Bernardini Gomesii Miedis ... De vita & rebus gestis Jacobi 1. regis Aragonum, cognomento expugnatoris. Libri 20. ..

발행: 1582년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Quartus. 6

Ea situm petieie: seque in insidijs collocarunt i praemissis paucis, qui fele Alauonensibus ostenderent, ut quibus prouocati illi oppido exirent, atque in insidias inciderent. Quos ut primum

Blaicus,&Artalus conspexere, rem, ut fuit, sulpicantes, paucis in praesidio oppidi relictis , cum uniuerso equitatu noctu de tertia vigilia esressi , traiecto Ibero fluuio, sub auroram som-ns oppressos Caesaraugustanos de improuiso aggrediuntur. Vbi adeo valide a Regiis pugnatum est , ut reportata victoria, par tim capti, partimque occisi fuerint ex illis plusquam trecenti, reliquis sese in fugam coniicientibus . Quae victoria Regi admodum grata fuit, eo quod reliqua municipia & ciuitates, tanquam membra deuicto capite, male sibi ominaturae essent . At interim Rex, quandiu se Pertusae continuit, balistas, aliaque magnae tormenta bellica construi fecit; eaque imponi plaustris ad ciscumvehendum iussit; quod magno sibi illa usui fore, ae necessaria dignosceret aditantum , tamque diuturnum indictum sibi a coniuratis bellum gerendum i ad quod plane sustinendum' adeo incitabatur Rex , ut tanquam palma , quae insurgit oneri: quo maius atque atrocius illud erat, eo magis inuicto e isset, atque praeparato animo ad sese defendendum. Itaque Pertusam profectus , una cum Folchio Vicecomite ac suis , Pontianum'oppi dum propinquum aggredibus, breui fuit expugnatum. Inde venit Cellas oppidum cum arce munitum , Pertusae etiam proximum. Vbi prolatis machinis; balistis , alijsque tormentis indebiliores muri partes, & in arcem directis , die tertio, ex quo moenia quati coepta sunt, praefectus arcis cum Rege pactus est , sese una cum arce M oppido dediturum illi, si intra octauum diem sublidium sibi non mitteretur . Conditione accepta, Rex pridie eius diei, quo deditio constituta fuerat, dimisso ibi exercitu,

cum paucis reuersus est Pertulam , ut Pertusanis una cum peditibus oppidorum Barba,ij, & Bemegalij, quos colligi iusserat, insequenti die ad oppugnandas Cellas properarent. Quo ipso

articulo temporis, Rege in aede Virginis orante , duo armati equites , citato cursu , Pertusam veniebant : utpote Peregrinus Atrosilius . dc eius frater germanus Egi ius , qui Regem

82쪽

adeuntes renunciarunt, Ferdinandum & Petrum Cornelium iunctis copijs cum Oscensibus,& Casaraugustanis, venire festin, ter suppetias Cellanis asserentes,neque procul abesse. Quare intellecta, continuo Rex quatuor dumtaxat adiunctis sibi equitibus,

Cellas ire parat , Pertusanis se sequi iussis cum ijs, qui a Beruegulio de Barbastrio tunc Pertusam venerant. Itaque in castra Rex veniens, ubi Folchius, eiusque frater Guillermus,& Liciana cui e- liquo exercitu ante Cellas substiterant, cum equitibus non plus mctingentis, peditibus vix mille de sexcentis perdinadum, Ze Caesi augustinos ex pes are decreuit; neque quadruplo maiores deo scutatas,ut ferebatur, ciuitatum phalanges extimescebat Sed potrus Pomarius, summus Regis consiliarius, homo grandeuiis , ebelli experientissimus, considerans Ferdinadi exercitum esse Regio , & numero, armorum genere longe superiorem, impendereque Regiae personae manifestum periculum, eundem est adhortatus , ut quamcitissime in propinquum montem coscenderet. ubi natura loci tutus, sese ab exercitu, Se ira Ferdinandi defende ret, donec supplementum copiarum ex oppidis accederet. Cui Rex viriliter animoseque respondit. Verus, ac legitimus Arago, num Rex ego sum,Petre, in eos iustu, & legitimum meum exerceo Imperium, qui cum veri mei subditi sint, tamen iniuste comtra me arma sumunt: vel potius tanquw serui nequam, conIra dominum conseirant. Quapropter iustiore quam illi caussa fretus ipse, non dubito, quin diuina ope fat, ut cum tam paucis, multitudini, atque exercitui ex seruis perfidis collecto facile resistere possim. Proinde stat sententia, me hodie, aut expugnare oppudum i ut ante eius moenia occumbere . Quare tuum , alioqui s-dele , ac prudens consilium , in aliud tempus magis profuturum asserua. Haec cum dixisset Rex, animotior quam unquam, aciem ad oppugnandum, perinde ac si praesentes essent hostes, instrux in quibus non comparentibus, labente die, oppidum una cu arce,ex pacto ab eius prefecto fuit Regi traditu, atq. a direptione seruata, Captis Cellis R ex Pertusam reuersus est, quo ia peruenerat Aspargus Pontifex Tarraconesis, vir pius,& sapies, Regiq. ut diximus, cognatione coluctus qui auditis Otrouersiis inter Ferdinadu, &R

