Bernardini Gomesii Miedis ... De vita & rebus gestis Jacobi 1. regis Aragonum, cognomento expugnatoris. Libri 20. ..

발행: 1582년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Decimus quartUS. a XI.

ii Valentini Regni oppida filiae Alfonso nuptae,in partem dotis coistitueret. quamuisse ille constituturum promiserat. Quod Rex curisu excipiens; atque obiectum commetum promissionis, illorum

potius sophismati si forte audita promissione haereret ipse in quam

quod ita lentirent attribuens:Reginae, atque procerum consilio , illis respondit:Alfonso renuntiate; curam a te omnem abi jciat Se- tabis aiusque ditionis obtinendae;cum longe sit, atque ab Aragonesium Regum consuetudine alienum , ad Regias collocandas filias, quicquam dotis nomine adiungere quo magis a vero abest, me taliae oppida dote dixisse. Neque enim ipse cum Leonora eius amitaquicquam dotis nomine accepi,tantum ergo abest,ut Setabim quae expugnationis iure ad me pertinet, pro debitione dotis ei, aut aliae de causi cuiquam hominum tradam . Instantibus denuo Legatis atque cum precibus minas quoque iactantibus: tandem Regi palam dixerunt, praestarerquidem oppidum ab ipso Alfonsum , qua ab illius pr secto quod certum atq; in manu erat accipere. Ad quet

Rex subiratus, multo sibi certius esse, respondit,neque Alfonsum capturum Oppidum i neque prisectum ei tradere ausurum; neque quequam nisi se ianitore illud unquam ingressurum. Quo dicto ne ira magis exardesceret, procaci; insolentique Legatorum proteriuia commotus,eos dimisit, animo quamprimum inde , insalutato Alfonso .excedendi. Sed ijsdem Legatis cum Regina denuo rem

pertractantibus,in eam pactionem ventum est, ut staretur antiquae

finium utriusque Regni diuisioni;atque Murciense Alfonso,Valentinum Iacobo ce d eret. Utque Viliem,Sc Saxium, Capdetes,& Magarra oppida a Rege capta; Alfonso restitueretur. Rurium Engu ra,& Moxentium Setabitanae ditionis oppida q sint fonso decitant,Regi trade rentur.Itaque confirmata pactione atque pacatis animis, post multos amplexus,suum unusquilque arripuit inde iter, Rexque tertio Setabim obsidere statuit;accitis undique alentia,' dc toto Regno pr sidiariis militibus atque machinis, ut oppugna tioni extrema opera nauaretur. e tanto fuit studio & contentione militum spe pred . inita, ut die nocteque oppidum circunsid rent,& comparentem quemvis in muro aut turribus, sagittis configerent; atque aditu oppidi cunctos prohiberent. Ex quo oppidani

312쪽

consternati animo,de deditione interse egerunt: vidensque praesectus oppidum , elisi muro, milite , dc armis undique munitum ἱ tamen .suorum mensium obsidione tolerata, commeatu & cibariis consumptis, fame opprimi; quin Sc deserente Alfonto , subsidii spem omnem tolli Simonem Tobiam nobilem Aragonensem sibi notum,qui illum iamdiu ad deditionem adhortabatur,ae benignitatem Regis populo fore utilem promittebat,ad colloquium admisit. Iamque factione pacta,Praefectus oppidum cum arce minori in

bienniuretenta maiore,ac vita&re saluis,necnon facultate manendi oppidanis in secta Algeziranis permit Ia , se dediturum promisit:

modo Montes le alladae propinquae arces, sibi concederentur. Quae pacta Rex audiens, ac cum Regina Sc proceribus communicans visa limi omnibus digna, quae non resipuerentur i ne tam

