Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

De Oratione Christi. 4rrcam, trahitur ad esse Verbi, in unitat Personae, quod formaliter est filius Dei naturalis, & imago Patris. Ergo nulla est ratio, cur de Christo ut homine, λει maliter non praedicetur utrumque. Unde etiam posset dici, quod simul cum Patre, esset principium spirans Spiritum San. etum, per gratiam unionis, cum sit ea-ciem ratio.

Ad 6. Nego consequentiam. Dispar, eas est, quia filiatio aeterna diuini verbi,

Per modum formae terminantis,unitur humanitati, quae se habet ad iIlam instar subiecti su sceptiui, quod per illam perficistur; & ideo potest in concreto, sumere denominationem filii naturalis Dei. Hoc non valet, de filiatione temporali ipsius humanitatis, quae licet hypostatice volatur deitati, quia tamen non potest habere rationem formae, respectu deitatis, quae en incapax cuiuscumque extranes se mae, ideo deitas non potest habere rati

nem subiecti susceptiui illius, adeoque ab illa denominari, accipiendo ab illa cle nouo respectum ad sanctissimam virginem ut matrem . Ergo non est par ratio. Neque obstat, quod vi unionis hi posta ricae, per hoc quod silius Dei terminet intrinsece naturam humanam, quae est fi lius naturalis Uirginis , dicatur Ec aps in concreto filius Virginis,quae proprijs'sime est eius genitrix; siquidem hoc non habet ratione deitatis, sed solum ratione

assumptae humanitatis ι & ideo Christus S i ut

412쪽

Ir. Disp. XL. Ar. II. vi homo,est filius naturalis Uirginis,non autem ut Deus , sicut diximus in responsione pruni, quod Christus ut homo, non sit Deu . Et rationem affert. D. Tho. hic q. 16. ar. ij. quia videlicet hae particulae reduplica rae, in proprietate sermo is, reduplicant naturam, & non suppositum, ερ ideo cum naturae in Christo sint diuersae, quod conuenit illi secundum unam , non potest conuenire secundum altam . Quod si improprie accipiantur, pro re duplicatione supposita,cum hoc sit unum in Christo, respectu utriusque nae Dutraque propositio erae vera, nempe

Christus ut homo , ea Deus : & Christus in Γεμι, est homo, quod tamen non admittitur a theologis, ut docet ibid. Suar. cum D. Thoma.

Ad 7. Distinguo antecedens, Conue niret Christo esse filium Dei, ratione humanitatis in abstracto, nego: in concreto, concedo . Quia ergo in conereto dicit supra naturam humanam, diuinum Uerbum , in quo subsistit, tamquam in te mino intrinseco, quod non habent aliae humanitates, ideo ex eo quod Christus ut homo, sit filius Dei,non 1equitur quod omnis homo sit filius Dei. Ad 8. Concedo totum, quod non facit ad rem. Neque enim dicimus, Christum ut hominem, esse filium naturalem Dei, per tertiam aliquam generationem,

distinctam ab aeterna , di temporali, sed per utramque , quatenus videlicet in

413쪽

Dasiliatione Chrim. 4I 3 tempore , fuit per gratiam eius humanitas unita, generationi aeternae filii Dei, ratione cuius illi debetur connaturaliter haereditas Patris, ut dictum est in prob. 3. partis conclusionis Ad 9. Distinguo antecedens, Christus ut homo est seruus Dei, seruitute nat rati, fundata in essentiali dependentia creaturae a Deo, tamquam supremo domino, iure creationis, & consecrationis, Concedo: seruitute legali, qua quis iure helli, vel ratione contraetus venditionis, seu emptionis, in aIterius venit potestatem, vel seruitute paenali, qua quis ratione delieti, suis bonis , & iuribus spoliatur, & alterius subditur dominio , nego antecedens, & cum illo consequentiam, eo quia seruitus naturalis, non pugnet eum naturali filiatione, respectu Dei, ut

optime probat Suar. disp. 6 sedi. I. sub finem, cum qua solum pugnant seruitus legalis, & paenalis. Et ratio est, quia cum Christus, etiam ut homo, nullum patrauerit teccatum , non potuit subiici ulli paenalitati. Ergo non potuit contrahere jeruitutem paenalem , quae in solius paenam delicti infligi potest. Neque potuit contrahere seruitutem legalem, quae cumfundetur in iure genitum, introducto post peccatum primi parentis, ratione cuius sicut omnes filii Adae, facti sunt mancipia diaboli, ita potest unus cadere in mancipatum alterius, non potest assicere, nisi filios Adae. Quia ergo Christus non de-α S 3 riua-

414쪽

riuauit ab Adam per viam seminamari deo non contraxit peccatum origin& remansit ita illa libertate naturali, omnes homines habuissent in statu licentiae, in quo nullus fuisset sub altseruitute, eo quia ut docet Aug. Di de civ. c 9 omnis homo natura lsit liber. Superest, ergo vi solam na

ruitutem naturalem respectu Dei,

omnes habuissent in statu innocent habent omnes iusti in statu gratiae

naturae Iapsae, quae cum assiciat natur humanam secundum se, non pugnat naturali filiatione , quae a Ili redit et gratia unionis, .

