Bernardini Gomesii Miedis ... De vita & rebus gestis Jacobi 1. regis Aragonum, cognomento expugnatoris. Libri 20. ..

발행: 1582년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Tertit S.

occasionis rerum nouarum,quam illi oblatam libenter arriperent. Quae omnia tametsi Regi notaurant; eique iniuriactab utroq. acceptas augebant at ea in pr senti premere commodius duxit: sperans non defuturam sibi idoneam occasionem aliquando , ut de

Α honesijsaltem insolentia poenas sumeret. Itaque illis non expectatis , cum iis tantum copiis, quae e Calabonia sibi praesto fuere, de quas ex Aragonia duxere Blascus Alago procerum potetissimus; necnon Artallus Luna,& Atho Focius ij namque ante praestitutam diem, non Turolium, sed Hortam , Regem privenere ingressus est fines Valentini Regni , secundum oramimaritimam, regionis Ilergaonum ; ibique omnem depopulatus agrum, praedaque facti,ad Peninsulae promontorium castrametatus est: quod illud totius ors, terra marique specula sit, de quasi custodia confinium a natura sita: ideoque a Rege Valenti , tanquam pracipuum Regni propugnaculum summa cura custoditum, eoque ipso magis etiam a Iacobo expetitum . Est enim illud magnus quidam mons, seu potius saxeum quoddam Sc immane monstrum, ex rebus interse,quasi contrariis cogestu quale ex pr senti descripti

ne, quam nos ibIdem commentati sumus, atque Obrarum, neq

alibi usquam repertum similem eius situm, aliquato fusius hic explanatum, facile erit colligere. Si quide moles ipsa, qua mari prominet , atque Balearium maiorem, ad Orientem Solem, directo respicit; ambitu quidem mille, diametro vero , quod inaequale sit solum, quingentis passibus constat. Estque altissima& acuminata paululum, atque omni ex parte, nisi qua domicilia continentur,

praerupta, quamque totam pene mare cingit indeque Peninsulam Vocant:tam paruo enim terrae spatio cu continenti committitur,vis pius, excrescentibus fluctibus,prorsus abeat in Insulam;talisque nunc quoque manu facta est. Montis preterea lata est excelsitas, Ut praeter amoenissimum inde aperti maris prospectu,facile sit,aduentates naues,ad tringinta fere milliaria, a summo iugo prospicere. In cuius vertice area tam lata est, ut in ea potuerit arx amplissimabatque inexpugnabilis extrui ; oppidanis quidem, sola ea parte montis, qua continens aspicitur, quae quodammodo decliuis est,'

ad habitandu relicta;per hanc enim unicus est in oppidumjogres-

72쪽

,8 Liber

sus, unaque porta validissimo aggere munita; suaque fossa Se ponte ab eadem continenti distincta. Qui net utrobique maris, leuadextraque, tanta est altitudo, ut minoribus nauibus portus fiat; ex eo quod, dempto Subsolano, cui est apertus, a reliquis ventis etiaterrestribus tutus sit; nauibus hinc inde , commutato mari, o lecta montis , a tempestate protectis; atque ab hostilium qu que incursu nauium, beneficio arcis, defensis. Sed quae in ea monstrosa apparent, sunt duo in primis. Alterum, cauernarum adra dices montis Dequentia , quae mari ita peruiae sunt, ac penetrabiles, ut fluctus maximo cum Demitu et stu, ac etiam infinito saxatilium congestu piscium,subtiis per excavata foramina erumpant, utpote quibus tantopere Intus contusae rupes ne hiscant quidem, feci constipante salsuginei, multo magis obdurescant. Alterum est fons magnus aquarum maxime dulcium, et limpidissimarum; qui ab ima quoque mole e rupibus, mari interfluente, emanat ad solius arcis, ac oppidanorum usus enatus; cum sese protinus estundat in mare: ut appareat natura, in muniendo loco, artificio quasi usam fuisse. Cuius profecto inexpugnabilis molis natura haud incomperta fuisse creditur Benedicto Papae, cognomento Lune: Aragonensi. Quo maxime tempore nota est historia , sed breui nuc percurrenda)Apostolica Petri Sede Pastore carente, et Cardinalibus in partes diuisis ac varias interse electiones commoliem tibus; ab eorum parte Auinione congregata, electus ille fuit, ac Pontifex renuntiatus: qui protinus pro tali se gerens, solaque Hispaniae, et Aquitaniae obedientia contentus; quoposset tutius di ntificio fungi munere, in Peninsulam se recepit. Vbi Palatium cum teplo magno,ex secto lapide quale extat ta magnifice edificauit,ut et dignitati summae, et Cardinalibus ad habitacium suffecerit. Sed cu ex tribus electis duo alij cesserint; seque decreto Constantiensis Concilij, Pontificatu abdicauerint; Luna, neq. Concili j exhortationibus, neq. anathemate, seu minis; neque demum Sigismum di Imperatoris rogatu, qui e Germania Perpinianum, eius abole-di sciunatis caussa venerat,a proposito dimoueri potuit. Nec d bium, quin situs loci inexpugnabilis, atque inde secuta animi securitas , in tanta eum pertinacia confirmauerit. Vt igitur redeamus unde

