Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I38 cap. v. De siciis Gentium erga se nvicem

optanda, quam speranda sunt. Ahfit tamen,ut propterea exissiis mes, omnem de ossiciis Gentium erga se invicem doctrinam esse inutilem. Ecquis enim defendere ausit, non urgenda esse omiseia, quae lex naturae urget, Proterea quod homines ea neglirigant, nec fieri possit, ut omnes iisdem satisfacere studeant '

Sane amor inimicorum rara omnino avis est: ecquis vero re

prehendit , amorem inimicorum inculcari ' Et quemadmodum bene sperandum est de hominibus, ut saltem 'aliqui ODossietis suis satisfaciant, s ea norim; ita similiter idem spera dum de nonnullis saltem Gentibus. s. 178.

Imperstilio Imperfestio Gratis eo sit in ineptitarine Mem risitaris sua Gentis in consequendi. Imperfectio enim Opponitur persectioni, eidem- quo con stat. que contraria est, quod per se patet. Quamobrem cum persectio Gentis consistat in aptitudine con quendi finem civitatis suae . 374. i ita ex adverso impersectio consistit in ineptitudine finem civitatis suae consequendi.

Quemadmodum Gens persecta comparatur corpori sano, ira quo omma corporis organa apta sunt ad iunctionem suam tute obeundam ; ita Gens impersecta comparanda corpori moris hido, in quo organa quaedam inepta sunt ad iunctionem suam ωbeundam, aut prorsus deficiunt: quo in casu corpori mutiloe aequiparatur. Similitudo haec non vaga est , sed, si ea rite

uti noveris, ea in imis adhibita cautione, ne simile ultra suisum tertium extendatur,ad inveniendum & demonstrandum apta est. Similitudines enim verae sunt notiones generales, ex καquo rebus diversis convenientes, seu ea continentes, quae ii

dem simul insunt, ac ideo ad usum principii reductioniae quod maximi momenti est in arte inveniendi, plurimum adj menti asseIunio in

162쪽

re inde vascentibus Furibus. Igy

Quoniam alterum laedit, qui eum eiusve statum Indi

persectiorem reddit g. 669. pari. r. Jur. vat. 9 , imperfectio Gentis in autem Gentis in ineptitudine finem civitatis suae consequen'-cο statidi consistit i 73. ; s Gens quedam committit, qua alteram ineptam reddit ad Iam civitatis consequendum , consequenter fiaejusdem adversum, Gentem hanc ledit, ac ideo cum Gres nulla alteram laedere debeat I. 373. , nulla quoque quicquam committere debet, quod fni civitatis alteriar adversam, seu impedire natiis modo debet, quo minus Gens alia mem civitatis De consequi pilpit.

Qui Gentem laedit impedit persectionem ejus, aut alterum Privat eo, quod ad persectionem ejus requiritur. Qui vero

negligit persectionem alterius, nec eam curae habet, minime laedit; denegat ossicium humanitatis I. Iro. , cujus denegatio laeso non est g. 6II. pant. r. Furi flum . Impeditur ver perfectio Gentis alterius vel directe, quatenus actus, quo im Peditur , proficiscitur ab ipso impediente; vel indirecte, qu tenus impeditur, ne alius persectionem alterius promoveat. Aliud .ero est concurrere ad impedimentum, quod alter ob liciti hoc enim ad impeditionem directam pertinet. De concursu ad actionem alterius alibi egimus f. Io6. e seqq. Petri. a. Phit pract. univ. , & ibidem fusissime demonstrata ad Gerues facile applicantur. Ea quoque cautione opus est, ne quod eati emergit ex actione in se licita, quod obstat, quominus Gens altera eam persectionem consequi possit, quam alias Poterat, ad impeditionem ejusdem, consequenter ad Iaesonem referas. Qui enim agit, quod sibi, vel aliis debet,aut jure suo utitur ', is nec directe, nec indirecte intendit imperfectionem soterius, ideoque nec persectionem alterius impedire diei pota est. Ia moralibus probe considerandae sunt omnes circuminstantiae, quarum vel minima jus variat, quemadmodum duo dum observatum est. Habemus autem hie principium gen