' Dices, si serua a Domino ducatur

uxorem , non eis amplius serua . cima natura humana fuerit eleuata a tum filiationis naturalis, non potes nere seruitutem naturalem ἰ aliter idem statu, esset simul filia , & serua, repugnat. Nego consequentiam , Fuuia seruitus legalis, vel paenalis et rinseca, & accidentalis naturre liui Ergo sicut potuit illi non aduenirpotest per gratiam Domini remoucut accideret tali iam inae. Seruit tem naturalis, quia est creaturae et Iis, fundala in relatione transcendad Creatorem , sicut non potest niuenire, ita non potest remoueri, i Deus non possit facere, quod aliquatura sit independens a se . Deindetio naturalis Christi , ut est homo

415쪽

Da filia ima Christi. sciatur in gratia unionis . Gratia autem perficit quidem , non tamen destruit natura Ie conditionem recipientis; aliter si illi fieret naturalis, & debita , amittere erationem gratiae; & ideo diximus diis. s. ar. s. Christum meseri non potuisse v. nionem hypostaticam . Ergo filiatio na. turalis Christi, ut homo est, tantum abest quod pugnet cum eius naturali seruitute ad Deum, ut in illa necessario sundetur, eo quia fundetur in gratuita assumptione

naturae humane, quae ut talis, est creatu. i xa, adeoque sundita Deo Et ideo Aug. ep. t 78 emphatice confirmans nostram . fementiam, exclamat de Christo, In qua, insiνmitate humanipatis,non solism subditum,

i sed etiam ea uenti seruum eonfremur,

Cui concinit Ch sostomus super illa verba ad Phil a. formam serui aeeipiens, in quiens , Sicut in forma serui perfectus e it Deus ; ita perfectus est seruus . Iure igitur Cabrera penes Gihbonem disp a a diab. 6. ait, oppostum dicere , esse improba-hile, temerarium, & periculosum in fide, i utpote contrarium Isaiae q2.& 33. Zacch. i 3. & Μatth. I a. & sanetis Patrihus. i Urgebis minus pugnat cum filiationei naturali, filiatio adoptiua, quam serubi tus naturalis. Ergo si illa non potest co-i putari cum Christo, neque haec . Nego antecedens. Et ratio est, quia adoptio est proprietas personalis, ut detum est , &i ideo conuenit immediate per sonae; serubi, tuS autem non conuenit personae, nisi me-S 4 dlanin

416쪽

4is Disp. XL Art. II. di ante natura. Quia ergo in Christo est una persona in duplici natura, ideo cum

illa persona sit filius naturalis, non potest Christus esse filius adoptilius: potest

autem esse seruus, secundum naturam humanam, ut docet hic. D. Tho. q Σ3. ar.

q. ad 3, Et ratio est , quia licet seruitus legalis, iuxta suam pr i maeuam institutionem, sit propria personae, & non naturaeῖ

tamen seruitus naturalis ad Deum, non ssolum proprie conuenit personae, sed etiam naturae, quia cum transcendat per omnia Creata, ratione subieetionis. aclDeum in fieri, & conseruari, non fundatur in aliqua actione apsus creaturae, quae fuerit eius causa, vel occasio , sicut est

seruitus legalis, quς fundatur in delieri ipsius serui , vel eius parentum ; & ideo. non est nece sse, quod soli conueniat supposito, vel personae.

Ex quo sequitur i. Christum absolute dici seruum, vel subie um Deo, tamen n e detur an sa Nestorianis,& Arrianis, quod cum illis sentiamus

dicentibus, Christum etiam secundum suppositum, esse creaturam, debemus dbetum determinare ad naturam humanam.

Neq; obstat, quod absolute dicatur passibilis, & mortalis Siquidem ex usu , &communi modo loquendi theologorum, semper subintelligituraeaturae determinatio. Sequitur a. posse dici, Christum secundum naturam humanam, esse sui seruum,quatenus dicit diuinum suppositum. Cum

417쪽

De Ofatiane Chriai. ArrCum enim ipse cum Patre, & Spiritu Sancto, faciat unum creatorem , & Dominum, cui subiecta sunt omnia, est etiam dominus naturae humanae, quam assumpsit. Non tamen potest dici illius pater , seu filius , quia cum paternitas , &filiatio sint proprietatas personales, sicut persona Christi non genuit naturam humanam, ita neque ab illa genitus est, ad quam solum se habet ut creator , & terminus. Sequitur 3. Christum ut hominem orasse Deum, dum erat nobiscum, nunc etiam in caelo pro nobis orare . Quomodo autem id accidae, videbitur M. sequenti.

ARTICVLVS III.

