Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars prima ubi universæ medicinæ ... Tomus secundus

발행: 1711년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

18 Liber Primus.

APHORISMUS XVIII. Esate, o Autumno cibos di illi-mὸ ferunt, 'eme facillim , s

eundum locum Ver balet.

CVm dixerit Hippi crates, condonandum aliquid esse Anni tempori, Regioni, Atati, de. Consuetudini, nunc docet, lassius in Αnni Temporibus sit hoc agendum in

usu ciborum. Nihil autem praeterea de regionibus, aetatibus, &consuetudine meminit; quoniam facile erat de his decernere, ubi ratio ab Anni tempore desumpta constitisset. Inquit ergo, aestate,& Autumno, cibos difficillime ferri; facillime vero Hyeme, cujus causam Aphorismo XV. prodidit. Viget enim nativus, seu vitalis animalium Calor hybemo tempore ; quamobrem tunc cibus plurimus exhibendus est r at vero AEstate, & Autumno, is languet ;ideoque multo cibo abstinendum . Qitare si in statu sano pluri alimento homines per ea tempora gravat inon sunt, languescente nimirum ingenito, & naturali calore; profecto jn statu morbosio longe magis ossemduntur, si multo cibo repleantur. Verum quamvis in iEstate,& Autumno indiscriminatim ab Hippi

crate sit prolatum, multos cibos munime sufferri, forte quia, ex superius explicatis, Vitalis calor difflatur , &ventriculi Animalium tum maxime in concinione fatiscunt: adhuc aliae per Autumnum vigent causae, quibus corpora specialius afficiantur.Et quidem inaequalis ambientis Aeris habitudo Viventia plurimum turbat, &veluti admotus oppositos repente exagitat, non sine gravi vitae incommodo; unde Hippocrate S aphor. q.

notavit, Autumnales morbos expectare oportere, ouando eadem die modo calor, modo frigus viget, illosque praeterea acutissimos, & exitiales dixit t. 9. eiusdem libri, eoque magis, quia halituum perspiratio per

Cutina, tantopere viventibus necessaria, plurimum per id tempus interturbatur, quo circa sanguis non te viter inficitur; quin& detenti sudores, de cumulata ex intemperanti victu, & fructuum esu, excrementa , majora propemodum damna visceriabus afferunt, ut etiam advertit Galenus in comm. illius Aphorismi. Medium locum Ver habere inquid, inter difficillimam in distate, & Autumno, ac facillimam ciborum in Hyeme tolerantiam, atque hanc ab

illo disjunxit Hippocrates , quamvis Aphorismo XV. per ea tempora scripssisset, alimenta exigi aeque copiosiora; quia ventris robur, & ingeniti caloris

vis, atque efficacia, in utroque tempore , etsi non eadem ex causa, ube

rius alimentum exquirunt, &speciatim in sanis. Sed & ciborum gravamen facilius, vel difficilius tolerabile in diversis Anni temporibus considerans , aegre admodum illos sustineri inquit aestate,& Autumno; Hyeme

vero nullo pene labore. Neque praeterea in Medicina novum est, quod medicamentum, sive alimentum alicui indicatum, aliunde non toleretur . Atqui non aeque serendus videtur cibus Ucre, di Hyeme: siquidem verno tempore turgmat abund uitiori sanguine Vasa,proindeque dirupti ni, pressumque facilius subiiciuntur, ex humorum, & carnium laxitate, ac plenitudine, ut de Athletis, qui ad

sumnaturi bonitatis pervenere, lamantea est demonstratum Iure ergo medium locum verno tempori concessit Hippocrates, illudque ab hy-berno disiunxit, comparata nimirum facillima toleralitia ciborum in Hye-

62쪽

Amorisimus XIX. 39

mecum ea, quae minus tuta videtur

in Vere. Sed & hae de causa cibum Iartiri exped it, ut qui non sustinetur

emel exhibitus, iterato resumatur

distributus, saepius, & parce; quod

edocere visus plane est Hiepocrates hoc loco, intentus partitioni ciborum potius, quam quantitati.

ΑΡΗΟRISMUS XIX.

Iis, qui per circuitus aeeessiones h bent , nihil dare oportet, neque cogere fi Ied subtrabere adiectioni

anteiud leationes.

