horis quietioribus, si febres continuae sint ι cum cessant vero, idest in horis omnino febre vacuis, si suerint in

termittentes .

Sed non inutile erit causam inquirere, cur tam multum noxia sit cibi exhibitio in parovisis, & praesertim inter initia. Et quidem multiplex ab Expositoribus affertur. Primo, quia initiantibus paroxysmis , frigus saepenumero corpus aegrotantis excruciat, cum rigore, vel horrore ,& cor

sive humoribus, sive vaporibus inset

& angitur; unde, si cibus tune tem poris exhiberetur, graviora procul dubio haec omnia evaderent, cum maiori sebris incremento, & non sine manifesto vitae periculo; quamobrem 7. aphor. 67. dicitur, cibum febricia tantibus morbum fieri; & Galenus I.

ad Glaucon. cap. Io. monet, in te

tiana notha aegros non quotidie, sed alternis solum diebus alendos esse ;aliter virtus, quae in principio febris obruitur, multo magis a cibo suffocaretur, ut subdit 3. progn. 3. Secundo, quia tunc Natura symptomatis laceia sita, non debet ingestis e ibis opprimi, cum utrisque aeque intenta esse non possit; eoque magis ingruente vig re , in quo omnia evadunt sertiora:&quemadmodum in augmento univeris

sali simina diaeta expostulatur, ita in

particulari inedica omnino commendabilis erit. Tertio, quia aecessionis tempore morbificam causam agitari contingit, Omnemque natum con tum ad veraus eamdem promoveri , unde cameraefunctiones quodammodo feriantur, ac deficiunt, praesertia vero ea, quae in ventricula peragitur, cum in unam ciborum consectionem complureS causas concurrere necesse

sit, quae per id tempus plurimum inari mutantur, & languent ι quamobrem lacillime evenit, eos eorrumpi potius, & in alienam, dissentaneamque substantiam degenerare , quam ita alibilem humorem verti, & comm tari, potissimum in confluxu succorum e Pancreate, & Cysti fellea deriu. vantium, qui in febribus sere semper

43쪽

o Liber Primus.

depravantiar, & a naturali, convenientique conditione plurimum recedunt, ut alias Ostendimus.

- Quemadmodum cibi prohibentur in principiis accessionum, immo in

toto paroxysmo, comprehendente principium, augmentum, & statum; ita&cuiusvis generis medicamenta,& longe masis, si aegrum exagitent, ac turbent: inde enim vires imminui, sanguinem liquari, viscera infici, aut proritari, facillimum. Quamobrem idem Hippocrates cit. I & q. de rat. et . consulit, nec sorbitionem, nec

aliud quidpiam exhibendum, priusquam calor ad pedes descenderit, &reliquerit cor. Neque alia de causa obiisse testatur Philonis filiam , &AEgrum innominatum . aliosque in epidemiis, nisi quia febricitantes intempestive coenarunt, aut medicamenta in paroxysmis assumpserunt;in his enim venter necessario calet, fastiditoue cibum, intenduntur hyp ehondria, lumbi, & caput dolent , ager lancinatur, vellicatur, & vom re affectati, unde sorbitio quaecumque evadit. perniciosa, ut subdit e. l. de

Verum haec non tam generaliter sunt servanda, ut saltem aliquando non lallant. Et quidem prudenter

eibandos quandoque esse aegrotantes in ipso accessionis initior memora que Juvenem quemdam ab imminente marasmo praecautum , exhibita per recurrentes accessiones sorbiti

no . Itaque generalis haec Hippocratis Regula limitatur in Picrocholis , in stomacho debilibus, Nin quibus, ex virium languore, iuncope time tur; in pueris item, ac lenibus, iisque omnibus,qui levi quacumque de caula dissolvuntur, & animo deficiunt , aut per intervalla refici consueverunt, vel etiam pluri, & frequentiori cibo vesci; ac denique in locis calidissimis, atque in pestilenti constitutione: in his namque, aliisque casibus consimilibus, ne vires infirmentur , aut omnino deficiant, etiam inter initia si mrilium accelsonum, i vis saltem cibus exhiberi poterit, d cumento Galeni cit. loco: is autem eius sit conditionis, ut facile digeri,