73쪽

Tertius. D

uode diuertimus, eiusdem loci situm optime conspicatus Iacobus. postquam totum circum Vastauit agrum, atque Peninsulam obsidere parat, acerbus de iis nuntius Valentiam allatus est, atque ut res solent fama crescere,non modo ea pugnatam Peninsulam a Iacoboised eius quoque exercitum iam urbi imminere perlatum fuit. Hoc nuntio Zeitius Abugettius RexValentiae,atq ciuitatis primates cum vntiauerso populo tam consternato fuere animo,tatusq. ab eis clamor, de eiulatus comotus,ut postquam sequeti nuntio inuentu est, ne q. Iaco bum,neq. eius exercituPeninsulς fines pertrasisse sed in eius obsidio ne esse statim legatos miserit,qui inducias cu Iacobo facerent ac modo ab oblidione recederet,quintam parte Regiorum portorioru Valentiae,& Murci ,quotannis eidem pendendam promitteret.Quibus postulatis annuere Iacobo visum est no modo commodum, sed petaquam honorificum. proptereaquod opinione potius,quam ferro, taprospere bellum vix coeptum conieceritiaiq. hostem, quem aliquam do invasurus esset, animo iam consternatum haberet.Sed haec quo felicius gesta liint, eo aequius est ea procul a fabulis abesse. Nam quanquam in historia Regis,qua nostra sequitur,nulla de hoc Peninsulam, bello fit mentio, nisi de portorijs,ut diaeimus Jacobo a RegeValentiae concelsis , ob factas inductas i eaque reS non minimam parere possit dubitationem mihi tamen gestum illud ,atq. armis confectum fuisse inultis de caussis persuadeo. Tum quod illius, nostri l. teporis scriptores qui Iacobi res gestas accurate conscripserunt, huius quidem belli, atque excursionis in Peninsulam eSpresse meminerunt: neque delendum est in multis,quod ab uno fuit praetermissum: Tum quod bellutantummodo apparatu,seu Ostentatu, etsi induciarum caussa esse 1 o. tuit at pendendorum portoriorum,quae a solis victis dari solent, illud nisi illatum, gestumque,caussa esse non potuit: ac nisi ob redimendi Peninlulam aut maximum aliquem exercitu aceruicibus auertendi Iacobo concedi illa non debuerunt. Nec obstat quod Rex affirmat, ipsum venisse Turolium qu5 proceres ad apparandu bellu comeaturi fuerant, eorumq' cunctationem, & commeatus consumpt ionem.

induciarum atq. differendi belli caussam fuisse. Nam ut breue admodum est iter a Dertosa in Peninsulam, ab ea jue in Turolium , sic potuit utrunque maturissime effici : ac inducias, de quibus ad Peninsulacceptum

74쪽

6o Liber

coeptu est Turolij pangi : quod in eavrbe permulti essent viri graues.

