Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

De Holuntate Christi. 3 7 Ibertatem a coactione. Quia ergo Chissus non cogebatur a praecepto ; ideo putane libere mortuum esse. Et alii suffleete libertatem essentialem propriam Voluntatis, secundum quam dicunt, Spixitum sanctum libere produci a Patre in diuinis Alij dicunt,in puro viatores

requiri quidem libertatem proximam ad merendum , non autem in Christo, qui erat simul viator, & comprehensor, cuIsuificiebat libertas remota, & radicatis,ue docet Mastrius disp. s. q. 9 n 3 . Sea quia hi modi dicendi videntur esse omnino arbitrarij , in asserenda quidditate

libertatis, & costra Fommunem conceptionem , quam. Iumine naturali formamus de libertate, & nullum habent soridum iundamentum in sacris paginis, ideo non soluunt, sed magis implicane dissicultatem. .

Ua'. disp. 7 c. ait, Christum non fui sse liberum ad mortem quoad substantiam, sed ad eius circumstantias Ioci,temporis, finis,lmensionis,&motivi;& cum ipso sentiunt Valentia, Leuius, Becanus, di alij. Quis autem dicat, latronem damnatum ad furcam, si iudex ponat in eius potestate locum, tempus, & alias huiusmodi circumstantias , intra aliquam moralem latitudinem, sententiae proportiocinatam,illum libere iμ surca suspendi Ergo licet daretur tib estu ad Circumstantias accidentales mqrtis, & non ad su

372쪽

37: Diu. X. art. III quamqllod Io. I 3. asseritur determinatum tempus moriendi , pciens Iesus, quia uenit hora eius. Ergo probabile est, quod fuerint determinatae etiam aliae circumstantiae Ioci, finis, &c Card. De Iugo dis 26. sect. 8. cum a Iijs docet, Christo lasse liberum non m Uri, quia potuit petere dispensationem a Prae-

caepto, cum certitudine illius obtinendae.

Ergo quia libere voluit illi subesse, ideo

libere mortuus est. Sed contra est primo, quia mors ut libera, dicit non petitio nem dispensationis, in tali sententia. Ergo quia fuit Christo Imposita mors ut

libera , fuit illi praecepta negatio talis petitionis. Deinde defacto peti jt talem sdispensationem , & tamen non impetrauit, ut dicitur Matth, et 6 Pater si possibile

est, transeat d me colix iste , quam orati ianem ter repet ijt, licet cum omnimoda subordinatione ad diuinam voluntatem, non mea voluntas, sed tua sol ,' Unde patermisit angelum , ut illum confortaret, ad mortem subeundam, vi dicitur Luc. 22. paruit illi angelus de Glo confortans eum, o factus in agonia prolixius orabat , nempe repetens eumdem sermonem. Ergo non fuit illi liberum petere , cum certitudine obtinendi . Uerum quidem est , quod non peti jt absolute dispensationem , quod fuisset contrariari yaternae voluntati, sed conditionale, Si vis, transfer eali-eem istum a me, ut dicitur ibidem, tamen

secundum parxem inferiorem, vere petijt,

373쪽

De Rluntate Christi. 373 R ideo quia non obtinus tractus eis sudor

eius te ut gutta sanguinis, nempe propter conti an itentiam partis sensitivae, ad pro-plitudinem voluntatis, ut nobis ostendederet naturalem auersionem , quam habuit, ad mortem, tamquam ad obieetim per se horrificum, & nocivum, volitum tamen , secundum partem superiores 1, quae cum erstete dominaretur inferiori, illam traxit ad tolerantiam imminentis mali, unde non inuitus, sed volens mortem subi uir, modo infra explicando.' Alii dicunt, praeceptum moriendi non

fuisse Christo impositum , nisi inquan eum ipse illud uoluit, & petiit a Patre

aeterno, Vt homines redimeret. Vnde inferunt,necessitatem moriendi ex illo pro uenientem, utpote volitam in praeuisione non praeiudicare eius libertati. Hoc ta men sustineri non potest, primo quia voluntas humana Christi fuisset primu principium nostrae redemptionis , & non diuina, quod repugnat scripturis, hoc tri. tuentibus passim diurnae misericordiae.

Et deinde quia non soluit difficultatem. Nam vel hoc praeceptum fuisset semper

in potestate Christi, ut impleret, ade isque amitteret rationem praecepti, quod dicit essentialiter, esse in sola superioris potestate 3 vel non, illoque posito, non posset Christus non obedire, eiusque obedientia non esset libera . Ergo redit

