Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

De Orat iove Christi. ει ι Dei, orat in forma ferui, orat pro nobis, o t

ira nobis, oratur a nobis, ut sacerdos noster, orat pro nobis, ut capΗt nostrum, orat in no in oratur a nobis, etit noser.

Dices, si Christus etiam nunc oraret pro nobis, possemus illum orare, , ut pro nobis oret, dicendo,Christe ora pro nobis,

ut facimus cum Sanctis . Sed hoc reueitur ab Ecclesia, quae semper dicit, Christa

audi nos, miserere noctri , adiuva nos , parce

nobis, cte. Ergo non orat pro nobis, veputant Medina, Vasq. , De lugo, & Be Canus . Nego maiorem , Primo quia oratio dirigitur ad Christum , ut dicit diuinam personam,cui non conuenit orare, sed dare quae petuntur. Deinde quia de- hemus vitare errorem Arrii, & Nestorii negantium Christo diuinitatem; & ideo debemus illum orare ut Deum. Et demuvi magis illum honoremus . Sicut enim etiam ut hominem , adoramus cultu latriae, quia eius humanitas subsistit in diuino supposito, & non cultu hyperdiali , vel duliae, debito Deiparae, & alijs san, ctis, ita debemus nostras orationes dirigere ad eius diuinitatem . C terum siquis illum oraret ut hominem , posset e tiam illum precari, ut suam interpones

orationem cum nostra, suaqua merita repraesentando , quae petimus obtineat, Vt

probat Suari disp. 's. sect. a. in fine, ex doetrina Ambrosij super cap. 8. ad Rom.& Augustini , quam nuper tradidimus 3

quamuis placeat eius monitis adhaerere, quod

422쪽

42 α Dio XI. Ar. m. quod in orationibus , Ecclesis consuetu-tudo retineatur .

Unde patet responsio ad I. Quamuis en m Christus, ut Deus, sit Patri equalis, tamen ut homo, est minor, & in qualis, ut dicitur in symbolo S. Athan . Aaqualis Patri secundum diuinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Ergo ut homo

potuit Deum is are,& de facto orauit, ut

dicitur Lucae 6. exijt n montem orare , σer se pernoctans in oratione Dat , & probauimus usque adhuc. Ad . Nego minorem . Ad cuius primam partitionem, α probationem dico,

quod sicut alij beati possunt plures actis exercere, preter beatificos, ut prohauimus in tr. de beat; ita & Christus, adeoque licet per visionem , & amorem heatificos, esset Deo unitus, potuit tamen ad ilium ascendere per alios aetus, quibus nostram indigentiam ,& suum desiderium, nobis opem praestandi, Patri patefaceret, & defaeto patefacit,ut docet Greg. Papa super F. psal. parn. aeuotidie

Ckrinus orat pro Ecelesia , de qua re statur solus , quia sedens ad dexteram Patris, interpellar pro nobis. Ad secundam admitto, potuisse, Nposse Christum ex tradita sbi potestate, supplicii preces exaudire, & ideo non orare, seu orasse ex deis Rehi potestatis , sed ex affectu religionis in Deum , quem ut homo non intermittit , etiam in caelo, eo modo quo etia

in humanis, licet suius familias possit plur

423쪽

pIura se solo facere, nihil tamen facit,nl- si de Consensu patris, ut se illi magis conformet, & subditum patefaciat. Ad 3. Di si i nguo consequens, non possunt esse obieetum desideri j, respectu ipsius Christi, Concedo; respectu nostri, nego consequentiam. Sicut enim Deus potest nobis p Iura bona desiderare, ut probauimus in trac. de attributis; ita & Christus; &ideo potest hoc suum desiderium, in nostrum commodum, Patri manifestare. Ad 3. Nego consequentiam, quia po'

trait Deus ab aeterno decernere, ut hae essent, vel non essent futura, cum dependentia a Christi oratione, ut fierent, vel non fierent. Ergo per hoc ipsum quod per scientiam beatam, vel infusam praeuiderit, illa esse, vel non esse taliter futura, potuit ex amore ut fierent, vel non fier ent, rogare Patrem .

Ad q. Nego consequentiam. Ad probationem primi membri, dico, meruisse

quidem Christum omne praemium,non

tamen absolute, sed solum sub conditione quod ab illo petatur, ut dictum est disp s. Ergo multa sibi, & nobis rogan. do Deum obtinui, quae sne oratione noobtinuisset . Ad probationem secundi respondeo , Christum obtinuisse inobis suis meritis, quidquid a Deo sperare possumus, sub duplici tantum condition odonandum, nempe quod petatur a Christo, & quod a nobis eius meritorum valor applicetur. Ergo sicut nobis est ne-

424쪽

4:ψ Di p. XL Art. III. cessaria haec applicatio , ita non est frustranea Christo eius oratio. Quod autem haec oratio Christum ut hominen non dedeceat, probatur I. quia licet esset Deus, erat etiam homo, Deo subiectus, ut dictum est, & licet esset beatus, erat etiam viator , dum versaretur nobiscum, di dum est in caelo , non omittit cultum religionis in Deum, quem colit, adorat, laudat, eique assiduo gratias agit. Ergo cum oratio reducatur ad reIigionen is, nuIIa est ratio, cur Christo etiam in caelo conuenire non possit . Deinde quia ira

omni statu operatur pro falute hominia.

