장음표시 사용
191쪽
ερο ' Di p. V. An V. non esset dignum,nisi praemio, quod cor. respondet merenti finito, & merito va- Ioris finitι,ut nuper diximus, quod numquam attingit personam infinitam digni. ficantem, quae non potest eadere sub me. ritum valoris finiti, & limitati. Probatur tertia, nulla operatio potest, etiam de potentia absoluta, mereri ipsum operantem, & multo minus seipsam. Sed si operationes Christi, antecedentes ad unionem , illam meruissent, meruis.sent se ipses, & operantem. Ergo nulla operatio Christi potuit mereri suam v-nionem hypostaticam. Maior patet, cum
repugnet in terminis,eamdem numero Operationem, esse causam, & effectum sui ipsius . Minor probatur, Christus essentialiter constituitur ex unione naturae humanae, cum diuina. Ergo qui- meretur talem unionem, meretur ipsum Christum, sicut qui meretur unionem animae Petri, cum elus corpore, meretur ipsum
Petrum. Atque adeo quia loquimur demeritis Christi , si haec antecedenter ad unionem Dpostaticam,' extendantur ad ipsum Christum, qui proinde mereretur se ipsum, & sic e ssee meritum, & praemiusti, di penderet a seipso, tamquam a causa meritoria, quo nihil absurdius, Praeterea ipsum meritum extenderetur ad
seipsum . Cum enim sidi impossibile produci est edium, siue sormam, sine eius effectu formali, & effectus formalis meritorum Christi, ut sunt formaliter m
192쪽
De merἰto Chrimi. I s si rita , sit eoruin valor infinitus, prouei niens ab unione cum Persona infinita , i clignificante naturam humanam merent tem , si Christi opera mererentur talemi unionem, mererentur suum esseetum is malem, adeoque se ipsa,cum effectus fodis malis intrinsecus non distinguatur a sua; Causa formali.
Probatur quarta ex eodem principio, i quia quod praecedit per modum disposii tionis, seu meriti de congruo,est suo modo causa consequentis. Ergo si Christi aetiones ita se habuissent ad unionem, rediret absurdum mox inculcatum, aduerinfus meritum de condigno. Praeterea aettones Christi, vel essent meritoriae, ve. dignificatae immediate ab ipsa gratia v- nionis, vel a gratia habituali ab ipsa con- . sequente 8 Si primum , ergo estentialiter penderent ab ipsa unione, Vt a principioi praesupposito, quod proinde non posset, esse eorum praemium. Si secundum, cum . haec gratia esset solum data, ut natura Verbo unita, connaturaliter operetur,
per principium sibi intrinsecum, esset veluti effectus, seu proprietas unioni S. Ergo illa, & necessario,essentialiter pra
supponeret, adeoque rediret argumentum , cum effectus non possit esse dispositio ad suam causam. Item haec gratia ut de facto collata, tamquam Consequens ad unionem, non mouit Deum, ad conmferendam unionem subiecto illius . Ergo nequepotest mouex cum eadem inuariata,
193쪽
r92 Disp. V. Ar. V. no possit transire,a non esse motivam,adesse motivam , etiam moraliter , Ut Probat Vari disp. qi .c. 3. Quod si fingamus,
illam potuisse dari antecedenter ad unionem, non quidem realiter , sed pro priari naturae, dico quod etiam in tali casu non promouisset ad unionem. Cum enim omnis gratia habitualis promoueat ad filiationem adoptiuam Dei, fecisset Christum eius filium adoptiuum , in eodem instanti reali, in quo daretur unio, per quam fieret filius naturalis, quod repugnat. Demum non potuit conferri propriori tempore ad unionem , quia licet
casus sui siet possibilis, eo quia potuisset Deus prius formare humanitate Christi, subsistentem propria subsistentia,& deinde illam assumere, auferendo propriam,& communicado diuiuam substitentiam , t
qua sola terminaretur, tamen pro tempOre antecedenti unionem, quamuis Deus dedisset naturae humanae eamdem gratiam
quam dedit assumptae, non potuisset per illam mereri unionem, ut dictum est,quia tunc eius merita fuissent solum valoris finiti, adeoque non potuissent extendi ad praemium infinitum , cuiusmodi esset uniri cum persona diuina Ergo &c. Unde patet responsio ad argumenta primae sententiae. Ad alia patebit ar. se
194쪽
Soluuntur obiecta secundae sententia.