Videtur hie Aphorisimus omnino

coincidere cum undecimo, in quo conssimilis ferme sententia repetitur . Sunt vero, qui putant hunc e sese epilogum praecedentium. Sed penitus falluntur; quia sentcnti eaphoristicae epilogum non admittunt, neque hic quidpiam eorum continetur, quae superioribus Aphorismis memorata sunt, nisi solum, quod videantur resumpta documenta undecimi. Neque licet opinari, fuisse illum incaute repetitum, vel ab aliis imprudenter adlectum: Nam pleraque hic notantur, quae ibi nullatenus sunt recensita, ut est, quod speciatim dicitur de subtractione cibi ante judicationes . Satius igitur erit ita cum Sciano, &Sanctorio hunc Aphorismum interpretari, ut etiam cum praecedenti congruenter necti possit . Nuperscripserat Hippocrates , aestate, &Autumno difficillime cibos ferri , adeoque partiendos esse;cxci pit nunc

Accemones, & tempus paulo ante Judicationes morborum, ita ut in ipWιis Accessionibus, etiamsi meinsvlgeat, nihil cibi exhibeatur, sicut pariter paulo ante Iudicationes: quamobrem quod condonandum est

Tempori, Regioni, Aestati, &COΩ- suetudini, locum haudquaquam habebit in Accessione ipsa, & imminente Cris. Quymvis autem indefinite scribat Hippocrates: Iis, qui per circuitus accessiones habent, adeoque videatur

quamcumque morbi accessionem periodicam complecti, specialius tamen intelligit recurrentes febrium invasiones, quas Galenus por. morbor cap 6. divisit in Accessi nes, ac remissiones; & rursus acces.siones in principium, inaequalitatem, augmentum , & statum: Reinissiones vero in declinationem, & intervallum. Modo cum Hippocrates inquisοῦ

nil dandum in accessionibus , in ligendus in principio, inaequali me , augmento, statu; Sed tamen posse

tui' exhiberi cibum indeclinatione , vel intervallo. Et quidem non in prin, cipio, ne distrahatur, aut gravetur Natura, cibo interea nihilum proluciente , immo potius laedente, ut contigit aegroto innominato , & filiae Philonis, qui cum sebre calentes

nassent, obierunt. Neque in iii qualitate , cum scilicut inaequalibus motubus caloris, Se frigoris, corpus aegrotantis afficitur, & pulsus varii in syststole, & diastole observantur: tunc enim gravius lacessiti febricitantes rein quamlibet fastidiunt. Nec in

augmento, in quo cerebrum, &cor increbrescentibus symptomatis afflicta, magis, magisque a cibo laederentur, non parum promota febrilium

sermentorum tumulauaria commotione. Nihil postremo exilibendum in statu, quo tempore particulares Crises disponuntur, praesertim vero

sudores, qui a cibo impediti procuIdubio nocumento forent. Hinc sana ratione Galenus ex documento Hippocratis I. derat. vi I. in ae. 46. inculcat, cibum nullatcnus prςbendum,

nisi calor thoracem dimilarit, & dc-

63쪽

σo Liber Primus

stenderit ad pedes: quod solum inde

clinatione accidit, aut in intervallo, cum symptomata desunt, vel magna ex parte remittuntur. At vero si st machi languor urgeat, vel syncrimmineat, nonnihil pro viribus osterendum, instante adhuc paroxysmo, ut jam antea notavimuS. Addit Hippocrates, nec cogendos esse aegrotantes ad sumendum cibum ante judicationem, seu crisim, ne impediatur; siquidem ex Galeno 3. de Crisbus , plerumque perturbantur

motus Critici, vel cum Interitu aegro. tantis accidunt, ob errores in victui cumque ex eodem Hippocrate I.

bor. I,Quibusumque Crisint,

iis no ravss ante accusonem, idemque nec cibus appetitur; nulla plane ratione cogendi sunt, ut cibum sumant; quemadmodum imprudenter plerisque fieri solet, qui aegros, vel invitos compellunt epulari, ut pugnam cum morbo, ut ipsi dicun i, stre nue possint sustinere. Porro Hippocrates nedum cogendos non esse ait, sed detractioni potius incumbendum, ita ut ex priori, &consueto cibo aliquid demendum sit, proxime accedendo victui tenuissimo, ne futura Crisis impediatur, aut interm

hetur.

