Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

De Gratia raristi. 3 tr& Valentia , vel sint ipsae virtutes, ut a Deo donatae, scut docent Scotus,& VasequeZ, nihil refert ad praesentem quaestionem , cum Christo conueniant, siue di. stinguantur, siue nou.

An Christo collata fuerit gratia capitis , respectu hominum , O Angelorum'

Videtur quod non, Primo quia caput subordinatur corpori, ut Pars illius. Sed Christus non esst pars Ecclesiae, cui non subordinatur , sed potitis it Iam sibi subordinat . Ergo non est eius caput. 2. Caput refertur ad omnes corporis partes, quibus influit. Sed Christus non refertur ad peccatores, haereticos, &infideles, qui spectant ad idem corpus reipublicet humanae. Ergo non est eius caput. 3. Angeli sunt diuersae naturae a Christo, ut homine. Ergo non habet rem spectu illorum rationem capitis q Ideo Christus est caput hominum , quia illos redemit Ergo quia angelos non redemit, non est illorum caput, praesertim cum neque illis meruit gratiam , & gloriam. . Vel esset caput per gratiam Vnionis , vel per habituale Non priinum, quia v nio non est principium quo merenui. Ne

quo secundum, quia gratia habitualis

322쪽

ias Disp. VIII. ar. IV.Christi est eiusdem rationis cum nostra, Cum ergo nostra non constituat nos inesse caput Ecclesiae, neque Christi. s. Si Christo conueniret ratio capitis, re e ctu bonorum , Diabolo Antichristo conueniret ratio capitis respectu ma Io rum . Ergo Ecclesia esset biceps, vel triceps , quod est absurdum. Concl. Christus υρ homo habuit gratiam

capitis, respectu totius Ecclesa ,sue militantis,sive triumphantis, respectu angelorum,

aliquo modo etiam omnium creaturarum,

Probatur primo ex Apostolo ad Ephes. I. ubi loquens de Christo ut homine, inquit , suscitans eum a mortuis , constituens ad dexteram suam, oec. ipsum dedit caput supra omnem ecclesam , qua, eueorpus it s. Quod autem nomine Ecclesiae comprehendat etiam angelos, & beatos, aperte colligitur ex illis, quae prae mittit, in calestibus supra omnem principatu, potestatem, uirtutem, o dominationem. Quod vero extendat etiam ad omnes alias creaturas, patet ex sequentibus , --pra omus nomen,quod nominatur, non solum

in hoc isculo, sed etiam in futuro , γ omnia subiecit sub pedibus eius, super quem locum D. Tho. leet. 8. inquit , ergo sensus, quod omnia creata,non solum subiecit Pater chricto, inquantum est Deus , cui μb aterno omuia subiecta sunt , sed etiam humanitati eius. 2. Ex Augustino, qui concione ῖ. in psal. 36. ait , Qvut nostrum Christus est, corpus evitis illius nos sumus, numqui soli

nosa

323쪽

De Gratia Christi. 323

nos , ct non etiam illi,qui fuerunt Mute nos 3 Omnes, qui ab initio Jgtuli fuerunt fusti , ad iunci is etiam legionibus, o exercisibus angelorum o c. 3. Ad c olosis I dicitur de is Christo, primo nitus omnis creatum , quo narm in ipso condita sunt uniuersa in eam, in terra , edit. ipse est ante omnes , m χomnia in i o constant , ct ipse est caput eo toris ecclesiae. & c. 2. In ερ' inhabitat om uis plenitudo diuinitatis corporaliter , qui est caput omnis principatus, ct potesaris, EX I. ad Cor. ia. dicitur, Vos sis corpus Chrisi, membra de membro, c. Sed corpus esset monstruosum, si careret capite. Ergo cum aliud habere non possit, quod sit omnibus omogeneum, & supereminen S , ra tione dignitatis ,& influentis in alia membra , Christus est caput ommnium , & ideo ut vidimus omnia sunt subieeta pedibus eius . Quod autem nihil aliud possit assign ri, ut caput ecclesiae . Probatur & erit quintum argumentum ad rationem capitis tria poti stimum requirutur, per analogiam capitis mistici ad naturale. Primum est, quod ordine omnibus membris emineat, ut veluti e solio,regis munera in membra exerceat. Hanc autem eminentiam nia Ili tribuere possumus, nisi Chri-flo, qui cum sit homo Deus , di primogenitus omnis creaturae , super omneS alias fuit exaltatus , ut probauimus disp. , ar. & q. Secundum est , ut sit om

nium perfectissimum, utpote quod debeto 6 ege

324쪽

3 rq Disp.rm. Art. IV.e sse sedes omnium sensuum, tam intern

rum, quam externorum , excaepto tactu,

qui solus relietus est dispersus alijs mem -hris. Hoc autem nulli mystice potest Conuenire , nisi Christo, ii, quo sunt omnes thesauri gratiarum Dei , ut dicitur

