Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

xio Di p. VI. Ar. II. .

ducunt mutationem intrinsecam corpori, ita nec humanitas , sub cuius forma apparuit filius Dei, aliquid imminuit de

eius diuinitate; & ideo ibid. dicitur,e min scrma Dei esset , non rapinam arbitratus est, esse se aqualem Deo , nempe aequalitate identitatis, cum eadem diuinitate. Ad I. a. seni Dico, unionem hanc fui iast aliquando ab aliquibus vocatam naturalem , non quia suerit facta ad exigentiam naturae, seu eius viribus propriis,

sed quia est physica, & realis,& non aliquid fictum , seu phantasticum, ut patet ex ipis Nicet a se ita explicante Iib.

thesauri c. 3. Coniunctionem essentialem dicimus, hoc ect veram , o non phant aleam, seu commentitiam , ut haereticorum non pauci somniabant.

Ad et Admittendo, in Christo Domino dari aliquod constitutivum intrinsecum supernaturale , non proinde datur substantia supernaturalis . Et ratio est, quia hoc constitutivum est sola unio, quq constituit it quo , sicut ipsa subsistentia

Constituit terminando. Ergo quia tota humanitas, secundum partes componentes vi qm d, est naturalis , & ipsa diuina subsistentia est in insece naturalis, licet terminet modo supernatura Ii humanitatem, ut probaui naus in tr ne Visione I, Christus non est supernaturalis, nisi secundum mocium unionis, quod non re

pugnat dictis loco cit. ubi locuti mimusve substantia , incundum partes ut quia,

212쪽

condistinctas a modis, qui licet vocentur substantiales, tamen non sunt substantiae. Ad 3 Dico , Christum non esse uni- uoce hominem , secundum totum quod dicit, sed solum secundum humanitatem, quae cum sit eiusdem speciei cum alijs hominibus, ideo Deus illam assit mendo , factus est verus homo. Sicut er- , go non tollit a Christo veritatem humanitatis, terminatio naturae humanae , Per subsistentiam diuinam; ita non tollit ab eo naturalitatem , secundum quod est homo, supernaturalis nexus cum diuinitate, qui adsummum faceret, supernatu rate compositum ineffabile ex Deo , &homine,non autem naturam assumptam, ex qua it Iud resultat. Ad φ Nego consequentiam. Et dico, unionent hypostaticam esse materialem, ει recipi in sola materia Christi, & terminari ad eius animam, & Verbum . Quomodo autem hoc sit, patebit ar. seq.

Soluuntur fundamenta tertia sententiae, roborando doctrinam de unitate unionis hypostaticae. AD i. Distinguo antecedens, anima al& corpus , etiam ab inuicem separata remanserunt unita Verbo, pereamdem unionem, quam habuerunt coniun

213쪽

isi Disp. VI. Art. III. sta, nego : diuersa unione , concedo antecedens. Et admisIo quod in triduo uniretur singula singulis unionibus,nego postremam consequentiam. Et ratio est,quia cum modus essentialiter Pendeat, a rμ . cuius est modus , illa variata, remanere

non potest,ut probatum est in disp. met. Itb I. disp. a. ar. r. Sed unio hypostatica humanitatis cum Verbo, est eius modus, illi essentialiter assi xus, ut dictum est in

I. ar. Ergo variata humanitate, eius unioremanere non potest. Cum ergo in triduo mortis Christi, eius humanitas fuerit essentialiter Variata , propter transitum colporis e vita ad mortem , & exanima ad formam cadauericam , ut probauimus in I phys disp. R. ar F. ad. s. unde transijt ad aliud genus entis, non potuit retinere eumdem modum unionis. Atque adeo qilia Christo vivente, huma nitas ut vivens per informationem ani- lmae, cum qua facIebat unum totum sub stantiale per se,uniebatur Verbo per v-nicam unionem, Christo mortuo, quia eius corpus fuit ab anima separatum, non potuit cum Verbo uniri, nisi pei duplicem unionem, quarum una esset materi, Iis , & inhaereret cadaueri, & altera esset spiritualis, & inhaereret animae, quae ut separata , non erant amplius unum, nisi suppositati ter, nempe terminatione eiusdem diu in i suppositi. lDices, ergo in triduo fuissent de nouo

productae hae duae uniones hypostaticae, Nprior

214쪽

Da unishia hypsatiea. 2I Iprior fuit destructa . Sed hoc repugnat Damasceno dicenti, quod semel assumpsit, numquam dimisit. Ergo remanserunt. Nego minorem. Et dico,illud dictum verificari de partibus substantialibus,spe