Ergo chm possit illam orationibus , Npollulationibus promouere, & huiusmo-ci actiones tali statui non repugnent, aliter esset superflua sanctorum inuocatio , quod est erroneum, immo cum sint decentissim s Christo, nobis utilissimae, &Deo gloriosissimae, non est cur illas Christo inficiemur.

Dices, quieumque potest alium orarae, est inferior illo . Ergo potest ab illo recipere mandatum rigorosum, ut aliquid faciat, vel non faciat. Atque adeo quia disp-1 . ar. 6- diximus, Christo non potuisse fieri mandatum rigorosum , sequi tur, quod non fit inferior Deo,nee posse ilIum rogare. Nego primam, & secundam consequetiam . Quamuis enim ratione inferioritatis, & subiectionis, inferatur capacitas

ad recipiendum mandatum, quia rameghac

425쪽

Da orati/ na Chνim. Ais Axe subiectio in Christo, erat coniuncta

cum eius impeccabilitate, & libertate , quae sunt incompossibiles cum mandato, M non cum oratione, ideo potuit quidε Christus Patrem orare,non tamen potuit a Patre recipere mandatum rigor sum,

quod vel sedisset illum peccabilem, vel

non liberum.

Urgebis, Christus ex vi praesentis de-

Creti, fuit solum volitus, ut per sui mortem redimeret mundum. Ergo non potuit non mori, aliter potuisset frustrare decretum etficax, di absolutum Dei, quod re pugnat - - Distinguo primum consequens, non potuit non mori potentia, simultatis,con cedo: simultate potentiae, nego Conse quentiam. Et ratio ect, quia cum operationes ad extra sint indivisim a tota Trinitate, cum fuit statuta mors Christi, ad mundum, concurrit ad hoc decretum etiam Uerbum aeternum, seu filius Patris,

qui proinde libere acceptauit incarnari, di mori in natura assumptibili , atque adeo quia Christus non dicit, nisi personam filia Dei, ideo ut est hic homo,

libere mortuus est. Quamuis enim non potuerit coniungere decretum Dei de eius morte,eiusque acceptatione,cum nomorte, quod diceret potentia simultatis,& faccret Christum sibi contradicentem; quia tamen potuit non concurrere ad laqle decretum, re mortem non acceptares

ideo simul cum illo retinuit potentiam

426쪽

ε Disp. XI. Art. III ad non moriendum, quod dicit simuItatem potentiae ad oppositum. Dices 3.Hsc doctrina posset etiam va. Iere,ad tuendu praeceptu de morte,& adfatuandas physicas praedeterminationes Tbomistaru eo quia videatur coincidere, cu distinctione sensus compositi, di diuisi. Ergo vel est falsa,vel nimis probat. Nego antecedens quoad utramque partem. Ad cuius euidentiam dico, esse de ratione praecepti rigorosi, versari in obieeψm,cirea quod subditus habeat potentiam physicam, ad illud faciendum , vel non faciendum, ita ve reddat illicita actionem illi physice possibilem circa illud , oppositam praeceptae, ut est praece pium de non occidendo innocentem, qui

ii non posset a subdito physice occidi, non posset illi fieri pretceptum de illo

non occidendo, quod esset non solum inutile, sed fatuitas. Quia ergo Christus

ratione impeccabilitatis, non poterat operari contra diuinam voluntatem, Ideo

per hoc ipsum quod aliquid suisset illi praeceptum , eius oppositum euasisset illi physiee impossibile, unde ex vi prae cepti, non potuisset illi reddi illicita vita actio, illi physice possibilis; adeoque praeptum quia tolleret libertatem ad oppositum, necessitaret ad rem praeceptam, quod repugnat rationi formali praecepti, ut di elum est disp. Io. M. 3. Hoc non valet de decreto incarnationis , quia potuit adimpleri in carne impassibili, ut diaetum

427쪽

De Oratione Christi. 4ryctum est disp. t. ar. 3. vel in passibili cum

praeseruatione a morte. Ergo hoc dccretum non abstulit libertatem ad oppositu. Dices A. Hoc decretii de incarnatione quoad substantia,no potuit adimpleminisi per incarnatione. Ergo abstulit liberta tem ad oppositu, adeoque potest dari praeceptum, sine indifferentia ad utrumlibet. Nego c sequentiam . Et dico , hoe decretum suisse quidem determinationem absolutam, & efficacem diuinae volunt

iis , ad sumendam carnem, non tamen

fuisse praeceptum ullo modo. Cum enim Praeceptum non possit imponi, nisi sub-

diis, Deus fecisset se subditum svi ipsius,

quod repugnat. Et ratio est, quia per hoc decretum decernitur Christus quoad substantia Ergo non potest illu afficere Erio si alique adiceret, assice ut ipsu. Deu. Ioc non valet de morte, quia supposita Christo in rerum natura, iam datur sub clitus, de quo instituitur quaestio de pret-cepto,quod tame illi imponi non potuit,

propter traditas rationes. Et praeterea

quia etia hoc est puru decretu, quo filius aeterni Patris, se libere determinauit ad moriendum, in carne assiimptibili. Unde obiter consirmatur doctrina tradita disp. 1 o. ar. 6.& I. quod Christus non habuerit praeceptum de moriendo, licet Deus statuerit, in illo mori , secundum assum piam humanitatev , quae libenter se tradidit morti sacrificandam , ut se confor maret diuinae voluntati, sibi manifestatae, quae