83쪽

Quartus. 69

gem, ex quibus tanta indies sequebatur rerum perturbatio, atque populorum in partes distractio; subindeque apud Catalanos, Ret

gia quoque autoritas magna ex parte minuebatur, de componendis rebus agere tentauit. Veruntamen cum tam exulcerato inter sese uterque animo esset, ac Ferdinando tam persuasum regnare,

quam Regi nihil de iure suo, ac possessione Regni amittere; re infecta,Tarraconem remigrauit. Interim Oscenies amissis Cellis in partes diuisi erant; atque in Regiam abire multi conabantur , sed in plerisque Fernandina vincebat: proptereaquod Ferdinandus ab eo tempore,quo Montaragoni j Abbas religiosus agebat, Olcensium animos largitioni bus, milleque promissis ad te pertraxerat;

meditans iam tum animo,quae postea re fuit executus. Vnde,ut in conuentibus saepe fit,maiore parte meliorem vincente, Fernandina superauit: ideoque nouas res in Regem Olcenses machinari coeperunt. Itaq. cosilio habito, subdole tractatum est cum MartinoPerexolo Regio ciuitatis Praetore,& alijs Regiaru partium,ut Regi renunciarent,se esse veros ac fideles illius subditos; cupereque ipsum venire ad se, recepturos magno plane cum honore & applauiu; de quae vellet facturos sine cunctatione. Haec ubi resciuit Rex,ut ingenio erat facili, atque summo animi candore praeditus nihil mali de Oscensibus suspicatus,illico, dimita exercitu,ne cum eo timorem populo inijceret, quam paucissimis comitatus, Olcam profectus est.Cui viginti urbis magnates extra portam, ad eremitorum Salasium obuiam processere, ab eisque honorifice exceptus Rex fuit; atque ab eodem illi rursum benigni Isime admissi: idemque, quo illos tanquam subditos fidissimos amore prosequeretur, humani Lsimis quoque verbis expressit; atque iunctis sibi Roderico Liciana,&Blalco Maza proceribus , necnon Assalidio Gudatio . dc Peregrino Bolasio Aulae praefectis, urbem intrauit. Quo die populus latitia effusus fidelitatis clara signa dedit: verum nocte ad arma est conclamatum , atque ex popularibus armati centum ante Palati j fores pernoctantes, & quasi excubias agentes substitere. Horum perfidiam Rex intelligens, atque magno se in periculo esse animaduertens ; dum dies fuit, dissimulanter , ac tereno vultu,ciuitatis magnates ad se venire,atque Senatum conuo

84쪽

Liber

cari iussit. Ad quem uniuersa ciuitas ἰ & promisicua multitudo conuenit in atrium palatij, ubi Rex, ascento equo, indicto silentio, sic est allocutus; Viri Oscenses, neminem vestrum ignorare arbitror, me verum, atque legitimum Regem vestrum esse: vosque, vestraque omnia haereditario iure possidere: quandoqui. dein decimaquarta iam aetas agitur, ex quo maiores nostri, recta,

nunquamque intercisa lerte , hoc Regno potiti sunt; per quam, longissima temporis praescriptione intercedente , tam archa Imperii nostri cum obsequio vestro lecuta est germanitatis colligatio ivica tanquam naturalis , atque innata animis , cuiuis contanguinitatis connexioni sit longe praeferenda: quod haec dirimi tempore possit; illa vero natura iit indiliolubilis, ac soleat indies ma