rale vi cujus de laesionibus Gentium judicium facile fieri potissa est,

163쪽

Iω Cap. II. De ossiciis Gemi mga se invicem

est, modo iuris publiei universalis non fueris ignarus. Ee

quamvis laesiones Gentium nota snt Prorsus eae tem cum lae ianibus privatorum, qui sunt de Gente quadam; ea tamen, quae de laesione aliorum independenter a statu civili demonis stravimus F. 673. e seqq. ναι. r. Iur. nat. , laesioni a quo. que Gentium lucem assundunt f. s. . I. 18 . Desciis ualibet seas non modo sili, verum etiam aliis Grattharga seipsam hoc fitet, ut se statumque suum persciat. Gens enim quaelibet ad a Gente cim perfectionem alterius in eo, in quo sibimetipsi non Iusticit, sensu scii conferre debet, quod potest g. 166. . Quamobrem cum erva Gentes hoe facere nequeat, nisi ipsa se statumque suum perficiat; alias pra- se statumque suum etiam ideo perficere dcbet, ut ossicii er- sanda. ga Gentes alias partes omnes adimplere possit. Igitur non

modo sibi β. as. , verum etiam aliis Gentibus hoc debet, ut se statumque suum gerficiat.

Homo homini, civis Reip. Gens Genti utilis esse deberi Quamobrem sicuti homo seipsum perficere debet, ut aliis tuoque ope ipsius ind gentibus prodesse posis in se ae statis

uo perficiendo, ae idem intelligitur de eive Rei p. respectu; ita etiam Gens se ac statum suum perficere debet, ut aliis Gentiabus ope ipsius indigentibus in se ac statu suo perficiendo pris. desse possit. Quemadmodum iraque hominis est, praestare ossicia erea seipsum cum sensu ossicia erea alios, & civis cum seu su ossicii erga Remp. ira quoque sens ossicia erga set. psam praestare debet eum sensu ossicii erga Gentes alias. Nodi

deerunt sorsitan nonnulli, quibus, quod hie adstruitur, par doxum videbitur: sed hi erunt, quorum animus adhuc va cuus est ab amore universali Omnium erga omnes, & qui societatem, quam ipsa natura inter homnes instituit, animo non dum comprehenderunt t 38. stari T. γιν. nat. , ac mulio munus agnoscunt eam, quae eadem nariata inter Gentes omnes

164쪽

ae inde vascentibus juribus. . I4I

institi,isse inteIligitur g. 7. . Cum Gentes omnes in civitatem totvisse intelligantur, cujus sngula membra sunt fingulae gentes, seu civitates particulares g. 9.); si quis negare non ausit, civi unicuique incumbere, ut ossicia erga seipsum adim- . pleat cum sensu ossicii erga Remp. quod boni civis est, is ubtro concedere tenetur, Gentem quamlibet ossiciis erga seipsam satisfacere debere eum sensu ossicii erga Gentes alias. Faeere quod est ossicii erga seipsi m cum sensu Ossicii erga alios justitiae utique universalis est 3 9 4. pari. r. Iur. nar. , quae cum lege naturali si praecepta cf. 93s. pιr . r. Jur. nar. , , non mi ' nus Gentem quamliber, quam hominem quemcunque tenet.

g. 381. .

Quoniam Gens non modo sibi, verum etiam aliis De exemplis hoc debet, ut se statumque suum pcificiat I. 38o. , CXLm- Gentium. pla autem modum agendi optime doccnt l. a II. pari. a. Phil. prast. Enim & motivum agendi praebcti l. a T. pan. 2. Phil. prast. iv.2, ut de vi exemplorum reliqua dudum demonstrata

nihil dicamus; Gens quArbet alias exempla sti o iacere delet, quomodo Je statumque sium perfere deleavi, di per consequens ad exempla bona aliis praebenda, ac ideo quoque ad mala aua prode da obligatur Iaa pari. I. Jur. vatd.

Quemadmodum homo quilibet omnes amones suas reseris re debet ad alios, ut exempta suo iisdem prosit, minime vero noceat, vi justitiae universali f. 934. 93s. Part. 1. Iunnar ); ita quoque Gens una aliis, cum inter ipsas non minus iustitia universdis vrgere dubeu κοι g. Igo. , exemplo suom se statuque tuo perficiendo esse dubct, sibique cavere, ne pravo excupis suducat aliari

165쪽

Obligatio

Gentis quo ad exempla aliarum Gentium.