Io. I De plenitudine eius nos omnes iacce

pimus . Tertium est , ut habeat virtutem influendi in reliqua membra, quam prae rogatiuam residere in Christo , non solum patet ex nuper dietis, sed etiam quia sicut caput physicum , e cerebro suppe clitat spiritus animalis reliquis part Ibus, ut singulae valeant suis muneribus vacare, i liasque dirigit, ne errent, ita Christus interius, & exterius influit in omnes creaturas, interitis quidem per largitionem gratiarum , & exterius , quatenus non solum ipse visibiliter dum esset in

terris, Ecclesiam fundauit , & legibus communiuit, sed etiam per Apostolos,&successores, ampliauit, & regit usque adhuc, praebendo omnibus visibilia lacramenta, & leges fa Iutares,& omnia etiam inanima dirigendo ad suos fines, ut potestatem sibi a Patre traditam opere compleat, ut dicitur Matth. vltimo, Data est mihi omnis po fas in calo , in torr- , ut videbimus infra. Ad x. distinguo maiorem, caput phy-'scum subordinatur corpori, concedo: caput mysticum, nego maiorem . Quia oergo Christus est caput mysticum Ec

clesiae, non debet illi suboidinati, nia

325쪽

De Gratia christi. 3α sconsideretur ut membrum mysticum Dei,

ut dicitur I. ad Cor- ij. Omnis ut ri caput Chrictus esst, caput autem mulieris uir, caput

uero Christi Deus , ut enim ipse facit unii corpus cum ah js, cuius Deus est caput, ita ipse , propter excellentiam capitis, huic corpori subordinatur. Caeterum si hoc corpus terminetur ad Christum Vt hominem, tamquam eius caput, nullo habito respectu ad Deum, ut caput Christi, quia Christi humanitas exercet ilias alios munus capitis ,& nihil perfectionis a membris recipit, illis nullo modo subordinatur, sed illa sibi subordinat,modo explicato. Ad a. Nego minorem. Et dico, Christum respicere fideles peccatores, ut sibi copuIatos vinculo fidei, licet solutos vinculo charitatis, & idem dico de haeretiscis baptizatis, & de prescitis, di excecaistis, & de infidelibus, dum sunt in via ;aliter non verificaretur dictum Apostola ad Ephes. I. I sum dedit caput supra omnem Ecelesiam , qua est corpus ipsius , cuius nomine intelligitur tota Ecclesia, tam mi Iitans, quam triumphans, ut eXponte D. Thomas, duehi glossae ordinariae,cum

hoc solo discrimine, quod batietati, licet Peccatores, & reprobi, sint aetii membra Christi, infideles vero solum in potentia, quatenus ex meritis Christi habent facultatem recipiendi baptismum, si velint, & in iustificationis gratia perseue ἔantcs, assequi vitam aternam , ut dicitur

326쪽

stris , non pro nostris autem tantum, sed e

tiam pro totius mundi. Neque obstat, quod sine charitate sint mortui, unde videntur este membra arida , quae vere non sunt membra , quia nou participant de vita

toxius. Siquidem cum retineant habitus fidei, & spei, qui sunt vita in radice, seu actu primo, non sunt plane mortui , sicut membra arida, sed possunt se disponere ad vitam in aetii secundo, per iustificationem, mediante pς nitentia suscipiendam, vel per baptisinuna,si sine infideles. Oooci

multo magis valet in nostra sententia ,

quam sustinemus in tr. de praed. quod Deus nulli , etiam infideli deneget suam gratiam sussicientem, quae cum sit semen gloris, confert suscipientibus vitam inchoatam, & in radice, ratione cuius a Ii quo modo Christo ut capiti compaginantur , per quem recipiunt huiusmodi inlluxum supernaturalem vivificantem , quod non verificatur de damnatis, qui eum fuerint in via de corpore Christi , Per mortem in peceato, fuerunt ab illo penitus separati, nec postunt amplius v-niri eum illo. Ad 3. & q. Nego consequentiam , . Quamuis enim sit diuersae naturs ab angelis , illosque non redemerit, quia tamen illos. gubernat, & pro illis meruiegratiam ad vincendum, & gloriam pro victoria, iuxta probabiliorem opinio