potentes, atque bellicarum rerum experientissimi , qui Regem non modo,opibus,sed consilio iuuare postent. Est enim Turolium urbs celebris in montanis Aedetanorum locis sita,atq. Valentinis e regi ne ad Aquilonem posita quae iam tum annis prope centum abAragonensibus,&Nauarris e Sarracenorum manibus erepta, ab eisdem coli coepta fuerat.Cuius ubertate agri,ac pecuaria re,& lanificio, praecipue vero assiduae Valentino Regno parta praeda, aucti ciues . urbem sibi, tum aedificiorum splendore, tum magnificaTemplorum structioneium robore & amplitudine muroru,pulcherrima,ac muniti Isima

construxerunt,eaq. generis,atq. familiaru claritate nobilissimam reddiderunt.Exquo multa circu oppidula & pagi ,horumq. municipales&rusticani homines,ciuiu in administrada beneq. gerenda Repub

prudentia Sc magnanimitetem admirati,voluntaria cum ipsis locietate coierunt; et sq. res suas gubernandas tradiderunt .Hoc igitur foedere municipiotu ad aucti Turolenses,vsqueadeo viribus,armisq. valuerunt,ut subinde eoru Reges, praesertim lacobus, ut ipse attestatur, ad omnes in Valentinos sulceptas excursiones,nullis, siue equestris, siue pedestris ordinis militibus,qua Turolensibus usii fuerint bellicosioribus de fidelioribus:atq. hinc est,quod ipsos ampli oribus, qua caeteros Aragonie populos, priuilegiis immunitatibus'. donatos inuenimus ac non modo in comeatu, bc frumetaria re suppeditada ad bellu eol- defuisse largos,sed cosilio&prudelia in deliberationibus Reges multu iuvasse coperimus. Meminit quippe Rex cuiuida nobilissimi ciuis Palchasij Muniocij, olim Petri Regia alunt adeo diuitis,magnanimiq. ac li beralis,ut ex propria re & opibus,Regi multa vim auri accomodauerit;necnon commeatu, & cibaria Regio exercitui ad dies amplius

viginti prirparauerit.Cuius etiam Paschasij ut in pr claris eius est monimentis pronepos fuit Aegidius ille Sanctius Muniocius, siue Munionis,ut dicunt, Canonicus Barcinonensis, qui in eadem Peninsula ab illo ipso Benedicto Pontifice creatus Cardinalis, illo vita iuncto, a Collegio Cardinalium electus ac summus quoque Pontifex renunciatus fuit . quo Pontificatu, vise, prosedando schismate rabdicaret; a Romano Pontifice Balearium Episcopatui fuit praefectus. Rex igitur, siue Peninsula, siue Turoiij, inducijs cum ipto Valentiae pactiss

75쪽

Tertius. Q

ctis, exactis iam diebus vigi nil, quod fuerat tempus praestitutum proceribus, Paschasio , aliisque Turoiij optimatibas in gratiam receptis, Caesaraugustam Petere decreuit. Vbi Ferdinandus MAhonesius constiterant: aci quos fama etiam peruenerat de rebus

a Rege puero, viriliter feliciterque gestis; deque indaciis a Rege

Vale lati e tanto cum honore Iacobi factis ; atque portoriis una datis; necnon de obstrictis illi Turolensium animis ad omnem contra Mauros expeditionem suscipiendam. Q. res utrumque vehementer exussit: contra vero aesaraugustanorum animos mire erexit ast emque fuere omnes pietate maxima erga Regem ι tradereque ipsos valde coepit eorum , que a Ferdinando&Ahonesio in Regem patrata sunt: quos iam populus maledictis incessere,&quasi invehi in ip bstentauit.Vnde Ahonesius licet conscientia conuictas, popali tamen furorem ac Regis iram volens eludere, cum expeditis equitibus sexaginta, ut potentiam ostentaret ;ium. Eho sibi Sanctio fratre Episcopo Caesaraugustano , Turolium ad Regem profectus est, cunctationis suae caussas redditurus. Quo ipso tempore Rex Turolio profectus, Calamociam eiusdem itineris oppidum ingrediens, Ahonesium venisse intellexit: statimque Rex accedentem illum, qua solitus erat humanitate excepit; atque interrogauinquonam tam valde bene armatus, confecto bello, atque inducijs factis, procederet Gui Ahonesius grauiter a que leuere respondit: se,una cum Sanctio fratre,dc equitatu petere Valentiam, ut excursionibus Mauros infestaret. At Rex praecepit ei, ut una secum repeteret Barbaguenam oppidum duobus fere inde distans passuum millibus: quod multa sibi cum eo communicada essent ; atque in praesentia procerum, qui secum aderat, pertrastanda.Quo audito Sanctius Episcopus salutato Rege,abiit Cutandam oppidum suum prope Turolium situm. Sequebantur autem Regem Blascus Alago, Artatus Luna, Ahonesi aemulus, Atho Focius, Ladronius Attalidius Gudalius, & Peregrinus B lasius , proceres fidelissimi , quos Rex secum manere iusserat, animo, ut rei exitus indicauit, capiendi tantum, atque in custodiam de vincula coniiciendi Ahonesium , quem constans fama erat,suisse caput totius coniurationis Alagoni, contra Regem ini-