AD i. Nego antecedens. Cum enim
sit de ratione meriti,ut sit opus perlonae Deo gratae, necessario debet in operante supponere gratiam gratis datam,quae dignificet operantem. Uel ergo natura humana Christi ut merens,fui se set dignificata per unionem, vel per gra tiam habitualem praeuiam Si primum, ergo unio,quae minet initium meriti, fuisset gratis data, adeoque non in praemium meritorii, quae ex illa acciperent valoris infinitatem. Si secundum , ergo initium talium meritorum, fuisset gratia habitualis , adeoque haec non esset illorum praemium; & cum haec conferret solum dignitatem, & valorem finitum,non poselent talia merita extendi ad unionem . Atque adeo quia numquam probatur , quod initium meriti possit cadere sub meritum, numquam habetur intentum. Dices, posset Deus cum aliquo pacisci, ut si faciat aliquid naturale,dabit illi gratiam necessariam ad merendum. In tali eam hic posset mereri primam gra tiam, quae conserretur ex pacto , intuitutat is operis naturalis. Ergo initium me riti potest cadere sub meritum . Nego minorem, quia cum hoc opus naturale sI non
195쪽
i9 Disp. V. Ar. D. non haberet condignitatem ad taleir , gratiam, cui non esset proportionatum , non esset meritum respectu illius . Gratia ergo gratis conferretur, posita conditione, sub qua sola fuit decreta . Sicut ergo princeps, si promisisset Petro principatu, sub conditione quod illum petat,
eius petitio non est meritum, cui cor.
respondeat principatus, ut praemium , sed est pura conditio disparata, sub qua Princeps vult Petro gratis donare principatum: ita Deus gratis daret suam gratia illi , qui poneret conditionem, sub qua
gratiam promisit , ita ut eius collatio non correspondeat conditioni, sed voluntati diuinae conditio natae, pure liberali . Ad instantiam Sanctorum Patrum, dico , illorum preces non respexisse incarnationem quoad substantiam,quam supponebant futuram , sed eius aliquain circumstantiam temporis, & loci, ut pa pet ex eo, quod non vicerent ille filium tuum,sed mitte quem missurus es, determinando preces, ad accelerationem statura missionis, in talem loculia potiuS,quam in alium, ex tali stirpe,&c. Praeterquam- quod etiam quoad incarnationis circum stantias, huiusmodi preces ad summum erant merita large, seu de congruo, pura congruitate dispositiva, non vero impetrativa, & caulativa, quatenus congruebat diuinae bonitati, ut posito decreto a
de redimendo nomine per suum filium ,
196쪽
De merito chei N. . I ' si IIum mitteret eo tempore, quo tam vehementer expediabatur Idem dico de sanctissima Virgine, quae non meruit absolute maternitatem , sed solum ut alijs praeferretur, posito quod filius Dei , in utero iaminae statuerit carnem sumere . h. i Ad a dico, locum psalmi qq. ad umguem veri sicari de ipso Dauid , qui ob eius merita , fuit uncius Rex Israel , &ideo subditur , Ἀχιt te Deus prae eo fortiabus tuis, nempe fuit praelatus si is fratribus ex I. Reg c. 16. quod de Christo veri sicari non potest. Quod si adhaercntes alijs, veIimus Io cum interpretari de Christo, & admittere ut causalem ly Propterea te unxit , dico, per illam intel ligi manifestationem diurnae filiationiS, factam Christo, in Iordane, per illa
verba , me est Alius meus di ectus, vel dominium totius mundi, iuxta illa verba
ipsius Christi Matth. et S. Data est mιhi omnis potestas in eato, in terra. Ergo nihil prodest arguenti, Unde patet responsio ad 3. ex Apoe. ubi per ly , accipere diuinitaeem , non intelligitur incarnatio, aliter non ponet
dici, dignus ea agnus. qui octifus eΗ,accipere diuinitatem. Si enim per agnum intelligitur Christus, nempe humanitas dei ficata, quomodo haec per suam morte ac cepit diuinitatem, qua habuit ab instanti conceptionis suae s Debet ergo exponi de manifestatione , & gloria externa, quam Christus metuit,ut di clum est ar. 4.