Tempus hoc ante Judicationes, in

quo cogere non oportet aegrotantes, ut cibum sumant, Galenus exponitante accessiones. Uerum reprehenditur a Triverio, & Montano, quod Hippocratem nugatorium sectat , quippe qui superius cibum in accessionibus non dissimiliter inhibuerit; unde concludit Triverius, Judicati nem hic revera intelligi Crisim, qua morbus in suo starii judicantur. Hinc autem fir, ut per id tempus subtrahere adiectioni ille consulat; & quidem

si .e Crises sint universales, totique morbo finem imponant, sive sint pa ticulares, &aecessiones tantummodo singulatim removeant; ut dicitur q. hor. 63. ne scilicet Natura assio munere distrahatur, & causa morbifica per Crisim expellenda, ciborum multitudine, retardetur, recrud stat , ac evicto morbo suppetias

ferat. Attamen adnotare decet, non dixisse Hippocratem nil cibi his dandum esse ante judicationes, praesem tim universaIes, sed subtrahendum adjectioni; idest demendum esse aliquid ex cibo antea exhiberi solito; aliter si de integra subtractione, &inedia intelligeretur, maximum vita periculum aegrotantes subirent, e siletque hoc Hippocratis documentum ad Traiiciem potius, quam ad salutem indictum.

APHORI IMUS XX Quae iudicantur, iudieata sunt

integrὸ, neque movere , neque nO-

Uare aliquid, Me medicamentis ,

Me aliter irritando ; sed μιηι

oportet.

OUoniam tribus praesidiorum m.

neribus universa Medicina fulcitur, Diaditetico, Pharmaceutico, &Chirurgico; Hippocrates postquam de priori superioribus Aphori simis

fuse disseruit, pergit nunc canones quosdam generales tradere, summ pere conferentes ad usum Chirurgicum , & Pharinaceuticum: atque primum Medicos monet , ne quid eo tempore agant, quo Crises persecte accidunt, & Morbi omnino judicantur, ac desinunt; unde nihil omnino tentare, aut aliqua ratione movere expedit, tum medicamentis evacu tiones promoventibus, tum irritantibus, ac perturbantibus Crisis m tum, sed inchoatum opus, vel absolutum

64쪽

Aphorismus XX. 6 I

lutum a Natura , Naturae ipsi omnino rum medicatricem, neque indigere committere. remediis, Medicique opera, nisi cum Principio inquit, impedita nequit opus absolvere; qua- idest, quae salubriter a Victrice Na- mobrein idem Galenus ς. de pIac. tura, convenienter morbificam cau- Hipp. 2'Plat.cap.8.ex mente eividenrsam expellente , peraguntur. Iudi-iHippocratis haec habet: eium enim, seu Crisis a Galeno comn. tura es, lic t re IVMere non didie I 3. r. lib. Apbor. definitur subita in rite de alibi: Naturae morborum Μν- morbo, vel ad salutem, vel ad momidicisunt. Eodem modo se habet &tem, mutatio; ac fit Natura separan-lillud: Naturastissiciet promus, o e. te a bonis mala, atque ad evacuati O- Prudenter itaque consulit Hippocra- nem disponente. Subita quippe de- tes, nihil penitus movendum esse , bet esse mutatio, nam mutationes in ullo medicamen torum genere, quo- morbis sensim facts solutiones potius tiescumque morbus integre iudicariis eodem Galano appellantur et At videtur, sed opus omne committen- vero Crises accidunt, tota simul ex-idum Naturae. pulsa causa morbifica, vel saltem ad Nec solum Hippocrates moven- ignobiles corporis partes translata .idum inhibuit, verum etiam nullate Cum itaque aegritudines judicantur ν nus innovandum; ut propterea velit, vel etiam judicatae,&finitae sunt, Me- non modo abstinere oportere ab his, dicus tani uam Naturae ministersquae evacuandi, & quocumque modo aliud quid tentare, aut innovare non alterandi, atque naturae motum con- debet; etenim non minoris pruden- citandi vim habent, sed etiam a cuintiae erit, tum cessare, &ab omni ope-ljusviSalterius generis medicamentis requiescere . cum Natura satis perse novam, atque ab inchoata differen-cte suum opus explet, &morbum ,item motionem inducentibus. Quare morbique causam profligat, quam nec quae promoveant, nec quae tur- subsidiarias eidem manus porrigere,ibent: nec quae distrahant, aut impe- quoties ope medica, atque externoidiant, adhibenda sunt: sed Se nec auxilio indigere videtur. Quare Ga- aegrotantes ambienti frigido expo-lenus comparat Medicum perito nantur, si per sudorem Crisis immi- Nauclero, qui opportunis tempori-ineat; nec cibos constipantes assu-bus vela aptat, ac demittit: praepo- mant,si dejectiones laturae coniicianis sterus enim illorum usus prosecto tur; nec is urimis integumentis coo- naufragium pareret. Hinc patet ,speriantur, ut aestuent, si per vias urtia quam longissime a ratione, & recta nae speretur exitus causae morbosiae IMethodo medendi juxta praescri- nec gelidam nimis potent aquam, si ptum Hippocratis, & Galeni defle-ihaemorrhagia e naribus praenoscatnrsctant, qui, quo tempore Natura Cri sideoque vitentur ea omnia, quae sa sim aggreditur, & labores ingentesilutarem Naturae motum remorari . subit in ipso morbi vigore, aegrum aut praevertere possunt; unde non importuna remediorum multitudia abs re addidit Hippocrates:sed ne-ne, ac varietate obruunt, & ne pa-ire oportet.

