Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

xso Disp. IV. . r. operandum ad extra. Sed collatio prae. mij est operatio ad extra. Ergo non potest ad illam ex operibus Christi necessitari; adeoque potest , non acceptatis o peribus, nihil illi retribuere . Distinguo

antecedens, non potest ab alio necessi axi, concedo . a se ipso, nego antecedens, ει cum illo consequentiam . Et ratio est,

quia Deus pepigit paetum sponte sua

cum aeterno suo filio , ut si carnem assumeret, & mereretur pro homine,illi redderet in praemium , non soIum eius re

demptionem, sed quidquid insuper pete xee , ad mundi speetans regimen, & Ecclesiae a se fundandae gubernationem. Ergo cum filius consenserit patri, & acce-sptauerit paetiim , cum titulo oneroso incarnationis, & mortis, adimpleta condi-xione , non potest pater non dare quod Promisit. Et haec est ratio, cur supra di- Nerimus, condignitatem operum Christi dicere etiam respeetum ad pactum, & divinam acceptationem , non quia ex hoe solo capite habuerint valorem ad prae mium, sed quia habuerint summam efficaciam, ut statim, posito operum Ualore, rependatur praemium, pro suo arbitratu. Quare illud pactum, seu promissio acce piationis , non dat operibus condignita

rem, quam habent ex se, sed solum effi- icaciam,& inimpedibilitatem. .V gςbdi , ς γ quia Valor operum asini isti est infinitus, deberet defacto asesequi infinitum praemium , ve sit aequale

152쪽

uaIori. Nego consequentiam propter traditam rationem, quia videlicet specta. hae ad summam dignitatem Christi merentis, ut praemium illi non rependeretur ad arbitrium retributoris, & iuxta proportionem arithmeticam meritorum, seclPro arbitratu suae voluntatis, ita ut nihi Iei negaretur si peteret, & nihil daretur, quod non peteret, quod est multo maius suam si illi eonnaturaliter rependantur infinita. Hoc enim modo, obligauit sibadiuinam omnieo tentiam , 8c totum gemnus humanum, illa ut sibi conformaretur in operando ad extra, & hoc ut nihil

posset ab iIIa obtinere, nisi per ipsum, quod valde conducit ad eius dignitatem , ut ab omnibus tamquam caput , Mdonorum omnium largitor honoretur Quamuis enim numquam obtineat pra mium cathegorematice infinitum, semper tamen meretur syncathegorematicε infinitum, quatenus quocumque obtento, potest adhuc obtinere maius, & maju quia umquam exhauriatur vis meritoria ipsius a

An Christus fatisfecerit de toto rigore iustitia t

VIdetur non satisfecisse, ut contendis Scotus, Durandus, Vasquea, Ga

153쪽

briel, Becanus, Medi na, Lorca, DeIugo, Molina,& alij plures Primo quia de ratione iustitiae est,quod sit ad alterum Sed

Christus elat Deus, cui satisfaciebat, pro nostris peccatis , Ergo non alters,sed sbi satisfaciebat, adeoque non ex iustitia proprie dicta, sed solum analogice, &fimilitudinarie .

a. De ratione satisfactionis rigorosae est, vi fiat ex proprijs Sed Christus non satisfecit ex proprijs bonis humanitatis, sed ex gratis acceptis ab ipso Deo . Ergo quia atisfecit ut homo , non satis socii ex iustitia :R teorosa iustitia exigit, ut solutio fiat ex bonis ita proprijs debitoris , venullo modo sint sub dominio creditoris. Ergo cum omnia bona humanitatis, siue physica, siue moralia, essent sub perfecto, di pleno dominio ipsius Dei,non potuit per i Ila fieri rigorosa solutio. q. Exigit, ut fiat ex bonis non debitis

alio titula, creditori, vel quae non possint alio titulo ab ipso exigi. Cu ergo chri- ,stus de heret Deo ex alijs titulis, quid- lqu1d poterat illi soluere, eius solutio noerat ex iustitia rigo rosa, quia poterat alio titulo exigi a Deo. . Potuit Deus non acceptare simplieiter Christi solutionem, illaque non Obsante, poterat punire nostra peccata, ad , quorum relaxationem ex iustitia non

senebatur . Ergo Christi solutio non fuit ex rigorosa iustitia , aliter obligasset

Deum

154쪽

De satisfactione Christi. Is 3

Deum, ad illam acceptandam . Conesusio . Christus fatisfecit pro nobis de toto rigore iustitia commutatiua . Ita . communiter Thomisti, cum Suario, Valentia , Arriaga, Granado, & alijs pluaribus . Probatur I. ex plurimis locis scripturarum, ut ad Rom. 3. Luam proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ijus,adosansonem iustitia fua,in remissionem praee-aentium de ictorsem Et ad Colossia. Delens chyrographum, quod erat contrarium nobis

ipsum tulit de medio a gens illud eruet lied hoc chyrographum no deleuit Dei sper liberalem condonationem, sed Chrimis per debiti solutionem . Ergo satisfecit de toto rigore iustitiae. Aliter non fuisset necessaria incarnatio diuinae personae , cum Deus potuisset pro suo beneplacito acceptare, ad condonandum de hi tum, quodcumque opus moraIiter honum cuiuslibet creaturae rationalis , quod supra vidimus esse faIsum. a. Illa satisfactio est de cum rigor a iustitiae, quae seruat omnes leges illius . Sed sati stactio Christi seruauit omnes leges, & conditiones requisitas ad perfectam iustitiam. Ergo fuit eX toto rigore iustitiae. Maior, & consequentia sunt euidentes . Minor patebit in solutione obiectionum , in quibus assignantur omnes conditiones requisitae, ad persectam iustitiam.

