장음표시 사용
81쪽
potest, aut Verum haberi debet : potest tamen verum vi
deri , et probabile judicari. Quia probandi species est ait Cicero si)), percipiendi signum nullum habemus : id est,
nulla praecipua nota insignes verae phantasiae animos nostros ingrediuntur, ut ea statim animadversa, Hinc vera Phran emia est , dicere possimus : tamen aliquae phantasiae ita nos commOVent, itaque erga illas asscimur, ut sese nobis pro bent ac magis verae judicentur. Iis probabilibus, quando Veris et perceptis caremus, in traducenda vita uti oportebit, ne nihil agamus. Ad eumdem etiam modum de notionibus decretisque, et omnibus, quae de rebus intelliguntur aut enuntiantur, est statuendum, ut nihil horum perceptum aut comprehensum, id est, plusquam probabile existimetur, Haec est universae Carneadaeae sententiae satis aperta Summ3 Sed iteranda eadem ista sunt dialectice magis et ad d0' Ctrinam accommodatiore ratione : valde enim percipi Velim,
qua ratione Nihil percipi nova Academia probet ac decreto
35. Res Sua natura sunt, suaque, ut aiunt , essenti3 Constant, nec Per eas Stat quominus percipiantur. Sed binminibus nullum integrum judicium aut idoneum judicandi
inStrumentum a natura est concessum. Non Phrantasio,
quia fallere potest et plerumque solet : non Mens, qui/phantasiis utitur, nihilque sine illis excipere aut agere Valet' Nam Mistim, Prolepsesque universae ex phantasiis orium habent; ex his et sermones sunt et argumentationeS COR stant : ipsa Dialectice, cujus ductu et opera ratiocinat10Πηβcompinguntur atque judicantur, lubrica est ac fallax, ut Πος decretis, quae hujusmodi rationibus nituntur, nimium sidor' debeamus. Sic itaque, percipientis ratione, id est, homληφ' de quo quum de comprehendendo agitur, sermo mi, OΠΤ nia esse incomprehensibilia Carneadis sententia fuit, quWm Arcesilas uti arbitramur) res etiam ipsas non extra culp*m
82쪽
poneret. Sed confirmare haec Veterum testimoniis debere nos scimus. Numenius apud Eusebium si) de Carneade :α Verum enim et falsum rebus ipsis inesse concedens, quasi
qui fadversario J cederet et illius etiam ipse jam rem ageret;
velut callidus luctator, ansa tantum et nexu disputationi Permisso , illinc rursusque sese extricabat et resiliebat. Ex probabilitatis enim ratione, et momento utroque tributo , neutrum dicebat firmiter comprehendi .. Cicero in L
cvllo sa) : Veri esse aliquid non nega s, Perasti Posse ne gamus. Idem de Natura Deorum 3) : a Non enim sumus 'ii, quibus nihil verum esse videatur; sed ii, qui omnibus veris falsa quaedam adjuncta esse dicamus, tanta similitudine , ut in iis nulla insit certa judicandi et assentiendinora .. Ad hanc rationem illustre illud apud Philonem s4), in libello de Ebrietate, Acatalepsiae patrocinium est reserendum : α Εum igitur qui sibi placeat ac iactet, vel in consilio capiendo, vel in iis, quae seligenda, quaeque rejicienda
sunt, satis ingenio et sapientia Valere, his admonere oportet. Siquidem ab iisdem semper rebus easdem nulloque disia 'crimine dissimiles phantasias occurrere contingeret; esset etiam sortasse necessarium, duo in nobis a natura fabricata ac constructa judicia, sensum videlicet et intelligentiam , plurimi sacere uti incorrupta et quae minime mentirentur; nec de ulla re oporteret dubitantes assensum Sustinere, sed
phantasiis semel oblatis fidentes, illa quidem capere, declinare alia. At quum ab iisdem rebus vario modo assecti comaperiamur; stabile nihil de re ulla pronuntiare poterimus, quum risum non stet, Sed multis modis permutetur. Necesse enim est, ut commutabile nec firmum judicium de commutabili phantasia sit . Et quae sequuntur omnia Academica sunt et Carneadaea, etsi ex illis decem pervulgatis
83쪽