rum solliciti, me diligentes videan- Integre autem aegritudines judica tur, ipsam vexant, atque a proprio,iri, ac desinere debent, adeoque -- salutarique munere distrahunt; nec nino causae morbificaedepelli, ut opus ideo meminerunt, illam esse morb iuniversum soli Naturae absolvendum

65쪽

61 Liber Primus.

relinquatur. At secus si imperfectae

motiones, evacuationes lue contingerent; tunc enim, quia Natura quoquo modo deficit, auxiliis egebit, &ope medica, ut inchoatum OpuS Pe ficiat , & compleat. Fiunt autem eiusmodi impersectae judicationes , seu crises, vel ob virium languorem, vel ob morbificae Cauce repugnantiam, aut Obviarum, per quas motiones, evacuationesque tentantur, impedimenta; praeterea, quae exerroribus Medici, vel aegroti proficiscuntur. Unde prout hoc, vel illud noverit Naturae impedimento esse , totis viribus per congruentia, & Opportuna remedia prudens Medicus

removere conetur.

Quoniam vero specialius Crises diltrahi, aut impediri possunt usu

medicamentoriim, vel evacuantium,

vel irritantium saltem, propterea dicitur in o ealiter irritando:atque haec duo dumtaxat medicamentorum genera notantur. Excipiuntur autem, quae Naturam non turbant, sed roborant, ut efficacius inchoatum opus perficiat.

Sic in ipsa etiam Crisi ad reficiendas

vires tutissime exhibentur tinctura Athermes, julapium vitale, Omne genus filixiris, aqua Cinnamomi ,Α-bra grisea, & his similia.

Verum huic sententiae obstare videtur sequens Aphorismus, quoadmonet Hippocrates, eo ducere oportere vitiosos humores, quo Natura

vergit per loca conferentia ; Unde quis inferre posset, licere Medico

congrua adhibere remedia, quae cri-sm per loca conserentia adiuvent , ac promoveant. At nullam in Hippocrate contradictionem inveniet , quicumque consideraverit, hic Cri- sim integram, persectamque mem rari , ut patet ex dictione illa inim , quaelicet in graeco Codice exprimatur per ἀισι. , quod plura solet significare, a. tamen de Humoribust. I 3. unde transcriptus est hic Aphorismus,vice scribitur μαρτι , quod persecte, & integre sonat, ut notat etiam Galenus in como. In sequenti autem Aphoris agitur de Crisi impersecta, qua non ex integro morbifica Causa depellitur , ut propterea opus medicum exquiratur. inare Avicenna prima A. in unum recolligens ambas has Hippocratis sententias dixit; s Natura non movet , move tu motu ejus; atsi ipsa movet, actu movet, dimitte eam, o operationem eius.

Conditiones autem persecte Crisis

resert Galenus r. de diebus decret. cap. a. dein comm. huius apb. easque

ad sex revocat: primum exigit, ut per evacuationem fiat potius, quam purAbscessum, & per partes infernaS melius, quam per supernas: tum ut n xius tantum humor, isque omnino excernatur, minime vero quivis alius: servetur deinde locorum necessitudo, ut per vasa consentientia, ac re cto tramite, eiusmodi evacuatio fiat: post has, quae facile tolereturr &p stremo, praevia coctione, atque in die decretorio. Cum his enim co ditionibus Crisis contingens denotat, devictam fuisse causani morbificam , atque omnino extra corpus

eductam absque periculo Recidivae,& sine ullo virium detrimento. Ex desectu primae conditionis licet a scessus inter Crises reserantur, quia

tamen vitiosus humor non evacuatur, nec extra Corpiis dc pellitur, facile recriadescere potest , R dentio sanguinem, ac principalia viscera inquinare , ut accidit Critoni: sic pariter cum fiunt per partes superas, inopinanter Cor, Pulmones, Cerebrum,& alia membra nobiliora infici possunt; unde ex Crisi per vomitum non