3e vires statim restaurare valeat, luxta id, quod Hippocrates ipse scribit 2. apbor. I I facitiis est implerι potu, idest sorbitionibus, quam tibis. Sic

pariter & medicamenta,quae febrium periodicarum rigorem,vel horrorem retundunt, possunt, instante par xysmo, tutissime propinari, monitu eiusdem Galeni lib. de praesagit. ad POL humum, qui adversus quartanam sebrim, ante paroxysmum, theriacam exhibuit. Et nostra aetate , ad retundendas quascumque sebres per circuitum redeuntes, felicissimo cum successu, paulo ante futuram acceLsionem , potandum damus vinum eum infuso pulvere Corticis Peruviani, ut di pleraque alia febrisuga dicta; quin&Zacutus Lusitanus arbitratur , etiam in caeteris medicamentis administrandis, invasionis impetum esse expectandum, veluti tempus maxime opportunum ad causae mor-bificae correctionem, expulsionemque. Unde plerique ingruentem febrium paroxysmum adoriuntur medicamentis vomitum moventibus, ut quem vitiosum humorem, is entumque febrile tunc temporis natura excutere solet, facilius extrahant, &educant.. Simile quid inter vetustiores Medicos iactitatum in curatione Te tianae febris a Ceophanto memorat CelsuSI.3.c. I eumque habuisse in usu multo ante accessionem input aegri j aqua calida perfundere, deinde Vi- num propinare. Sed & Celsus ipse

eodem

44쪽

Aphorismus XII. I

mrim I.c. I 6 ad curationem duarum tempore is, qui descit , mns ι IUL

artanarum commendat Calefa- nendus. c eadem prorsus aptanda

cientia ante accessionem sorbere, velscaeteris aliis aegritudinibus, quae per aceti cyathos duos,vel unum sinapis, circuitus exacerbari lent, ut sunt cum tribus graeci vini salsa, vel mi ita catarrhi, hemicraniae, colici dolo paribus portionibus; & in aqua di- res, melancholiae hypochondriacae, tuta, piper, castoreum, laser, myr- calculorum affectiones, podagrae, rham. Et cap. Ia .ejusdem lib.ad Hom vertigineS, Palpitationes, passiones rorem in febribus aquam tepidamthystericae, & similes, ut advertunt exhibet, .ut vomitum cieat; &subicum Galeno Cardanus, Heurnius, expectatione proximae accessionis, aliique . quae instare tertia potest , aegrum in is

balneum deducendum iubet: idemq; ΛPHORISMUS XII. repetendum sub expectatione quaris accessionis. Quod si nec balneumiAccessiones vero, ct Constitutiones

profuit, ante accessionem allium e- morbi indicabunt re anni temdat, aut bibat calidam aquam cum pora , circuituum fueres pipere. Si quid vero evomui t,danda incrementa , Me quotidie , sis aqua tepida, iterumque vomere cO- alteruis diebus , sis per majoragendus aeger est,eisdemque utendum, intervalla aut . Sed ex iis , qua donec horror finiatur. mox apparent, indiciasumuntur; Caeterum quando in febribus sit ci- quemadmodum in morbo laterati,

handum, paucis expreisit Hippqcra- se circa initia flatim sputum a

tes . derat.υHyInacui. it. nimrum pareat, morbum breviat, si meo cum declinant, aut cessant;& quidem postea appareat, pro eis. Et expectandam iubet declinationem in urina, o alvi excrementa, e qcontinuis, in intermittentibus Vero sudores, quacumque apparuerint,

cessationem,& vacuum tempus tan- vel bonam morborum iudieatiotito tamen intervallo a sutura acces- nem, vel malam, vel breves.-ιsione, ut, ea adventante, Ventricu- longos fore morbos oste unt: lus inveniatur vacuus , documento

Avicennae r . . At vero distinctiorem ne ad signa progreditur Hip- cibandi rationem eleganter descrip-li, pocrates,quibus Accessiones, sit Celsus lib.3. cap. .his verbis Cumi& Constitutiones, sive futuros momi/bris inset, incipiat, o Motur,iborum vigores, liceat precognosce- consi at, decedat, deindὸ ἔν de stre. Cum enim ex Galeno in comm. ne eonsistat, aut sui ture, scire tria sint consideranda in victu rite ieet, optimum cristempulse, fe- exhibendo, Viresnimirram, Acces. Me ita εἰ deindὸ, cum decessio emissiones , & Vigores morborum, vel

con iit: tertium , se necesse es, citius, vel serius futuri; idcirco,

quandocumque decedit: catera om- omissis indiciis Virium, de quibusnia periculosa esse. Si tamen propterisupra, reliquum erat, ut traderet m,n mitatem necessitas urget, satiu3igna prςnoscendarum Accessionumem, consistente iam incremento fe- & Constitutionum morborum; quae

byrs, aliquid osterre, quam incre- hoc Aphorismo commemorans, adscente: satius se , nstante,quἀm Quatuor classes revocat: atque alia

meipiente: cum νο tamen, ut nulloidesumita Morbis ipsis, alia ab Anni

45쪽

Δ2 Liber Primus.