Pyrrhoniorurn sive locis sive modis, quibus illi Aeatnk miram statuunt et Epochen commendant, petita videantur: nam et ii modi majori ex parte hanc rationem spectant, quum Sensus et Phantasias potius accusent. Academici Certe, propter eaS maxime phantasias , Comprehensionem ablatam dicunt, quas, quum a falso sint, simillimas iis quae sunt a vero apparere aiunt, ut discerni nequeant. Verum retulerit totum hoc imagine repraesentare. C. Iulii Caesaris, qui dictator dictus est, Veram faciem, quam ipsam ego numquam Vidi, quantumvis multas ejus affabre sacras imagines ac simillima simulacra attente perspexerim et considerarim , nec Stoici quidem ipsi cognitam mihi ac comprehensam dicent. Existimare mihi certe ac arbitrari licebit hanc vel illam picturam Caesaris faciem reddere, propiusque ad veri vultus speciem accedere, CODjectura ex eo lacta,
quod videam plures ex illis imaginibus hujusmodi effigiem
repraesentare; aut alia demum ratione adducto mihi hanc prae illa imaginem probare placebit, probabilemque laudabo et amplectar, rejectis ceteris, minime fortasse probandam. Verum ipsam viri laciem visam mihi ac comprehensam numquam mihi aliquis argutando persuadebit; aut quae verax et Cum ipsa re ConVeniens PiCtura Sit, Compertum mihi et cognitum umquam esse poterit. Ita et de visis sive phantasiis, quae et ipsae non res quas ostendunt si), sed rerum imagines et Spectra quaedam sunt, Academici judi-inabant : idque Carneades ipse duplici partitione docuisse dicitur. 36. Altera est : Phantasiae aliae verae, aliae falsae sunt; id
est, aliae rem a qua Sunt immissae recto repraesentant; aliae veram rei imaginem non reddunt. Verum qua ratione quoVejudicio voraces a mentitis separemus, non habemus : ideo quum Verae Sint eae, quas Comprehendere Oporteret, neu
84쪽
iras comprehendemus. Namque inter quae nihil intorsit,liaudquaquam alterum percipietur, alterum minime porcipere licebit : sed inter visa vera et falsa nihil interest, falsaque non possunt Comprehendi : igitur neque vera. Visa aliqua esse salsa solus fortasse Epicurus negabat, quem conjunctis viribus Academici et Stoici et reliquarum Sectarum turbae omnes impugnabant. Illud erat dissicilius duriu que, maxime propugnantibus Stoicis, inter visa vera et salsa, quod ad perceptionem Comprehensionemque attinet, nihil interesse. In hoc maxime Academici desudant, hic ipsorum praecipuus labor et conatus, Omnisque adversus
sensus et Consuetudinem rationemque omnem atque Con
jecturam ipsorum disputatio de hoc est, dum universa haec enervare, infirmaque ad Veritatis judicium ac comprehensionem reddere omni studio adnituntur; idque ideo ipsi
admonerat et maxime adnotatum Volunt, Omnia quae ab ipsis contria sensus Contraque perspicuitatem dicantur, ad
eam divisionem pertinere, qua visa in ea quae percipi po Sunt, et in ea quae non possunt, dividuntur. Reprehensio vero illa, quae in his implicata videtur, quaque Philonem maxime Perturbatum narrare solitum Antiochum , Cicero
refert in Lucullo scap. I 4, 34 , nihil est quod quemquam
commoveat. Ea est, u Contraria sibi dicere eum , qui, phantasiis in veras et salsas divisis, nihil veras a falsis differre
rursus affirmet : quod tantumdem ac plurimum inter eas interesse et nihil interesse, simul ponere sit. Namque id ita esset ait idem Romanus Academicus I) , si nos Verum omnino tolleremus. Non facimus; nam tam Vera quam falsa cernimus : sed probandi species est, percipiendi signum nullum habemus .. Itaque, ut ad nauseam uSque repetitum Volunt, verae et falsae phantasiae Sunt, hoc est, quae Veram rei similitudinem referant, et quae mentiantur; quod tamen ad nostram comprehensionem attinet, inter utrasque nihil
85쪽
interest, quum nihil sit quo eas ab invicem dignoscamus, aut notam illam qua differunt, Stoici indicent. Quam quidem nullam compertam illis esse, nihilque si ita in animis nostris signari a Vero posse, quod non eodem modo possita salso, Antiochus, dum adhuc Academiam propugnaret, ex Dionysii Heracleotae, qui ob hoc Metat monos est CO-gnominatus, Commutata sententia, probare sibi videbatur. Qui enim is, si certa illa nota dum Stoicus fuit, certum et comprehensum habuisset solum honestum esse bonum, pOStea, oculorum dolore vexatus, ad Cyrenaicorum sui Laertius in