66쪽

Aphorismus XX. 63

raro accidit Cardialia. Ex desectu secundae conditionis peraiciosae sunt

evacuationes diminutae, vel imm dica etenim ob illas relabuntur aegrotantes ; nam quae relinquuntur in morbis post judicationem, redivas

facere consueverunt 2. b. I 2. Ob

has vero vitae periculum imminet ex Virium languore. Cum insuper alii humores, quam vitiosi evacuantur , contingit plane ex una vires infirmari, &ex altera morbificam causam increscere, ac vehementius adoriri Naturam, quae procul dubio ex inutili egestione languidior reddita tandem succumbet: atqui oportet post coctionem fieri discretionem, &P stea evacuationem, ut bona sit Crisis hor. comm.22. Ex desectu tertiae conditionis damnantur evacuati nes per eas partes habitae, quaecum affecto viscere non consentiunt, Permeatus sibi mutuo respondentes: sic in affectibus pectoris, vomitus, vel

alvi profluvium, malum est. Ex de-icctii quarte conditionis pessimae sunt Oises,vitale robur di sibiventes,quip-r e ab his una simul morbus desinit, &Vita; unde dicebat Hippocrates in Coacispraenotionibus : aequando in optimis Crisbus agripereunt; cum scilicet vires illas non sufferunt. Ex desectu quinis conditionis malae sunt

egestiones humorum inter morborum initia, nondum concocta, nec secreta causa materiali eorumdem ;

quam iurem Galenus c. comm. 22. q.

h. inquit: Quando aliquis incipit Morbus , s qtud excernitur , nihil

tune excernitur Naturae ratione, sed sunt omnia symptomata earum, quae praeter Naturam sunt in corpore difpostionum: quo enim in tempore ac si morborum faeientibus Natu gravatur, O adest eruditas humor um, tune aliquid tittiiter evaeuaris impossibile: Auidem opo tu eoctionem praeire, subsequi vero discretionem, postea evacuationem, ut bona st Crisi, set e Iudi

tem judicario, Natura separante ὀbonis mala, ad excernendum praeparante . Ex desectu demum sextae conditionis suspectae sunt Galeno Crises in diebus paribus contingentes; ut propterea miretur, cur citra

recidivam judicata fuerit Virgo Larissaea in sexta die, quandoquidem ex

eodem I. de diebus decretor. c. 7. nullum signum suturae recidivae sortius est, quam dum Crisis fit in die non critico . Et Hippocrates M apb. 36. Sudores, docet inebricitantisi ineaeperint, boni, tertia die, quinta, septima, octava , nona, undecima, δε-

e quarta , decimaseptima, vige maprima, viri aseptima, trige maprima, σ trige aquarta. Hi en sudores iudieant morbos. Qui vero non ita sunt, laborem Agni eant, o morbi longitudinem , ac r

eidivam. Verum adversus hanc ultimam bo. nae Crisis conditionem pugnare videntur plurima exempla aegrotantium, qui in libris Epidemiorum ab Hippocrate memorantur judicati aliis, quam in diebus decretoriis; ut propterea Averroes q. collenq. has easdem persectae Crisis conditiones reserens, pro die critico habeat illum, in quo bona Crisis accidit, ex

praecedente coctione, & succedente evacuatione conserente. Et Celsus tib. 3ά. . inhaerens Asclepi. ad i haec habet: Id Asclepiades iure, ut vanum, repudiavit, neque in ullo die, quia par, imparve esiet, bis, vel majus , vel minus periculum esse dixit . Interdum enim peiores dies paressiunt, nonnunquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, sique gravior , qui remissior se consumetierat, atque

67쪽

64 Liber Primus.

atque ipse quartusdecimus par eLI ,rn quo este magnam vim antiqui fatebantur , qui cum octavum priminaturam havere contenderent , ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet ipse sibi repugnabant , non

octavum , neque decimum, neque duodecimum aiem sumendum quasi potentiorem; plus enim tribuebant

nono, re undecimo : quod eism fecissent sine ulla probabili ratione , ab

Dndecimo non ad tertiumdecimum , sed ad quartumdecimum transibant.

etiam apud Hippocratem , et , quemIeptιmus dies uberaturus sit, quartum essegravissimum, ita , illo quoque Authore, in die pari, gravior febris es e potes,Vcert afuturi

nota; atque idem alio loco quartum quemquὸ diem, ut in utrumque e eacissimum apprebendit, idest, quartum ,septimum, undecimum, quartumdecimum, decimumseptimum, in

quo ρο ab impari ad taris rationem transit, ne hoc quidem propo situm

eonservavit, cismi septimo die undecimus, non quartus, sed quintus Ν : adeo apparet, quacumque ratione ad numerum re pexerimus, nihil rationis sub illo quidem Authore reperiri. Hactenus Celsus. Haec igitur cum ita se habeant, facile prudens Medicus coniicere poterit , quandonam operantem Naturam sinere debeat, & contra quando ejusdem diminutos motuS adJuvare, vel excedentes cohibere oporteat .