428쪽

rs disp. XI Art. m. qus manifestatio sicut potuit in scripturis vocari praeceptum largo modo , ita eius conformitas per liberam mortis a Ceptationem, vocatur obedientia.

Quoad physicas praedeterminationes, non video quomodo possit ad illas detorqueri distinctio allata . Primo quia prae determinatus se habet ad illas mere pansue. Ergo sicut non concurrit active ad illas statuendas , ita neque active , & li- here subest iIlis. Deinde quia libertas ad aliquid in sensu diuiso, non potest haberi, nisi ab illa, qui habet in sua libera potestate, Lacere sensum diuisum . Sed praedeterminatus ad amorem e. g. neque habet in sua potestate, se diuidere ab amore,dum substat praedeterminationi, neque ab ipsa praedeterminatione. Ergo neque retinet potentiam simultatis ad non amandum, neque potentiae simultatem, & ideo non est paritas.

ARTICVLVS IV.

An Christus orando fuerit semper e

xaucitas ἐVIdetur non fuisse, et. Quia Matth affrogauit, ne moreretur, Si possibile est, granseat a me ealix iste, loquendo de caIiee passionis . Ergo aliquid petiit , quod non obtinuit, ut nos concessimus disp. Io. an s. confutando doctrinam Card.

429쪽

sti, clamabo in dies,oe non exauruatas Ergo no in omnibus fuit exauditus. 3 Urauit Luc. 22- pro crucifixoribus, kgnosia illis, & tamen non pro omnibus chtinuit veniam. Mortuus est in cruce, ut omnes a morte liberaret, eum pleruque morti, subiaceant aeternae. Ergo neque hoc obtinuit. Conet. Semper Chrictus obtinuit, quod orando patijt Patre, voluntate rationali, absoluta, , eseaei, non tamen qu petist vo iurarato sensitiva, seu rationali in eari Ita D. Tho. hic q. II. ar. F. cum Suario ineomment. Valentia di* I. q. 22. p. a. Μastrio disp. s. ar. a. & aliis communister Probatur quoad primam partem, prumo ex dictis disp. IO. ar. 3, ubi respondendo ad a. attulimus distinctionem harum voluntatum, & quomodo fuerint in Christo impletae, ve I non impletae,&conformatae cum diuina voluntate. 2. Ex Io. ij. ubi Christus volens Lazarum ad

vitam reuocare, conuersus ad Patrem di-Xit, Pater grarias ago tibi , quoniam audiat me; ego aurem s rebam,quia semper me audis.

N ad Heb 3 exauditus eis pro suis reueren ria. 3. Numquam Christus absolute aliquid a Deo petiit, & essicaciter, nisi labret, illud esse a Deo absolute volitum scuius voluntati semper conformabatur. Ergo cum voluntas emcax, & absoluta

430쪽

Christi, illi plene conformis , semper impletur. q. Dietum est, merita Christi esse infiniti valoris, ratione quorum non possit Deus illi negare quodcumque petierit, per modum praemii sibi debiti, ut videre est in disp. q. ar. I. Ergo cum oratio sit signum voIuntatis illius , quod petitur, numquam in Christo erit frustranea, & non implata. Probatur quoad secundam , quia vo Iunias sensitiva, seu sensualitatis, ut vocatur communiter cum D. Tho q. 8. ara

6. dirigitur solum a cognitione Boni

sensi Iis, quatenus vinelicet apprehendit obiectum, ut conueniens naturae E

go siciat potest appetere aliquid, quod licet conueniens naturae, sit a Deo nolitu

hic & nunc, ut sunt cibi vetiti, quando urget praeceptum abstinentiae; ita potest aliquid odisse, ut naturae disconueniens, licet hic, & nunc sit volitum a Deo, ut est mors in defensionem fidei, quando fieoptio a tyrannis, ut vel subeatur mors, vel fides deseratur. Ergo quia hic motus seniualitatis,fuit relictus in Christo, non solum ut esset materia victoris, & meri in ei, sed etiam ut se ostenderet verum hominem, potuit per talem appetitum aliquid petere, ut neret, vel non fieret,quod suia non conformabatur cum diuina υ untate, non debuit impleri . Quomodo autem hic motus sensualitatis , esset fo-ltim contrarius diuinae voluntati, in volt

lito materiali, non autem in sormali, di

SEARCH

MENU NAVIGATION