Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars prima ubi universæ medicinæ ... Tomus secundus

발행: 1711년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

In Secundum librum Aphorismorum

HIPPOCRATIS

COMMENTARI A

ΑΡΗΟRISMUS I. nem praenunciat. Si igitur praeter id, quod nihil prodest, noceat etiam lse quo moria Somnus Iaborem fa- somnus aegrotanti , qui omnino r cit, mortale: Si verbiuvas , nonistauratione eget, ut morbo obsistat, mortale. mortem non line ratione significat. Dicitur autem Somnus in morbis

Unctis liquet, So- laborem facere, & nocere, ex Gale- inum , seu quietem no , cum febres exacerbat, dissiciis lillam , qua sensusilem anhelitum, & inflammationem omnes ligati, con-maffert, deliria , aut somnia pertur- sopiti jacent, Ani-ibata inducit, dolores , inquietudimantibus fuisse con-ines, & defluxiones suscitat, quibus cessam, ut membra Corporis desa- aegri plurimum divexati vires amittigata restaurentur. & vires pervi-itunt. Sed & quandoque tam gravissiliam , atque laborem effoetae refi- Somnus aegrotantes invadit, ut vix ciantur. Sic enim provida Natura ab illo expergiscantur, quamobrem comparatum est, ut altematim Vi- exinde eos opprimi potius, quam legiliae Somnus succedat, & quod Vari contingit; unde merito time- Somno torpidum , emortuumque tur, ne ob longa quiescendi temposere Corpus evaserat, Vigilia velutiira fato cedant, &in interitumdela- revivisceret, atque vicissim hac qu ibantur . . dammodo extenuatum , exsolutum- At Verosi somnus, ut par est, v que, opportuno Somno reficeretur. reSinstauret, febrem deprimat,mo- Unde Ovidius. deratum, & conserentem sudorem Quod εaret alterna requie , promoveat, dolores, & deliria se- durabile non e LI. det, atque adeo undequaque q3r Verum ubi Somnus ita se habet,ut tantibus conserat, melius exinde inde Vivens magisdebilitetur, atque sperandum, sed non propterea certa infirmetur, tunc lethale signum cen- salutis spes expectanda: Unde Hip-sendum est : quo enim tempore id , pocrates non dirat, signum esse si Quod suapte Natura prodesse aptum tutare, sed non mortale; siquidem est ossicit laeditque, procul dubio somnus suapte natura aegritudinem, pessimi sient testimonium est, ideoq; lenire potest, at vero delere, nequa- Inversam naturalis oeconomiae rati quam. Quare nihil mali profectonem, atque insuper vitae dissoluti portendit, si laborem in morbi nota

92쪽

Aphorismus II. 89

afferat, sed potius prosit, verum non idcirco salutare lignum erit, cum possit aeger ex alia causa perire. Unde autem haec mala aegris ex somno proveniant, inquisitione dignum videtur. Et sane credere licet, iuxta ea, quae alibi i nobis explica rasunt, roridam illam substantiam, qua cerebrum in ejusmodi aegrotantibus perfunditur, suggeria sanguine de-Pravatam, maleque affectam, ut pr inde nervorum fibrae, ubi a blanda, &consentanea suaviter irrorantur in statu naturali, ab illa graventur, Obtundantur, vel etiam vellicentur, &doleant in morboso: ejus enim condiationis ros ille e cerebro in nervos defluens esse debet, ut leni quadam , aptaque irroratione demulceat, &flexiles illos faciat; quamobrem cum ab hac naturali constitutione recesserit, potius conturbat, extorquet , exasperat, adeoque animalibus operationibus obeundis ineptos eos reddit, unde postmodum dolores, lassitudines, distillationes, aliaque graviora mala exoriuntur. Porro roridus hic humor plurimum per vigiliam extenuatur, &dissolvitur, qui propterea ex somno potius reficitur, quadam veluti ex arteriis per cerebrum transeolatione ejus potissimum

liquoris, qui in ipsis albicat, & a concisiori chyli portione procedit, p renni plane suggestu . .are si per id

tempus nocuus omnino sufficiatur , procul dubio cerebro, ne is, cunctisque partibus infensus, molestusque accedet.

