Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

rpo Disp.V. Art. II. xinius in log lib. I. disp. 3, ara Io. ad η. Et ideo non solum respectu diuersorum, sed etiam respectu eiusdem obiecti, pose sunt associari. Necessitas autem, &libertas, quia habeatur potissimum a princi .

pio, & a cognitione, siue indifferenti, si. lue determinata , non possunt in unum Coalescere, propter oppositionem , &contrarietatem, quam dicunt in operante, in ordine ad posse, vel non posse aliter operari. Ad 3. Nego antecedens, cum in trac. de Deo uno, statuerimus , hab, tum theologiae esse ad quate speculatiuu,& nullo modo praeticum. 2. Conclusio , Christus meruit per omnes

actus, quos elicuit, virtutum infusarum , per quemcumque actum liberum, etiam naturalem, quem elicuit ut viator , G primo in Atanti vita, que ad mortem inelusue .

Probatur prima pars, quia omnes a chis ab illo eliciti virtutum infusarum , erant moraliter boni, liberi, & habebant omnes alias conditiones, requisitas adactum meritorium, ut patet. Ergo erant meritorij, ut fuere aetus obedientiae, religionis, orationis, humiliationis , &C. Probatur secunda , quia amor naturalis Dei, & quicumque alius aetus virtutum acquisitarum, immo & quicumque alius actus naturalis, ut comestio, somnus , la-hor, &c. qui libere a Christo fiebat, referebatur ad finem supernaturalem, MIicet actu non referretur,ob dignitatem

diuini suppositi, acquirebat proportio-

. nemo

172쪽

De merito Christi. I7Inem, valorem, & condignitatem ad praemium, ut supra dictum est, sicut ipsa humanitas ita deificabatur, ut omnia alia dona illi deberentur,tamquam naturales Proprietates Pobatur tertia, ingressus in

mundum, hoc est in primo instanti suae Conceptionis , quia Chistus habuit per feetum usum rationis, fuit ab illo libere acceptatus, ad gloriam Dei, & mundi

Tedemptionem , ex motivo etiam obe-cii entiae, & religionis ad patrem aeternum, Cuius erat filius naturalis , ut colligitur ex illo Io. I 6. Exivi a Patre , ct veni in mundil. Ergo fuit aetus meritorius. Quod idem dico de eius praedicatione , miracu- Iis, passione, & omnibus alijs. Ergo in omnibus merebatur. Et ratio est, quia in primo vitae instanti habuit scientiam infusam, qua clare cognoscebat diuinamhonitatem, simul cum visione, qua illam intuebatur, & pIenitudinem gratiae impellentis ad actus honestos. Ergo statim

Potuit, non solum ut comprehensor a. mare Deum, sed etiam ut viator, amare suum statum miser ijs obnoxium, in mun

cii redemptione,ob gloriam Dei,qui sun eaeius meritorij , & nulla in illo indigebant temporis successione . Probatur vltima, quia instans mortis, erat V Itimus viis terminus intrinsecus. Ergo nulla est ratio, cur per tale actum, quo voluit mo

ri, & de laeto mortuus est ,ad obedienduPatri, non meritus fuerit; & ideo dicitur

ad Phil. a. Factus obediens Mue sd mor

H a tem

173쪽

I7r, Disp.V. Are. II: mortem autem erucis, propter quod i Deus exaltavit ilsum , comprehendet do etiam mortem, ut causam meritorias

exaltationis. Deinde redemptio fuit ilconcessa, in praemium meritorum. Ergquia communiter a patribus redempti tribuitur eius morti, & actioni maxime

omnium redemptiuae, ut ait Aug. tr- 1 F. in Io- Ο mors, unda mortui reui cunt, &canit Ecclesia , mortem nostram moriendo deirruxit, eius fuit mors maxime merito. ria .

Dices cum Gonetto, In instanti motatis, non fuit anima unita corpori, sed separata. Ergo non suit vivus, adeoque non erat viator. Distinguo antecedens , in instanti intrinseco, nego: in extrinseco, concedo antecedens, quia instans extrinsecum erat primum instans, post actum moriendi, in quo cessauit status viae, a.deoque meriti ; instans vero intrinsecum fuit v Itimum vitae instans. Sicut ergo meruit in primo vitae instanti, in quo eius anima uniebatur corpori, ita meruit in ultimo, in quo anima a corpore separabatur, in quo poterat quidem dici, quod

moreretur, non vero quod esset mortuus,

quod solum suit veri ficatum in alio in uanti sequenti. Et sic conciliantur au istores quoad hoc. AR-