3. Vidimus an s. Christi satisfactio-G ue nem,

155쪽

rs Dio. IV. Art. VI.nem, ex infinitate valoris eius meritorii, non solum fuisse ad aequalitatem , reponendo quod fuerat ablatum per offensam, sed etiam superabundantem. Ergo Cum Deo non repugnet iustitia commutat tua,t,t fuse probatii in tract,de Deo uno clisp. 18. ar. . Christi satisfactio fuit, de toto

rigore institiae commutatiuae, quatenus Cliristus ex iustitia exigebat praemium. suorum meritorum,& Deus ex iustitia tenebatur illud rependere , ea plane ratione , qua D. Thct a. a. q. 6 I. an Φ. ad I. su per illud Matth 7Ωua mensura mensis ,

fueritis remetietur vobis , egregiὰ docet - Ilia forma iudicij diuina , attenditur seeun-dkm rationem eommutatiua iugitia , prout fellicat recompensat pramia meritis, ct supplicιι peccatis .

Adi. Nego consequentiam Quamuis enim Christus satisfecerit Deo,& ipse esset Deus, quia tamen satisfactio non prouenat a Christo , ut erar Deirs, ita ut Iolum eius diuinum suppositum in ah-straeto satis lacerit, vi principium νοή . t sed ab ipso, ut erat Deus homo in concreto, & ut Int in 'ece terminans humanitatem , ideo etiam ipsa humanitas, vesanctificata per sanctitate increatam,con currebat ad satisfaciendum. Ergo cum ipsa humanitas realiter distinguatur a Verbo , facit principium quod satis sa - ieiens, realiter distinetiam ab ipso Deo, cui fiebat satisfactio. Atque adeo vero h c satisfactio erat ad alterum , per ora minor

156쪽

Da satisfactisne christi. II nimodam adimpletionem huius primarconditionis. Quomodo autem concurreret humanitas , siue ut quo , sue quod, videbimus infra, cum agemus demerito Christi. Sicut enim Christus v re Potuit mereri, ita & potuit satisface' Te, eo quia potuerit nobis mereri de Condigno, extinctionem nostri debiti ad gehennam, & ius ad gloriam, clim vero habuerit in se distinctionem naturarum,& voluntatum, in eiusdem unitate suppositi, quam videbimus non repugnare

cum ratione meriti.

γ Ad t- Nesto minorem. Quamuis enim persona Uerbi non esset debita humanitati, quia tamen per unionem hypostati eam facta est illi propria, eo modo quosuisset propria , eius naturalis subsistentia, cuius defectim supplebat durina,qu cum illa unita est, non in propriam , sed in ipsius uti litatem, ideo reman fit eius proprietate , non quidem eXcelIentiae, qui remansit apud Deum inami sibiliter, sed proprietate vlit statis, quo ad dominum bassum , ut dicitur a iuris peritis, ipsius Christi,non vero quoad altum , sicut sunt propria quaelibet bona

cuiuscumque creaturae, quae cum fuerint a Deo, remanent sub eius proprietate φ .

excellentiae, & solum fiunt propria quoad viam, & utilitatem. Clim ergo Chrisus latisfecerit per opera, ut dignifica-- ta per diuinam personam sibi unitam s

157쪽

tatis, quae potest communicari Creaturae. Neque obstat, quod aetiones sint suppositorum, nam suppositum non operatur ut in abstracto , sed in concreto; & ideo operatur cum natura a se suppositata.

Multo minus quod dignitas suppositi in Christo , sit propria Dei, proprietate

identitatis, quia cum haec proprietaS utpote alterius generis, possit simul esse , cum proprietate utilitatis, ideo non aufert a Christo, lassicientem ad merendum Proprietatem , praesertim cum dignitas lpersonae Christi , non fuerit ab alio accepta, sed erat ipsius propria, & naturalis. Ergo quia ipsa persona facta est propria humanitatis, etiam dignitas ad satisfaciendum, erat propria hum natatis , quam ab alio extra se non emendicabat.