Qimniam vero non satis est lab rem ex somno exitialem praesagire , nisi etiam solerti industria imminens exinde vitae periculum , infaustumue exitum , quoad fieri poterit,pr ens Medicus praecavere nitatur , operae pretium duxi, ea hic in medium afferre, quae valeant ejusinodi infortunato omini occurrere, & sanguinem, liquoremque nervorum ab inquinamentis mortiferis repurgare. Et quidem quae sudorem blandum , atque urinam movere valent, optima sunt, uti omnia Maoardica appella ta, sulphur auratum Antimonii, Antimonium diaphoreticum, Tinctura Zuel seriana, panacea du plicata Myn. sichti, Sal volatila succini, viperarum,& Cornu Cervi. Sales volatiles plantarum ab Helmontio memorati, a

que descripti a Vvoltango, peculiari

libello de Sale volatili plantarum . Per vias urinae vero specialius cons rent spiritus urinae volatilis, necnon Salis Ammoniaci salsus, ad aliquot guttas in aqua Iuniperi; itemque bausamum Salis marini verum, idque genus alia, quae sanguini, caeterisque humoribus corporis repurgandis non semel contulisse observata sunt.

desse solitus non mortale signum dicatur Hippocrati; attamen, ii delirium sedet, non modo mortem non indicare, sed omnino utilem esse hic statuitur, Est autem delirium aberratio a recta rationis semita, urcum aegrotantes absurda, di vana loquuntur, aut imaginantur: Neque solum delirant, cum vigilant, sed etiam ubi somno detinentur, quocirca non immeritoinquit Hippocr tes : ubi somnus delirium sedat; nam non semper per somnum delirium s datur, immo&dormientes aliquando obloquuntur, & delirant. Fit autem delirium, cum sanguis per arterias Carotidas in plexus cerebri delatus, nimiaque termentatione subactus, extillat in vaporem

acrem,

93쪽

so Liber Secundus.

acrem, & exardescentem, qui deinde per cerebri substantiam dimissis,continua,&inaequali agitatione, internam, &medullitrem ipsius substantiam percellit, atque quaquaversum ejus poros pervadens, ad delirium,Scvigiliam lacessit; quin & roridam sit stantiam, qua ipsum, & nervorum fibrae irrorantur, adeo exagitat , &perturbat, ut subinde Omnes propemodiis operationes animales depra ventur, & vacillent. In lib. Colligit Cardanus ex Hippocrate φν,4 - septem deliramentorum genera, nimirum phrenitidem, insaniam, delirium, mentis motionem, stuporem, melancholiam, & furorem. Phrenitidem vocat continentem mentis

Iienationem; interruptam vero delirium ;& mentis motionem, levem solum, ac inconspicuam ejusdem pe

turbationem . Furorem autem ainpellat , delirium cum ira, & impetu iatque insaniam, in cogitatic aibus,&apprehensionibus laesionem; at vero melancholiam, delirium timore, &mcerore conjunctum; Stuporem, denisue cum oblivione. Sed & videtur innaper idem Hippocrates duas alias deliriorum species considerasse es hor. 33. quae videlicet cum risu fiunt, &quaecum studio, inquiens: , qua cum risu ni , δε- curiores; qua veris cumstudio, per culosores, eo quod illae leviorem in

ranguine matationem, & minorem cerebri laesionem designent; hae vero graviorem, majoremque i statunaturali utriusque recessum arguant. At ex memoratis his omnibus deliriorum speciebus advertit Heurnius, eam solum hic ab Hippocrate

lamno sedari posse intelligendam , quae proprie delirium dicitur, & interrupta mentis laesio est, ut praese

tim evenit in vigore sebrium ardentium, a pravis halitibus, atque einspirationibus ex ventriculo, me senterio, aut praecordiis, in cerebrum sublatis; secus vero cum per idiopathiam accidit, quoniam tunc somno delirium increbrescit magis , cum causa in cerebro haeret. Verum quamvis haec Heumii expositio Hippocratis menti valde consentanea videatur, non tamen est,

cur etiam somnus summopere utilis

dicendus non sit in reliquis deliri

rum generibus; Etenim cum unumquodque delirium pervigilio pleriumque consocietur, & vigilantibus quibuscumque somnus prosit ; procul dubio & hie delirantibus conferet ,

modo profundus sopor, & Ueternus non sit .Neque inde timeri debet, humorem in cerebro collectum, ac delirii cati iam, magis per somnum infi-