76쪽

ci Liber

is,atq. Caesaraugustae facta. Itaque ingressi Burbaguenam in pslatio Templariorum , quorum id oppidum erat, substitere. Vbi relictis in atrio equitibus Ahone iij, quasi quod breui a Rege esset

expediendus ille qui ense duntaxat, atque militari sago inclutus erat; cum Rege simul in palati j triclinium ascendit. V bi considenatibus ipsis, atque proceribus in altera triclinii parte cosistentibus, Rex conqueri de Ahoneso, ipsumque duri ulcule increpare coepit, quod eius eulpa & exemplo malo iactum sit, ut neque ipse. neque abi conuocati proceres Turolium conuenerint , ad bellum Mauris inserendum; ideoque amilla ampla illius conficiendi occasione ob illorum moram, coactus,ipse fecerit inducias; quibus illum stare quidem, non rumpere deceret. Rogauit ideoque,ut ab inccep desisteret, neque ius a se datum, ullo pacto tentaret violare. At Ahonesius regredi reculabat, affirmans multos cum Sanctio fratre fecisse sumptus ad eiusmodi expeditionem suscipiendam;neque haberet unde posset illos, praterquam praeda facta ex Mauris re fice re cui respondit Rex subiratus,induciarii foedus nullo fieri posse modo irritum ; idcirco a protervia discederet. Sed renitente adhuc Ahonesio, cui Rex statura corporis fere par

erat, quamuis annum nondum natus decimum octauum, manibus illum apprehendit, at lue a Rege captum ipsum esse, teneri l. dixit. Verum Ahonesio illico capulo ensem tenente, eundem quoque Rex simul prehendit, neque evagina, aut balteo educere ζermii sit. Quos cum inter se quali colluctantes vidisssent qui asta-ant proceres,sinistras sagis inuoluunt, gladios'. distringunt ;ati. relictis illis, e triclinio exeuntes, pro ianuis consistunt ine quis ex A honesianis impetum faceret in Rege. Sed audito clamore , relintellecta, quadraginta ex ipsis ab equis descendentes, ac per medios irrumpentes proceres, triclinium intrarunt: iamque Ahonesum de manibus Regis quadam cum reuerentia eripere conabaatur ipsis interim proceribus rem intuentibus, neque te Regi adiudigentibus avtpote inermibus contra armatos parum proiecturis

Tandem ab equitibus Ahonesius a Rege suit exemptus, qui protinus ascenso equo e Burbaguena cum luis abiit. At vero Rex maiori succenius ira; inuentum equum cuiusdam equitis Alatronen, sis alcendit,atq. ut erat armatus Ahonestium secutus est: que subse-

