Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

iso Di m. Ar . VI. ad illum subleuandum, potest i Ili solue re quae debet ex iustitia . Ad 3. Nego antecedens, eum opposi- . tum statuerimus ar, I. Vnde corruit con. sequentia.

162쪽

De menio Chrini. QV0 Christus Dominus pronii

his fatisfecit, operibus merito rijs, ideo ad exactam inteIligenet tiam quaestionis de satisfaetione, necessario adnectendam puto questionem de merito , quod in hoc solo differta satisfactione, quod opus ut merito rium, respiciat pr mium , & ut satisfactorium , offensani, & ideo idem opus potest esse simul & meritorium , & satisfactorium, ut probatum est in tr. de paen. QuaeremuS erao primo, an , & quomodo Christus mereri potuerit & deinde me ritorum obiectum considerabimus.

ARTICVLVS PRIMUS.

An, ct quomodo Christus mereri potuerit φVIdetur, Christus mereri non potui pse, Primo quia comprehensores mstreri non possunt, cum ad merendum

163쪽

3 ει . Disp. V. ar. I. essentialiter requiratur status viae . Sed Christus a primo suae conceptionis instanti, fuit comprehensor, per visionem heatificam. Ergo mereri non potuit. Σ. Christus non fuit liber, eo quia erat imis peccabilis. Cum ergo libertas sit necensaria ad meritum, aliter actis naturales essent meritorii, mereri non potuit. Christus ut Deus non erat Deo subi ctus Ergo non habebat superiorem,a qua

reciperet praemium suorum operum,qua proinde non erant meritoria. q. Non potest a stignari , per quos actus Christus

meruerit, quia vel erant actus propria idiuinae persons assumetis, vel actus naturq assumptae, vel utrique communes Nossi primi, quia erant diuini: neque secundi, quia natura humana non erat principiuquo illorum , cui soli conuenit mererit neque tertis , quia ad quatum eorum

principium quod erat Verbum , quod

mereri no poterat. Ergo per nullos actus potuit mereri. s. omne meritum ordis natur ad vitam aeternam . Sed Christus illam mereri non potuit, eo quia illam essentia Iiter habuerit, ex unione cum diuina persona Ergo non meruit. 6. Est de ratione praeimj, ut promissum moueae ad operandum. Sed Christus non potuit moueri ex promissione praemij ad operandum, cum diqnitas filiationis natura- Iis, illum assiduo determinaret, ad Op randum propter finem prς stantissimum,

nempe ob solam Dei gloriam, a quo re

164쪽

De merito Chaisti. io 3

cessisset, si fu i siet operatus ob spem prς-m ij . Ergo quia meritum ordinatur ad premium, Christo nullatenus potuit con

uenire .

ConcIusio , Chrinus non Dium potuit

mereri , sed de Octo proprius e sibi, ct nobis

meruit. Est communis inter Catholicos. Probatur 1. ex Trid. Sess. 6. c. I 6. v bi dicitur, Iustitia, qua iustificamuro, illa eadem Dei est , qua a Deo nobis infunditur per Christi meritum. & c. 7. Iunificationis nostra eam sunt, Inalis quidem gloria Dei c. merιtoria autem Iesus Christus. Deinde ad rationem meriti multa requiruntur,

quae omnia fuerunt in operibus Christi. Ergo meruit. Consequentia tenet. Ante cedens probatur, nam actus Christi fuerunt liberi, boni ex obiecto , a persona Deo grata, M viatrice, habentes intrinsece condignitatem ad praemium, & ex pacto, seu diuina promissione , ut patebit solutione obiectionum. Ergo suerunt meritorij. Quid autem meruerint, vide-himus infra,cum agemus de eorum obie-o,& praemio .