gis magisque crescere . Quamobrem vehementer', ac semper desideraui, ex meo erga vos amore elici vestram , atque totius

populi placationem de cum honore utilitatem ; ad easque parandas de confirmandas, iura&priuilegia vobis a maioribus nostris concessi, a nobis augeri , si modo expectatam nunc mihi fideli tatem pariant vestra inuiolata hactenus erga eosdem maiores Sclides&obedientia. Quo plane minus debuissetis vos tam pac tum Regis vestri ingressum, quem tot, tantisque laetitiae atque palcis indici js excepistis; rursum nunc armis, de apparatu bellico deformare;ne de vestra erga me fidelitate ullam mihi diffidendi oe casionem daretis , maxime vero cum ad vos ipse non inuocatus, sed rogatus omnino Venerim I atque vestro demum debito , depromitio obsequio confisus, dimisso exercitu , urbem hanc non diruturus, sed amplificaturus intrauerim. Haec cum dixisset breui a magnatibus responsum fuit Ile , Regium, atque propitium eius animum erga Oscenses magni semper habuisse : eoque magis nunc , atque in posterum habituros , quod claro suae erga Oscenses charitatis argumento tam lenibus ad eos locutus sit verbis; proinde consilio habito,voluntati eius satisfacturos. Vnde in et les

Abbatiatus Montaragoni j ingressi, logo se ibi spatio temporis, e

pectante Rege continuerunt tuereq. inter eos,tum varii, satisq. pugnantes habiti sermones contradicentium, tum Regias partes defendentium auditi clamores: Fernadina factione tame, cuius nutu

85쪽

Quartus. Ti

omnia tunc gerebantur, superante. Ac neque interim defuere. qui rumores spargerent, & cum contentione assererent, Rai mundum Folchium Vicecomitem, aucto Regis exercitu, venire

praetextu liberandi Regis, ad urbem diripiendam. Vnde tumultu

Orto in populo, ac conclamatis armis, Rex pacatos eos esse; atq. se praese ite,nihil tale a suo exercitu timere iussit: iamq ad comitia redierunt;sed commotis subinde animis, atq. ad retinendum Rege, vi subornati a Ferdinando erant,intentis, distulere cosilium, quod opportunitas tunc non esset ad respondendum, atq. coitutia dimiserunt; Rexq. iterum sese in pal liu recepit; dispositis, qui ante Palati j atq. cubiculi fores, custodias & excubias agerent. Erant autecum Rege Rodericus Liciana,Blascus Mago, Gudalius, ac etiam Rabaeta vir prudentissimus, qui Regi erat a secretis. Quo tum aduenere Bernardus Guillermus. Regis auunculus, Sc Raimundus Mompellerius, Regis quoq. ex matre frateriquin dc Lupus Ximenius Luesanus,qui cum satis bene armato paucorum equitatu, V

bem, nullo prohibente,ingressi sunt. Ex quo denub orta est in pol

pulo seditio, atq. armorum strepitus auditus; id l. aperto iam ani mo retinendi Regem. Nam protinus vicatim catenas, S arm menta dis ostierunt, ne equitibus vllus pateret exitus; fuereq. vrbis portae simul occluis omnes. Id Rex intelligens, insigni in eos

usus est stratagemate. Parari quippe conuiuium opulentissimum, atq. epulas , dccibaria multa undiq. conquiri iussit; ad illud l. magnates aliquot inuitauit;vt de ipsius praepropero abscessu iuspicionem populares deponerent. Interim Rex,sago arrepto, de ascenso equo, at . Rodericus & Blascus, alij . tres equites, per secret8s, ac decliues urbis calles,ad portam Isuetam, qua itur Boleam, deicederunt. Quam tametsi clausam; at praesidio tamen vacuam inuenietes;coactus est custos eam aperire: qua patete, continuit se ibi Rex, donec reliqui aduenere equites, qui foras egressi sub meridiem in ipso feruore Solis inspectante populo, leto cursu, via ingressi sunt, uoad Rai mundo Vicecomiti , cum uniuerso exercitu properanti acti obvia, Pertusam remigrarunt. Per id tempus,nuntiatum est Regi Honorium Romanum Pontifice e vita migrasse quo nuntio Rex valde moestus fuit: proptereaquod suae, atq. Mariae matris res