insignis oppidi possessio amplius disterreturo. Itaque Rex & Re

gina . cum liberis & exercitu Setabim ovantes ingressi sunt: statim que Rex captam.arcem muniri iussit , eique Tobiam praefecit, cuius opera de industria eo fuit potitus oppido, structura Sc natura loti ut diximus', munitit simo, necnon priscis temporibus, propter bellicosissimam eius gentem fama' nolo. Sequenti die Rex cum Regina id uniuersis proceribus in magnam, atque profanam Mailio metanam aedem Icenderunt: qua expiata ab Oicensi Episcopo vacabat enim tuimValentina Sed es Antistite ut dicemus S: altari in ea constructo lacrum ibi solenne celebratum est, atque a Rege. da omnibus mmortales Christo Sc Virgini matri gratiae aste de tasellci luccessu reru/e incremeto Christianae Religionis.Deinde curante Rege,ut aedes dirueretur,atq. illius loco templum erigeretur, lustrata tamen illa atque inuenta perampla,mi imptuosa,quin & te Sc pariet jbus,emblemmatis ac vermiculato opere mire contexta rogatus Rex fuit a Regina. tque ab Epii copo Se proceribus, vicem sumesset,neque dirueretur: propterea maxime, quod oppida morum facultates.tot obsi ionibus, atque diutino bello conflicta Vix reparandis tunc publicis ruinis iussicerent: tantum ab Tat,ut nouo exaedificando templo suppeteret. Quod Regi placuit; seque expiata aedes illa consecrata fuit,atque Virgini Matri nuncupata. Quo tempore Amaldus Persta Episcopus Valentinus adb ' Caesar:

313쪽

Decimus quartus. 27

Casaraugustanum Episcopatum euectus fuit, simulque Valentino designatus Andreas Albalatus instituti Dominicanorum, Petri Albalatij Tarraconensis Archiepiscopi frater germanus nam dissidente Canonicorum Valentinorum collegio,atque diuersa teque te, dum agitur de electione,Pontificis Maximi concessu, Archiepiscopi Tarraconensis.& Archidiaconi & praecentoris Ecclesiae Ualentinae, in Arnaldi locum suffectus fuit. Qui summa religionis Antistes uuantibus Canonicis,coenobium Cartu siensium monachorum in agro Valentino construendum curauit,cui Portae Cesi nomen est inditum, decimo ab urbe milliario,in loco cotemplationi diurnorum aptissimo situm, a septentrione de Occasu altus imis se pium montibus Ab ortu vero,& meridie apertum, ut per aequatam agri planitiem pulcherrimus eius esset ad urbem mare us'. prospectus. Iam vero Selabi capta, subindeque tota Contestanorum re-πione, quae tertia est Regni pars, subacta, Rex Alfonsi fili j moli

cionibus instigatus, Caesaraugustam contendit I atque,ut tot obo

tis Alfons querimoniis,& controuersjs super diuisione Regnorum satisfaceret generales conuentus Aragonensium,& Catalanorum Alcaniti jegit. Quo conuenientibus cunctis Regnorum proceribus , ac Ecclesiarum Antistitibus haud grauatus est Rex quali iudicio cum Alfonso contendere.)Verum illo absente, querelis a Rege Se a Legatis Alsonsi propositis, auditisque, Iudices, qui de

controuersijs omnibus sententiam ferrent, a conuentu constituti fuere , Petrus Albalatus Antistes Tarraconensis, ac scensis: Ilerdensis , & Barcinonensis Episcopi i tum & Templarius Pron magister Ampostae praefectus,S Emporitanus Comes, alijque set plena principes Aragonia& Cataloniae viri, necnon Legati duodecim ciuitatum,quorum deliberationi ac iudicioRex stare voluiti Quod si horum iudicium Alfonsus. Se Petrus Portugalensis sequi recusarent e deliberationi summis Romani, Pontis obtemper turum spopondit: modo tam foeda dissidia sedarentur. Quare ex eis iudicibus protinus missi nonnulli fuerunt ad Alfonsum ,& Petrum Hispali tum agentes: qui audita legatione, iurisiurandi religione adacti, polliciti fuere,fe iudicum selectorum sententiae parituros:non dubitantes fore, ut& regnandi ius, dc successionis spes, - .. S Alson

314쪽

Alfonsore seruarentur. Interim Regi, ac Iolanti Reginae multi ex proceribus Aragonensibus, ex Catalanis vero Omnes, se aduersus Alfonsium adiunxerunt, quorum pr cipui fuerunt Guillermus, de Petrus Moncadae, Petrus Cornelius, Guillermus Entensa, Garcias Romaeuus imon Focius imon Peregius Arenosius, Sanctius Antilonius,& Petrus Martinus Luna qui cum plerisque alijs iureiurando polliciti sunt,se vitam,remque omnem pro Regis δc Reginae salute,pro filijs, proq. regio statu impensuros. Quybus Rex gratias e sit, seq. aliquando illos remuneratum tromisit. Itaque, cum primu