ii, & adhaerescere: siquidem delirium

sanguine solito acriori excitatur, ut propterea acritudine vellicans, &extimulans, cerebrum, ejusque fibras percellat ad depravatas functiones obeundas; Somnus autem fit ab humida potius , mollique irroratione per cerebri substantiam diffusia, quae agitationem illam acrium particularum lenire, &compescere valet, atque adeo si ejusmodi somnus fiat,qua lis natura fieri consuevit, indicio est, servidos halitus, acresque evaporationes, quae delirandi causa fuerant, jam esse edomitas, aut etiam resolutas Quod si ex somno delirium nequaquam sedetur, signum erit altiores , consistentioresque esse delirii

Causas, puta mordaces humores in cerebrum delatos, quorum vim, et fraenatamque potestatem somnus demulcere nequeat Atque hinc put

verim differre delirium interruptum in Paraphrenitide , a perpetuo in Phrenitide, quia vitium hoc in si guine inductum, & cerebro per rori.

dunt eius liquorem communicatum non

94쪽

Aphorismus II. 9 I

non semper intrarium est, & persistens , ut etiam quamdam in cerebro

veluti phimosim pariat ; sed plerumque in febribus ab indebita, & vehementi sanguinis sermentatione prinmotum, qua deinde mitescente sedatur. c d autem inquiunt interruptum delirium Diaphragmatis inflammationem sequi, rationi, & experimento non cohaeret i etenim pari modo stomachus, pleura, intestina, dum inflammantur , ob nervorum communionem cum cerebro , delirium inserrent, atque in Peripneumonia nulla mentis motio contingeret, c pulmo nervis careat, quin immo nihil vetat, quin continens

Diaphragmatis inflammatio continuum quoque delirium non inducat,& omnino exitiosum, cum inflammationes illius periculosissimae sint, a que curatu dissicillime. Sed & neque e perimento constat Paraphrenitide assectos fuisse unquam dolentes , ac tumidos in illius regione; neque prae

terea purulentam, aut cruentam materiam excrevisse, uti Pleuritieis accidit, cum convaluerint: Atqui compertum non semel ex adverso est, ab inflammato Septo transverso nullam mentis motionem prodiisse, cum tamen inpatide,&Peripneumonia laborantes deliri saepissime observati

sint

In omni igitur delirio somnus exHippocrate prodesse poterit, quamvis potior juvandi causa videatur in his,quae in visore febrium ardentium

accidunt, cum scilicet praeter acres evaporationes nulla phlogosis cerebrum occupat. Sed enim plurimasiane utilitates affert somnus Ur

tibus quibuscumque, sed delirantibus potissimum , quippe placida quiete, & molli irroratione acritatem si guinis, & roridae cerebri su stantia: retundit, vaporesque illud, dc

fibras nervorum pervadentes, lenes admodum, & blandos reddit, qui proinde nequeant percellere, & extimulare; vires quoque ex vigilia i moderata fatiscentes commode instaurat, coctionem quamcumque adiuvat, perspirationem adeo vitae nccessariam, & sudorem saepe etiam Promovet, ut propterea nil magis exoptandum deliris, & vigilibus aegrotis, quam blando sopore inci .

quo nimirum sensus omnes. nedum conquiescunt, & reficiuntur, verum etiam morbosis molestiis vacant. I re ergo optimo Paracelsus somnum existimavit maximum in Medicina Arcanum, quod in omnibus morbis praesentaneum sit auxilium, superans omnia Arcana gemmarum, & lapillorum pretiosorum,ut propterea non

solum ubi delirium sedaverit, sed

etiam si alias aegritudines cohibeat,&moderetur, bonum. Unde merito Seneca cecinit: - Tu, ὸ Domitis Somne malorum, requies animi, Pars humana melior vita. Hinc itaque edocemur, oportere in deliriis, atque vigiliis immoderatis, somnum conciliantibus remediis uti, caute tamen, &opportunὰ, ne scilicet pro delirio Lethargus, &pro vigilia Carus inducatur . Quym brem&dosis, & tempus, & modus insomniseris maximosere erit alte dendus. Eiquidem seligenda erunt ea ad hunc usum medicamenta, quae se sim, & blandὰ tranquillam quietem inducant, neutiquam vero subitam, violentam, & immoderatam 3 atque ex his primum externa per balneationes, & lituras, ut prae caeteris est Epithema somniserum Penoti, cujus etiam meminit Riverius; mox vero, si ista non sint satis, interna, quae nimirum ex Opio conficiuntur, adhibean

tur.