Et quidem in persecta Crisi nil aliud tentandum praeter id, quod Viribus instaurandis inservit; In Crisi vero impersecta, cum scilicet Natura inchoatam evacuationem absolvere ne.

quit, Medicus illius adjutor sit, &inchoatum motum perficiat, Viribus interea refectis. Symplomaticae demum egestiones non impediendae, si ferantur, & causam morbificam qu qua ratione diminuant, at si V res infirment, & ad morbum, morbique causam nihilum conferant , cohibendae sunt. Porro in omnibus peculiaris ratio de aegrotantis virtute habenda semper est.

Quae ducere oportet, qub maximὸ Natura vergit per loca conferentia, eo ducere convenit.

SIcuti quae judicantur, & judicata

sunt integre , neque movere, neque novare oportet, sed sinere; ita cum imperfecte moventur, aut mota sunt, toto conatu adiuvare expediet,

ut propterea hic Aphorismus situ luti appendix antecedentis. Cumquei inperiecie iudicata a Natura, sint Arte perficienda, ut omnino causa morbi depellatur, & morbus ipse plane desinat, docet nunc HippocrateSper eadem loca, quae Natura ipsa indicaverit, esse promovendam totius causae morbificae evacuationem. Hinc tria potissimum videntur hoc Aph risino comprehensa: primum oportere Medicum Arte perficere, quod Natura explere non potuit: tum ut per loca conserentia, &quae Natura ipsa in Crisi iam inchoata indigitaverit: deinde ut ex variis fortasse illius motionibus, ea speciatim seligatur, ad quam maxime vergere videtur, Schumor ipse deponendus promptior, paratior, magisque dispositus est. Quaenam sint ista,quq ducere Opo tet , explicat Galenus in comm. quae v3. neque judicantur , neque uant integre iudicata, nempe caulae mate riales aegritiadinum, quoniam Crises non accidunt, nisi morbis pendentibus e materia, sive humoribus, qui degenerarunt:& nisi sensibili evacu

tionc hi tollantur, illi non desinunt et

68쪽

Aphorismus A XI. 63

modo si imperfecte contingant ejusmodi vitiosos humores morborum causas repurgari ope Naturae, beneficio Artis oportebit diminutam eorumdem evacuationem absolvere, ut 2Eger in pristinum salutis statum reducatur, & non recidat. - Αt quoniam, quae educenda hint, per quas vias educi debeant, saepissime ignoramus, admonet Hippocrates, ut per ea loca promoveatur evacuatio, per quae Natura illam inchoa. verat; proinde subdit: Quo Natura maximὸ vergit. Naturae vero nomine intelligitur hic ab Hippocrate vis illa, internusque motus tam partium suidarum, quam solidarum rectam Corporis ceconomiam constituentium, unde sermentationibus, disi lutionibus, secretionibusque, cocti

nes, nutricationes, mutationeS, a

que salubrium ab insalubribus hum ribus repurgationes absolvuntur, indeque Cordis, & Αrteriarum motus, ac totius Animalis Vita persistit . Hunc ergo partium omnium mutuo cohan entium, atque in unum consentientium complexum, & structuram, meditatus aliquando idem Hippocrates, dixit, esse in homine, elusque partibus consensum unum, con- 'irationem unam, perquam sibi vicissim auxiliantur, diversis fermentOrum proprietatibus, atque excedentium humorum propen nonibuS, viscerum secerniculis, mutuisque succorum actionibus, ac sermentationibus, ut exinde huc, aut illuc ferantur subacta, inversa, & mutata quaecumque morbosam sortasse corporis con .stitutionem reddiderant, pro varia rartium affectarum habitudine, &vitiosorum succorum inclinatione ;Unde observamus tenues, acreS, sulphureos, seu biliosos appellatos humores, sponte sua stomachum, lepartes supernas petcre; cratas vero,