.ex Legatos Hispali reuerti, atque Alfonsum de Petrum iuuicum selectorum sententiae parituros intellexit, continuo proceribus, ac

quibuscunque alijs,qui Alfonsi partes sequebantur,publica fide da.

ta,ad se venire permisit,ipsisque erepta bona restitui iussit,ac induacias cum eis pactus est,ut libere iudicum sententiam quisque audiret. Legatis igitur in consilium reuersis,atque Petri de Alfonsi tabellis expositis iudices de controuersijs sic pronunciarunt. Vti pate nae voluntati filius pareret:vt pater filium Regni Aragonij,&Valentini procurationi praeficeret,reseruato Cataloniae Principatu Petro ex Iolante primonato: utque Portugalensi campus Tarraconensis:& Ebusus Insula,aliaque bona restituerentur,exceptis Morella,Segorbio Sagunto,Almenara,de Castulone,cis Valentiam: quae oppicla, & arces iudicibus traderentur, quoad omnis cotrouerna finire

tur,proptereaquod his arcibus, dc pr sidijs munitus portugalensis

bellum Regi contra ius fasque intulerat. Uemu,ut Rodericus Martinus portugalensis ex sorore nepos custodia liberaretur. His constitutis Rex conuentum dimisit;veni tque C saraugustam ubi Gotthorium oppidum cu arce, Iacobo Balearici Regis Abohitis filio. qui antea,vt d ix imus, Christo nomen dederat,ac eius posteris, tu. te haereditario donauit.Deinde confirmatis suorum animis, ex quibus, industria Alfonsi,non admodum multos C uraugustae obtiatinebat,inCataloniam se contulit;Regina quoquoversum comite. atque continuo pro communibus liberis Regem sollicitante, ut de excipiendo Petro Catalani , quod coeperant, perficerent. Nam ex filijs Iolantis Ferdinandus natu minor obierat; ideoque noua eis rat Regnorum diuisione opus inter superstites. Conuentus igitur

Cata

315쪽

Decimus quartus.

Catalanis Barcinone Rex indixit, in quibus Regna partitus fuit, Petro Cataloniam a Cinga ad Sallulas, eisdem finibus, quibus illa Pyrenais montibus, Arana Valle , dc interno mari continetur, attribuit,eiusque usu fructu sibi reseruato, in possessionem illum immisit , ac protinus Barcino,aliaeque Cataloniae ciuitates, per Leugatos lolenni iureiurando addictae fuerunt.Simili iureiurando procere ς,atque Barones, eiusmodi Regni assignationem substitutionemque, qua,Petro decedente sine liberis,lacobum alterum ex I lante filium, haeredem & successorem substituebat, tenendam& obseruandam , Petroque omnem obedientiam praestandam: praesente Rege,promiserunt. Verum neque defuerunt, qui Reem quodammodo crudelitatis,atque perfidiae arguerent propter anc Petro factam assignationem tanto cum detrimento Albonii, quem Rex antea uniuersorum haredem, atque ad omnia Regna successorem legitimum declarauerat cuique Regna ipsa, & ciuitates in signum obedientiae, fidem antea dederant: eoque grauius,'

quod Petro decedente sine liberis, non Alfonsum , sed alterum ex secunda uxore filium illius haeredem & successorem substituebat. Verum enimuero , neque sua legitima exculatione vacat. nova Regnorum a Rege facta diuisio; neque omnino crudeliter

te perfide cum Alfonso actum putandum est, quod relicto illi Ararnio Regno duntaxat, a cateris fuerit exclusus. Quin potius vi etur redarguendus Alfonsus,ut ingratus,atque impietatis,& malle Ilatis damnandus si profecto meminerimus , ex diuortio Regis cum Leonora Alfonsi matre facto ,&a delegatis a sede Apostoli ca Iudicibus comprobato, quam facilis, atque honesta fuisset Aufons ab uniuersa hetreditate depulsio; sed rursum quam libera, ingenuaque Regis, ac nullo iure coacta Alfqnsi ad Regnum vocatio: cum neque fiatum,neque legibus, neque rationi etiam consem itaneum esset ut qui ex legitima de iusta uxore natierant liberi , ei, iqui ex dubia , incerta atque publico diuortio sejuncta, procreatus erat, in ii reditate succumberent: cum eam potius ipsi contra ius sibi ablatam potuissent iure repetere 3 ac non ex alijs tantummo

do Regnis, ted ex Aragonio etiam illum expellere . Vnde cum neque se, neque bona tua nosset Alfonsus, sed nimia regnandi S a cupi-

