Tractatus de Incarnatione Dominica. Authore fr. Petro de Comitibus Romano ..

발행: 1688년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

De potentia Chrim. 44IDeus, omnipotens, oee. non solum significari, Deum esse Deum, omnipotentem,,&c. sed etiam esse talem, ut sustentantem humanitatem, per terminationem illi intrinsecam , dantem esse completum hypostaticum. Atque adeo per illas exprimitur, non solum Deum esse Deum omnipotentem, ut subsistit in diuina natura, sed etiam ut subsistit in humana, ita ut de coposito ex dupli et illa natura, subsistente in uno,& eodem diuino supposito,

vere affirmetur deitas omnipotens, non quidem ratione utriusque naturae, sed solum ratione personae utrique communissquae cum sit Deus, illi conueniunt diuios proprietates . Ad s. Nego consequentiam . Et dico, veram , & rea Iem Communicationem i- diomatum consistere in hoc, quod vir que Christi natura, unita in eodem diuino supposito, refundit composito ex illis resultanti, suas praedicationes essentiaIes, absque ulla naturarum confusione. Sicut ergo anima, & corpus denominant hominem iiitellectivum, & sensitiuum, quiuis anima non accipiat a corpore materialitatem, neque corpus accipiat ab anima spiritualitatem, & rationem intellectivi; ita natura diuina, & humana denominant Christum Deum , & hominem, cum suis proprietatibus, quin humanitas fiat deitas, & viceversa; aliter naturae in Christo confunderentur, quod est erro

neum.

442쪽

η ι Di p. XIL Art. I. Vnde patet responsio ad 6. quod euidenter retorquetur in arguentem . Si cunt enim ex eo quod anima, & corpus unita faciant unum c5positum,non sequitur, quod anima fiat corpus , & viceversa, & multo minus quod corpus attingat perfectionem animae; ita ex eo quod natura humana uniatur cum diuina, non sequitur quod una vertatur in aliam , seu attingat perfectionem alterius . Neque obstat, quod unum sine alio non operetur; hoc enim non confundit, sed subordinat unius operationes, operationibus alterius, ve vulgari fertur adagio, nihil ea in intellectu,quod prius no fuerit in sensu. Atque adeo sicut corpus est instrumentuanimae, dum operatur in homine, ita humanitas est instrumentu Verbi,diim operatur in Christo,retenta utriusque natu rati conditione, cu subordinatione unius

ad aliud.

An animae christi fuerit tradita vire

t tus patrandi miracula, produceu

di gratiam faciendi alios esseritas supernaturalest

Idetur non fuisse illi traditam vi tutem , faciendi miracula , Primo quia illa potuerunt mystico,& moraliter exponi, ut garriunt nonnulli haeretico-τum , penes Lucam Trudensem lib

443쪽

De Potentia Christi . ε 3 eon. Albigenses c. z. quatenus videt Acet resurrectio mortuorum , potest intelligi de conuersione peccatoris, per quam fiat transitus a morte animae, quae est pec . Catum , ad gratiam, quae est vita animae:&illuminatio caeci nati potest intelligi devocatione ad lumen fidei, ex tenebris gentilitatis, &c a. Avicenna miracula Christi attribuit virtuti imaginationis is

3. Alij tribuerunt illa persectioni tempe ramenti ipsius Christi, ut refert Michael Medina Iib 1. de fide c 7. quod nos inerae . de temperamento disp. 2. ar. 3. diximus esse aequale ad iustitiam , & po dus. q. Iudaei,& nonnulli Gentiles cui refert Epiphanius haeresi 3 o. di Xere ρ , Christum patrasse miracula, non virtutua liqua sibi indita, sed superstitiora appli. Carione nominum Dei: vel sut alij dlx re penes Arnobium lib. I. n. 27.ὶ magicis . artibus, quas aiebant illum didicisse , in Aegypto , quando ibi moratus fuit. 2- Videtur, non suisse illi traditam virtutem iustificandi.& conferendi gratiam, ut putarunt Bonaventura, Albertus Magnus, Se Me Ichior Canus, quibus adhaeret Uasquee, Primo quia hoc est proprium solius Dei Sicut enim peccator Per recessum a Deo, amittit gratiam, ita per solum accessum ad Deum,dehet illam recuperare . Deinde haec virtus vel esset corporei,. vel in Corporea 3 Non Primum, quia non posIet esse in anima

Christi. Neque secundum, quia non pol

444쪽

Dio. XII. Art. Π.set recipi in eius corpore , adeoque in eius Immanitate. Vel esset physica, vel moralis N 6 primu, quia causa physica . non operatur in distans,ut probauimus in Z.de gen. Ergo per virtute physica no pluit in absentibus, sicut neque nunc e caelo posset producere in nobis gratiam. Si secundum , ergo Christus solum persuas preces obtinuisset a Deo peccatorum iustificationem , adeo ciue nihil speciali iis habuisset, quam alia Sancti , qui non proinde dicuntur iustificare.

