Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DISPUTATIO VITDe Gratia Christi. V rim r An Christi humani

tas fuerit sanctificata per sanctitatem increatam Verbi ρ ubi de eius gratia habituali 2. An gratia,& sanctitas Christi sint infinitae 3. An in Christo fuerint gratia aciualis,&gratis datae An Christo fuerit colla. ta gratia capitis, respectu hominum , Mangelorum

ARTICVLVS PRIMUS

An Christi humanitas fuerit sanctifi

cata per sanctitatem increatam Verbi Vbi de eius gratia habituali. V Idetur non suisse, ut opinantur Durandus, Paludanus, Bonaventura, Capreol, AluareZ, & ali1 putantes Pergratiam unionis , non fuisse formaliter sanctificatam humanitatem,std solum rari

302쪽

3ox Di p. . Art. Ldicaliter , quatenus videlicet per illam, humanitas, acquisiuit ius ad gratiam h bitualem, per quam formaliter sanctificaretur. Eorum fundamenta sunt. I. Quia redderetur inutilis gratia habitualis , icuius solius proprius effectus formalis est sanctificare subiectum. a. Quia si san-etitas Dei sanctificaret formaliter sibi unitum , sanctificaret etiam leonem , &Iapidem, si cum illis uniretur , quod est

absurdum. s. Sanctitas increata nec informat, nec inhaeret humanitati. Ergos uia sanctificatio debet fieri per formam

inhaerentem, ut videbimus suo loco cum Tridentino, non potest fieri per sanctitatem increatam . q. Si sanctitas sanctificaret, etiam aliae perfectiones Dei, praestarent humanitati suos effectus formales, quam proinde redderent aeternam, i In inmensam, omnipotentem, &c. quod est absurdum. Demum quia non sanctificaret ut quod, quia hoc conuenit soli gratiae per Tria. sel. 6. cap. 7. Neque ut quo, quia hoc conuenit eius unioni ad subiectum. Ergo nullo modo.

Conclusio , Persona Verbi persuam esseneialem sanctitatem, sanctificat humanitatem sibi hypostaticὸ iniea- , ita si unio sancti cet ut quo, ct diuinitas me quod ideo non Dipsimplieiter norassari humanitati Chrsi gratia Babiwiatis, licet fuerit utilis, ut con-

aturatias opera e tur.

Probatur prima pars, Per sanctitatem

increatam diuinae persona , .post xic

303쪽

De Gratia Christ. 3οφvnitae Christi humanitati, habentur omnes effectus formales, & modo excellentiore,qui possent haberi per gratiam habitualem. Sed est impossibile, haberi effectus formales, sine causa formali. Ergo

antecedenter ad omnem gratiam habia tua Iem,per solam sanctitatem increatam, habetur causa formalis , & quidem nobilior, & praestantior, sanctificationis talis humanitatis, nempe sanctitas increata, cum illa substantialiter unita. Minor, di consequentia sunt euidentes. Maior Probatur, omnes effectus forma Ies gratiae habitualis reducuntur ad hos, quod sit radix habituum,& operationum sirpernaturalium: quod excludat peccatum linthate: quod det ius ad beatitudinem supernaturalem : quod constituat amicum,& gratum Deo: reddat eius filium adoptiuum, & consortem diuinae naturae, ut communirer habetur ex Patribus , &scholasticis. Sed haec omnia perfectissimo modo praestantur a so Ia gratia unionis ;hsc enim non solum constituit Christum, ut Deus est, sed etiam ut homo est filium naturalem Dei , ut infra videbimus, quae filiatio est multo exceIlentior, quam adoptiva. Praeterea deificat humanitatem, quod multo pluris valet, quam reddere aliquo modo participem diuinae naturaeis Tertio illam reddit adeo digna diuino amore, & complacentia, ut nihil

illi negare possit, ut diximus disp. S. Quarto non solum ab illa excIudit omnΩ

304쪽

3o4 Disp. VIIL Ar. I. peccatum, etiam veniale , sed reddit iI-lam omnino impeccabilem, ut videbimus. Et demum dat ius in amissibile adhetitudinem, absque ulla comparatione maiorem,quam quaelibet gratia habitu alis, & est prima radix simpliciter omniuvirtutum, habituum, & donorum supernaturalium. Ergo praestat per se ipsam formaliter omnes effectus formales gratiae habitualis, adeoque cum infinito e X- cessu, sanctificat humanitatem. Probatur secunda, Nulla unio per se sumpta potest praestare effectus formales formae, quam unit cum subiecto, ut patet inductione uniuersali omnium formaru , siue naturalium, siue supernaturalium, &ipsius gratiar habitualis, cuius unio sanctificat solsi humanitate per modum viae,& ut quo, seu per modum conditionis nece flario praerequisitae, seu sine qua non. Ergo neque unio hypostatica . Atque

adeo sicut ipsa gratia habitualis sanctificat animam accidentaliter ut quod, eiusque unio solum ut quo ἔ ita unio hypostatiea in Christo sanctificat eius animam ων quo , & diuinitas τι quod. Dixi diuini-ras, siquidem principi uin quod saneti fi eans animam Christi, non est persona. litas Verbi in abstraeto, ut virtualiter in trinsece distincta ab essentia, sed in concreto, ut inuoluit ipsam essentiam, rati ne cuius ipsum Verbum est essentialiter,& substantialiter sanctum, per identitatem cuta sanctitato incrcata . quam cο