316쪽

Σ76 Liber ij j

cupiditate accensus; &exhaeredari fratres procurasseti Sc a pateriana se destitui gratia. & amore neglexisset; neque omnibus potiutus Regnis fuit unquanis neque Aragonio diutius; quoniam fore coelebs i& sine liberis,in ipso flore iuuentutis, e vita, ut dicemus. discessit. pr terea Rex alteram subiunxit assiignationem ἱ quam

fecit Iacobo alteri filio Regni Balearici ic Ebuit Insulque quin urbis

etiam ac uniuersi territori Mompelleriensis. nec non alteram, qua

eidem Iacobo Regnum Valentinum cum omnibus Castellis conacessit, eosdemque Regni proceres, Sc arcium praesectos similiter ad prastandam illi obedientiam iuramento adegit. Quapropter actis gratijs proceribus, atque ciuitatibus . conuentum dimisit. Interea Rex adhuc Iolante viva denuo diuexari coepit a Teresia

Vidauria ἱculus, ut lib. io. ostendimus, matrimonij caussa ad Romanum Pontificem delata, Scin ius vocato Rege, lis contestata fuerat. Quae mansit quidem integra; proptereaquod nulla pro Teia resia firma de grauia testimonia dicerentur, donec recurrens ipsa ad Episcopum Gerundensem , quem matrimonii conscium esse sciebat, as eo obtinuit, ut clam per schedulam ille testimonium d Potitificem mitteret; quo dicto . matrimonium Teresia reciduiscere, paulatimque diuulgari coepit . De qua re litteris suorum factus certior Iacobus, maxime vero de pontificis animo in Teresiam propenso, tanta fuit ira succensus, suspicatus id non alio quam Gerungensis testimonio , cui soli confitens enunciauerat. fuisse patefactum ti ut protinus; non tam pro iniuriosa perfidia. quam pro violato sacro consessionis mysterio, Episcopum ad se accersi iusierit, cui Resiam ingresso, atque in conclaue admisso; subito ut fama fuit, a cubicularijs , a quibus fuerat comprehensus. lingua excissa fuit,indeque Gerundam remissus. Quod facinus sacrilegum, & atrocistimum, ut primum intellexit Pontifex Regi diras omnes,&execrationes trunciare ue atque uniuerse eius Regna Ecclesiastico supponi interdicto feci eq. vllas excusationis caulas

a Rege propositas admisit;donec Andream Albalatum Episcopurilentinum, LegatumRex misit ad Pontificem cu litteris lummis. sionis Se obsecrationis plenis quibus suam ille culpam agnosces.no solum liberationem ab ea. sed etiam errati veniam cum lachrymis

317쪽

Decimus quartiis. a Z

deprecabatur . Qua legatione audita,continuo Pontifex humilibus Regis,otis annuens, Legatos duos , Episcopum Camerinensem de quendam magni nominis monachii Desiderium,Poenitetiariu , ut vocat, Apostolicum Ilerdam misit amplissima potestate data, tum Regem a crimine expiandi, tum iusta quoque poena mulctandi. Quare praesentibus Tarraconensi Archiepiscopo, id Caesaraugustano, Vrgelitano, Oscensi, & Elnensi Episcopis, alijsque

Abbatibus ,& proceribus utriusque Regni, cum promiscua populi multitudine, Rex de crimine dc flagitio sacrilego in Gerundensem commisso acerbissime, atque ex animo dolens, illudque publice confitens, & ex tradita formula detestans, a Legatis plenissime absolutus fuit: modo cornobium Benefacianum in montanis Verto sani agri situm locis , quod ante annos quattuordecim , post captam Morellam, in honorem sacratissima Virginis inchoarat,sumptuosissime exedificaret, dc persceret: illudque dote ducenta

rum marcharum, ut dicebant, argenti,in annuos redditus locupletaret,& ornaret . Quin Hospitali etiam ac Xenodochio beati Vincentij extra muros Valentiae posito,quod capta urbe ab eo erigi imcoeperat, sustentandis pauperibus de peregrinis, sexcentas argem

imarchas quotannis in perpetuum erogaret; cum certo facem dotum numero ibidem instituto , qui Sc diuina curarent, Sc pata peribus assisterent. Demum unum sacerdotem prqsbyterum in