Ad 3. Nego consequentiam . Et ratio est, quia actio, qua Chistus fatisfecit, ita erat sub dominio Patris, & Spiritus Sa cti, ut esset etiam sub aequali dominio ipsius personae Christi satisfacientis, quae simul cum aliis duabus, faciebat vn m

dominum indivisum, & unum credit Lem. Ergo non erat simpIiciter sub dominio alterius ι aliter non essent simur unus, & idem Deus. Quod si oppon3s cum Vasquio,esse necessarium ad rigorOsam solutionem ex iustitia, non solum ut fiat ex propriis, quae non sint subdo- minio creditoris, sed etiam quod bona

quibus soluitur , non accipiant valorem

ab ipso creditore, cuiusmodi videntat r fulse

158쪽

De satisfictione Chrisί. III fuisse opera Christi, quae habebant va lorem a deitate, cui fiebat solutio . Rese pondeo, quod persona Christi, ut Deus,

erat creditor, & ut terminans humanita

tem erat soluens , & simul ex se dignificans sua opera . Ergo eorum vaIOI non erat ab alio, sed ab ipso operante . Dices, iustitia debet esse ad alterum redistinctium. Sed persona Christi, ut terminans naturam humanam,non est altera

a persona Verbi, ut in se subsistente. Ergo uon potuit illi ex iustitia satisfacere. Vnde infert Vasqueri principium quo proximum: fuisse solam naturam humanam, ut sanctificatam deitate , seu diuino supposito,quod ait esse solum principium remotum salilaetionis, per communicationem idiomatum. Nego minorem. Quamui* ςnim persona Verbi, in abstracto sit semper una , & eadem, tamen iri concreto est valde diuersa. Siquidem veterminas soIam naturam diuinam, non est composita, sicut est ut terminans etiam , naturam humanam, per quam termina,

tionem facit compositum christi, iii qus est duplex natura, dupIex voIuntas, duplex libertas, adeoqsse iurium diuersitas. Quia ergo persona Verbi, ut latis facies, accipitur in concreto, & ut composita ex duplici natura, & ut creditor accipitur in abstracto,ut in se sola subsistensis ideo inter satisfacientem, & creditorem, datur sui ficiens distinetio ad iustitiam, Iice e

persona diuina satifecerit ut principium

159쪽

Is DUp. IV Art. n. Ριoιι proximum, simul cum natura humana, adeoque sati fecerit ut Deus homo, sicut statuimus ar. S. Ad q. Dico, antecedenS esse verum , si procedat de titulis iustitiae, cum non a

possit una solutio extinguere duplex cle-hitum ex iustitia. Et ideo si debeo Caio

Centum aureos, ex titulo emptionis ipsius equi, non possum soluendo illos,existinguere aliud debitum , quod ex illo Contraxi, ex titulo dotis , quam illi de-heo, eo quia meam sororem acceperit in uxorem. Si tamen procedat de aliis titu Iis, ut misericordiae, religionis, obedientiae, gratitudinis &c. est omnino falsum. cum sit in confesso apud omnes , posse eamdem solutionem fieri ex iustitia , &obedientia, aliter non possent subditi recurrere ad superiores, ut imperent debitori solutionem, quia vel non teneretur debitor obedire, ne obediendo faceret Corra iustitiam, vel superior non posset

illam soIutionem praecipere, quia per hoc ipsum redderet illam impossibilem , quae sunt absurda - Cum ergo Christus satisfecerit morte, ad quam ex iustitia non tenebatur, eo quia mors soli peccato de-heatur, licet potuerit a Deo exigi, eX om

hedientia, misericordia &c. ideo satisfe- Cit ex rigore iustitiae, cum huiusmodi ritu Ii inducant obligationem diuersi ge-

neris . Unde intulimus in tradi. de paen. posse satisfieri, etiam per opera praecepta.

160쪽

De satisfactιone Chrisei, Is 'dare templo centum aureos, & deinde ex contractu, vel delicto deberet eidem centum aureos, non posset unica solutione, sati facere utrique debito , licet ex capite voti, non teneretur ex iustitia . Ergo non est vera doctrina . . t r Nego consequentiam , Primo quia ν' vovens obligatur ex iustitia, saltem ipsi Deo, ad reddendum quod vovit, & ideo potest a Deo cogi, &ni soluat, etiam puniri. Neque obstat, quod creditor non possit illum cogere, cum votum IlIi non innotescat; siquidem ius actitium in rem, non acquiritur, nisi per acceptationem,& consensum utriusque contrahentis , Mideo quia rectores templi , ob ignora

tiam voti , non consenserunt , non fuit consumata acquisitio talis iuris Caetera si cognoscatur votum, & rectores non dissenserint, possunt voventem cogere ad

soluendum, quod est signum obligationis

derivantis ex iustitia, quod euertit assumptum Vasquii in antecedenti. Deinde hi tituli, cum sint eiusdem generis, licet nati ex diuersa causa, non possimi subordinari. Ergo non tendunt in idem numero, sed in omnino diuersum Atque adeo illi centum aurei, qui sunt obiectum voti, non sunt obiectium contra his, di ideo debent geminari. At in casu nostro, cum

tituli sint diuersi generis, possunt ad iu- uicem subordinari: & ideo si Petrus debeat centum Cato ex iustitia, videndo eius paupertatem, etiam ex misericordia

SEARCH

MENU NAVIGATION