174쪽

An Christus meruerit sibi beatitudinem essentialem, gratiam habitualem ἐ

VIdetur meruisse, ut contendunt ΑΙ-

herius, Matro, Bassolis, & Gugliel. de Rubione , Primo quia perlaetius est Irahere aliquid ex merito, quam sine illo. Sed Cnristo tribuere debemus,quod est perfectius , si nihil obstet . Ergo cum Potuerit hahere utramque ex merito, &nihil obstet, dicendum est, utramque sibi meruisse, 2. Christus per motum liberi arbitrii, se disposuit ad utramque recipiendam , ut docet Angelicus hic q. 3 q. ar. 3 Sed dispositio est causa illius, ad quod disponit, ut idem docet I. p q. 62. ar. 2.ad 3. Ergo cum Christi dispositio fuerit supernaturalis , & personae Deo gratae,& prior natura ipsa gratia,fuit vexa causa meritoria illius. 3. Ita se habuit Christus ad haec, sicut ad suam sanctificationem-Sed fuit sanctificatus ex propria dispositione , tamquam per modum Pe Resiorem sibi conuenientem, adeoqueae ineruit suam sanctificationem . Ergo etiagloriam , & gratiam. q. Christus habuit aetum scientiae infusae , distinctum a vi sione, & actum voluntatis humanae,distinetum a voluntate verbi diuini, etiam ab

175쪽

initio, Ergo potuit per illos disponi , 8

mereri gloriam , & gratiam. Conclusio. Christus non meruit sibi spariam huitualem, gloriam anima essentialem , quamuis absolute log enito potu Ilus mereri . Ita Suariu S hic dis'. q. feci. I. & a. quem sequitur Gonetius disp. a L

Probatur prima pars non quia vira

que connatui aliter, ut proprieta S sequeretur ex umone, ut aliqui dicunt, cum

etiam 3Ioria corporis ta I iter sequeretur, licet ii Iam meruerit, ut infra ) quia vel meruisset gratiam habitualem per aetus praeuios ad illam , vel per aetus consequentes Non primum, quia cum actus praecederent omnem gratiam,fuissent pure natura Ira, utpote pendenteS a s Ia cognitione naturali, & voluntate ab illa cirecta. Sed hi actus non fuerunt in Chri. sto , primo quia in primo conceptionis instanti , non habuit cognitionem pure natura Iem , quae cum Pendeat a phantasmatibus,debet esse illis posterior. Et deinde quia licet admittatur haec cognitio, ut infusa, & independens a phantasmati hus, haec non potuit esse causa cognitio nis supernaturalis, qua Christi anima

Deum videbat . Ergo non potuit esse prior illa prioritate naturae;& multo minus prioritate tcmporis , quia ratione unionis, debebatur Christo connaturaliter visio, seu cognitio supernaturalis.

Ergo sicut unio praecessit omnem cogni-

176쪽

De merito Christi. ἔ7 tu,nem, ita vi sio praecessit omnem cogniationem naturalem, respectu cuius habuit potius rationem causae, quam effectis. Neque potest dici secundum , quia cum meritum sit causa, & via ad praemium , debet esse illa prius, saItem natura . Sed actus posteriores gratia, ex qua digni fisCantur ad merendum, non possunt esse causa ipsius gratiae dignificantis , aliteresseeius causaret suam causam . Ergo non potuit illam mereri , de Iege ordinaria

per tales aetus.

Neque obstat, quod aliquando opus vepraemium , potuerit efiicere aliquid de. Praesenti, ut diximus in tr. de praed. Siquidem cum tac prae uisio sit actus essentialis Dei , spectabat ad Christum , ut di centem diuinam personam; adeoque fui se

set ident i ficata,cum obiecto primario eius visio is, quae proinde etiam ut talis,pra cessisset omnem eius cognitionem natu ratem,qua Christes erat meriturus, adeoque abstulisset ab illo rationem meriti, respeetu gratiae habitualis, connaturaliter resultantis ex yisione, quae sun datur in

unione . Hoc non valet de praeuisione

nostrorum operum , quae cum sit diuina , di penitus distincta ab operante , non tollit ab illo virtutem meritoriam, quam solum attingit extrinsece , & potius res pectu illius,ut actu operaturae,habet rationem posterioris, ut ibid diximus, solum secundum terminationem , S: denomina'

tionem .

177쪽

1 6 Disp. V. Ar. III., Sed neque potuit mereri beatitudine essentialem animae. Primo quia nullus actus intellectus prior fuit in Christo vi

sione Dei, prioritate naturae, non

uia spectabat.ad eius dignitatem,& pereetionem; ut prima eius operatio esset visio Dei, sed etiam quia lumen gloriae est prima proprietas,eonsequens ad gratiam consumatam, cuiusmodi est gratia , quae resultat ex unione physica cum Deo. Ergo priusquam Christus intelligatur operari ut viator, intelligitur formaliter ut heatus, secundum animam , adeoque eius beatitudo essentialis, quia prs cedit omnes eius actus meritorios, non potuit eadere sub eius meritum. Praeterea prius est, regulariter loquendo, quod natura rationa Iis subsistat in se , quam quod libere operetur, & ideo etiam in diuinis , necessaria sunt priora liberis ,& prius Deus subsistit in perso is , quam Operetur ad extra. Ergo prius natura humana Christi, debuit habere diuinam subsistentiam, per quam in se terminaretur,&suppositaretur, quam quod libere, adeoque meritorie operaretur . Sed per termination E intrinsecam diu ins subsistentiae,debuit habere omnes proprietates,qus connatura liter cosequuntur ex tali unio ne, & intrinseca terminatione, cuiusmo di sunt beatitudo essentialis , & gracia habitualis. Ergo prius illas habuit, quam mereretur, adeoque non potuit illas me-xeri, ex suppositione quod illas de faeto