etantibus ad integritatem humanae natu- rae, secundum Conditionem status , quem: Deus decreuerat, ut per eius assumptio- ' nem, redimeret homines. Sicut Ergo va- riatis partibus materiae, per calorem na- turalem consumptis, vel aequisitis , variabantur uniones cum Uerbo, dum viueret Christus, ita in eius mori fuerunt variatae, modo cuim terminatione ad W nionem animae cum corpore, & modo cum terminatione ad formam cadauericam, ut expendimus loco nuper citato, ubi occurrimus omnibus abburdis , quae videntur ex hoc deduci. Ad a. Concedo totum , quod solum probae dualitate unionis in triduo mortis , non autem in vita Christi. Sicut enim si dimisisset humanitatem, debui Dset verbum, dare illi propriam subsistentiam, qua in se sisteret; ita cum voluit

partes diuisas abinuicem, retinere secum unitas, debuit illas alijs nexibus sibi copulare. Ad 3. Nego consequentiam , quae a que militat aduersus duas uniones; siquidem umo materialis corporis , propor

tionaretur quidem ipsi corpori, non au tem Verbo. Ergo non posset illud cum

Verbo unire. vel enim requiritur pro

215쪽

Disp. VI. Art. IIL portio cum utroque eXtremo , vel so Ita meum subiecto Si primum, ergo nulla es.set possibilis unio, quae proportionaretureorpori, & verbo - Si secundum , ergo una unio materialis recepta in solo coriapore, potest ipsum, & animam unire cum Verbo, licui per unam unionem anima unitur cum corporu, ut sus e probaui in 1. de gener, dii P. . ar. 3. reij ciens opinionem de duplici unione. ιAd 4. Nego antecedens. Et dico, non potuisse assumi partes humanitatis, ut viventes, nisi assumerentur ut unitae, adeoque alla meretur earum unio ., Ad eius prima probationem,ultro admitto, quod in Christo daretur unio unionis,& modus modi, non tamen respectu eiusdem effectus formalis, ut explicui in disy met.

lib. I. disp. ar. I. ad a. Ad cuius euidentiam dico , in Christo dari duplicem

unionem, quaxum una unitur anima cum

corpore, & per hanc efficitur humanitas, quae non haberetur per has partes separa- Itas, & alia unitur ipsa humanitas cun

Verbo , & per hanc efficitur Christus, qui est homo Deus, seu humanitas cliui.

nirata . Quia ergo prior vitio non habet pro effectu formali, nisi unitatem natura 'humanae, ideo in ordine ad unitatem eiusdem cum diuino supposito, non se habet formaliter, di ut quo , seu per mo' dum rationis formalis unitiuae, sed solum materialiter, & ut quod, isti per modum uniti, eo quia sola secunda unio il-

216쪽

. Ii adueniens, quae dicitur hypostatica, sitii causa sormalis , per modum vitimi de-ia terminatiui, unitatis stippositatis , resulit tantis ex unione Vtriusque naturae huma γ nae, & diu in q, cum eodem diuino suppos filo . Et hare est ratio, quare prior unios non dicatur hypostatica, quia non nectiti naturam humanam cum diuina hyposta is si, sed so Ium unam eius partem cui , alia. Unde sequitur, effectum formalemi uniuS , non confundi cum effectu formalii alterius, adeoque unam unionem, rei spectu suorum vnibilium, retinere sein, per rationem ultimi determinatiui se i maIis, quia licet neetatur per aliam v- ni nem, non tamen nectitur cum iisdem extremis , sed cum alio ab illis adaequas te distincto, respectu cuius habet ratios nem v niti, & non unionis ; & ideo si sumantur formaliter , non datur modus modi, seu unio unionis, bene tamen a 'clantur , si una sumatur materialiter , &alia formaliter, & respectu diuersorum. Attuli exemplum Ioc. cit. Cau sericis vestiti, qui si funibus vinciatur, vincitur

etiam secundum illam unionem accideata Iem, qua vestes olli adiacent ; haec tamen unio iron habet rationem unionis,

respectu secundae, qua unitur funibus,quia non ligat, sed vestit; & ideo unitur,& no vnit . Idem dic in casu nostro de unione animae cum corpore, respectu hypο- staticae

Ad aliam illationem, quod si per uni

Di ilia

217쪽

216 Disp.ri ar. III. cam unionem tota humanitas uniret in Verbo, non potuisset dimitti, responcli. mus , respondendo ad L. Quibus ad io,

etiam admissa duplici unione hypostatatica, hoc secuturii fuisse. Primo quia haeduae uniones, vel ne terent animam , &corpus ut unita, vel ut separata Si primum, ergo singulae unirent cum Verbo, etiam singulas uniones talium partium , nempe spiritualem propriam animae, &materialem propriam corporis, supponendo quod etiam ad uniendas partes humanitatis , detur duplex umo . Sed hoc admisso, rediret idem absurdum ; siqui- idem in triduo mortis, posita separatione talium partium, non remanerent in illis hae uniones, cum sit impossibile, dari v-nionem in partibus separatis. Ergo Verbum dimisisset illas uniones, quas assum pserat, ad quod euitandum, nihil plane prodest haec dualitas uni omim . Quod si

admiseris unicam unionem inter partes humanitatis, multo magis urget argu

mentum; siqui/em illae partes, quia fuissent assumptae ut unitae, aliter non fuissent assumptae Wt viventes, singulae fuisset assumptae cum illa communi volone . Er.