305쪽

De G ratia Christi. 3o municat per solam unionem assumptae Iallinmanitati; quam ita reddit substantialiter sanctam, illam intrinsece terminando, Vt non tamen faciat sibi consubstantialem,

Probatur tertia , illa forma non est simpliciter necessaria ad aliquem effe-Aum formalem , sine qua potest haberi talis effectus sor malis , saltem secundum speciem. Et ideo albedo A. non est simpliciter nece staria , ad albificandum parietem, qu a hic potest albificari per al- hedinem B. Sed vidimus, humanitatem Christi multo perfectius sanctificari per gratiam unionis, quam per gratiam habitualem . Ergo haec non est illi simplici.

ter necessalia, ut docet Scotus in d I9. q. l. ar 2. Suar. Vasq. Valentia, Lugo, Granadus, Gibbo, Gonet, & alij. Probatur quarta, Christus non potuitiset habere saltem de lege ordinaria) ut

sibi connaturaliter debitas, virtutes habituales infusas, & multo minus exercere connaturaliter earum actus, nisi habuisset principium radicate, eX quo ema nant, veluti proprietates, tales habitus, quibus deinde influentibus, exiret in eorum actus . Sed principium radicale ha hi tuum supernaturalium virtuosorum, in omnium sententia, est gratia habitu a Iis, sanctificans animam , issamque proximudisponens ad tales habitus, ad quos se habet sicut natura ad suas passiones, & pro prietates . Ergo ad hoc ut Christus con-

306쪽

3o6 Disp. VIIL Arti I. naturaliter haberet virtutes habituales supernaturales, & exerceret earum aetus, fuit illi maxime utilis gratia habitualis. Dixi Ῥrilis, & non necessar, a,etiam ad hunc deffectum, gratia habitualis, ut abi stinerem ab illa quaestione agitanda stro loco,an videlicet possint de absoluta Dei potentia, infundi alii omnes habitus su-Pernaturales, fine gratia habituali, ut multi insignes theologi de facto dicunt, fuisse infusos animae Christi, saltem Inia priori natura ad gratiam habitualem,per

Iolam dependentiam a gratia unionis sexqua autumant, emanasse deinde & ipsam gratiam habitualem , ve per Illanias Connaturalius exiret in eorum exercitiuactuale. An autem gratia habitualis attulerit Christo aliam utilitatem , videbItur in solutione obiectionum . Ad I. Nego sequelam, Primo quia omnes admittunt in Christo gratiam ha-hitualem , ut salvetur quod Io. I. dicitur

plenus gratia . Quamuis enim hoc non sit

de fide, ut egregie probat Va' hic disp.

6 I. C. I. cui auherent Gibbo, & plures penes ipsum, tamen esset termerarium hoc negare, ut ijdem docent. Ergo cum Deus nihil faciat frustra , debuit per talem gratiam promouere optim S fines.

Praeterquamquod cum in Christo fuerit habitus charitatis , qui vel est idem, vel saltem essentia litet connexus cum gratiat: sanctificante, negari non potest , fuisse etiam talem gratiam, non quidem ut pos

307쪽

De Gratia Christi. Io set illam nobis influere, ut docet Gonetatus, cum ad hoc susticiat pracontinentia virtualis, vel eminentiatis, ut alibi tapeprobauimus neque vi haberet sanctitatem perfectam, & consumatam , ut idem docet , quia sanctitas substantialis dicie

omnem plenitudinem sanet: ratis,faltim

S Et multo minus ad metendum praemium supernaturale , ut idem Gonetius docet, quia etiam sine tati gratia , anima

Christi esset Deo gratissima , B: dignis,

cata a diuina persona sibi unita ἔ aderamque esus opera essent meritoria cuiuslia

het praemij, utpote infiniti va Ioris Deinde quia gratia habitualis fuit expediens, ut Chrastus connaturalitas haberet habitus virtutum supernaturalium , & illis connaturalius uteretur , ut dictum est .