Ecclesia Gerundensi constitueret, qui similiter diuinis officiis imiteresset,continueque Dominum pro Rege deprecaretur. Diplo nis vero absolutionis datum fuit Lugduni X. Kalendas Octobris. anni M. cc xlvj. Pontificatus hanocentij Papa IIIIo anno . qui tum agebat Lugduni, atque pribri Lugdunensi Concilio generali prae erat. Abiolutus vero Rex fuit a Legatis, iterdae, decimo quarto kalendas Novembris eiusdem anni. Id enim significant Epistolae tua Regis ad Pontificem; quarum alteram dedit per Legatum Valentinum Episcopum:alteram gratiarum actionis plenam misit ad

eundem,impetrata venia. Harum Latine conscriptarum exemplar una cum tota absolutionis serie , ex ipso Benefaciani coenobij a

chiuio fideliter translatum . perlegimus . Que eo quidem fusius hic explananda duximus, Si tam sparso, alioqui vulgi rumori de S a eommisi

318쪽

78 Liber

hommisso Regis in Gerundensem crimine occurremus; demonstrata, tum occasione ad illud patrandum oblata, tum absolutio. ne a Pontifice obtenta. tum demum satisfactione publica a Rege expleti; ne tacita expiatione criminis, intusta Regi nota ad ignominiam perpetuam inueterasceret: sed cum Davide Rege per sancto,qui grauiora forte commiserat, ac quia penituit ;& veniam a Deo conlequutus est ;&in illius gratiam, populique famam restitutus: sic etiam Iacobus alioqui Rex optimus, bc pius, quemque sui facti maxime poenituerat; non solum absolui ab illo meruit, ted miserante Domino ; & eidem reconciliari obtinuit , Se bonum nomen quod tantis suis rebus gestis assecutus est, perpetuae posteritati propagauit. Caeterum quod ad Teresiam attinet, nihil amiplius eancem, Iolante viva, commolitam fuisse comperimus, ac neque eius ex Rege filios Iacobum Sc Petrum cum alijs ex Iolante fratribus, consuetudinem ullam habuisse legimus: donec mor

tua Iolante denud, quae in caussa acta fuerint, decimo nono libro Ostendemus. Quanquam Iolans paucos post annos, cum esset Barcinone, atque ad Regem tum Valentiae agentem proficisci patraret, lenta quadam febricula correpta a medicis fuit prohibita. ne se via daret e sed ingrauescente morbo, cum adhuc media ma-tate esseti de eius tamen vita suit desperari coeptum et quod ea tot fracta laboribus, tot exhausta partubus; tot denique animi angorribus confecta, ob dissipatos praesertim de prosperis apud Pontiffice m Tere sir conatibus rumores,ac etiam sibi persuasum, non do futuram Petro & Iacobo filijs magnam rerum perturbationem, moesta semper esset, atque acerbam sibi vitam putaret. Itaque ob

signato Ollas testamento , quo Petro, Iacobo, & Sanctio filijs Cocmitatum Posaniae in Ungaria. Regi fratri commendatum,legorat:,pio tandem, atque quissimo animo, se totam Deo, virginique matri commendans, e vita cessit; magno sane sul desideririo relicto: quod ea quidem sanctisiima, prudentissimaque Demitna, multis,excellentissimisque virtutibus ornata suerit.QuamRex ex animi sui sententia uxorem habuit charissimam . & foecundis.

simam. ac non modo sobolis, verum omnium etiam consiliorum,

laborumque participem de sociam. Vtpote qua ipsum bello paceq.

semper

319쪽

Decimus quartus. 279

semper secuta fuerit; & quam,neque continuae grauiditates; neque frequentes partus nouem enim edidit annis quindecim impedierint , quominus quandoque in tabernaculis, interque arm rum strepitum Pareret: ideoque perdigna, quae a Rege tenere reis damaretur , &filios videret, tot, tantisque Regnis decoratos.