De perfecti.

perfectione

aliarum. De imitatio. ne Gentirem.

I 42 Cap. II. De spiciis Gentium erga sie lavicem

β. 182. Gens quelibet exemplis bonis aliaram Gentium se addere,in

la vero sequi minime debet. Etenim Gens quaelibet aliis exempla bona in se & statu suo perficiendo praebere, mala vero minime prodere debet h. i 83. . Quamobrem cum quaevis etiam Gens se atque statum suum perficere teneatur g. 4o. , & per consequens sibi cavere debet ab iis, quibus ipsa vel status ejusdem imperfectior redditur . Iaa. parp. r. Jur. nat. ; Gens quaelibet exemplis bonis aliarum Gentium se addere, mala vero sequi minime debet.

Frustra seret obligatio ad exempla bona praebenda , mala vero non prodenda ig. 18 I. . nisi etiam Gentes obligarentur in bonis se adducent, mala vero minime sequerentur. Cum es obligationis illius Gantibus consulatur, qui per se perficere nequeunt, quae ad salutem suam requiruntur; lex quoque naturae, quatenus Gentea re icit, urgeat necesse in , ut eaedem exemplia bonis sese addant, mala minime sequantur. g. 183.

Quoniam Gres quaelibet exemplis bonis aliarum Gontium se addere, mala vero sequi minime debet 3. 38 a. aqualibet etiam operam dare debet, ut cognoscat tam persectionem, quam impersectionem Gentium aliarum ac status earundem. Inquirendum scilicet est. non modo quibus moribus Geniates aliae fini praeditae, verum etiam quaenam ab iis bene, velm Me eonstituta sint. Atque hinc de Gente sua bene mereniatur, qui Gentium aliarum mores & ea, quae in Rep. ab iis constituta sunt, describunt. I. 184.

Quoniam Gens exemplis bonis aliarum Gentium Q addere g. aget. cia quinter actionea siuas in se de statu suo perfi-

166쪽

ae inde nascentibus Furibus. I43

perficiendo ad actiones earum conformare debet β. I 8 r.

alterum vero imitatur, qui actionem suam ad alterius actionem conformat β. aoq. pari. a. Phil. prae. vnm. y Gens vηa alteram in iis, qua bene , recte ab ea constituta sunt, vel sunt imi tari debet f. 3 o. . Quoniam tamen non alio fine Gens una alteram imitari debet, quam ut se statumque situm perficiat

per demonstrata; ideo in rationes actionum Gentium aliarum Neorum , quae in Rep. ab iis constituta sunt, inquirere, nec alias imitatari debet, ηhi quatenus ea sunt rationi conformes, ac per consequens cum istiusmodi imitatio rationalis sit, non coeca s .aopin. a. Phil. Vast. liniv. , Gentium imitatio rationalis, non caeca esse debet. Gentium aliarum imitatio non infrequens est, praesertium in Europa ; ast plerumque caeca esse soler, non rationalis. Quoniam plerique, quibus rerum publiearum cura demanda. ta est, omnia ex utilitate, aut, Mnavis, ex quaestu metiuntur; ideo imitari solent ea, quae a Gentibus aliis utiliter constituo ea vident. Sed eam plerumque est imitatio, cum non perinpendantur singulae circumstantiae, ob quas quid utiliter fuit constitutum, ut imitatio non fiat nisi in ea su simili, id quod requi. ritur, si rationalis esse debet I. so8. PDM. empiri seqq.ao8. pari. a. Mil. pract unim . Immo hinc etiam eontingit gentem unam infici pravis aliarum moribus. praesertim si prae- concepta quaedam de Gente aliqua opinio menti nebulam os. fudit. Ad caecam quoque Imirationem, statur Reip. adversam, ducit perversa illorum opinio, qui omnia utilitate Primeipis metiuntur. Laudant hi, quae ab aliis Gentibus recte ae prudenter constituta sunt, sed ad non imitanda ea rejiciunt, quod Principis utilitas ea si non dissuadeat, saltem non

suadeat.