Demum quia debemus tribuere Christo totum illud perfectionis , quod illi non repugnat, & magis illum dιgnificat coram Deo, & hominibus. Sed quod praeter sanctitatem substantialem , habeat etiam accidentalem, magis illum dignificat, &quidem coram Deo, quia fit sanctior extensiue, & coram hominabus, quia fit habens etiam sanetitatem eiusdem rationis

cum nostra , ut bene probat Suar. hic disp. I S. stet. a. unde redditur nobis magis consimilis , & amabilis. Ergo non fuit illi inutilis. Ad 2. Nego antecedens , primo quia huiusmodi naturae essent incapaces sancti

308쪽

batur eorum inassumptibilitas, ut diximus disp. I. ar. 6. Unde cesIat vis illationis ἀAd 3. Nego consequentia. Sicut enim persona diuina per solam terminationem naturae humanae, absque ulla informatione, & inhaerentia,potest illam substantialiter complere, per sui communicatio. nem, factam per unionem substantialem,

ita potest illam substantialiter sanctificare, communicando illi per unionem substantialem, suam sanctitatem essentia in lem, ut dictum est.

Ad q. Nego sequeIam . Et dico, formas non posse pret stare suos effectus forma Ies, nisi iuxta capacitatem recipientium; & ideo videmus, quod anima rationalis vivificat quidem corpus, quod est capax vitae, non tamen spiritualizat, quia est incapax spiritualitatis Quia et go humanitas Christi est capax sanctitatis , ideo illam recepit per unionem cum sanctitate increata ; non recepit au'tem alias diuinas perfectiones, quia illa- Ium non erat capax. Cum enam fuerit in tempore, in loco determinato , mobilis, corporea, passionibus, & morta obnoxia, prout suit de illa ab sterno praedestinatum , ut per illam filius Dei redimeret mundum, ideo non potuit accipere aeternitatem , immensitatem, spiritualitatem, impassibilitatem, &c. De omnipotentia

agemus infra, cum erit quaestio de Chri

309쪽

m Gratia Christἰ. 3ost Ri potentia. Neque obstat, quὁd haec humanitas potuerit fieri ab aeterno, poni ubique, fieri impallibilis, Sc. Siquidem

eum hoc non illi conueniret ex vi uni nis , sed ex pura potentia obedientiali, liquam habet communem cum omnibus alijs, adsummum probar non repugna tiam ad tales perfectiones, praeeitis ordi. sine illi prs fixo, ad taliter mundum redia Mmendum, qui non erat cum illis compa tibilis, non autem actuaIem eorum rece ptionem, de qua hic est sermo. Erao nihil facit ad rem. Ad s. Nego consequentiam . Et dico, quod Christi humanitas habuit duplicem sanctitatem , nempe substantialem, quam unio conferebat ut quo, & persona diuina ut quod i & accidentalem, cuius principium quod erat gratia habitualis,& vnio accidentalis erat principi u quo. Vnde sequitur,quod sicut erat in illo dimplex causa formalis, ita duplex effectus formalis, qui proinde non confundeban

tur.

ARTICVLVS ILAn gratia, O sanctitas Christi tinfiniis t

VΙdetur z. eius gratia habituaIis non

310쪽

3ro Disp. Vm. Art. II. posset fieri mai/ r. 3 Quia etiam Iumen gloriae Christi esset infinitum , adeoque anima Christi Deum comprehenderet.q. Hic hratia educitur ex Potentia obe.

dientiali activa animae Christi . Sed haec est finita. Ergo & gratia ex illa educibilis. Videtur a. nec sanctitas Christi esse

infinita, Primo quia aequaret sanctitatem Dei, adeoque anima Christi fieret essentialiter Deus. Σ Sanctitas Christi non potest esse maior, quam unio a ex qua di manat. Sed haec est finita Ergo & il-Ia. 3 Christus non posset fieri sanctior, per actus perfectissimae charitatis , quod repugnat Lucae. I. in fine, Iesus proferebat sapi antia , o grati . coram Deo, σ hominibus o Quo est perfectius principium

meriti, eo opus meretur maius praemium

Ergo si sanctitas Christi fuisset infinita,

per singulos actus meruisset praemium infinitum,quod reiecimus di ar. a ad 3. Conclusio , Gratia habitua is Christi,

eiusque Janctitassunt infinita, nora tamen δε- eundum emensionem, sed Iecundum intensionem, tam in elsa ph eo, quὰm morali- Ita Maior, Μaldonatus, Almailnus, Hurta.dus, Bernat, . alij,quos secuti sumus ia3. phys disp a. ar. io ad 6Probatur de gratia, Christo ratione

unionis cum Verbo, debetur gratia per feetissima, excedens omnem gradum , &terminum limitantem, tam in esse qualitatis supernaturatis, quam in esIe gra-

SEARCH

MENU NAVIGATION