95쪽

o1 Liber Secundus

tur. Oportet autem, illud rite, recteque esse paratum; etenim nisi fuerit a sulphure suo narcotico, ac stupefaciente vindicatum, non innoxie

antra corpus a sumetur. At vero inter plurimas opii praeparationes , compositionesque, praestare videtur illa, quam descripsit idem Paracelsus in suo Anodyno specifico, lib. 7. Archidox. Qitamquam & facilius cum spiritu vini paratur, corrigiturque hac ratione. Opium purum, &pulveratum in septupla , vel octu plaquantitate spiritus vini probe depurati, atque ab omni phlegmate separati, tandiu digeratur, quoadusque tinctura perquam bene fuerit elicita; mox haec per fit trum traiecta, atque

deinde spiritu vini exuta, abitat in

extractum ad formam consistentioris

mellis, cui, si lubet, adiici poterit subdupla extracti croci portio, non tam corrigendi gratia, quam juvandi

vim opii soporiferam . Caeterum Margaritae, Corallia, Hyacinthus, Bezoar, Unicornu, nihil plane conferunt. Commendant alii cum Gla- sero, & Hamelio praeparationem , correctionemque Opii per rorem mense Maio collectum,& distillatum, illamque reliquis omnibus praeferunt.

In Ephemeridibus quoque Germanicis Anni a 67 . alia memoratur ex

oele Langelotio per succum Cyd niorum, &salem Tartari. Sed & quae affertur ab A tapeto Sala optima est, &usu frequentimmo mihi probata. Dosis Opii quamvis variet penes diversos Auctores, pro varia eiusdem

praeparatione, frequentius tamen vix unum, aut alterum granum excedit.

Quae vero praescribuntur optata ad grana xx. & ultra, ad quam dosim visus est Avicenna, & Serapio illud

commendare, optum licet admittant , sunt tamen ex pluribus aliis medicamentorum generibus commista, quin immo ex his sunt, quae minimari sane opii partem excipiunt, quemadmodum Theriaca, Mitridatium , Philonium, Diascordium, Triphera

magna, & similia. Verumtamen &in hoc plurimum valet consuetudo enam apud Turcas, Persas, aegyptios, etiam ad drachmas integras fiumitur, immo his tam familiaris est opii usus, ut eo abst inere diutius nequeant, sine evidenti vi tae discrimine, ut testantur Carcias ab Horto,& ProsperAlpinus. In omnibus fere aegritudinibus lau. datum hoc medicamentum utile esse consuevit,ut propterea ad catarrhos, ad Haemorrhagias, ad Febres, inutiantem pleuritidem, saliguinis sp tum, palpitationem, cardialgiam , dysenteriam, diarrhoeam, ileum, renum dolores, podagram, hystericas passiones,assectiones hypochondri cas, & scorbuticas, aliasque huius generis aegritudines, fere communiter,& cum utilitate, praescribatur. Merito proinde a quibusdam e paratur Nepenthes Homerico , quo fertur, Helenam tristes convivas reddidisse hilares, omnemque luctum ex animo non semel abstulisse, sedato nimirum cordis dolore. Nec desuntqtii de Remedica optime meriti Scriptores in

omni sere Medicamentorum compositione illud admiscere non vereatur. Ut autem omni culpa vacet, &nonnisi magno cum emolumento perpetuo exhibeatur, vires aest tantis erunt primum perpendendae: etenim inmmc debilibus, & quibus sanguis nuper detractus, aut proxime detrahendus est, exhibere nefas; sicut & infantibus, ac puerulis, quique facilὰ in somnum prolabuntur, expeculiari corporis constitutione . Praeterea cachecticis, hydropicis ,

empyicis, crudis, pituitosis, styptiacis, periculosa sunt opto commista; vel quia crudos, crassosque succos magis