77쪽

Tertius. Q

quuti fueriit,Gudalius pomarius, dc Fos ius,cu quatuor equitibus, ac postea Blascus Alago, reliquique proceres. cumq. anteis Iet Focius, duo ex Ahonestanis impetum in eum facietes sauciatum ab equo deturbarunt.Cui adfuertit Blascus, de Artalus, Ahonesianis ulterius procedentibus. Rex vero cum Cud alio, Sc Pomario tantum perlecutus ea A honesium . quem breui spatio ante se viderat cum viginti equitibus per accliuem montem pergere iter ad Cuta dam oppidum, quo paullo ante venerat Episcopus; dc in quod se ille recipere festinabat.Interim Blaicus Sc Artalus, citatis equis,cuimminerent Ahonesio,idemq. respicies eos magna post,sequi, se, equitum manum autumans, ac neq. fugae, fesso equo, ei se locum; in collem proximus ese recipere decreuit cui unus ex suis ab equo delitiens nunc Ahonesio tradebat, ut se fugae daret. Sed occurrentibus Blasco de Artalo, impeditus est. Iam q. Ahonesianis saxorii coniectu, Regijs ascensum prohibetibus, i ple Rex i tergo collem constandit, ac vi primit sele Ahonesio in conspectu dedit, is protinus a suis derelictus est; uno dutaxat Peregio Meetquita consistete,ac rei exitii ea pectante. Interim Sanctius Luna,vnus cx regijs equitibus lancea latus dextru Ahonesij perfodit : quo lethali vulnere saucius ille, statim collu ePi amplexus, ab eo sese in sinistram partem demittens semianimus in terra cecidit. Ouod Regi valde graue fuit capi illii, non occidi cupienti.Vnde ab equo de fili es, ac procumbens cum lachrymis eum coplexus est,eide ex animo condolens ac leniter increpans,id sua ipsius culpa factu fuisse, quod euasisset, si dictis monitisq. suis paruisset. Quo tunc peruenies Blasiacus, Jamore magno Rege alloquens, Umitte, inquit, nobis leone hunc lacerare, tot Regis iniurias illius interemptione vindicaturis: iamq. illii hasta cofigere niteli Blasco sese Rex opposuit: inquiens, cotine te Alago,non enim Ahonesii,sed me feries. At vero Ahonesius Deo primu deinde Regi, se sua l. omnia comendas,debilitatus ex profluuio sanguinis conticuit.Tunc Rex illu, obligato vulnere,equo insidere , atq. tenente ipsum consessore, Burbaguena vehi iussit: sed cu sanguine deficiente spiritu, mortuus est in itinere. Vnde Rex cadauere allato, Daroca venit, ibiq. illud maiore in te

plo Virginis honorifice sepeliri curauit.

78쪽

6 BER NARDINI GOMES II MI EDIS, ARCHI DIACONI

gestis I A C o B I primi Regis Aragonum,

cognomento expugnatoris.

LIBER IIII M p E L ICI Ahonesi nece: ad quam pro

pria ipse culpa duci visus est, triplex illa coniura torum in Regem machina, tu Sanctij inuidia Labricata: tum Ferdinandi ardore promota , tum denique Ahonesij sagacitate absoluta, funditus euerta fuit; atque unicuique ipsorum sua quo poena, & ignominia inflicta. Nam de Sanctius vehementer Alio nesij exemplo commotus, perpetuo sese a prasentia, dc conspectu Regis abduxit: dc Ferdinandus illius etiam gratia priuatus, populorum simul Sc amicorum fide destitui se vivit: dc nisi Regij demus anguinis intercessisset cognatio, haud dubium, quod acerbiores uam Ahonesius Ioenas ipse pertulisset. Quamuis cautum hinc uerit a Rege,cui temper idem suspectus, ac infensus extitit; ut neque abdicare se sacerdotio, neque ad aliud aliquod amplissimum accedere eidem permitteretur.Sed ipsius patientia de benignitate Regis factum est, ut non ab aula, non a cosilio, nec a Regia consuetudine dimoueretur. Quinimmo Rex quadiu instabile ipsum atque animo fluctuare vidit, bello paceque se semper sequi iussit: atque suorum etiam consiliorum, simul & honorum participem effecit. Itaque Ahonesio mortuo, posteaquam Rex ut diximus cadauer eius deferri Darocam, ibique sepeliri, ac iusta ei fieri iussit: iam nullo illius legitimo haerede relicto, iure ad se omnia eius oppida pertinere decernente consilio, in eorum possessione venire statuit. Quapropter Boleam inprimis insigne oppidum , cae propinquit, quod erat Ahonesj, capere, illud l. antequa qui Lpiam ex proceribus dari sibi peteret, aut Ahonesij uxor, seu illius

- frater,

79쪽

Quartus. 6s

frater Antistes Caesaraugustanus , occuparent, Regno adiungere decreuit quin Sc recuperare etiam duo illa Regna Sobra bij,& Ripagurtiae quae Ahonesius partim oppignerata sibi a Petro Rege quondam ad Idube dense bellum proficiscente;partim iure stipendiariorum equestrium retinuerat: Stultum esse, inquiens, se, nondum stabilito Regno, neque pacatis rebus, aliis Regna concedere. Ac quoniam in his e duobus Regnis, multa quoque oppida seu urbes continebantur, quibus olim confisus Ahonesius magnis spiritibus assumptis in Regem coniurarat, non amplius alienanda illa sed ad ditionem Regiam redigenda, eique in posterum applicanda esse constituit. Parvo igitur collecto exercitu, Boleam haud multum de eius deditione dubitans contendit; Legatosque adtentandum Oppidanorum animos pr misiti Verum multo aliter res succelsit . Nam Ferdinan. dus,audita Ahonesij nece, protinus Regis mentem suspicatus, cum magna militum manu, commeatu , bc re frumentaria, sese