Alij dicunt, potuisse Christum proin

374쪽

374 X. Art. IIZ trahere obseruantiam praecepti de moriendo, adeoque libere mortuum esse pro tali tempore, quo mori non tenebatur. Sicut enim martyreS, IIc t natura mortales , merentur moriendo per manus carnificum , quia tali tempore moria natura non cogerentur; ita & Christus, cum ex praecepto, tali tempore mori noteneretur, libere, & meritorie mortuus Sed contra est, quia mors martyrum non fuit meritoria, quatenus erat. mors, secundum substantiam , quae est omnibus communis , sed quatenus facta Cum talibus circuinstantiIs, ad quas non erant a

natura necessitati. Christus autem habui emandatum mortis , cum circumstant ijs loci, temporis, Sce, ut dictum est Ergoenon valet paritas. Deinde si meruit Christus, solum per ea, quae non cadebant sub mandatum. Ergo non meruit per obediet iam,quae essentialiter est de re praecepta. Demum Christo fuit praecepta mors, ut meritoria,& utilis generi humano, qu gerat propria Redemptoris . Si ergo meritum mortis, consisteret solum in Circumstantiis non praeceptis, habuisset prae ceptum de re non praecepta , quod repugnat in terminis. . Praeterquam quod haec sopinio , ut coincidens cum sentent ira lVas auii, fuit supra reiecta. Alii cum Perea dicunt, suisse Christoe

praeceptum, ut vel moreretur, vel non a

redimeret genus humanum. Vnde inserunt, quod cum non fuerit determina tua

375쪽

De Volunt ita Christi. 3 sad mortem , illam libere eligendo , ex affectu redemptionis, obediuit, adimple, do prsceptum di sui activum, & quia libere obediuit,etiam meruit. Sed noc sustineri non potesti quia praeceptum non potest fieri de re impossibili. Cum ergo re demptio mundi, sine tisa morte , stantia, diuino praecepto,esset impossibilis Christo, non solum mora I iter, quatenus pee

casIet, si illam voluisset, sine morte, sed etiam physice , quatenus physice pecca re non poterat, si illi fuisset factu praecepta negativum de redemptione mundI, ex uippositione, quod nollet mortem, fuissed

factum praeceptum de aliquo impossibili . Neque obstat,quod possit a principe fi ri praeceptum subdito disiuctivum , ut vel non introducat frumentum in urbem, vel soluat vectigal. Si quidem eum possit physice non obedire, in tantiim libere soluievectigal, inquantum posset coniugere introductionem frumenti,cum non so Iuli

ne vectigalis. At Christus non potuisset

coniungere mundi redemptionem , cum nolitione mortis, propter eius impeccathi litatem . Ergo non va Iet paritas .

Alii dicunt: suisse Christo praeceptum,

ut vel moreretur ad mundi redemptionem, vel si nollet mori, peteret absolutionem a praecepto. Vnde inferunt, libe- Te mortuum esse, quia potuit non mori, petendo absolutionem . Sed nique hoc sustineri potest, primo quia petendo ab solutionem,non fuisset conforrniitus cum

376쪽

376 Disp. X. Ar. III. divina voluntate, de redimendo mundo Ergo stante hac voluntate, non potui fieri hoc pr sceptum disiunctivum. Dein, de cum venerit ad mundum redimendum

non potuit eligere destructiuum redemptionis, sicut fui siet petitio absolutionis quae proinde fuit illi impossibilis . Et demum quia haec opinio fuit supra rei edia cum impugnauimus Cardinale Delugc Suarius disp 37. seel. 3. docet, Christum libere mortuum esse, non obstantcius impeccabilitate , & praecepto mcxtendi, quia licet positis his, fieree mmcsitio antecedens, ex qua infaIlibiliter sequeretur Christi obedientia , non tam ei ad illam necesitabat, determinando eiu voluntatem. Cum enim diuinum praecepiqm sit extrinsecum voluntati, & ni hi

physicum in illa ponat, quod possit necessitatem inferre, non immutat eius naturalem operandi modum,qui solum immutatur, vel ex obiecto, ut in beatis, vephysica praedeterminatione Tholmi

sarum . In fallibilitatem ergo obedientiae Christi liberq, & meritorie salvet Per hoc, quod praesciens Deus Inon scium quid singulae vo Iuntates sint de feto operatur per scientiam visionis , se etiam per icientiam mediam qn id estne laeturae, si hoc, vel illo modo applCarentur,vel excitarentur ad operandunquia praescriuit, quod voluntas humai Christi, connaturaliter l, & libere acc

377쪽

Da nuuntate Christi. 37 fi tali occasione, & excitatione praeueniretur, ita illam excitauit, ut ex tali praeuentione, libere quidem, in fallibiliter tamen, infallibilitate diuinae praescientiae, obedi erit Deo praecipienti, & mortem acceptauerit. Verum haec doctrina, licee ingeniosa, tuit a nobis reiecta in tr. de Deo uno disp. II. ar. 13. & in tr. de praedest. disp. I a. ar. s. & o. Ergo non

potest admitti , ad saluandam Christi libertatem , praeserti melim ut ipsemet Suar. aduertit illa posita, Christus posset simpliciter non obedire, adeoque peccare, quod tolleret hypothesim, de eius impeccabiIitate. Et ratio est, quia libere operans, potest non operari. Ergo si Christus libere obe diuit, non obstante hac tota suppostione, potuit non obe dire, & peccare.4 a .