Vnde a moesta, atque pullata ciuitate, in quam illa semper officio sa fuerat , perhonorifice, Regioque more, iusta ei facta fuere; a que ad Vallem bonam, quo ipsa voluerat coenobium id est sacrarum virginum ordinis Cistercientium in Catalonia) cum magna funeris pompa lata fuit, atque ibidem humata: culus obitum Rextulit . ut par erat, quam acer olssime; ac denuo iusta ei Valentiae fieri curauit; multisque diebus tristis,ac lachrymabundus fuit. Iam

vero idem Valentiae agens, cum in eo totus esset, ut susceptam tot ante annis expeditionem Valentinam ad finem perduceret; ac pauca quaedam ultra Sucronem oppida expugnanda essent; duo ad eum sarraceni venerunt ex opyido Biario, quod in extremis Regni finibus versus Murcienses latum est, atque arce inprimis munita protectium. Ij ex primatibus oppidi se esse professi sunt, atque

cognatione, affinibus,dc familia potentes, ut mediam fere partem oppidi comprehenderent; esseque in ea sententia oppidanos significarunt, ut oppidum cum nullus esset, neque ex valentinis.

neque ex Murciensibus, qui defenderet, Regi tradere vellet: freti iisdem conditionibus, quibus Setabitanos, Regem illos admissu rum. Sed facta prius fide,vera esse,qua de se illi praedicarant , Rex illico Setabimcum magna manu peditum profectus est; indeque sumpto equitatu , Biarianis se postridie in oppidum venturum,'

per alterum eorum, qui ad se venerant, nunciari fecit, retento altero , tauquam obside,ac futuro etiam itineris duce .. Vbi vero

in conspectium oppidi Rex venit, oppidanos permultos in a mn esse , atque ad dimicandum , potius quama ad pacate excipi eo dum , paratos inuenit. Tum Rex Sarracenum, ad eos permisit ire; at illi intentis in eum hastis, Regios appropinquare prohibebant. Admiratus Rex , suamque fuisse deceptam

expectationem ratus , castra in itinere Moxenti j oppidi, citra fluuium pontivisit; ibique se ille triduo sarracenos expectans conti-

320쪽

nuit. Vbi vero eos frustra prestolatur,collustrari omnia circum oppidum loca iubet,atque in collem quendam oppido propinquum,

qui arci imminet,interiecta convalle,castra mutauit; eaq. vallo ci

.cummuniri secit, animo non abscede di inde,nisi capta arce,atque diruto oppido; ad idq. reliquum equitatum ab urbe eo venire ius st;proptereaquod ex paucis interim commissis praeliis cum oppidanis intellexit, strenuos sexcetos equites inueniri inter eos qui tortissime dimicarent. Quo tempore rigente bruma , atque frigore

seviente nopportuna erat in monte castrorum collocatio ideoque

Rex breui oppidanos oppugnare statuit, adhibitis machinis in ea partem collis, quae arci e regione imminet; quin & uniuersum equitatum media in convalles pactari iussit, ut praesidio esset peditibu; in montem,ubi arx posita erat,secreto ascendentibus; scilicet ut &debiliora arcis loca explorarent, & rimas , quas machina,& balistae facere ni inspicerent, irruptionemque,si qua fieri posset, tenta renuac etiam ut e summo iugo oppidum,eiusque,ad oppugnandum, ptiora loca deligerent.Noctu igitur de tertia vigilia,emisIb equita

tu uno simul tempore,a machinissetque a peditibus coepta est oppugnatio. Verum ut primum audita tormenta, Sc machinae fuere,

tam repentina suit oppidanorum equitum in nostros irruptio, ut turbatis equitibus, necesse fuerit plerosque sauciatos, sese recipere, peditesque interim, qui in montem 1scenderant, dubia adhuc tu ce, cognito periculo, dilabi , bc per diuersa loca in castra reuerti.

Sed iterum ac saepe,contendente Rege, atque continuis eiusmodi irruptionibus oppidanos vexate , neque permittente eos pecuaria & apiaria,quibus maxime viuunt,exercere, factio, quae sarracenos

ad Regem miserat, praedicata eius clementia , & liberalitate erga Selabitanos,ausa est deditionem populo suadere . Quo annuente, prefectus arcis non parum conquassatae eosdem illos sarracenos ad Regem remissit, ut dicerem. Biarienses cum eorum oppido sese ei dedituros,si iisdem, quibus Setabitanos conditionibus, reciperet: Placuit Regi conditio,eamque ratam se habituru promisit,ac protinus oppidum,cum magno omni u applausu,ingressus est: quo potitus, oppugnationi Regni finem imposivit Ac proptereaquod illud extremum Regni esset,le proximum ciensibusi resectam arco

SEARCH

MENU NAVIGATION