intestina, ex . b. q. des quamobrem eodem '. h. a. utile dicitur talia in medicationibus e corpore educere, qualia sponte prodeunt , puta humores vitiosi, cum ultro per Corporis emissaria defluunt. Hinc non semel etiam expertum in Cadaveribus, humores sponte sua per os, nares, vel per alvum prodiisse, nulla interea vi illos intrinsecus adigente. Cum aliquando Sudores, Vomitus, &Dejectiones, aliaeque evacu tiones uni simul promoveantur, illa potissimum ex ipsis adjuvanda, quae convenientior, facilior, & securior visa fuerit. Si vero loca, per quae humorum expulsiones inchoantur, id

nea non sint, praesertim si fravia symptomata socientur, ut cum per v mitum vitiosi humores educuntur , qui Cardialgiam, Singultum, aut Li-othvmiam afferunt; vel cum a cerero deponuntur in aures, cum periculo surditatis; vel cum per vias urianae , dolorem, ardorem, ulcerationemve inducunt, eas sagax Medicus avertere, atque in alios du s deducere poterit, praecavendo interea mala subinde imminentia. Sic sudores diaphoreticos dictos, & frigidos ,

passim comprimere conamur, &sistere harmorrhagias narium, achae morrhoidum, si modum illa non se vent. Cum igitur Natura per poros cutis morbi cau sam expellere nititur, apparentque signa sudoris immine tis , omni conatu studebit Medicus illum promovere; si vero alterius evacuationis signa praeluceant, in illam , proutOccano feret,specialius incumbet, Perpensis interea propriis, peculiaribusque aegrotantium corP rum constitutionibus, dispositionibus humorum, partium affectarum,& ductuum earumdem conditioni-

bus, aliisque, quae sane plurima esse E possunt,

69쪽

6s Liber

possunt,cum non omnibus aeque contingat pari evacuationis genere ab iisdem agritudin ibus vindicari. Hinc

perperam agunt, qui morbos omnes, omnemque noxium humorem, per alvum dumtaxat conantur educere ,

putantes se hac sola ratione omnem medelam cunctis aegrotis afferre posse. Loca insuper congruentia , per quae noxii humores ducendi sint, recenset Galenus in comm. scilicet illa sunt os , nares, aures, ventriculus, intestina, uterus, vesica, & cutis universa, unde fit per spiratio, &sudor: itemque meatus omnes corporis insensibiles, quos idem Galenus comm. q. 7. lib. aphor. Naturam, ad depellendos vitiosos humores, sibi parare,& invenire dixit. Excipiuntur autem loca affecta, seu partes laesae corporis, per quas nullo modo educere convenit, ne humores ad illas magis consuant, ex Galenofa .in 6. Idem.29. Hinc in Dysenteria per alvum evacuare, & pervias urinae in Nephritide, & Diabete, nulla ratione exped it. Ut auum convenientia illa existimentur, sex videntur exigere condutiones. Primo, ut sint illaesa, ex 23. mei di cap. II. ubi inflammatis inte- sinis, vel aliter assectis, Galenus prε-cipit per alvum non esse evacuandum, sed per ductus urinae; & laesis Renibus, non per urinam, sed per alvum purgandum esse: quod pariter

confirmat a. comm. T. N ante

ipsum edocuit Hippocrates cl. idem. 2. 29. inquiens: Revellere oportet, si non qua oportet, repunt; s vero qua oportet, bis oscula aperire oportet , qualiter gula repunt. Secundo,

ut nullum incommodum, ex evacuatione promovenda, loca ipsa patiantur, quemadmodiun recte monet in comm.htifus aphor. Galenus. Advertit tamen idem Auctor I. ad GIam. ς

Primus.

de Quartano, eum per vomitum omnino ducendus humor est, ne ab illius acritudine, ac pravitate stomachus offendatur, cibum, vel jusculum pingue, aut aliud quid , quod retundere