Alij demum dicunt, Christit in potuisse quidem non obedire, adeoque libere obediuisse, non tamen potentia simultatis , per quam posset Coniungere praec Ptum, cum negatione obedientiae, sed simultate potentiae, per quam cum actuali obedientia, retineret potentiam ad non

obediendum. Sed neque haec resposo sustineri potest. Siquidem suppositio dete

minans ad unum antecedenter, R non Iibere, tollit potentiam proximam ad OP-Positum, ut Iuse probauimus in locis nuper Citatis. Ergo quia Christus non Hieliber ad unionem . & consequentia ad

illam, di multo minus ad praeceptum mor

378쪽

a tendi, ex quibus oriebatur eius antecedens suppontio, determinans ad obediendum per mortem , non retinuit potentia proΣimam, ad non obediendum.

ARTICVLVS 1 v.

Resoluitur status quaesionis,ct ostenditur quomodo Chri s liberὰ mortuus fuerit, ct fuerit Pa

tri obediens. SoIutio huius difficilIimae questionis, pendet potissimum ex his duobus , nempe an vere Christo fuerit impositum

praeceptum moriendi Et alterum, an simpliciter potuerit mortem vitare, non obstante eius impeccabilitate i quorum is

primum hic solvemus, & aliud in articulo sequenti . Videtur ergo, fuisse Christo impositum praeceptum rigorosum morienda, ad mundi redemptionem , Primo quia ipse Christus fatetur hoc Io. I . mandatum accepi a Patre: & I4. Sicut mandatum devit mihi pator , sic facio. a. Christus ethseruus Dei, ut dicitur de illo Isaiae q2. Eece seruus meus, Iusa iam eum. Sed seruus

potest obligari a domino per imperium. Ergo potuit obligari, & de facto fuit obligatus. 3. Eius natura humana fuit intrinsece peccabilis , & capax subiectionis, quae non amisit per unionem cum

379쪽

De Holuntate Chri , 3 79 Uerbo . Ergo potuit obligari praeceptis rigorosis. q. De facto fuit subiectus

praeceptis naturalibus, non mentiendi,co.

lendi Deum, &c R ideo de illo dicitur

psal. 39. legem tuam in medio eordis mei. Ergo etiam praecepto moriendi, ut fere o nes docenta Concl. Suamuis Christus nullum habue 'rit, vel potuerit habere praevium rigorosumsde subeunda morte , adhoc tamen in eius per

pugione fuit perfecte obediens. Probatur prima pars, quia omnia Io Ca, quae adducuntur e sacris paginis, po G sunt faciIe explicari de con silio , vel de insinuatione, qua Deus ut superior, pate fecit Christo ut homini suam voluntates absque ulla comminatione paenae . Er go non significant praeceptum rigorosum ut patebit infra. Probatur secunda , ex qua deducitur veritas prunae, Primo quia est de ratione praecepti, reddere illicitam inferiori aliquam aetionem, quae sit in eius physica potestate, ut toties probauimus, & sup pono vi certum ex tr. de legibus; frustra enim superior adhiberet praeceptum , Ut medium ad impediendum quod fieri non potest, cuiusmodi esset praecipere seruo, ne volet per aera. Sed Christo ut intrinsece impeccabili, est non solum physico, sed etiam metaphysice impossibiIe omn2 illicitum . Ergo per hoc ipsum, quod a liqii id, siue positiuum, siue negativum is fuisset redditum illicitum per prscepx

380쪽

rigorosum, sitisset Christo redditum metaphysice impossibile; adeoqtie praeceptum prohibuisset illi chim gram, & illum necessitasset ad oppositum , aufere ado ab illo physicam potentiam , ad libere obediendum praecipienti. Ergo nu IIunPraeceptum rigorosii potuit fieri Christe Confirmatur , Non potest dari praeceptum, quod tollat a subdito modum obidiendi, cuiusmodi esset praeceptum conburendi nauem , ut per illam mare traiciatur , & praeceptum Iigandi ped

essent Praecepta, sed fatuitates Sed si fitret Christo praeceptum rigorosum , pehoc ipsum tolleretur ab ipso modus obidiendi Ergo non potest illi fieri tale

praeceptum . Probatur minor, modus cbediendi in subdito , est potestas physic

ad rem praeceptam , vel ad eius onausanem, ad quam solum imponatur impotentia moralis, ratione cuius fiat iIIi illcita , & culpabilis talis omisso ; si enualicui praecipiatur, ne exeat domo, & npossit exire, circum quaque fores , & fnestrae claudantur, hic non obediret noe Xeundo, quia cogeretur manere domSed per hoc ipsu quod Christo imponiretur per praeceptum, impotentia morat ad aliquid, tolleretur ab illo potentia physica, ad id faciendum. Ergo tolleretii modus obediendi. 2. Operari e X praecepto rigoroso, e

operari seruiliter, quia stimulus operai

SEARCH

MENU NAVIGATION