go non solum illa fuisset dimissa in triduo mortis , lad etiam fuissent dimissa ambi uniones hypostaticae, quae ablatis

extremis , remanere non potuissent. Si vero dicatur secundum, Ergo partes humanitatis non fuerunt assumptae, ut vi uentes, sed ve mortuae, saltem eX parteia

218쪽

im eorporis, quod non est vivens, nisi ut ac nima informatum ς atque adeo Verbum is non assumpsisset humanitatem , sed cada. u uer, quod est maius absurdum. Deinde ii unio hypostatica , cum sit modus essen- uel tialiter successivus, & identificatus cum s sua duratione, ut probaui in locis citatis,

assiduo renouatur, & dimissa una, succei dit alia , sicut in trac. de uis diximus de ipso actu visionis beatificae, qui non esti permanens, nisi secundum speciem. Ergoi sicut ipsa unio hypostatica potest dimitti, saltem secundum indiuiduationem, Mi per sui cessationem , cur etiam non po-i terit eodem modo dimitti unio partium s humanitatis Quod si dicas cum alijs,dari quidem ini Christo duas uniones hypostaticas pari tiales, non tamen ut Una terminetur ad

corpus , & alia ad animam , sed ut una

terminetur ad unionem naturalem animae cum corpore, & alia terminetur in

clitii sim ad animam, sanguinem, carnem, Se alias partes corporis absolutas immediate assumptas , probabilius loqueris cum Esparsa hic. q. zo. non tamen euitas absurdum inculcatum, Primo quia adhuc unio hypostatica cum vnione naturali cessaret in triduo , aliter Christus non moreretur. Et deinde quia rediret argumentum supra factum , cum alia v-nio hypostatica non posset terminari indivisim ad partes substantiales , & int grates humanitatis, nisi ut unitas, vi sabK ue.

219쪽

118 Dύλ. VI Art. III. uetur eius terminatio ad illas, ut viventes. Quia ergo in triduo amiserunt unionem, amiserunt vitam, saltem secundunpartes corporis, Ergo quia vivens a mortuo differt plusquam genere , mutaret ulterminus talis unioniSs quae proinde remanere non posset, neque secundum nia,

merum, neque secundum speciem, sed solum eadem secundum genus, cum sit de

ratione unionis, ut sequatur extrema a.

Ergo adhuc periret utraque umo partialis, unde redderetur inutilis haec dualitas. , Neque posses recurrere ad commune effugium , quod haec unio terminaretur immediate ad animam, & ad partes corporis, mediante anima. Siquidem posita separatione animae a corpore, non facerent amplius unum, sed duo . Ergo non

possent uniri per modum unius, adeoque assumi unum mediante alio, quod solum valet in per se unitis . Vnde vel deberent multiplicari uniones hypostaticae partiales, pro multiplicitate partium corporis, vel dicendum est, eas omnes simul cum Vnione, & anima, per modum unius ex tremi, unica unione hypostatica uniri cum Verbo, quae pereat in triduo, & lo co illius succedant duae uniones partiales,

quarum una uniat animam, & alia cor pus mortuum, ita ut in resurrectione, I .seunte unione naturali animae cum cor'

pore, & ce flante hac duplici unione par tiali, una redeat unio totalis simplex , ta

eter

220쪽

De Oione 'poctatica. 2 I9eternum duratura, vel eadem numero, si assiciatur duratione indivisibili , quam inq phys vidimus non repugnare, vel ea-clem secundum speciem, si durationem habeat successivam,quorum determinatio est nobis inscrutabilis.

ARTICVLVS IV. An unis Θμstatica facta sit in sola

Persona Verbit. Examinantur reiiciuntur errores sereticorum.

V Idetur 3. non esse facta in soIa pe

sona Uerbi, ut impie dixit Nestorius Patriarca Constatinop. admittens in Christo duas personas , diuinam , & humanam accidentaliter solum vnItas,neminpe per va habitationem, ut in templo: per conformitatem voluntatum, & operationum i : per Unitatem nratui amoris, sciat coniugati diciuntur una caro: per dignitatem resultantem ex his, ratione cuius deberetur homini cultus filij Dei. Eius fundamenta potissmum ducuntur ex malarintelligentia scripturarum, & patrum, dc ex friuolis rationibus, quarumprima est , Christus Io. dixit de se, soluiteremplum hae, in tribus diebus excitcbo illud, ubi subditur. Ille autem dicebat de tem

SEARCH

MENU NAVIGATION