An, O quomodo Chrsus Deum oret, ct oraverit φVidetur quod Christus numquam is

Deum orauerit, Primo quia oratio est amis deprecantis superiorem, ut se adiuuet, & ideo non potest conuenire , nisi inferiori, indigenti ope alterius, cui cultum, & reuerentiam exhibet, unde sequitur, esse actum religionis, ut docet

D. Tho. 2.2. q. M. ar. o. Sed Christus,

eum suppositaliter se Deus, nullius ope indiget, nullique potest cultum exhibere; quamuis enim sit suppositum a Patre distinctiun, a quo procedit, non tamen

418쪽

41 8 Disp. XI. Art. III.

est ab illo deitate distinctus, & ideo non

est illo inserior, cui est omnino essentialiter coaequalis . Ergo non potest Deum

orare is

2. Nomine orationis, vel in te Iligitur ascensio mentis in Deum, cum Damasceno lib. 3. de fide c. 26. ad quam reducuntur meditatio, contemplatio, deuotio, &si miles actus: vel petitio, seu supplicatio, ad quam reducuntur obsecratio, gratiarum actio &c. cum D. Tho. a. a. q. 83. ar. 7. vel voluntas, seu desiderium obtinendi aliquid a Deo, seu ope diuinat Seianulla ex nis potuit Christo conuenire ,

Non prima,quia cum eius mens fuerit ab initio beata , fuit semper Deo unita per visionem c Iarissimam ἰ adeoque ut quiescens in ultimo fine, non potuit ad illum moueri. Neque secunda,quia cum Christo fuisset communicata omnis potestas in caelo, & in terra, ut ipsemet professus est Matth. 28. potuit ex se disponere de omnibus , adeoque non indiguit ope alterius: Neque tertia, quia quae sunt sub propria potestate, habentur pro possessis. Ergo non possunt esse obiectum desiderij. 3. Christus non solum in Uerbo per scientiam beatam, sed etiam extra Verbum per scientiam insulam, sciebat quid esset, vel non esset futurum . Ergo nihil illi remanebat petendum , ut fieret, vel non fieret , cum independenter ab eius oratione, iam erant certo sutura, & non

futura s

419쪽

De oratione chriai- qi sq. Vel orasset pro se, vel pro alijs Non primum , quia ut dicium est disp.

. ar. 3 non solum ex vi unionis, sed etiam intuitu suorum meritorumnullum praemium potuit illi a Deo negari; adeoque ut desitum , non potuit decenter orationibus impetrari. Neque secundum, quia sua morte , & meritis obtinuit nobis quidquid potuisset postulationibus

impetrare, ut dicitur ad Heb Io. Vna oblatione consumauit in sempiternum sanctι- sicatos. Ergo neque orauit tibi,neque alijs. Concl. Christus in via vere , ct proprie

sbi, o alijs Deum orauit, nunc autem in ca

lo, non sibi, sed nobis orat. Est communis inter catholicoS. Probatur quoad primam partem, quod sibi orauerit, ex Io. 17. Pater venit hora,elarifica Ilium tuum : ia Matth 26- Proelia dii in faciem suam orans , o dicens , Pater mi, si possibila est, transeat ἀ me calix se, quod idem dicitur Marci Tq. Quod ora. uerit alijs,probatur ex Lucae 22. Paster Lgnosca illis non enim sciunt quid faciunt: &Io II. Pater sancte, serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, & ibid. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo , sed pro his, quoi dedist. mihi : R infra , Non rogo, it tollas eos de mundo, sed ut serues eos is malo:& inferius,

sanctifica eos in veritates oec .

Probatur quoad seeundam , & prim5 quod Christus in caelo non oret sibi, est certum, quia cum sit in termino compIeto sua viae , est in pIena, di consumata

420쪽

qio Disp. XI. Art. III. possessione totius beatitudinis essentialis, tam animae, quam corporis . Ergo sicut alii beati non orant sibi, quia nihil honi sibi debiti sperandum superest , ita& multo minus Christus. Quamuis enim possint in dies adhuc magis clarificari,

quoad cultum externum, & exaltatione 1ui nominis, quia tamen hoc spectat ad eorum gloriam accidentalem extrinsecam, quam non optant, nisi ut per eam Deus magis glorificetur in illis , ideo quoad hoc plenissime conformantur , Cudiuina voluntate, in cuius dispositione is suauiter conquiescunt, adsummum petendo directe maiorem Dei gloriam, petunt etiam aliquando suam extrinsecam exaltationem indirecte, quatenus per hac illa augetur. Ut cum dicitur a martyribbus. Apoc. 6 Vindica sanguinem no Irum. Deinde quod Christus in caelo oret no-

his , patet. I. eX I. Ep. IO, C 2. initio, Aduoeatum habemus alud Patrem Iesum

Christum , ct ipsa est propitiatio pro pereatis nostris Deinde ad Heb. 9. Iesus introiuit

in ipsum calum, υι appareat nunc vultui Dei pro nobis: 3. Ad Rom. 8. Christus Iesus,quo es ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis; . e. q. Io. Iss Ego rogabo Patrem,

oe alium paraeletum dabit uobis , ita ut jorabo, referatur ad statum Christi post eius ascensionem , ut probat Suar. disp. 63. sin. a. Iure igitur Aug. in praesit ad psal-8 . loquens de Christo , sedente ad dexteram Patris, inquit, orae in form Dei

SEARCH

MENU NAVIGATION