86쪽

illi maxima curae semper fuerint sac nisi impeditus bello fuisset,

haud dubie iusta eidem perquam solenta fecisset. Interim succes sori Pontifici, se, suaque omnia multum per literas commendauit;

omnemque obedientiam, suorum quoque Regnorum nomine, amplissime exhibiturum promisit. Caeterum cum tanti sibi esset, res Regni componere, atq. tam immoderate agitatum, de fluctu tem Fe rd i nanci i animum pacare is enim iam solus erat, qui communem rem perturbabat controuersias exortas denuo inter ipsum Sc Nunnium consobrinum Sanctii nuper mortui filium

sedare curauit. Neque enim aptioribus armis deuincere se post rinuenit, contumaces,totiesque in se conspirantes Ferdinandi,aliorumque malevolorum animos, quam patientia dc magnanimitate: quibus summis ad regendum virtutibus ipsum adolescentiae ardorem, cui maxima inest consilii imbecillitas, ita temperabat , ut praecox in eo ratio omnia suppleret: ac quanquam Ferdinando,obstatem, despectui Rex erat ; tamen ob ingeniti, admiratione simul&timorem afferebat. Tametsi Rex eiusmodi contemptu Ferdinandi, totiesque exprobratam sibi pueritiam, cum iam esset adolescens, nimis egreIerebat: verum quemadmodum Ferdinandus ludibrio habebat puerilem aetatem, tanquam ad regendum ineptam: sic rursum Rex sperabat fore aliquando, ut Ferdinando capularem , ut probrum obi jceret, similique ratione, qua olim Salmctium, ab omni ipsum Regni procuratione amoueret. Nam ad eundem modum illius etiam assedas, Aragoniae Sc Cataloniae proceres,quibus olim despectui quoque Rex fuerat, extrema iam ta- te assectos ab se abiecerat. Quamobrem ne ea quidem Gate,a senili , id maturo officio desisteret, una cum superioribus controuemsjs,alias longe maiores, quae inter Folchium Vicecomitem, de Guillermum Benearnensem inueterauerant; de quas ijdem apud ipsudeposuerant, stibi dirimendas assumpsit. Hae namq. in caussa fuerant,ut uniuerti Catalonia, cum maxima Regiae autoritatis diminutione,in duas factiones esset diuisse. Itaq. Folchius eiusq. frater Germanus Guillermus, una cum ijs, qui eorum partes sequuti, dana acceperant, atque maximam suarum rerum iacturam fecerant,

iubente Rege, inducias ad decem annos cumBenearnensi, dc suis

fecerunt,

87쪽

Quartus i

ncerunt; ut tam diuturna cessatione belli pax confirmaretur da tis tamen a Folchio castellis quinque, cum totidem filijs optimatum obsidibus ea lege ac conditione, ut intra quinquennium, seruata pace,quotannis unus cum Castello obses liberaretur. Quod si quinqueni j tempore, rupto foedere, fuisset aliquid a Folchio, aut a suis in Benearnensem, suosue commissum; castella Folchij, una cum obsidibus,amissa censerentur: nulla ite damnoru compensandoru ratione habita; quod communia, fereque squalia utrinque passi fuissent: cum aliis etiam variis conditionibus, quas longum esset, ac superuacaneu recensere: nisi quod recisa omnino, atq. reuocata fuere omnia hinc inde inita ante pacta, iura, ac de inferemdo bello promissiones; saluis tamen Regis iuribus , ac denuo eide ab omnibus publica fide praestita . Quibus sedatis controuersiis,'

quae antea Ferdinando adiumento fuerant ad tranquillum Regis Imperium perturbandum; exin deprimi Fernandina factio, Regia vero pars vincere,atque extolli coepit. Ac demum ipse Ferdia nandus non minus tolerantia stegis, quam sua ipsius conscientia conuictus,prosessus est, se Regi publice fidem dare velle: atque comissorum omnium veniam petere. Tametsi hoc ipso tempore, Caesararaugustant,atq. Oscenses,&Iaccenses, qui Ferdinandi pa tes sequebantur, solent inter se inito foedere, conuenere Iaccae, qu urbs est ulterior,& Aquitaniae proxima, in med ijs Pyren i montibus , tamen in planitie sita, ubi mutuo data fide publica, inter alia promiserunt, te, sibi nunquam defuturos ; sed pro communi peculiarique, uniuscuius'. ipsorum bono, omnes umul propugnat

