Ars cogitandi in qua præter vulgares regulas plura nova habentur ad rationem dirigendam utilia

발행: 1702년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

A priori aere oppleto collocetur , Vel Per penetrationem , quod eli impostibile : vel aec occlusus in A , illum locum omnino non complebat , sed interspersa habebat spaciola vacua , in quae hic novus at re reciperetur. Et haec inquit secunda Hypothesis probat intentum , nimirum esse , inter partes materiae, spaciola vacua , quae novam materiam subingredientem recipiant. Ast impendio mirandum est , eximium Gassendum non animadvetiisse malam se enumerationem secisse , esseque praeter Hypothesin penetrationis , quam jure merito naturaliter impossibilem autumat, & illam alteram vacuorum disseminatorum , tertiam , de qua nihil licit, & cujus postibilitas nervos argumento GaDfendiano praescindit. Nam supponi potest , inter

crassiores aeris particulas . materia quaedam rarior re subtilior, & quae, cum egredi valeat & aufugere per Poros meatusque, quibus omnia corpora pervia sunt, essicere potest, ut spacium, quod prius omnino videbatur oppletum , novum possit aerem recipere : quia materia haec subtilis per intriasi aeris partes propulsa E poris, locum novo venienti cedit. Quinimo Ganendus omninb tenebatur hanc Hypothesin resutare, quia subtilem materiam , quae corpora Penetrat porosque permeat, admittit ipse. Cum frigus & calor ex ipsius sententia sint quaedam corpuscula sese in poros insinuantia. Idem etiam sentit de lumine : praeterea agnoscit in cel

bri exprimento . quod Hydragyrum suspensum intubulo exhibet ad altitudinem duorum pedum &nnius digiti cum semisse , ubi tubulus hae altitudine longior est , spaciumque relinquitur , quod arparet vacuum , k quod pro certo nulla sensibili materia repletur: agnoscit, inquam, illud spacium

312쪽

Cap. XIX. LOGIC a r

hon posse ullo modo dici prorsus vacuum , cum Iuce; quae illi corpus est, permeetur. Re proinde, si spaciola illa. quae ipse vacua statuit, sine subtilis materia oppleat, non minus spa-eium novis subingredientivus concedet quani si omni inania essent.

sophisina Quintum

Hoc Sophisma in scholis dicitur fallacia aeriden-ris e fit autem clim ex eo, quod verum tantum est in accidens , deducitur conclusio absoluta, simplex & sine restrictione. Hinc tot adversus Antimonium clamores, quia cum male adhibetur malos effectus habet : hinc eloquentiae Omnia mala adscribuntur quae a malo illius usu proveniunt, uti Medicinae Medicastrorum errores. Hinc seculi hujus Haeretici non satis perspicaci hus persuasere, pro Diaboli commentis habendas Sanctorum invocationem , Reliviarum ven rationem . orationεsque pro desunm: quia alictui abusus superstitionisque non nihil in has sacrosan- , & ab omni antiquitate con*matas praxes irrepsere : quasi rebus optimis malus usas malitiam.

Dei affricare.

In hoc etiam vitium labimur , cum simplices rerum occasiones , nobis verarum causarum locos L sic perperam Religioni Christianae imputarditur tot millium strages . qui maluerunt sanguinem Iro dere , quam Christum Domnum negare ψon I si ioni christianis , non Martyrum con O 4 stanti

Corale

313쪽

1 8 LOGICA. .. - Pars III.