96쪽

Aphorismus III. 92

magis sistunt,eiscetumque sanguinem

figunt, & coagulant; vel quia excrementorum expulsionem impediunt , ac retardant. Caeterum praestabit

semper dilutum aliquo liquore Ο- pium exhibere, ut facilius somnum conciliet ; quippe evas orationibus potissimum, cerebri poros opplentibus, soporem inferre videtur, veluti experimur ex mero, spiritu vini, croco , aliisque plurimum effumantibus, calce, musto,cere vilia, moscho, &similibus, idipsum pariter evenire. Neque solum suas vires exerit optum, cum stomachum subierit , verum etiam ore detentum, aut aliquo liuore ditatutum, dc vix lingua degu-atum; quamobrem credere licet per

istius porulos, & papillas facillime

nervos, & cerebrum tenui evaporatione pertingere, ac soporare; unde etiam compertum habemus extrinsecus admotum, vel manibus diutius detentum, somnum allicere consu

visse.

Somnus , atque vi ilia, utrumques

modum exces erit, malum.

OUoniam sanitas in moderatione sita est, ideo quae mediocrialunt, valetudini conservandae, atque Naturae ipsi sunt valde consentanea. Hanc ergo mediocritatem in vigilia quoque, & somno veluti necessariam tacite hic Hippocrates videtur commendare, praesertim quia nedum ad salutem , sed etiam ad vitam, debent. somnus, atque vigilia sibi invicem succedere , & productam utriusque continuitatum vicissim interrumpere;unde exuberantes somnos, diutinasque vigilias merito nocuas existimat; nam prosecto ubi quis vel immodice dormiat, vel nimium plusquam oporteat, vigilet, contra valetudinis praescripta operabitur: sicut enim moderato somno nil utilius ,

quo nimirum membra omnia instaurantur, & vires per motum, atque vigiliam fatiscentes, reficiuntur, ita nihil deterius eodem, cum extra limites mediocritatis excurrit, atque in longius tempus, quam par sit,pr trahitur; quoniam exinde cerebrum gravatur, torpent membra, sanguis

hebescit, & cor quodammodo in suo

motu desidet. Vigilia pariter conveniens, Zc opportuna, sensus omnes vivificat, sanguinem foridiorem, vividioremque reddi excrementorum secretionem , expulsionemque pr movet; diuturnior vero vires infringit, membra delaxat, & corpus universum extenuat. Hinc iure optimo pronunciavit HippocrateS, utrumque si modum excesserit, malum romne enim nimium Naturae inimucum est.

Sed quamvis in determinanda semni, atque vigiliae mensura, certam , statutamque rationem assignare difficillimum plane sit, si nihilominus

aetati, consuetudini, propriaeque corporis, aut regionis constitutioni prospiciatum poterit magna ex parte de longioris, aut brevioris somni usu determinari. Pueri enim, &quihum,diorem nacti sunt temperaturam slongiori indigent somno, ut & illi , qui stigidiores plagas inhabitant, &crassioribus vescuntur alimentis . Contra vero alii, ita natura sunt comparati, ut breviorem somnum expOlcant, veluti senes, & habitu graciliores. Sed & quidam morbi nonnisi prolixiori somuo curantur, in aliis vero quibusdam potius longior vigilia prodest, pro humorum scilicet

peccantium varia conditione. Qui Luis autem omnes esusinodi circumantias consideraverit, poterit ex

97쪽

Liber SecunduS.

probabili conjectura decernere quan tus cuique somnus debeatur , ut de

immoderato possit probabiliter judicare .

At vero num deterius sit plus aequo soporari, quam vigilare, curiose quis exquiret. Et sane si experimenta ,&rationem consulamus, facile coniiciemus longe deteriorem esse somnum immoderatum pervigilio; Etenim Lethainici, & Comat'si, pervetusta Medicorum observatione, infra septem dies pereunt; & aeoplectici

vix quartum pertingunt, immola- Pius uno, aut altero die moriuntur: At vero vigiles plures dies, &menses vivere visi sunt. Fernelius delirum quendam menses quatuordecim insomnes duxisse memorat:& Ηeurnius de Nitolio sibi relatum narrat, quod per decennium somno caruerit. Seneca etiam Meccenatem resert integro triennio exsomnem permansisse, atque vix tandem placida, lenique harmonia per symphoniarum cantum redormiisse, quod testatur qu que Plinius lib.7. cap. s I. Porro s8nus morti comparatur, vigilia vitae,

quippe per somnum hebetantur senius, & motus cordis, ac sanguinis cunctatur; per vigiliam 1 o illi cuuntur, hic incitatur, & viget.