queat mordentis humoris acritatem, praesumere oportere. Quamobrem in urinae vitiis exhibere solemus diuretica , illius acritudinem una simul temperantia. Tertio, ut nedum damna partium affectarum, sed etiam cohaerentium, & consentientium evitentur,ne scilicet a Promota per has eg stione illae quodammodo coafficiantur, &doleant. Hinc vomitus prohibetur in affectibus ocularum, & c rebri, quia hae partes plurimum compatiuntur a vomitu. Sic pariter affecto utero, alvus proritanda non est , ne ab intestinorum irritatione ille concutiatur,& iurat. Quarto, loca. per quae ducere expedit, proxima sint visceribus, unde humores sunt deducendit hac enim ratione cito, tuto,dcjucunde assumpta medicamenta conserent, quod summum est in Medicina facienda, documento Asclepiadis summopere a Galeno hac de re commendati ; unde idem Galenus 7.metb. cap. ult. assecta parte cava Hepatis , educit per alvum; laborante vero gib. ba, per renes. Hippocrates etiam 2. idem. 2.27. urinae profluvio Lienis tumorem in Bione curatum reseri , propter consensum Renum cum Liene per arterias splenicas, & emulgentes dictas. Quinto, ut tramite, quo fieri potest, compendiosiori, hum

res egerantur: nimirum, citius vomitu, quam dejectione ventriculus inanitur,& pectus facilius per lusissim, quam per urinam. Sexto demum, ut loca, per quae promovenda est evacuatio, communicent cum partibus affectis, & consueta emissaria illa sint, unde alias corpus fuerit repurgatum. Sive autem ductus isti patentes

70쪽

Aphorismus XXII. 6 I

tes sint, & Anatome cogniti, sive prorsus ignoti, & in conspicui, parum reseret, modo in similibus contulerint: dicitur enim q. aphor. 28.

Qtiibus bilios sunt deiectiones, hae, supervenientesurditate, cessant; o quibus surdιtas adest, super Uenien- libas biliosis deiectionibus, cessat.

Et T. apbor. Quibus inter ventriculum,'Septum transversum pituita reposta est,'dolorem assertnon habens viam ad alterutrum ven. trem, iis per venas in vescam pitu ta verya solvitur morbus. Ea lib. de humoribus refertur haemorrhoidas pleuriticis prodesse; atque aliis aliarcum tamen consensus per vasa nullus in his pateat. Sed & non raro conserre solent eu mationes promotae per speciales quosdam ductus, & magis uni, quam alteri, ex habitu, & peculiari corporis constitutione, itemque a varia anni tempestate, & humorum copia. De habitu corporis scribit Hippocrates q. T. Graciles per vomitum facile purgari, Carnosos vero , de Pingues potius per alvum. Sunt insuper, qui ex peculiari habitudine respuunt cujusvis generis cathartica, atque ab illis perquam male se habent: alii aegre nimis ferunt clysteria, ut etiam aliquando in animi delicula ineidant : Nonnulli certa quaedam remediorum genera, quibus humores in particulares meatus feruntur, abhorrent; aliis vero suavius delectantur. .are in his oportebit ea dumtaxat priscribere medicamenta,quq experimentis conserentiora pro bata sunt; quinimmo per eas solum vias praestabit evacuare, unde nullum incommodum sit probabilius consequuturum,perquisita prius propria cujusvis patientis constitutione, cui magis serendo sit,& per quos du

ctus. 4od ad anni tempora, inquit

idem Hippocrates a . apb. q. aestate per superiora, Hyeme vero per inseriora potius esse evacuandum. In humorum denique copia, & multitu-d i ne, potius desectiora, quam vomi toria commendantur, &haec magis, quam diuretica, vel idorifica. Quoniam vero antea dictum est, Oportere aliquando Medicum alio

commotos humores divertere, m

nendi propterea illi sunt,qui indiscriminatim in morbis, Naturae motum prosequi adnituntur: nimirum quia aberrat non raro illa, & vergit, quo ducere salutare non est. Oportet itaque , ex Galeno, Medicum Naturae motum animadvertere, e quidem idoneus fuerit, ei convenit adminiaculari , o cooperari, fuero contrarius, noxius, hune probibere , transferre, atque λυertere oportet. Atqui idoneus, & utilis tum maxime exillimabitur, cum citra virium disependium, &viscerum incommodum evenit , ac morbum vel tollit, vel magna ex parte diminuit.

APHORISMUS XXII.

Concocta medicari, atque movere, non cruda, neque in principiis , modo non turgeant: plurimum

vero non turgent.

RU mvis in quibusdam exempla

ribus Aphorismus hic seriptust, ut notat in commentario Galenus , ipso tamen auctore , negari

non potest , quod Hippocratis in oti sit, quippe qui passim notatus inveniatur in libro de humoribus. Et lib. q. desan. tueud.co. . nedum Hippincratis esse, idem subditi verum etiam totius Medicinae oraculum: id quod speciatim praemonendum duxi ad redarguendos eos, qui vim istius praecepti effiagere tentarunt. E a Pr

SEARCH

MENU NAVIGATION