temporibus, quaedam ex Circuituum incrementis, inter se invicem collatis, & demum pleraque alia ab his,

quae mox apparent.

Primum quidem proponit, obse vandos este morbos: cumque de se-bribus potissima ratio habeatur, idcirco Calenus juxta divisionem se-brium intermittentium,& continuarum , illarum praesertim exempla profert: Tertiana cnim intermittens exquisita , paroxysmos breves futuros indi at, atque vigorem cito adventurum , docente Hippocrate q. illam septem cireuitibus ad summum terminari ; Notha vero Tertiana, sicut etiam Quartana, &longos paroxysmos, & tardos vigores , prenunciat . Inter continuas autem, quae cum sudore a principio invadunt, ut sunt, qui a Graecis Elodes dicuntur , diuturnae praestignantur: quaeque pariter cum vomitu , nausea , aut ciborum fastidio, citra sitim, &absque carnium ma cere, iunguntur, ab obstructione, crudisque ccis exortae, iungitudinem portendunt: quemadmodum

de Hemitritato, de Quotidiana continua. a liisque in praxi est experiri. Proponit deinde consideranda

Anni tempora: etenim, pro eorumdem varietate , compertum est, accessiones, constitutionesque morbOrum breves, vel longas accidere, ac vigores citius, vel serius,adventare. Morbi Vere, aut Astate contingentes , ut plurimum breves sunt; qui vero Autumno,vel Hyeme vagantur,sspissime in longum protrahuntur, uide Quartanis febribus ab Hippocrate est animadversum a.πὼ.27. Ip- quoque Tertiana suapte natura

ves, si in Autumnum incidant, diutissime prolongari solent. Non dissimili ratione conjectandum, is dit G alenus, de morbis omnibus, si

hane, vel illam matem , temperiemque invadant, aut sub una, vel alia tempestate, regioneve accidant, ut colligitur ex apb.6c ex I ac 3. ide

m loriam.

Insuper observanda proponit circuituum inter se collata incrementa. Siquidem, cum aegritudines in suis paroxysmis per circuitus increscunt,

aut protinus, cum redeunt, exacerbantur, cito ad augmentum perveniunt, & finiuntur. At vero, quae ii tas,& uniformes accessiones tervant, statuto quodam tempore redeunte diuturniores esse solent, tarde adm dum vigorem subiturae, ut ex q. apb. 3o.Pari modo,quae celerius revertuntur, anticipantes dictae, breviores:

quae vero serius , longiores esse s lent, praesertim si lente procedant, di vix quidquam, aut nihil remittant. In his itaque conferantur inter se pa-roxysmi, num scilicet alter sit altero levior, vel gravior, mitioribus, vel violentis symptomatis stipatus, celerior, vel tardior, brevior, vel longior : inde enim facile coniiciemus Morbi durationem, ejusque vigorem universalem, vel propinquum, vel remotum. A periodis etiam accessiones febrium, & vigores futuri, citius , vel serius praesignantur 3 nam Tertianae febres in accessionibus comitem habent Rigorem, Quartanae Horrorem , de Quotidianae partium

extremarum algorem; vigores vero

tardiores sunt in his, Ocyores in illis ; hinc addit Hippocrates e sve quotidie ,sva alterais iebus, Aepre maiora intervalla flant . Et

quidem, ut comprehenderet nedum sartanas febres, sed etiam Quintanas, Sextanas, &stantes, de quibus meminit I. idems. 3. t.2. 7.& 9. ubi Septimanam,& Nonanam longam esse ictibit, verum non lethalem ilicet Galenus illas admittere nolit, eOm