g. 18 . Gent quelibet studere debet, quantum potest, ut etiam aliae De dio

oriam merea init . Quaelibet enim Gena studcre debet, ut gloria Gent,

167쪽

I Cap. M inciis Gentium erga se invicem

ipsa gloriam mereatur 4 49. , Quamobrem cum Gens

quaelibet alteri debeat quod sibi, quatenus altera id nota habet in potestate sua, ipsa autem citra reglectum officii erga seipsam hoc alteri praestare potest, 3. is 6.) ,' ideo studere etiam debet, ut aliae Gentes gloriam mereantur, quantum potest l. . L6O.). Ostendi etiam potest hoc modo. Gens quaelibet ad perfectionem Gentis alterius conferre debet, quod potest β. 366. . Quamobrem cum gloria Gentis vera & solida a persectione ipsius dependeat g. 49 ; Gens quaelibet studere debet, quantum potest, ut etiam aliae gloriam in

reantur.

Absit, ut tibi persuadeas, nos legem naturae quoad om-eia Gentium erga se invicem in nimium extandiare: ejus enim limites non transgredimur, quamdiu nil admittitur, nisi quod ex principiis illius evidenter colligitur. Ceterum non est, ut exi stimes , ossicia Gentis erga aliam restringenda esse ad Gentas vieinas e quodsi enim Gens adeo remota fuerit, ut ad perfectionem ipsus, vel status ejusdem nihil conferre possis, si vel maxime velles, id in potestate tua non est h. 6IO. Pura. δ. λακα. , consequenter nec 1d praestare teneris . I 66. . Noricessat, si rem penitius inspicias, obligatio ., sed saltem suspenditur, quatenus casu invincibili actus redditur impossibi lis, qui eidem subest. Sane si Genti etiam remotae inservire quocunque modo possis, non minus eidem obligaris , quam si fuerit vieina. Locorum distantia in ipsum ius & obligati nem ipsam minime influit, cum illa ex Gentium natura fluant. Immo si Gentes omnes ossicia erga alias ex omni parte adimplerent , si vel maXimine vicinae saltem consulerent vicinis ;hoe tamen modo consuleretur etiam remotissimis. Cum Geniates omnes eoaluisse intelligantur in civitatem maximam, cuis

jus fingula membra sunt singulae Gente , seu civitates particu

168쪽

ae inde nascentibus Furibus. I4s

lares f. s. haec ipsa recte consertur cum corpore humano. Sicuti ergo in eodem observamus, quod, etsi non singula orogana functione sua influant in functionem remotorum, sed vio, cina saltem juvent vicina, eo ipse tamen organorum quoque remotorum functionibus consulatur organis remotis; ita idem obtineret inter Gentes, siquidem omnes naturae legem sequerentur. Urget ea eundem nexum in humano genere, quem exacte custodit in uniuerso, ubi nihil est in uno, quod non dependet ab iis, quae maximo quovis intervallo remota sunt. Leges naturae, quae hominibus praescribuntur, ab iis, quae in universo Observantur, minime dissonae sunt. Urget natura analogiam inter universum & civitatem maximam inter Gentes

institutam g. 8. 9 , quae amplissimum dicendi campum aperiret, si eam distincte exponere vellemus, nec praesentia instituti ratio id prohiberet.

g. 286. Gentem unamquamque tanti existimare debemus , quanti De existim meretur, V tantum ei tribuere laudis, quantum meretur. Etenim tione Ul unusquisque alterum tanti eriistimare debet, quanti mere- de Gentium tur g. 647. pari. r. Jur. nat. , & tantum tribuere laudis, quan- aliarum. tum meretur g. 648. pari. i. Jur. nat. 9. Quamobrem cum

ea, quae sunt juris naturalis, etiam ad Gentes applicanda sint . 3. ; Gentem quoque unam quamque tanti existi. mare debemus, quantum meretur, & tantum ei tribuere laudis, quantum meretur. Non opus est, ut explicemus disertius, quantum existima. tionis atque laudis Gens aliqua mereatur: etenim cum existiomatio consistat in judicio de persectione alicujus f. D8. para. . Iur. nat. , laus vero in oratione, qua judicium illud significatur 3. 64I .Part. l. Iur. nat.)ἰ existimatio quantitatem reiscipit a quantitare perfectionis Gentis & existimationi proporti. Onanda est laus, quae Genti tribuitur. Cum persectio Gentis