A PHORISMUS IR

Non satietas, non fames, neque adiudquidquam, quod modum Natura

excePerit, bonum.

Non solum somnus, atque vigilia

immoderata, sed etiam satietas, & fames, aut aliud quidpiam, si

Naturae modum excesserit, nocua

sunt: Nam prosecto, quod ad valetudinem conservandam , vitamque prorogandam conseris videtur, id quidem in mediocritate versatur . Quemadmodum autem instructura, & constitutione corporis , omnia

membra, partesque, certam exigunt mensuram, atque extensionem,quam

si excesserint, vitiosa fiunt, ita pariter quaecumque nutricationi, atque conservationi eorumdem usui esse possunt, certum modum, &aequabilem quandam mensuram, quae ipsis congruat, exposcunt. Et quidem a satietate, seu ciborum plenitudine , gravatur ventriculus, diaphragmatis motus impeditur, adeosue respiratio offenditur, viscera circumjacentia comprimuntur , & succi ditat- ventes instinguntur; unde mala digestio,& cruditas exoritur, atque se inde innumera propemodum detrimenta . A fame vero, seu nimia a cibis abstinentia, praeter morbum illum, quem Bulimon Graeci vocant , macies, languor, stomachi morsus ,

teipothymia, & similes aegritudines

proficit cuntur. Quoniam autem videtur hic Hinpocrates famem considerasse naturalem , praeter rem haud erit, quo pacto illa in animantibus excitetur, quam brevissime explicare . Creditum est Galeno, famem oriri in orificio stiperiori ventriculi a praevia sectione universali partium corporis, trahentium

a venis sanguinem, atque harum a Jecore, hujus autem per venas inc-saraicas ab intestinis tenuibus, & a ventriculo, ejusque stomacho, qui

cum non habeat,unde ulterius sugat,

in seipso coarctatus sensum quaqua

ratione molestum subeat, qui fames dicitur.

Verum facilius se expediunt, qui famem oriri ajunt titillatione su dam inducta in tunicis ventriculi, ea potissimum in parte, quae nervosissest, & stomachus appellatur, a succis quibusdam acido- acribus illuc confluentibus, vel e Liene, ut placuit

98쪽

Aphorisimus R

inImontio, & Petro Castello, vel, ut aliis vicim est, ab arteriis Pstricis,&coeliacis, vel probabilius a glandulis

in cavum,plicaturasque ejuidem ventriculi desinentibus, ut alias quosve meminimus. Etsi autem isti succi in statu salutis perpetim exinde extillent pro ciborum dissolutione, si tamen contingat ventriculum vacuum

inveniri, prori tatione quadam st machum vellicant, & ad alimenta exquirenda sollicitant; quin & non raro acritate, atque acore plurimum e cedente , nec cibis ipsis infringuntur, sed eos veluti momento extenuant,&colliquant, ac mox iterum, iterumque ad nova alimenta inquinitanda lacessunt, inexplebili sane appetitu , quem Caninum, aut Lupinum appellant . Quare ab hac etiam fame,quam non improbabiliter quis dixerit Hi pocratem hic commemorasse, plurimum corpus affici contingit, cima in confinia aegritudinum per ipsam transeatur. Hinc scite Horatius ce-

Lib. cinit.

axyr. 3. modus in rebus, sunt certi δε-nique μυι, Quos ultra, citrique nequit con- flere rectum. Atque Hippocrates quoque in Epi-demiis scribit: Cibus, motus, is nus, nus, omnia mediocriar quip-6 sanitas ipsa in mediocritate conu-ssit, aquati krtasse recedatur, statim aegrotare contingit. Verumtamen minus peccare videntur illi, qui sensim modum, mediocritatemque excedere assuescunt; longe gravius veroqui, cum jam diu se a repletione ciui, & potus, vel a Venere, exercitiisque, abstinuerint, aut plus justo cauti omnem Aeris inclementiam vitaverint , quandoque tamen cibis c piosius implentur, vel nimio coitu exsolvuntur, vel laboribus delaxantur: tunc enim aequabilitas destruitur eum ex indigentia corporis, tum etiam ratione consuetudinis. Sed&his non raro accidit, ut si aliquando sub dio morentur,vel tantillum a consueto declinent, statim in morbos incidant, &truserrimam planὰ ducant

vitam.