Ad r, Distinguo minorem , Christus

suit comprehensor, cum exclusione status viae, ne οῦ cum eius inclusione, concedo minorem , & nego consequentiam: Quamuis enim vere Christus Deum videret per essentiam, adeoq; haberet beatitudinem essentialem,quia tamen a Deo impediebatur , ne illa redundaret in corpus, quod relinquebat mortale, & eXpositum

165쪽

r64 Di ρ.V. Art. I. situm passionibus , ideo non erat persem beatus, nec habebat beatitudinem υItimate consumatam, quae sola excIudie Ra- tum viae. Praeterea licet anima quoad vim superiorem fruererur Deo, quia tamen is lquoad vires inferiores tristabatur, ut ip- , semet fassus est Matth. 26. Tristis es alis Inima mea isque ad mortem , ideo rarin .

erat perfecte beatus, quatenus beatitudo non expellebat a toto Christo miseriam, di dolores. Unde sequitur , quod simul erat viator, & comprehensor, ut docent communiter theologi, cum D Tho, 3 p.

q. IS. ar. Io. Hoc non valet de animabus

iustorum, qui fruuntur in caelo,quia Ileet lhae non fruantur in Corpore, quod putredini est subtemim,non sunt cum illo unicae, & ideo eius putredine non tristantur. Et deinde quia eorum corpus, ut ab illis seiunctum, non est vivum , & ideo nihil potest agere, per quod tendat ad beatitudinem ; corpus autem Christi, quia erat unitum cum anima, patiendo tendebat ad suam beatitudinem , quod est proprium . viatoris, ut doeet idem ibid, ad Ad a. Nego antecedens. Quamuis enim Christus non habuerit libertatem contrarietatis, per quam posset bene,vel male operari , tamen habuit libertatem contradictionis, per quam poterat bene age Te, vel non agere,& hoc, vel illud honu, :ve videbimus infra. Ergo habuit libertatem suffcientem ad merendum. Ad 3. Nego consequentiam . Quamuis enim

166쪽

De merito Christitos enim Christus nnn mereretur ut Deus, quia ut talis non habebat superioretreo, tamen potuit ut Deus homo, quia ut talis, facit compositum Deo subiectum, non solum ratione naturae a ssumptae, sed etiam ratione unionis cum illa ι & ideo dicitur ad Philipp. a. mmiliavit semet iasum, factus obediens usque ad mortem. Ad q. Nego antecedens Ad cuius probationem dico , Christum meruisse per' omnes suos actus, qui erant proprij viatoris, licet prouenirent a persona diuina, illos dignificante,cui erat essentialis beatitudo. Quinam vero fuerint huiusnandi actus, examinabitur a r. sequenti. Ad 3 Nego minorem, Primo quia e X

vi unionis cum Verbo, non habuit essentialiter beatitudinem colporis, ut dictum est; aliter non potuisset pati, & mori , &nullo modo fuisset viator . Deinde quia cum venerit, ad hominum utilitatem,non solum ut redemptor , sed etiam ut glorificatot, licet sibi nihil mereri potuisset, adhuc tamen potuisset nobis mereri,quod sussicit ad saluandam rationem meritia An autem aliquid sibi meruerit, & quid, examinabitur infra. Ad O. Nego minorem . Quamuis enim Christus, in omnibus suis operibus,respiceret ut finem v Itimum gloriam Dei , tamen potuit etiam respicere alios fines illi subordinatos , nempe exaltationem sui nominis, gloriam sui corporis, & no

stram salutςm. Cum enim haec sint pet senone

167쪽

166 Ar. II.

honesta, & omnia dirigantur ad gloriam Dei, possunt amari ex motivo chari ratis Dei, quod non soluin mouet, ut ametur Deus super omnia, sed & alia propter ipsum, ut insta videbimus ,

ARTICVLVS II

Per quos actus, O quo tempore Chri

stus meruerit.

a. onclusio . Christus merula; non . I solum per actum charitatis in Deti, directum a scientia infusa , distinctum specia ab actu charitatis in eumdem ἰ directo is via sone, ed etiam per actum charitatis in homines, ut d se redimendos propter Deum

Probo primam partem , hic actus erat essentialiter liber, utpote proueniens ascientia finita, non necessitante ad amore obiecti cogniti. Ergo cum haberet om nes alias conditiones, requisitas ad rationem meritissuas supra recensuimus,& ese set a Christo , ut viatore erat merit riuri Quod autem hic actus esset specie distinetiis,ab alio actu, quo Christus amabat eumdem Deum, ut visum, patet ex dietis in tr. de beat Et praeterea quia amor beatificus , utpote directus a visione , tendit in Deum, secundum totam suam latitudinein,& sub quacumque perseetibili formalitate consideratum , eo quia voluntas moueatur ad illum amandum, propter ii-