46쪽

Aphorismus XII. gr

mendetque Diociem , qui in hoe Hippocrati audacter contradixit. Amplius spectanda proponit ea,

quae mox apparent. Dicuntur autem mox apparentia siEna, quae nequaquam a principio, Gd vel in augmento, vel in statu comparent, ad differentiam assidentium signorum, qaae statim ab initio in m morbo conjunguntur . Exempliam dat Hippocrates in textu de sputo in mori o late-rali tu illud enim inter initia deesse s Iet,at vero in vigore comparet,& quo citius apparuerit, eo brevior morbus designabituri cumque Anaxion pleuritieus VIIL 3. epidem. non nisi decimaseptima die coepisset paucae uere, trigesimaquarta copioso sudore liber evasit. - Αd haec revocat sudores, aliaque hujus generis epiphaenomena, seu mox apparentia ligna, qtralia quoq; sunt Criseos, desumpta excoctionibus vitiosorum humorum , morbos

ventium, de quibus idem Hippocrates haec habet I. epidem. a. s.

CoctionesJudicii releritatem, evD- lanis securitatem indicant; Crudavearo. incocta ostendunt futuros abri Ius, vel morbi longitudinem, vel recidivas , vel mortem; prout reliqua indicia mitiora, vel graviora

iuerint.

Quae vero de ininis memorantura Medicis; lapimine fallunt, praesertim quia nuperis observationibus A.

natomicis compertum est, non omnem urinae materiam una cum sanguine permanare, neque per venas

emulgentcs dictas in Renes corri vari, ibi lue secerni, ut a Veteribus proditum est, sed per compendi s es vias, maas Pecquetus, & Bartholinus primi indicarunt, ad Renes, Ureteres, & Vesicam deserri; qnodisi hinc etiam constare potest, quo niam ubi quis asi aragos, aliaque olera, muresim moventia, vel etiam terebinthinam, assumpserit, statim urinam egerari peculiari odore, ficeolore inquinatam; quin, de in potu

quarumdam actuarum therinalium. mox statim mictum promoveri o servamus, atque epotas aquas vix, ac ne vix quidem immutatas excerni. Unde conjecturae ab urina, quae renarum exploratrix fida antiquitus credebatur,. desumptae, fallacissimae evadunt. Quae a spurcioribus excre

mentis signa petuntur , idem judicium habent, ut alias in nostra Theois retice demonstravimus. In calce demum hujus Aphorismi dubitare contingit,cur Hippocrates omiserit indicia ex virium robore de . sumpta, sicut etiam ab operationibus , tum vitalibus, tum animalibus,& naturalibus e cum nullum fidelius

signum peti possit pro dignotione,&praecognitione accessionum, ac vigorum in morbis, itemque salutis, aut mortis, coctionis, aut cruditatis, εο crisium, quam quod ab operationibus desumitur, authoritate Galen tum 2.Artis florica cap.2aum ama de disser ebravi. & alibi. Sunt, qui dieant cum Galeno sis comm. proposuisse hoc loco Hippocratem signa ex mitius obviis petita, atque adeo inquisitu difficiliora; res autem facile dignosci posse ex pinsibus, patentibus unicuique. Atqui Hippocratem arunt, doctrinam de pulsibus ignorasse, vel saltem non magnisecisse, procul dubio allatae responsioni haud quaquam acqui scunt. Quin Galenus ipse g. deeri bus cap. II. scribit: omnia ab Hippo

state, exceptis pussibus, dicta iunt. Et inferius e signa ex passibus sumpta, Hippocrates , vel quia non no-wrat, vel quia non magni momentiexis imavit, idcirco non est exequmtus. Verum quidquid sit de hoc fine

47쪽

- Liber Primus.

de viribus rationem tacite habendam voluit superiori b. IX. ubi indicia ab illis desumenda, nos magna ex parte notavimus, ut proinde de iis denuo agere non sit opus.. ΑΡΗΟRISMUS XIILSenes facillimὲ ieiunium ferunt r. secundo loco , qui aetatem consi- .sentem habent: minissAdolescem tes: omnium minimὸ Pueri, praesertim, qui inter ipsos sunt OOL