197쪽
Iρ s Disp. V. Art. VI. Ad g. Nego antecedeos . Quamuis mnim posset sustineri, Christum meruisse, non solum reparationem Vnionis hypo staticae, quam per mortem amiserat , ut terminabatur ad partes unitas, sed etiam eius conseruationem , sicut putat probaubile Suar. hic disp. io. seci. q. sub finem, tamen puto probabilius , quod neutram meruerit. Primo quia dona Dei sunt sine paenitentia . Ergo ex parte Dei sunt perpetua, adeoq; eorum conseruatio spectat ad rationem primae donationis , quaecum fuerit liberalis, & gratiosa , etiam eorum conseruatio erit talis . Atque adeo quia prima collatio unionis, non fuit ex meritis Christi, qui non potuit ponere impedimentum peccati, ad eius conseruationem , neque haec fuit ex meritis eius. Neque obstat quod fuerit per mortem interrupta. Cum enim fuerit collata tali humanitati, sub expressia,comlitione,quod ad tempus illa priuaretur,& deinde per resurrectionem repararetur, eius reparatio fuit de essentia primae collationis, & ideo partes humanitatis abinuicem in triduo separatae, re-'manserunt Uerbo unitae, ut redeuntes ad pristinam unionem, etiam haec unio, ut pars essentialis humanitatis , saltem ut quo, rediret ad unionem cum verbo , non quidem ut praemium mortis , sed ut con naturaliter debitam partium unioni, lquae ut inter se unitar, constituebant naturam humanam , in esse terminum: ad
198쪽
Da merito Christi. z9Zaequatum diuinae assumptionis . Deinde vidimus in tr. de vis. visionem beatificam inuoluere essentialiter sui perpetuitatem, saltem secundum speciem. Ergo cum anima Christi, ex vi unionis elimVerbo, habuerit ab initio visionem hea' tificam , habuit etiam eius conseruati nem, quam numquam amisit, cum sit impossibile, retineri proprietatem, sine eo, cuius est proprietas.
Dices , Christus meruit reunionem spartium humanitatis per resurrectionem. Ergo et lain earum reunionem ad Verbum, sicut meruerat unionis extensionem ad partes materiae de nouo acquisitas . Nego consequentiam , Et ratio est, quia reunio physica partium humanitatis, non sirperabat eius meritum, ut procedens a
gratia habituali. Ergo potuit cadere sub
eius meritum, ut praeuisum a Deo, atque adeo illi coexistens in sua aeternitate .
At umo hypostatica cum Deo , superat
omne meritum, ut dictuin est . Ergo non potest cadere sub meritum, neque quoad eius primam collationem , neque quoad reparationem , neque quoad partium extensionem. Admitto tamen, ut valde probabile, quod Christus sicut meruit gloriam sui corporis, S sui nominis exaIt
tionem, ut diximus ar. q. ita meruit, vel mereri potuerit sui corporis resurrectionem, adeoque non solum reunionem totius suae humanitatis eum Verbo, quam solum amisit secundum unionem partius
199쪽
398 Di'. V. n. eiusque extensionem ad partes de nouo
acquisitas, ut concedunt comuniter theo.
Iogi Et ratio est, quia haec omnia videntur spectare ad per feetam eius resurrectionem, & sui nominis exaltationem . Ergo licet sequantur ut debita , eX gratia unionis, possunt etiam esse debita ex merito, cuin non repugnet, quod idem debeatur pluribus ei tulis, saltem quoad circumstantias, cuiusmodi videntur esse enumerata, ut dictum est ar q.
Ad 3. Nego consequentiam , quia cum vnio hypostatica non possit cadere sub meritum, saltem quoad substantiam, ut dictum est supra, non potnit haberi,
nisi ex dono, sicut fuit habita a Christo,
existentia suae humanitatis. Ad 6. Nego antecedens. Cum enim operationes Christi sint theantricae, debent immediate procedere a natura humana , & subsistencta , aliter non proue nirent a Deo, & homine, ut duplici principio quod,seu a supposito, ut unico principio τιod adaequato . Ergo quia suppositum essentialiter dicit naturam suppositatam , seu subsistentem , eius operatio debet esse naturae, & subsistentiae , simul Perantium per modum unius principii adaequati, Ad 7 Nego consequentiam, pro Pte1
200쪽
aliquid positi utim supradii Hun extremis pa An sit modus sub- . stantialis, & intrinsece supernaturalis 3. Eius subiectum inuestigantes, quaeremus, an facta sit in natura , vel in persona Verbi Et demum de eius es-fectibus disputabimus
VIdetur non esse, ut opinantur Caiet. Nazar. AIuareri Gonetius, Valentia, & alii, Primo quia per illud Verbum vnitur humanitati, per quod exercet in ea rationem termini, & vltima complementi substantialis. Sed hoc non exercet per ullum modum realiter distinetum a