178쪽

De merito Christi. 177

habuerit , & quod Deus illas non impedierit, sicut de laeto impedivit ad finem

redemptionis humanae, redundantiam beatitudinis in corpus. Probatur secunda pars , gratia habitualis, & beatitudo essentialis, licet con. naturaliter exigantur ab unione hypostatica , non tamen sunt cum illa essentialiter connexae. Ergo possunt simpliciter separari, adeo ut sicut dantur de facto in sanctis , sine tali unione , ita daretur unio in Christo sine illis, cum Deus, sa item ad tempus, possit absolute loquendo, rerum exigentus non satisfacere, ficut de facto non satisfecit exigentil , quam hahebat beatitudo animae Christi, ut redundaret in eius corpus. In tali casu potuisset Christus per scientiam infusam , di auxilia interna Dei ita operari,ut me-xeretur haec dona . Ergo potuit illa sim

pliciter mereri . Quando ergo diximus, quod Christus illa non meruerit , nec mereri potuerit, locuti sumus , ex hypothesi, quod illa de facto habuerit, in primo suae conceptionss instanti. Non desunt tamen qua sustineant, quod etiam in casu quod illa habuerit, potuerit illa absolute mereri, ut Gonetius, Gibbo, &alii, quorum unicum sundamentum est ,

quia coexistentia temporaria non repugnat, quo minus actus honestus supernaturalis, mereatur praemium, pro illo eo

dem instanti, quo illud habet, ut patet in augmento gratie,quod datur in praemium

179쪽

r g Di . V Art. m. actuum intensiorum ipso habitu supernaturali, licet actus, & augmentum sint in eodem instanti reali, ita tamen, ut actus sit prior natura tem augmento. Quamuis enim de lege ordinaria, scientia infusa svi de facto accidit, praesupponat in Christo gratiam habitualem,& visione beatificam, tamen potuit a Deo aliter fieri, itavi illa esset prius natura, qriam hae, quae proinde rependerentur in praemium illorum actuum, quos Christus potuisset elicere per talem scientiam , & gratiani in

ternam actualem.

Sed haec opinio mihi non probatur , primo quia fieri non potest , ut aliquis sit in termino , & ad illum moueatur. Ergo si Christus ab initio fuit in termino suae beatitudinis essentialis, non potuit ad illum merendo moueri. Neque valet effugium Gonetti, quod hic motus essee instantaneus, siquidem alibi saepe probauimus, omnem motum esse essentialiter successuum. Ad instantiam de augmento gratiae, dico it Iud fieri tu instanti reali

sequenti ad meritum, & non in eodem, ut patebit in loco. Deinde quia meritum

debet esse simuI cum spe praemii assequendi ; spes autem non potest esse de eo, quod actu habetur. Verum de hoc fusius alibi. Vnde patet solutio primi. Cum enim Christus de facto habuerit haec dona ab initio, & numquam fuerit sub eorum prim tione, non potuit illa mereri, quamuiN

180쪽

De merito Chrsi. Trypotuisset simpliciter, si aliquando illis

caruisset.

Ad Nego maiorem, eum sit eadem ratio de merito, & dispositione , ut optime probat Suar. hic di in. qm a. ad a. Ad auctoritatem D. Thomae dico cum eodem ibid. illum esse Iociuum, non de dispositione praeuia per modui cauta prae- Parantis animam, sed de consequente, quq sit veluti ornans,& consumans ipsam saaetificationem, eo modo quo actus primus perficitur a secundo . Quamnis enim aclispositio, ex vocis institutione, videatur significare aliquid praeuium , tamen aliquando accipitur etiam pro effectu , inquantum hic ornat, & vltimate perficit subiectum, in quo causa est operata , ut aperte docet idem D. Tho. hic q. 9.ar. 3. ad 2. in quo ait, dispositio se habet

μέ perfectionem dupliciter, uno modoscut υia aurens ad perfectionem: alio modosicut esse- 'sus perfectione procedenr. Et post multa concludit, In Chimsimul cumscientia beatitudinis , manet Iehem ia indita , non quasimia ad beatitudinem, se quasi per beatitudia

Unde patet se Iulio tertii. Cum enim Christus haberet sanctitatern increatam , independenter ab omni sua dispositione, etiam eius sanctificatio , immediate pro ueniens a sanctitate Uerbi, exqua habuit glatiam habitualem,iuit taliter independens Ergo retorquetur argumentum.

SEARCH

MENU NAVIGATION