Non inter omnes Expositores

convenit, num de sanis, an de aegrotantibus, per aetatum differentias, scriptus sie hic Amrismus. Siquidem nonnulli existimant, Hipγ- cratem hactenus loquutum de ratione victus aegrorum: in posterum devictu sanorum, ad Aphorismum usq; undevigesimum, sermonem instituere. Alii vero de victu, aegrotantibus solum per aetates priscritando,canOnes hic descripsisse contendunt, cum non omnes aeque jejunium , summamque diaetam sufferant propter virium, di corporis variam habitudinem ;Adolescentium enim corpora robustissima sunt di debilissima vero Senum, & Puerorum. . . At utralibet sit mens Hippocratis in hoc Aphorismo, id tamen certum erit,' peculiarem aetatum rationem lite illum habere voluisse, in victus administratione. Quamobrem Senes, ait, facillimc ieiunium tolerare, deinde in aetate consistenti constitutos, minus Juvenes, & Adolescentes, minimc omnium Pueros, atque inter

hos , qui vividiores , agilioresque

Nomine Senum intelligit, & quidem sana ratione, Galenus, qui sunt in principio senilis aetatis, nam de iis, qui ad extremam pervenerunt senectutem, seu decrepitam, non recte videtur pronunciatum , quod jejunium ferant: quamvis enim modico cibo sustineri possint , non tamen summam inediam serre valent, qua penitus deficerent. Tale quiddam i yipatiuntur, inquit Galenus in comm. quale lucernis penὸ extinctis accidit, quae continuam exigunt oleisu monem , , multam autem, ercumulatam nequeunt sustinere . Hinc Celsus hunc Aph rismum ab Hippocrate resumens, aliquantulum ab illius mente deflectere videtur, nam inquit: inediam facillim susinent mediae aetates, miantis Iuvenes, minimὸ Pueri, fenectute eonfecti . Quare pro senibus, non decrepitos, ut Celsus, sed in priama, seu viridi senectit te constitutos intellexit Hippocrates, quam a septimo annorum septennio ad nonum usque septenarium protendi communiter arbitrantur . Quod si pro jejunio intelligere velimus cum eodem Galeno, non quidem inediam summam, & omnem a cibis abstinentiam , sed tantummodo parcitatem; prokcto A phorismus de quacumque

lenectute crit exponendus: cum revera etiam decrepiti, & extremo senio consecti, modico cibo iustineri debeant, quo scilicet salubriter conservantur, i multo vero potius Oppri

muntur.

Triplici ex causa dicuntur Senes facile iejunium serre. Prima est, quia in illis naturalis calor elanguet, & levissimam consumptionem in partibus facit, propter quam communiter putatur restauratione ex alimentis corpus indigere . Secunda est , quia ipsi humoribus abundant phlegmaticis,nimium obsistentibus tenui calori concoquenti ; quamobrem nec dissolutio, nec suctio, neque fa

48쪽

Aphorisimus XIII. As

mes iis admodum molesta esse solet. Tettia demum, quia senile Colvus densum, rugosumque,dilfributioni, adjectionique alibilis humoris, non adeo facile patet. Verram Ego existimarim, illos famem diutius pati,

quia succi in ventriculum confluentes, atque ciborum dissolutioni destinati , per aetatem hebetes evadunt, veluti a sanguine, caeterisque liquoribus eiscetis, provenientes; proindeque nec famem, nec chylosam potenter promovent. Carnes quoque per illam aetatem constipantur, atque

Viscera universa indurantur, & obrigescunt, quinimmo sensu quodammodo obtunduntur. Duo quippe videntur in universum exigi ad famem excitandam, acrior quaedam vis illorum succorum, qui e tunicis, ac Ienticularibus glandulis Ventriculi sensim in ejus cavum extillant; atque exquisitu&eiusdem stomachi sensus rutrumque autem in senio hebescit . Neque vero Animantium Corpora cibis idcirco egent, quia ab intrinseco dimantur, quemadmodum Opinatus est Galenus I .serat. 8c

comm. I S. ἔ-apb. inquiens: senibiι ὸ nosro Q eret corpore , alimento opus non set; quia licet nihilum e

Viventibus essueret, adhuc tamen pro rata nutriri, & crescere deberent. Verum de hac re iusius infra. Post Senes, ieiunium serre dicuntur, qui in aetate sunt consistenti, a trigesimo quinto nimirum anno ad quinquagesimum I non tamen adeo,

ut illi, quemadmodum denotant adjecta in textu verba: secundo loco; 8euidem pari ratione, ac do Senibus ictum est. Minus adhuc Adolescentes,& Juvenes, summum corporis r

bur adepti r sanguis enim in utrisque vegetior est, Ac succi digestionem , dissilutionemque ciborum prom ventes, atque aviditatem excitantes, acriores, acutioresque sunt, ipseque stomachus praecellentis sensus, propterea& famescunt magis, & exactius cibos conficiunt.