stantiae adscit bendae hae caedes , sed Ethaicorum . iniquitati & immanitati . . bophismatis hujus notabile eXtat exemplum , in deridicula illa ratiocinatione , qua Epicurei concludebant Deos debere esse hominisormes . quia solus homo rationis usu praeditus est. Dii, aiebant, sunt beatissimi : Beatitudo absque virtute non est; nee virtus sne ratione: ratio aurem nullisii reperitur, nisin eo , quod habet humanam formam ; fatendum ita-εile es Deos illam habere. Sed parum illi oculati, qui non videbant, quamvis in homine substantia cogitans & discurrens sit corpori humano conjuncta. hominem tamen non habere ex figura humana quod cogitet veU discurrat. Cum ridiculum sit imaginari , cogitationem rationemve pendere exed. quod quis nasum, genas, OS, duo brachia, tintidemque pedes & manus habeat : ac proinde sophismate prorsus puerili concludebant hi Philos phi , sub humana tantum Drma rationem inveniri, quia ' accidens in homine illi formae adjuncta est. Sophisma Seatum. Argumentari a sensu dio se adsensum eampinium ὶ ο ἰῶ sns. απgro ad sensum divisum. Horum Sophismatum alterum dicitur fallaeiadisi Bis: alterum ; fallacia eomporisnu : utrumque exemplis innotescent clarius. Christus dominus de patratis a se miraculis in

Evangelio, loquens, ait, Caecos videre , cIaudos ambulare furdos audire : quod tamen verum tantum

est , si haec sumantur divisim, non conjunctim, id est, insessu diviso, non composito. Nam caeci non vident σ

314쪽

vident ; quam. diu c*ci sunt; Nec surdi quamdiu surdi audiunt. Sed illi qui aliquando Caeci fuere sed jarinon sunt, ' vident Idem dicendum de surdis In eodem sensu Deus in sacris litteris dicitur im- pios 1 iMare , non quod illos habeat pro justis adhuc; sed quod gratia sua eos iω-'dat justos, qui pritis impii fuere. E conti', sunt quaedam Propositiones quae verae non sunt nisi in sensu huic opposito; qui sensus divisus dicitur. D. Paulus ait, maledicos, fornicatorest . avaros non intrhre in re nur' coelorum, non autem asserit neminem 'ζ qui in his peccatis fuit, saluvandum, sed tantum eos, qui in iisdem permansere, nec sese ad Deum convertere, nullam in regno coelorum portionem habituros. P- Palam itaque est ab uno sensiu ad alium transiri non posse sine sophismate, eosque ex . ca. malἡdincurrere , qui sibi in peccatis permanentibus coelum spondent, quia Iesus Christus venit peccatores sal vos facere , & quia in Evangelio dicit, mulieres peccatrices Pharis,os praecessuras in regno coel rum : quia non Venit peccatores salvos facere quamdiu peccatores manent , sed docere modum quo desinant esse peccatores. ' Sophisma Septimum. rgumen rari ab eo quod es verum fecundam quid, ad id quod es verum impliciter.

Hoc in Scholis Sophisina dicitur , a dicto secundum quid , ad dictum ii plici et . En exemplat Epicurei probabant Deos insuper habe e formam humanam , quia hia nulla alia pulchrior :- quicquid s autem

315쪽

autem pulchrum , Diis debet competere. Sed his ineptillima ratiocinatio est ; quia simpliciter & absolutε forma humana pulchra non est . sed tanti imrespectu corporum ι eli itaque illa perflaa seeundum quid , non simpliciter , nec proinde sequitur debere illam Deo oongruere , in qKO Omnes persectiones inveniuntur : cum tantum Persectiones Simpliciter tales, id est , quae nullam vnpectini nem admixtam habent, Deo cumpetanti In Cicerone etiam libro de natura Deorum ridendum exstat Cottae argumentum , adversus mi existentiam, quod ad lim Sophisma revocari potest.2uomodo inquit ille Deum possumus rene ere,

eum nullam ills possimus virtutem attribuere ' Deumnadicemiti prudentem ar prudentia sita es in electione boni is mali : Deo autem nutrius usis erit hae electio, eum in illum malum non radat o intestigentemne die mus atque urentem ratione ἰ m inreligenria et rarioraurum profun3 ad id investigandum , quod ignorum est , per quid noriur. Sed nihil Deum potest utere :Justria autem non poteΗ Deo comperere ; quia hae humanam rautum societatem eurar : nee etiam rem rantia, quis in Deo nulla voluptares quibiu modoratur onee etiam fortitudo , quia Deum nee dolar urit , n/e Iabor fatigat , nee perieula circumstant: quomodo ergo

tuetur.