APHORISMUS V. Spontanea Lessitudines Morbos

praenunciant.

phorismus, cum pereumprae sagire doceamur imminentes ex spontaneis lassitudinibus aegritudines . Simi autem spontaneae lassitudines , quae citra causam manifestam exerciatii, ac laboris, eveniunt; nam quod ex labore, motuque vehementiori , corpus latiscere contingat, etiamsi sanitate fruatur, res est manifesta, at vero si artus, membraque corporis

citra ejuscemodi patentes causas lassitudinem persentiant, ac impotentia ad motum evadant, sponte lassari diacuntur , atque ita instantem morbum praesignant: erusinodi enim lassitudo, cum ex causis manifestis, & naturalibus non fiat, procul dubio ab occultis , & morbosis exoritur. . Galenustum in commentario bu-ius Aph. tum . de Sanit. tuenda cap. a. tres enumerat spontaneae lassitudὶ-nis species, a triplici molestia, sensuque corporis desumptas . Primam ulcerosam vocat, quae nimirum cum sensu ulceris fit; Alteram, quaecum sensu tensionis; Tertiam cum sensu inflammathnis, cum scilicet partes veluti inflammatae percipiuntur , reaellu quodam interius conflagrant . Ulcerosaina cacochmia, sive avitiosis humoribus membra lacessentibus; Secundam i plethora, seu humorum inflantium, Se distendentium nimia

99쪽

bis Liber Secundus

nimia plenitudine; Phlegmonosam sam, ex sola Aeris mutatione, aut stibdenique ab utraque causa, superfluia certo ventorum amatu, lassitudinestate scilicet, di vitio humorum, qui asserat: Ut saepissime nos Parthen repleant simul, distendantque , &ipaei, flantibus Austris, experimur. vellicent , proritentque partes, & Hinc recte notavit Hippocrates 3. artus corporis, oriri ait. Aphor. Austri auditum hebetant , Qtiandoquidem a sanguine praeter caligine vissum ossundunt , eaput naturam vitiato spontaneae istae lassi- gravant, fluxiones movent, tarditudines oriuntur, qui diversimode ratem, o languorem indueunt. assectus , diversas infert partibus mini Cum igitur a sanguine, caeterisque lestias, proinde fit, ut aegritudines humoribus, veluti a causis internis portendantur. Et quidem ab illius vitiatis, lassitudines fiunt, aegritudi-

plenitudine vasa corporis tumefiunt, nes vel instantes, vel etiam praesentes Ninsantur, unde sensus ponderis ,sdenunciant, oportebit, iis edomitis, atque ad motum ineptitudo, immi- correctiS, ac repurgatis, morbos ip-nentque mala I. Aphor.3. memorata;lsos adventantes avertere, de impedicum vero acritatem, salsedinem , re, prout species lassitudinis designa- aliamve pravam conditionem con- verit. In Primis autem perpetuo traxerit, pruritus, febres, inflamma- conferent omnia athalia tum fixa , tiones, ulcera, aliasque similes aegri- tum volatilia,&quae diaph resim, ac tudines excitare potest. At vero id iuresim promovere apta sunt; unde . portet musculos potissimum,&artus, Hippocrates a. adnotavit ,

eiusmodi vitiis humorum affici, ut sanguinis mictu solvi lassitudines , si Iassitudines habeantur, quippe per praesertim absque dolore, & febre

has motus speciatim offenditur, re contingat. Ita etiam, si cacochymia corpus ad se regendum, &exercen- vigeat, & corpuS excrementis abun- dum impotens evadit. det, adhuc cathartica convenientio-Sed nec a sanguine solum vitiato , ra prodesse possunt; instituta interea sedi lympha quoque, & nervorum diaeta , qua praefatis causis, & patien- liquore, immo a reliquis etiam succi sitis constitutioni, ac aetati, melius

praeter naturam affectis, possunt lassi- congruere videbitur. . tudineS oriri, quamobrem catarrhos,

arthritides, hystericas affectiones , APHORISMUS VLcardialgias, epilepsias, apoplexi aS , saepesaepius illae praecedunt, &comi-lQuicumque dolentes aliqua parte