ros contra quoscunque, cuiusuis ordinis, aut conditionis existeret,

qui eorundem Rempub. quoque modo perturbare tentaret. C ius conspirationis caput Caesaraugusta fuit: caussae vero feruntur,

inprimis tam diuturna Regnorum in partes diuisio: tamque ins lens subinde, atque acerba nimis, cuiusque partis in contrariam irruptio 3 ab omnique non modo iure&iustitia, sed honestate de religione discessio. At vero Rex,qui tum agebat Pertusae, audiens eiusmodi conuentus,se inconsulto agi,suspectos habuit, quod i tellexit illos, non ta suaseonte, &bono publico ciuitatum, quam occulta Ferdinandi, dc suorum machinatione; ac neque ut sese de Eue fende-

88쪽

Liber

fenderent ab excursionibus, sed ut paratiores inde, atque expeditiores ad ostendendum essent initos fuisse. Verum Ferdinadus iam aetate grauis, adeoque labore,& itinere ambitionis defessus, inulta secum animo versans,ac videns se,cum superior factus esset ordine, tamen fortuna semper esse inferiorem: ac rursum Regis res,non fortuna, sed cum summa animi virtute, diuinitate suada regi ac defendi,mentem, suarumq. rerum quas proram alio dirigendam putauit: neque deinde tam quicquam cordi habere coepit, quam omni regnandi spe abiecta, sese Regi subdere ac reconciliari . Quae plane omnia cum Guillermo Mocada,& Petro Comnelio, qui eius partes sequuti, a Rege etiam alienato erant animo. communicauit: facileque ipsis, qui similibus etiam laboribus fricti erant, persuasit, ut ae reconciliatione cum Rege ageret ad id ltractandum Oscam simul petiere; indeq. legatos Pertusam ad Rogem misere, qui renuntiarent, se Oscam venisse, esseque conco des, & paratissimos, ut vere, & ex Uimo, eius Reg iae voluntati, de arbitrio sese omnino submitterent; atque commi morum, quora

vehementer eos poenituerat, veniam ab eo deprecarentur: modo

extra Pertusam,quam sibi habebant suspectam, liceret ipsum adire paucis comitantibus equitibus; dum non pluribus quoque ipse eo perueniret.Proinde data facultate,se illico ad eum concessuros Qua legatione publice renunciata, ab uniuersis proceribus fauste, fesciterque acclamatum est; proptereaquod ex huiusmodi reconciliatione Ferdinandi summa totius Regni pax,atque tranquillitas consequeretur. Ac protinus de consilio procerum, permisit Rex Ferdinando cum sociis venire ad se, in proximum, atq. imminentem Pertusae montem Alcalatensem, septem dumtaxat comitato equitibus; Rege cum totidem illo ascensuro. Itaque cum Rege venere Folchius, & eius frater Guillermus, Atho cius, Rodericus Liciana L adronius, quem Rex in historia, nobilissima stirpe ortu affirmat:tum & Assaidius Gudalius,&Peregrinus Bolasius,cum

alio, cuius nomen non extat. Ferdinandum vero cum Benearnem

si,&Petro Cornelio , sequuti sunt Ferdinandus PereZius Pina, ali A. ad eundem numerum . Igitur accedens Ferdinandus , stimplex,ac demisi' vultu, cu socijs, a Rege exceptus est humanissime; ac quo

89쪽

Quartus.