nem Suarii, Valantiae. Esparia, dic. ideo

327쪽

De Gratia Christi . 327 merito dicitur eorum caput, ut supra diximus ex Apost. ad Coloss. & Ephes. Neque obstat quod in tr. de praed. angeI. exercitationis gratia, sustinuimus oppositum . si quidem etiam hanc opinionem ut probabilem, & ut a nobis hic propugnandam profesti sumus . Ad s. Dico , Christum constitui caput Ecclesiae, radicaliter quidem per gra tiam unionis , & pro Xime per gratiam habitualem. E ratio est, quia Christus, per illud constituitur caput mysticum,&morale, per quod influit in membra, quae proinde illi ut inferiora su byciuntur. esed influit per opera meritoria,& satisfactoria , quibus nos redemit, & eleuauit ad statum gratiae, & gloriar Ergo quia principium proximum talium operationum fuit gratia habitualis, & principium illa dignificans , & dans illis valorem in

finitum, fuit unio cum diuina Persona-- ,

quae proinde fuit radix , & origo Omnis meriti, & sati factionis pro nobis, haec solum radicaliter constituit Christum in esse caput, cum alia constituerit sormaliter, Ss proxime, ut sate probant Suar. disp. 23 seci. a. De Lugo, Gibbo, Tan-ncrus, & alij Quare eadem gratia habi tu alis, quatenus Christum sanctificabat,& erat in illo principium proximum o perandi, erat gratia personalis ; quatenus vero erat principium sanctificandi alios,

erat gratia capitis, connotando tamen

gratiam unionis, ex qua eius opera digni

328쪽

3a 8 Di'. - Art. IVgnificabantur ad merendum , & sitis faciendum. Ad illationem dico, gratiam Christi habitualem,esse quidem eiusdem

rationis cum nostra, in statu absoluto, non tamen in esse relativo , quia IlIa e se sentialiter respiciebat unionem, Cuius erat proprietas, ut dictum est disp. s. ar. 3. nostra vero solum Deum ut principium extrinsecum. Ergo cum dictum sit, ad rationem capitis requiri gratiam v-nionis, in nobis grata a non est capitalis. Ad 6. Nego consequentiam. Quamuis enim aperte a D Tho. hic q 7. ar. 7. &s concedatur, tam Diabo Ium,quam Antichristum esse aliquo modo capita malorum, non solum propter excellum malitiae, sed etiam propter externam gubernationem, quatenus tentatione. S suggestione homines trahunt ad malum. Quia tamen nihil possunt operari, nisi Deo permittente, & concurrente , cui physice Penitus sublIciuntur , & a quo ipsi Christo subiecti sunt, ita ut nihil possint, nisi i pso consentiente, ideo non sunt simpliciter capita, unde reddant Ecclesiam tricipitem . Praeterquam quod non sunt capita uniuersalia , quia boni non sunt eorum membra ; neque influunt physice in Inalos, prabendo vires ad malum, vel

malitiam infundendo, sed solum moraliter, alaiciendo, & suadendo. Deinde quia sicut Christus est caput Ecclesiae , licet Deus sit eius caput, ita Antichristus est

caput maluium. licci ipse sit membrum

329쪽

De Graeἰa Chris . diaboli. Ergo non sunt duo capita . Demum etiam mali sunt aliquo modo mem-hta Christi, ut dictum est Ergo Diabo. Ius , & Antichristus illi subordinantur , non ut saluent, sed ri perdant, intcndem do diuersos fines.

330쪽

DISPU TATIO IX.

De Scientia ChriBL

Via unio hypostatica non confundit naturas, quas unit in Christo, ve docet fides, ideo retenta distinctione reaIi naturae

diuinae ab humana, quoad substantiam, dubitatur solum de earum actibus, di quaeritur, an singuis habeant proprias operationes , distinctas ab operationibus alterius, quae dubitatio versatur potissi-

Ilium circa operationes immanentes, cuiusmodi sunt intelligere, & velle, reliaeta sensatione, quae cum sit propria potentiae corporeae, no potest conuenire naturae diuinae Qvqritur ergo I. an in Christo, praeter scientiam increatam, propria diuinae personae, detur etiam scientia creata, propria humanitatis ρ Deindω, sup posito quod detur, quaeritur qualis, &ruoluplex sit. Ee demum ad quae obiectae extendat. Nomine autem scientiae non intelligimus scientiam rigorosam,sed so. Ium lato modo, quatenus dicit cognitionem certam , & euidentem , ut dixi

SEARCH

MENU NAVIGATION