169쪽

I46 Cap. II. De o iis Gentium erga se invicem

eonsistat in aptitudine finem civitatis suae consequendi quae aliunde quam per facta innotescere aliis minime potine uantum Gens existimari mereatur & qanta eidem tribuena si laus, ab eo demum penitus intelligitur, qui, quae de Rep. rite constituenda demonstrata sunt, immo universum Ius publicum universale in parie octava Iuris naturae demori stratum animo comprehendit. Uera igitur existimatio Gentis veraque laus non adeo facilis, quemadmodum videri poterat. . Quamobrem illi, qui Gentem aliquam tanti existimare n runt , quanti meretur, & laudem meritam eidem tribuere; hi Iaudem ejus ad alios propagare debent. Osseium hoc inprimis peregrinantium & eruditorum est, qui quae in Gentibus etiam remotis laudanda sunt , in vulgus emittunt & quasi Ommnibus communia faciunt. Eo ipso smul studium imitandi Gentes alias in iis, quae bene in Rep. ab iisdem instituta sunt, vel fiunt, promovetur, & exempla bona a cognitione nostra alias procul remota innotescunt. Ossicia nimirum aliis debita cum ossetis erga seipsum ita cohaerent, ut mutuo in se invicem influant. I. 337. De naturali Genter commereia invicem exercere vaturaliter obligantur,quanis

obligatione tam inpotestate est.Quicquid enimGens una conferre potest,ut abeommercia tera abundet iis, quae ad vitae necessitatem, commoditatem ae

exercendi. jucunditatem requiruntur, id conserre debet L . 17 7. , & cuilisbet Genti competit jus res, quibus indiget, ab aliis Gentiabus , quae ipsaemet ii Sdem opus non habent, aequo pretio sibi comparandi β. 38. . Quamobrem cum commercia conis sistant in jure emendi vendendique invicem res quascunque mobiles & moventes, tam necessarias, quam utiles & voluptuarias g. 6o , consequenter mcdium sint ea obtinendi, quae ad vitae necessitatem, commoditatem & jucunditatem faciunt I. 499. , seqq. pari. I. Dr. naid, Gentes autem in

170쪽

ae inde nascentibus Dribus. Is

regione sua non habent; Gentes commercia invicem exerincere naturaliter obligantur, quantumJn potestate est.

Si eoni minio primaeva inter Gentea subssteret, res mnes essent communes t . 24. 29. pari. a. Juri nat. , conse quenter quaelibet Gens ab alia qualibet petere posset res mobiles atque moventes, quibus indiget, altera autem carere potest. Enimvero cum imperia civilia sne dominiis, saltem csmmunione mixta apud quamlibet Gentem, quae dominia supponit I. 129. pari. a. Iur. nat. , introduci minime potuerint, quod facile patet iis, quibus imperii civilis & dominii vis satis perspecta est; in locum illius iuris successit jus res. quibus Gens aliqua indiget ad vitae necessitatem, commodi talem & jucunditatem, aequo pretio sibi eomparandi a Gente alia, quae ipsamet iisdem opus non habet I. 38. , prouti e demonstratione hujus juris clarius elucescit. Ae ita patet origo obligationis naturalis exercendi eommercia, quae Gentes te net, scuti ex ipso fonte, primaeva nimirum communiones fluit. Ipsa autem hare communio tuetur dominia Gentium. Etenim vi communionis primaevae nemo rem alteri, quam uosus necessarii gratia apprehendit, consequenter etiam quam industria sua produxit, vel arte fecit in usum suum, invito eripere potest f. 36. Part. a. Furi nat. . Quamobrem cum Gentes spectentur instar personae singularis g. a. ; nulli quoque Genti invitae res usui ejus destinatas vi eripere licet. Quoniam itaque regionem occupavit usus perpetui causa &rerum naturalium proventum industria sua promovet atque artificiales parat sui usus causa, nisi tanta earum proveniat coopia, ut omnibus ipsemet non indigeat; ius illud , quod ex comunione primaeva fluit, sua quasi sponte transit in domini. um Gentis. Et hoc pacto, quo Gentes ortae sunt s. Pan. g. y r. nat. , cum imperio orta quoque sunt dominia Gen. rium j. 4. Part. xyur. nar. , reservata tamen obligatione in propositione praesenti stabilita. Quando vero in eadem obliogatio ista restringitur ad id, quod in potestate est, absit ut ex,

T a stimea

SEARCH

MENU NAVIGATION