in oppidum immisit sperans , suscepta eius defensione, ac nullo in Ahonesti locum legitimo succedente haerede, se, non modo omnia illius oppida , & duo Regna occupaturum, sed Regias quoque vires oppugnaturum; fretum ope,&auxilio Caelaraugustani Ant istitis, qui potens erat, atque fraternae ulciscendet caedis desiderio flagrabat; ac etiam Moncadarum, aliorumque utriusque Regni procerum , quos beneficijs sibi devinxerat. Vnde cum non modo Boleae ; sed uniuersorum Ripagurtiae, &Sobrarbis oppidorum auxilia implorareti ea Omnia lese pro eo contra Regem munierunt. Cum igitur Rex oppidum, propugnatore Ferdinando, bene munitum inuenisset, ultra progredi Hatuit; ipsas Ripagurtiae , &Sobrarbi j arces , &munitiora loca inprimis expugnaturus: quo tempore duodevigesiimum vixdum annum habebat. Verum Ferdinandus ira adhuc exardescens in Regem , ob Ahonesii necem 1 ae nonnihil sibi ab illo metuens, apertissimo iam odio u armis ipsum persequi deliberauit: neque se destiturum accepto interminari ausus fuit: quoad illum Regno expelleret . Quod facile fore factu putauit

80쪽

sue Liber.

gacitate longe inferiorem &quoci exsuperiore Regni procuri: tione, plerosque proceres sibi non defuturos certo scisset. Vnde de facile machinatus est Caesarauguitanorum , dc reliquorum fere totius Regni oppidorum a Rege defectionem, excepta urbe Calataiubio, v t historia fert Regis atque ut alis quoque scribunt,

Albarragino Sc Turolio,aliisque. Iamque ut Catalanos tentaret Ferdinandus scripsit ad Guillermu Moncadam, exsuperiori bello a Rege vehemeter offensum,ut ad se quantis posset armatorucopiis veniret, nec interpolita mora fuit, quin a Guentu is maturarit. o audito Rex expeditione montana relicta, in planitie descendit, ad oppidum Almu deuarum indeque Pertulam concessit. Eo tempore Rai mundus Folchius Vicecomes Cardo v-na cum Guillermo fratre,ac sexaginta cataphractis, ad Rege veanit,eique sese ad omnia paratii simu obtulit. Huius aduentus Regi valde gratus fuit, proptereaquod Rai mundus tanti esset apud

Catalanos,ut multi eius exemplo Regem sequerentur. Inde praecepit Rex ut Blascus Alago,& Artatus Luna,manerent in praesidio Alauouae oppidi contra Casaraugustanos ; cum Rege vero mansere ex proceribus Atho Focius, Rodericus Liciana,& Laadronius omnium fidelissimi. Per id tempus Sanctius Ahonesius

Pontifex Caelaraugustanus, magnam militum manum coegerat ex his, qui ex fraterna factione supererant qui neque sacri tui muneris,neque debitae Regi obseruantiae memor,armatus ipse, ac

noctu Crsaraugusta profectus,ad oppidum Alcubterrum quod noluerat te antea Caesaraugustanis adiungere, contendit, illudq vi captum diripuit: ac quoniam quadragesimale ieiuni j sacrum

tunc agebatur, ira furens,iam iustum,se,contra Regem, perinde

ac contra Turcas', bellum facere publice profitebatur , ut milites ab omni direptionis culpa absolueret; adeoque ipsis licere omnia , ut ne esu carnium , Vel diebus prohibitis , interdici: tam sanctam contra Tyrannum , pro salute Reipublicae operam nauantibus, constanter asseueraret, quinimmo coelestia se

in eo bello sequentibus promittebat. Ad haec Caesaraugustani, ut conspirationis suae signum aliquod praeberent, armati iterum urbe exeuntes , Castellarium oppidum non longe ab Alauona situm

SEARCH

MENU NAVIGATION