3. Uidetur neque habuisse virtutem faciendi alios effectiis su pe matura IeS, n pe ambu Iare supra aquas, sedare tempertates, imperare ventiS, penetrare corpora, praedicere futura, rimari secreta cordium , &c. Nam vel Ilaec virtus faceret illum causam principalem talium effectutim, vel solum instrumentalem Non primum, quia humanitas Christi per v monein cum Uerbo, non est laeta validior ad operandinsiue intensiue, siue extensiue, & ideo non videbat acutius, non perfectius intelligebat scientia naturali, xgo effectus superarene eius pnysicas vires , non potuit ad illos extendi, ut eausa physica principalis. Nque secundum , quia causa instrumentalis phy sica debet aliquo modo praeco tinere effectus, ad quos adhibetur a causa principali. Cum ergo hi effectus nullon prςcontineri potuerint,in virtute pMylica humanitatis, non potnit haec vi

445쪽

Depotentἱa Chrim. - ΑΑs latenus extendi, ad eorum effectionem . Conclusio , anima Christi inerat virIus aliqua permanens , per quam poterat physice patrare miracula , licere gratiam , aliosque effectus super naturales . Ita D. Thomas , birare Z, & communiter alii.

Probatur I. ex multipli et Ioco sacrorum codicum , ut Matth. 9. ubi Chistus dixit de se ipso, Vt autem sciatis , quia f-lius hominis habet in terra potes atem re mittendi peccata, dicit paralytico, surge , oeambula: & Lucae 6. Hirtus de illo exibat, σsanabat omnes. Se Luqae 8. Novi virtutem de me exisse , ere. Deinde plura miracula fecit, per physicum contactum, ut cum restituit visum caeco , eius oculos luto liniendo, Sc auditum surdo eius aures tarigendo , & resuscitauit filium viduae tangendo loculum, &c. Ergo applicauit sua physicam virtutem, ut efficeret haec miracula. 3. Definitum fuit in Ephesino can. 12. carnem Christi esse vivificatricem, ut retulimus in I. ar. Sed hoc non potest veri sicari, nisi per virtutem aliquam illius, qua posset physice vivificare . Ergo vere habuit hanc virtutem s. q. Spectabat ad summam dignitatem humanitatis assumptae, ut omnes alios fanetos superaret in patrandis miraculis. Frisgo cum illi haec patrarent, per virtutem aliquam transeuntem , & per modum squalitatis, debuit illi communicari virtuS aliqua permanens, & per modum ha Bitus, qua semper , M ad tuum arbiectum

446쪽

sq6 . Di p. XII. Art. II. iac posset facere, modo infra explica do. Ad i. Nego suppositum , non quia svere Christus non patrauerit etiam my-hice similia miracula, quae OX ponuntur in argumento, sed quia praeter illa,patrauit etiam alia in sensu physico, & reali, cuiusmodi fuit reuocatio ad vitam mor-luorum, restitutio visus, fanatio subita illius, qui triginta, & octo annis, morbo

oppressus, detinebatur in lecto, & tot alia, quae non possunt mystice, sed corporalitet intelligi. Sicut enim tot sanctivere, & physice patrarunt miracula , cur hoc non debuit concedi, humanitati illi sanctissimae, a Verbo assumptae 3 Et ideo Matth. i, dixit Christus de se ipso, , R

nuntiate Ioanni qua audiuis, oe vidiJis,c ei vident, claudi ambulant, cte. ut os emderet, haec miracula ut visibilia , & alijsperuia sensibus, non posse esse mystica,fed physica, Si realia. Ad a & tertium t p te meras fatuitates,responsione indignas patet responsio ex ipsa experientia , quae

numqtiam videmus, virtute imaginatio nis , & perfectione temperamenti, resti

tui alliis, vel vitam, vel fanitatem, & ac quiri potestatem , imperandi e Iementis, sedandi tempestates ambu Iandi super aquas, &e Ad q, dico, Iud forum delirium facile explodi, non solum ex san e i tate Christi, cui repugnabant magj caeartes ,& ex ellis. diuinitate coniuncta aratione cuius Daemonibus imperabat, ut

patςt ex obiicilia liberatis, sed etiam OK.