ac quo magis Rex eos familiariter ad colloquendum prouocaret festiuos sermones i nterposuit, limitibusque ab eisdem responsium: est. Tametsi uniuersa demum consuetudo, a Ferdinando eo de uoluta fuit: vi lupplex a Rege peteret dari sibi veniam , ac coma missa a se suisque, obliuioni mandari,atque in pristinam ipsius gratiam omnino restitui. Dcberi hoc sibi, ut patruo,ut alumno, ut ludi plici. Regiaeque eius Maiestati vehementer, atque ex animo addi cto . Id ipsum deprecatus est pro Guillermo Moncada, suppliace,ac eandem simul veniam po iccnti, cuius subditi, alioqui omnium Hispanti: procerum potentissimi ,sidcli Opera perpetuo ute retur. Quibus idem Gallier ua simili quoque usus animi demissone subiecit notum esse Regi,quanta,quamque coniuncta gene sis cognatione eius maiores attingerent Comites Barcinonenases, Regis quoque maiores, illiu quo Principatus conditores; de berique sibi ex eo maiorem gratiami ac Vel propterea maxime re. stituendam,quod accessione potςntatus Benearnensis, totius Vacsconiae primatus maiori potcntia facultate rerum inseruire Rogi possit. Se enim hactenu , qu Cuzque secerit, non laedendi, sed se te potius ab eius ira defend endi cauisa iecisse. Quod si aliorsum accepta illa fuerint, ac vitio data sibi, Veniam tamen ab eo pro se,sulsoue deprecarii promittereque, se, nullo. Vnquam tempore belb

nearnensis cum reliquis,in grati m Regis restituerentur , deinde ut de controuersi js,negotium alioqui grauissimum, iudicibus committeretur , postremo de noui ciuitatum molitionibus, id Regi, arbitrio declarandum reseruaretur. Ijs deliberatis, atque Ferdinando expositis Rex magna cum alacritate, perdinandum, Guiller mum.&Ximenium,aillosque Droceres, cum Regiam ipsi manum prius fuissent reuerenter Oscul4Π,Omnci ampleAus est: ac protinus

90쪽

Liber

uniuersas totius Regni partes laeta concordiae fama peruagata , sepaplicationes decretae, gratulationesque ad omnia Dei templa habitae fuerunt,miraque populi exultare laetitia coeperunt.Nam etsi controuersiae populares erant,etsi damna permulta,&compensationes difficillimae; pacis tamen studium,& cupiditas tanta erat, ut facilia factu fuerint,quae olim intolerabilia, de quam dissicillima videbis tur.Quamobrem Tarraconensi,& Ilerdensi Antistitibus, ac Mompensatio magno templi magistro, omnes controuersias dirimendas remiserunt; eorumque sententiae, publica atque communi fide praestita, stare promiserunt. Earum potissima, omniumque

difficillima fuit, compensatio damnorum, qua Rex pas Ius est ob coniurationem Ferdinandi, ac etiam Sancti j Ahonesi j Antistiti, Caesaraugustant,suo, atque Sanctia Peregiae relicts Petri Ahon et ij;

necnon ria Petri Corneli j,Petri Iordani, de G. Atorrellae nomine. Qua damna, urgente fico,reficienda erant: quin & mutua eorum dem inter se data fides, promissiones,de iureiurando confirmata pacta ad coniurationem, ante omnia rescindenda penitus,& abolenda. Ijs obiiciebat Sanctius, oportere quoque restitui Ahonesianis oppida de castella,quae Rex, mortuo Ahonesio, quamprimum vi ceperat I ac etiam magnam pecuniae vim , quam ab eo mutuo

acceperat; proque ea, oppida Sc castella quedam oppignerata iliti fuerant . Quibus auditis, ijdem ipsi iudices mature delibera runt; scilicet , ut in primis traderentur Regi a Ferdinando , Scalijs omnia coniurationis instrumenta, tam a proceribus,quam a ciuitatibus, quam a priuatis ciuibus, ubiuis stipulata;ac etiam Ferdinandus& alij publicam fidem una cum obedietia denuo Regi prγstarent; Rexque rursum Ferdinando, quo nullus illi erat cognatione propior, honoris gratia,triginta equestria Regni stipendia, ad annum dono daret, ab omnique ipsum laesae Maiestatis crimiane aliaque ob coniurationem culpa,libenter,atque ex animo absolueret,ic daret fidem posse in posterum Ferdinadum, sese illius Imperio commendare.Simili etiam pacto sancitum est anctium Antistitem esse in Regiam quoque gratiam recipiendu: ac propterea- quod iusto fraternae mortis dolore pressus fecerit quod fecit, extra omnem culpam ponendum: seque una, de sacrosanctam Cri

SEARCH

MENU NAVIGATION