Omnium minime Pueri jejunium

tolerant, quoniam prae caeteris maxime augescunt, adeoque multo alimento egent, ut conveniens incrementum adipiscantur et quamobrem& famescunt, & avide comedunt, &assumptos cibos quammaxime conficiunt. Addit autem Hippocrates:

Et praesertim, qui inter ipsos suntvloidiores: his namque sanguis floridior inest, & succi ditatuendis cubis necessarii, acutiores, emcaci resque sunt, atque ad Corporis motum agilior habitudo; quocirca pri ter citam alimenti digestionem,facIlla quoque accidit distributio, atque

excrementorum cujusvis seneris subita, ac prompta repurgatio. Porro id sonat in graeco Ciaice προθυμοτερα,

quo vocabulo usus est Hippocrates aetatis scilicet vivacitatem,& promptitudinem ad agendum, qui nonnisi a robore Viscerum,& sanguinis floriditate provenit, ex Galeno

lib. Artis medic. cap. 29.

Non est denique pritereundum , suisse hic solum ad faciliorem, difficilioremque jejunii tolerantiam ,

comparatas inter se invicem aetates,

non homines singulatim considera-tOS: nempe quod Sortes puer difficilius inediam patiatur, quam cum idem ad juventutem pervenerit, &facilius in Senio, quam in aetate consistenti . Nam si comparatio fieret i ter aetates differentium hominum, mve individuorum , vereri plurimum

liceret de veritate istius Aphorismi r quippe posset Sortes juvenis facilius sufferre jejunium , quam Sophroniscus senex, ex peculiari corporis co stitutione, quae a varietate regi num , exercitiorum , ciborum , &simi-

49쪽

smilium potest plurimu ri variari. Hinc Corpora ieiunii patientiora s ient esse obesa,& succi plena, sedent riam vitam ducentia, serendis laboribus addicta, & cibis abstinere constreta , ac merobiba; secus vero gracilia , picrochola, exercitata,& pluries intra diem cibum assumere s litas

Ap HORISMUS XIV.

Qui crescunt, plurimum habent ea-tidi innati; plurimo igitur egent alimento , alioquin corpus absumitur; Senibus vero parum calidi innati inos, paucis propterea fomitibus egent , quia a multis

extinguuntur . Hanc etiam ob

causam febres Senibus non similiter aeutount: Irigidum enim

eorum est corpus.

pocrates praecedentis rationem: cum enim ja in proxime syripsisset, Senes facile inediam sustinere, Pueros autem difficulter, ejus rei rationem nunc subjungens, inquit: qui crescunt, nempe Pucros, plurimum habere calidi nativi, parum vero Senes. Verum difficultates tum ex dictionibus , tum ex ipso Aphorismi sensu exorientes singulatim enuclee

mus .

Primm autem ait: Qui crescunt. Sub his procul dubio comprehenduntur Pueri , & Adolescentes, quod in illis dumtaxat incrementum uniuscujusque partis habeatur, luxta triplicem corporis dimensionem, hoc est in longum, latum, & profundum ;nam qui jam adulti sunt, aliment rum ope pinguiores tantum fiunt, &carnibus magis, atque magis repleri possunte non autem secundum longitudinem augescere ἱ unde Senes,

Primus.

quamvis nutriantur, minime tamen incrementum capessunt. Sic pariter

plerique, licet in aetate consistenti obesiores fiant, reipis augeri min, me dicuntur; quin &non raro Obesitas illa malὰ parta, & morbosa esse solet, & quandoque etiam particularis, puta solius imi Ventris. At hinc non modica lis orta est inter Expositores. Nonnulli putant, Pueris, & Adolescentibus inesse quidem plurimum calidi innati, quod ad substantiam, minime vero, quod ad

qualitatem, cum calor, roburque Ju venum longe majus sit, quam Puer rum. Lycus insuper Macedo, ut resert Galenus ιib. adversus lacum, Mincomm. istius Apis. pluribus etiam contendit,intensiorem esse Iuvenum, quam Puerorum nativum calorem , cui consentire videtur Caesar Cremoninus. Is autem adversus Hippocratem hoc protulit assiumentum: Plurimum innati calidi, ex ejus mente, vel intelligendum secundum substantiam, sive,ut ajunt, extensive: vel secundum qualitatem, vel secundum robur, idest secunaum vires, & exercitium; at vero in pueris neque major, & extensior est substantia calidi innati: neque qualitas intensior: neque robur majus, quam in juvenibus; ergo perperam ab Hippocrate videtur pronunciatum, pueros plurimum habere calidi nativi .