447쪽

De Potenti.ι Chrsi. ipsorum Daemouum imbecillitate, ratione cuius non possunt mortuos ad vitam reuocare, illuminare caecos, restimere

auditum, &c. Ego multo minus possunt alijs huiusmodi virtutem communicare. . Ad I. Secuniae sententiae admitto, in. litis Dei e sse remittere peccata, & producere gratiam, per modum agentis principalis , posse tamen conuenire etiam s. creaturae, per modum causae instrumentalis. Clim ergo humanitas Christi fuerit

instrumentum diuinitatis, ut passim voca tur a Sanctis Patribus. potuit hanc virtutem instrumentariam a Deo recipere . Cum enim ab omnibus concedatur,aquas& oleum in sacramentis eleuari ad producendam gratiam, cur non potuit e X trasaeramentum, eleuari humanitas conivu-cta diuinitati λ Ad a. Dico , hanc virtutCfuisse sp i ritualem, & receptam in anima Christi, quae est potissima pars humanistatis. Ad 3. Dico, sui sie pbysicam, quatenus efficiebat veros , & reales effectus, ve dictum est, non tamen quatenus promveniebat ex viribus proprijs humanitatis. Ad illationem, quod causa physica non operatur in dissans, respondeo pri mo, hoc esse verum de causa physica instrumentali, naturaliter operante,non ve ro de supernaturaliter operante. Cimiam

enim haec secunda sit in strumen tum diuinitatis, quae est ubique, operaudo cailla, non operatur in distans, eo quia eius causa principalis, qua mouetur, non dia

448쪽

Di p. XII. Art. II.sset pata, ut videmus in sacramentis matrimonii , & paenitentiae, quae Producunt gratiam sine physico contactu. Deinde

dico , non esse necessarium contactuin

rei, sed sussicere contactum virtutis , ut patet in igne, qui calefacie etiam absens, per calorem praesentem, qui est eius vi tus. Quia ergo Christi humanitas, ut instrumenitim coniunctum diuinitatis, etiae c lo operatur in nobis gratiam,per Co- cursum simultaneum , ideo licet distet quoad entitatem, non tamen distat quoad

virtutem.

Unde patet responsio ad 3. Quod si quaeras, quid sit in Christo haec virtus patrandi miraculaρ Respondeo, nihil aliud

esse, quam potentiam obedientialem adtitiam, per quam humanitas Christi constituitur remote, & radicaliter potens emcere operationes supernaturales , rediuinam ordinationem, per quam statuit Deus, habere semper paratum auxilium supernaturale, & gratiosum concursum illam eleuantem, & applicantem ad agendum, per 'uod completur in esse potentiam proximam talium effectuum , ut docet Suarius in S. p. eom. I. disp yi sectis. Unde sequitur primo, hanc virtutem esse partim intrinsecam,&partim extrinsecam humanitati Christi, adequale tamen intrinsecam ipsi Christo, quatenus dicit naturam diuinam,& humanam,subsistentes in eadem Persona Verbi. Dein de , hanc virtutem remotu confidera

449쪽

De Potentia Christia 4 stam esse in omnibus hominibus, non tamen Proxime, quia Deus non statuit concurrere Cum omnibus, ad effecius supernaturales. Tertio, esse in Christi humanitate, modo quodam nobiliore, quam in omnibus aliis Sanctis, quatenus Deus non statuit,veluti ex pacto, concurrere cum aliis, ad nutum eorum,sicut statuit cum tali humanitate , in qua proinde haec virtus est permanens, & per modum

habitus , in alijs vero est fluens, & per

modum qualitatis transeuntis. Demum, hanc virtutem esse entitatiue,& subiecti-ue natura Iem, formaliter autem superna turalem,quatenus completur per modum

operandi indebitum, & per auxilium supernaturaele, per quod eleuatur ad huiusmodi effectus perpetrandos, per modum caule pure instrumentalis, iubordinatae diuinitati coniunctae, quae sola per illam

operatur,v1 vera,& adaequata causa principalis .

Quaeres. I. An Christi humanitas suerit causa gratiae,collati Sanctis Patribus

tempore praecedentibus i Respondeo,fuisse se quidem eausam moralem, quatenus Deus contulit illis gratiam, per fidem

Christi praui si, non vero physicam,cum sit impossi bile,causam physicam non eXi

nentem operari. Sicut ergo Christus antequam existeret, non habuit gratias gra 'tis datas, nempe prophetiae , )inguarum, sanitatum&c. ita neque habuit gratiam operationum supernaturalium,producedi gratiam, dic. Quae-

450쪽

4so Disp. XI. Are. II. Queres et. An nunc Christus per actiones, quas fecit in mundo, det nobis gratias Respondeo eodem modo, nempe non physice, sed moraliter, cum id quod fuit, & non est, non possit physice operari, licet possit moraliter, ut remanens

SEARCH

MENU NAVIGATION