Nihil potest coneipi hac ratiocinatione ineptius rparili enim discursu quivis i pago rusticus , cui

nunquam aliae conspectae aedes , quam quae culmo tegerentur, si audiret in urbibus a des culmo tectas nullas esse , inferret nullas in urbibus omnino aedes esse , miserolque illarum incolas . quippe Omnibus adris tempeuatibus expositos. Non a -' . , milis

316쪽

milis Cottae, vel potius Ciceronis, oratio. Nulta virtutes Deo congruunt illis similes , quibus homines praediti sunt ergo nulla omitino virtus Deo convenit. Praeterea affatim mirandum est , eum exinde tantum inferre nullam Deo virtutem competere , quod illa , quae humanas virtutes sequitur imperfectio, Deo non competat: adeo ut illi probationis loco sit, Deum vitelligentia scientiaque destitui , quia illi omnia nota sunt, id est, Deum nihil videre , quia omnia pervidet; nihil posse. quia omnia potest , nullo bono frui , quia omnia. na polsidet.

Sophilina octavum

Ad hoc genus sophismatis retari pomni omnes illi syllogismi qui quarto termino laborant, sdius sumatur bis particulariter , sive in prima Pro positione idem illius sensus non sit . qui in secunda : vel denique si termini conclusionis eundem sensum non retineant, quem ita praemissis habuere. Non enim ambiguitatis vocabulum ad ea tantum . nomina restringimus, quae crassi aequivoca sunt rtalia enim raro fallunt : sed hie illud omne eo Prehendimus , . quod quovis modo verborum semsum potest immutare, praesertim cum illa mutatis faciliε nequeat percipi, ob varias res eodem nomine significatas : qua de re videsis ea, quae dicta sunt versiis finem partis primae , ubi etiam actum. de modo tollendae confusionis , quae eg nominum aequivocatione oritur , per aded claras. definiis

317쪽

asa LOGICA Pars III.

definitiones , ut nullum possit fallaciae periculum ,

subesse. 'Mihi lassiciet quaedam exempla proferre ejus ambiguitatis : quae Viris etiam sagacibus possit imponere : talis autem invenitur in illis vocibus, quae aliquod rorum .significant , quod vel coli ctivε pro omnibus iunctim partibus , vel distributivε pro iisdem sensim sumptis accipi potessi Hine diluitur Sophisma illud , quo Stoici proba-hant mundum animal esse ratione praealtum. Quia quod es rationa praeditum praestantiis eis eo , quod rarione destituiruν : sed nihil , aiebant, smundo praefanr- , ergo muninis rarione praediris erit. Hujus syllogismi minor falsa est , quia mundo illud tribuunt , quod Deo soli convenit . nimirum talem esse , quo nihil perfectius meliusve potest coetitari. Sed si de Creaturis sermo tantumst, nihil dici quit mundo persectius, si collectiv.

sumatur pro universitate rerum a Deo creatarum; sed hinc inferri tantum potest . mundum ratione praeditum esse , secundum sui partes , Angelos nimirum & homines , non verb mundum conjunctim animal esse rationis usu donatum. Perperam enim discurreret . qui in hunc moedum argumentaretur. Homo consar mente ei eorpore , ergo me is ut corpru cogitani. Nam homo cogitans dici poterit, eX eo quod altera ejus pars cogitet . ex quo nullatenus sequitur alteram. cogitare.