tantur. Peculiaris etiam quarum- corporis omnino dolorem non sendam aegritudinum natura ea est, ut, tiunt, iis Mens aegrotat. antequam invadant,&sensibiliter a Dsigant, veluti prodromos, lassitudi- Ugnantia, atque omnino absur-nes praemittant, quemadmodum delu da videtur hic loquutus Hippo- Renum dolore i calculo experientia crates, quippe qui dolentem asserat testatur: ejuscemodi enim morbi ge- posse dolorem non sentire. Qui enimnere laborantes multos ante dies ac- fieri potest, ut quis dolorem non sen-cidit lassescere, quam dolore affician-itiat, cum revera doleat λ Quam tur. Quarumdam pariter regionum brem Celsus, & Galenus de causa d incolatus idipsum praeseserre consue- loris potius, quam de dolore ipso vit, ut citra quamcumque aliam cau- sententiam hanc interpretantur. Sed prose-

100쪽

Aphorismus VII.

profecto sie exponendus erat Aph rismus: Quicumque in aliqua corporis parte doloris causam habentes , omnino dolorem non sentiunt, iis

Mens aegrotat . Fortasse Heurnius id ipsum ineditatus, prae reliquis Interpretibus, e graeco Codice vertit ruuicumque exparte aliiva corporis Idorant, re nulla modo eam Iasonempercipiunt , iis Mens laborat. Neque vero pro dolore quamcumque morbosam affectionem quis hic intelligat, ut male plerique arbitrantur; led eam soluin laesionem, Quae cum molesto sensu affectae partis a revehementer tactum percellente, ac divexante fit, ut clare deducitur ex

contextu ejusdem Aphori simi; itaut sensus sit, eos , qui a re dolorem, sive molestam sensionem in tactu inferre

valente, afficiuntur, si fortasse dolorem illum non percipiant, mente laborare. At vero si de quacumque laesione sermonem hunc protulisset Hip. pocrateS, proculdubio maligna febre affecti, Hectici, &Tabidi, qui se

febrire non sentiunt, mente quoque laborarent. Itaque de dolore proprie sumpto exponendus ipse est, puta cum quis inflammationem, vulnus, ulcus , vel quid simile, quod dolorem inferre aptum est, reapsa non persentit, is plane mente laesus est . Mirari autem subit, quam sicco

transeant pede Interpretes causam ejuscemodi laesionis in mente a partis laborantis indolentia, cum haec non semper illam aegrotantem arguat, ut in gangraenis. Verum qui noverit sentiones omnes in cerebro fieri, ut

alias a nobis est ostensum, facile difficultatem diluet : quippe sensionesonanes excitantur quidem in membris corporis , sed percipiuntur imente in cerebror hac autem distracta, ecflasi abducta, minimeque advertente , licet partes reliquae acriter

Toetei Op. Med: Tom.II. afficiantur, sensio nihilominus nulla fit: qua ratione lethargici, apoplectici, phrenetici, cataleptici, ligaturas , ustiones, aliaque id genus to menta, si adhibeantur, minime persentiunt. Saepe etiam evenit, ut sani licet homines alio intenti, 8c cogitabundi, adstantes nec videant, nec audiant, licet in oculos, & aureS , color, & nusappulerit. Mens igitur adverterc debet in ea, quae est perceptura; quippe, ut Epicharmusajebat : Sola Mens audit, & videt, re liqua surda, & caeca. Quamobrem cerebrum, illius sedes, bene se oportet habere, ut sensiones istae fiant , quae tametsi per propria organa ab

externis objectis promoveantur, re vera tamen in cerebro perficiuntur . Hinc autem sagax natura nervOS Omnes , quibus sensiones peraguntur, in cerebri meditullio colligavit, ut in idipsum , quae ex organis excipiuntur, recta pertingant, atque in commune sensorium devolvantur, quod

de illis iudicium serat. Hoc autem si

fortasse consopiri, aliterve aegrotare contingat, motiones, perculsioneiaque etsi vehementes, & dolorificae , minime percipientur, utproinde recte dictum sit ab Hippocrate, cerebri,& mentis laesionem inde designari.

Qua longo tempore extenuata sunt corpora , lentὸ reficere oportet rquae vero brevi, breviter.

Non de ea agit hic Hippocrates

extenuatione, quae viventibus, etiam sanis, ad extremum senium , atque ad interitum usque perenniter

accidit, cum ex alibi dictis Animalium corpora, donec vivunt, continuo absumantur, ac propterea pe

SEARCH

MENU NAVIGATION