Extensior equidem substantia calidi innati in pueris, stibest Lycus, fingi

non potest, quoniam in minori cor Pore , quale puerorum est , parcior procul dubio esse debet calidi innati substantia: abundantior vero in Corporibus juvenum , longe , lateque grandioribus. Nec insuper Puer rum, quam Juvenum intensior calorcsse potest, etenim Iuvenes calidiores observantur, ad motum, caetera L que actiones obeundas agiliores, ve-

50쪽

getioresque, & cibos adhuc duriores facilius, citiusque conficiunt, quam Pueri. Accedit, quod qualitatibus competit intensio, &remisso, non autem pluralitas,& paucitas, quae sinia debetur quantitati, ideoque peram videtur dictum Furimum ca-ιidi innati; quinimmo, etsi propria significatione usus Hippocrates dixisset validum, & intensum calorem, neque tamen is in pueris constitui deberet, quoniam operationes salubriores, persectioresque non a calore intenso, sed a moderato proficiscuntur, quippe sanitas in mediocritate consiliit. Neque demum Pueri Iuvenibus robore praestant, sed omnino

hi sunt illis robustiores; Nihil est igitur , quamobrem Hippocrati concedendum sit, quod Pueri ingenito calore Iuvenibus praecellant. Verumtamen ejusinodi argumentationem satis diluisse visus est Galenus, pr'posita innati, atque astititii caloris differentia. Siquidem fatetur, juvenes astititio calore pra Pollere pueris , atque adeo illos, & ad tactum calidiores videri , & in motu agiliores, a tque itidem robore praestare ; sede s se tamen substantiam innati calidi copiosiorem in recens natis, quam longopost ortum tempore in adultis, di senidus. Caeterum, quamvis pli rimum calidi innati pueris inesse scribat Hippocrates , naud tamen

immoderatum,& incongruens existimandum illud est , sed eidem aetati

omnino consentaneum: at vero dicitur , magis vigere in pueris, quam inruuenibus,& adultis,comparate,quia in his sensim mutatione aetatum defi

Praeterea valde ambigitur apud Physiologos, quidnam sit calidum istud innatum ,& unde originem somtiatur in Viventibus . Equidem nill requentius audias in Scholis, quam

ealidi innati exaggerationem, cujus

praestantiam maximopere extollunt: cum tamen nem ejusdem naturam

hactenus sit assequutus; credidit ea- propter Petrus Garcias, fingi solum illud a Medicis; & Montanus ingenue fassus est in huius Aph. eomm. seipsum jam senem factum nondum illius naturam percepisse. Galenus etiam anceps videtur in illo describendor siquidem s. des ι .medoc.c.8. confundit calidum innatum cum spiritu et de lib.adversus Geum,atri in hoc comm. illud asserit oriri ex semine , & sanguine menstruo in Animantibus, in caeteris vero mistis ex e

rumdem principiis, semini,Si sanguini aequipollentibus; atque in libris de usu partium, & de Placitis Hippocratis, re Platonis, similaribus particulis corporum idem assingit.

Insuper Iad Glauconem cap. a. vocat

calidum innatum substantiam. quod confirmans in hoc comm. Eclib. I. det Ner. v.6. ait, calidum innatum significare non nudam qualitatem,

sed subjectum, & qualitatem simul, puta substantiam calidam: at alibi,& praesertim Moerius Deum, sianis

illud aliquando sib nomine substantiae, interdum etiam sis nomine

qualitatis. Si reliquos Authores tum Vetere tum Recentioresconsulamus, hi rem magis, magisque implicarunt. Siquidem Hippocrates de Carnibus, vocat illud immortale. Plato in 1 ι--ο quasi igneum esse putavit: sive , ut Galenus explicat in lib. de plactan&Plat. ignem refractum.Aristoteles a. de partib.Animal.7.Se a. de

generat. eorumdem cap.3. elemento

stellarum illud respondere docet; unde plerique apud B. Albertum Ma- num Coeli su Rantiam in corporibus Animalium reperiri crediderunt, eamque esse calidum

SEARCH

MENU NAVIGATION