318쪽

Ca' XIX. LOGICA

Sophisma NOnum. Ex inductione vitiosa renelusionem Miser lam im

Inductio fit, cum ex rerum parti Iarium notitia deducimur in cognitionem veritatis generitae : sic experti plura maria salsa esse, plura gumina duleia: inierimus generaliter aquas marinas salsas esse . fluviatiles, dulces. Cum variis experimentis constet, aurum in igne non consumi, concludimus tantum dem de omni auro verum esse. Et cum nusquam gens aliqua compareat, quae muta sit, conesudimus omnes homines loqui, id est , uti certis sonis ad animi sensa propalanda. Imb ab inductione ortum habent notitiae nostrae: quia particularia prius nobis sese offerunt quam universalia , quamvis postςa universalibus utamur, ad singularia cognoscenda. Verum nihilominsis est nunquam per inducti nem comparari scientiam persectam , uti alias commonstrabitur; quandoquidem singularia occasionem solum menti praebent, majori attentione, insitas natura Ideas considerandi, ex quarum deinceps praescripto de universalibus pronunciamus. EX. ca. nunquam fortasse animum 'pplicuissem , ad trianguli naturam inveniendam , si visum alicubi triangulum , de triangulo cogitandi ansam non obtulisset. Non tamen ex particulari omnium triangulorum eXamine , generaliter & demonstrati v infero de omnibus triangulis , spacium ab illis comprehensum aequale esse rectangulo ex integra basi & media altitudine . hoc enim eYamen impossibile

319쪽

asψ' . LOGICA. Pars III impossibile foret' sed ex sola consideratione ejus.

quod ad id eam trianguli , quam menti a natura insitam comperio, novi pertinere. icquid demum sit . cum hanc materiam alias resumendiam seporiam , hic lassiciat dixisse , inductiones vitiosas, id est, mutilas, non integrassaeee errorum causas esse; unicum protulisse memorabile exemplum sat erit.

Phili sophi quotquot fuere, hucusque pro re eeristissima & indubia arbitrati sunt, embolum E Dia hete , seu syplaone probE obturata, nulla vi extrahi posse , lyplaone incolumi & integra ; aquamque in Machinis Ctesibianis , quas Pomp- aspirantes vocant ad quamvis altitudinem ascensuram. Hujus autem opinionis firmitas derivabatur ex inductione , qua , factis innumeris experimentis, item ita se habere certissimi sibi videbantur com- ipeiise. Cum tamen uitamque falsum sit j nuperis enim experimentis compertum est embolum e syphone optimi obturata, extrahi posse, si vis adhio, iatur aequalis sit avitate cylindri aquari , alti tri ginta & tres peA, ejusdemove cum sys e GaD stiei. aquamque non . ascenaere in pompu U'r-n- altius, quam tr οπι duos aut triginta tries

320쪽

Caput Vigesimum. o sis Is --iniis in vita ciuili, sermone a.

communi.

EN exempla quaedam vitiosarum argumestatio num, in addiscereis scientiis , ut plurimum, eontingentium. Attamen cum primarius rationis usus in scientiis conquirendis , quae ad vitam ben4 instituendam partim conducunt, ec in quibus tauri non est errare aut decipi) situs non sit , Ionis uti.

lius erit, ea generatim Omnia pernoscere , quae homines praejudiciis occimant i'. rebus e eris, iisque praeeipuε , quae ad mores spectant , quae ad civilem societatem raciunt, di quae praeterea communi sermoni colloquiisque materiam subminia

strant. Sed cum huic ad amussim perficiendo semμsim instituenda esset tractio , integram Ethicai complectens, hic sta et ea generatim attingere. quae homines praejudiciis maxime obviis involo

. Hic aut non immorabimur talsis judiciis a malis ratiocinationibus; segresandis . junctimquainquisitum ibimus in utrorumque causas, tum quia praejudicia malas ratiocinationes progignunt, qua rum mit se necessε est, ut longam catenam trahant, vum quia revera semper implacita S latens rati cinatio deprehenditur in eo quod nobis simplex judicium videtur, cum semper aliquid sit, cui tan- suam principio hoc judicium innititur. Exemplon et Baculum in actua curvum , quia talis nobis, ' a et,

SEARCH

MENU NAVIGATION