168쪽

De merito Christi. ID Iimitatam, & infinitam eius amabilitatem . Amor vero directus a scientia infusa, vel tendit in Deum sub ratione aliqua communi,summi boni imperfecte, &confuse cogniti, vel sub aliqua ratione speciali,ut misericordis iusti,&c, Ergo haetendentiae non sunt ad idem obiectum, eodem modo consideratum, adeoque dis ferunt specie, propter diuersitatem motivi formalis . Quod si aliquis velit susti' nere, hoc non suffcere, ad specificam diastinetionem talium actuum , posset etiam sustineri, illos esse solo numero differentes , quatenus tendunt in idem obieetium , diuersimode applicatum, quod adhuc subficeret, ad veritatem conclusiouis, quidquid reclamet Gonetius. Dices r. cum eodem, Noti possunt duo accidentia solo numero differentia , esse simul in eodem subiecto. Ergo si hi actus differrent solo numero, non possent simul esse in anima Christi. Et ideo ait, es unum formaliter aetum, simul Iiberum,& necessarium per diuersam terminationem ad obieetum . Sed quia haec obiectio supponit quod est probandum , & quod probari non potest . ideo solo prostratur,

per solam ncgationem antecedentis, cum nulla sit ratio, cur saltem diuinitiis, plura accidentia solo numero differentia, in subiecto esse non possint, sicut plura inindiuidua in eadem specie . Praeterea vidimus in tr. de beat. non posse unum ,

eumdem actum esse simul necessarium, delibe-

169쪽

Iiberum , propter diuersam essentiale cle. pendentiam a principio, indifferenti, &determinato. Ergo est etiam falsum quod subiungit. Dices h. Charitas nutnquam exeidit, ut dicitur ad Cor. II. Ergo idem actus scharitatis , qui est in via, remanet in patria, quod verificari non posset, si essent duo actus specie diuersi Nego consequentiam,cum dictum Apostoli debeat exponi de habitu charitatis,& no de actu Nul. ilum autem est absurdum, quod idem habitus eliciat actus specie diuersos, ut prohauimus in tr debeat. disp. q. ari s. ad 3- lProbo secundam partem , dilectio proximi sui; actus per se honestus, & liher

in Christo, ut proueniens e directione scientiae infusae, perquam non apparebat in obieeto , bonitas necessitans voluntatem, ad sui amorem , Ergo erat ex se meritorius , quia nihil illi deerat ad rationem meriti. Neque obstat,quod Christus ut beatus quoad animam, videndo omnia sin Verbo sibi unito , videret etiam homi- j

num miseriam , unde potuit excitari ad illos amandos: Siquidem hoc admisso, sequeretur solum , quod etiam potuit habere charitatem in homincs, directam a visione,quo admisso, si dicatur, hunc adiit fuisse si berum , & distinctum a charitate in Deum, admitto etiam quod fuisset meritorius; sin vero dicatur, fuisse necessariti, seut fuit amor Dei, dico, illum non fuisse meritorium . ex defectu libertatis -

- - Dices

170쪽

De merito Christἱ. 169Dices, potuit hic actus, licet unus, &idem , este necessarius, ut terminatus ad Deum, & liber, ut terminatus ad homines. Ergo ut terminatus ad homines, potuit esse meritorius. Consequentia patet. Antecedens probatur primo , Deus eodem actu, quo se necessario amat, libere amat creaturas. 2. Eadem cognitio potest esse intuit tua, & abstractiva, respectu diuersorum. Idem habitus theologiae est

1imul praeticus, & speculativus. Ergo &idem actus potest esse liber, & necessarius .

Nego antecedens. Ad cuius primano probationem dico, ideo Deum eodem a-Au, quo se necessario amat, libere amare Creaturas, quia amor Dei est esse Dei, qui proinde non distinguitur in liberum, ει necessarium , nisi secundum terminationem ad obiectum, ut fuse prosecuti sumus in tr. de diu . voluntate. Amor au- 'tem creatus, quia accidit amanti, ideo non distinguitur per terminationem, sed per suam entitatem, quae cum sit finita, non potest habere terminationes oppositas- Ad i. Dico, intuitionem, & abstractionem cognitionis potissimum haberi ab obiecto, quod si clare per speciem re praesentetur, determinat ad cognitionem intuitiuam , sin autem,obscure, ad cognitionem abstractivam, quae proide Dul'lam habent ad inuicem oppositionem 'sseu contrarietatem, eo quia differant solum secundum magis,& minus, Vidi

SEARCH

MENU NAVIGATION