Zenone sa) scribit , vel ad Epicuri ut Cicero 3)ὶ parte
transiret 8 Sed idem Antiochus a nova in veterem Academiam , ut ipse dicebat, sive potius ad Stoam migrans, fecit
ut idem argumentum adversus eum cuilibet sumere liceat. Multa ergo Academici pro sua hac Acatalepsiae ratione con gerunt argumenta, sensibus rationique auctoritatem detra
hentia, quorum aliqua Tertullianus ) et D. Augustinus
retulerunt, et Solvere se credunt. Afferebant similitudines QOVorum, Capillorum , geminorum, visa somniantium, et suriosorum, et s7) ejusmodi alia. Aristonem Stoicum, qui Stoicum dogma illud, Nihil opinaturum Sapientem, Velie menter Commendabat et defendebat, sic a Persaeo re ipsa Convictum tradunt : Curavit enim hic ut ex duobus simillimis geminis fratribus alter pecuniam apud Aristonem depo neret, alter repeteret, quam Aristo, similitudine deceptus,
i) In Lucullo, caP. 22a a) Male, sed in Hersilo. Lib. VII, secl. I 66 et I 67. 3 In Lucullo, E P. 22. 4 De anima, cap. 17, Pag. 27set 276. 5 Advers. Acad. lib. III, tom. I. 6 Ex hoc Hermago- Stoici περι σοριτειας πρὸς τους λκα hqμαῖκους νdialogo titulus lactus saοσκοπία, id est, morum Inspectio, sive examinatio.
86쪽
ei, qui non deposuerat, restituit. α Omnia autem haec ait Cicero si) proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius
nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi assensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, quum falsa illa vellariosorum, vel somniantium, recordatione ipsorum re ustis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt, aut eorum qui furere destiterunt, sed qualis visio fuerit aut furentium, aut somniantium, tum quum commoVebantur. . Namque quum visio aderat, quam Stoicus falsam judicat, Academico non quidem probatur, nihil differebat a vera, quamdiu ea asscimur. Quod si nec postea visum id suspectum redderetur, nee ab alia probabili phantasia aut a ratione refelleretur, nec in argumentum quidem adduci ab Academicis posset : quum enim Academicus diceret: a Vides visa svrentium falsa nihil, quamdiu adsunt, a veris disserre , sed eodem modo assicere, nec discerni a veris posse Z. Stoicus nisi et ipse illa improbaret et falsa diceret, id quod Epicureus responderet: α Non
mirum hoc esse, quum ea etiam Visa Vera sint π. Eo ergo
modo Academici Nihil eomprehendi decernunt, id est, probabile putant, quasi dicerent libenter imaginibus utimur, quum de imaginibus, id est, de phantasiis sermo sit), ros
ipsas apud se suo quamque pondere esse, sed nullam apud homines esse stateram; vel, quum Verum et adulterinum aurum sit, Iladii lapidis non esse Copiam, ita ut, ex Colore pondereque et duritia aurum probare Vel improbare, probabilique tantum auro uti Sit neCeMe.
37. Adversus haec Stoici aliqui nec disserere quidem necessarium aut dignum ducebant : quod nihil esset clarius ipsa id est, evidentia, sive perspicuitate, qua nullam illustriorem orationem reperiri posse dicebant. Epictetus
apud Arrianum sa) sic Academicum alloquitur : a Vigilare
87쪽
te comprehendisy Non, inquit; nec enim quum in somnis vigilare mihi videor. Nihilne ergo visum hoc ab illo disseri pNihil. Ulteriusne cum hoc disseram P quemve ignem , aut
quale ferrum illi admoveam, ut mortui affectionem habere se sentiat 8 Sentit, et tamen sentire dissimulat : mortuo etiam pejor est v. 38. Aliquando illo potius modo, quam ullis rationibus vel argumentis redarguendos Academicos Stoici censent, quo, si cujuspiam illorum Servum esse Contingeret, usurum
se dicit Epictetus. Namque ait si , α Etiam si millies quotidie sibi vapulandum foret, quum oleum asserre et insundere herias juberet, allaturum se garum; quumque herus diceret, Quid hoc est ' nonne oleum dixi 8 Dixisti, inquit,
responderem : sed a gam mihi olei phantasi . oblata est οαοιο- τατ', αλακρισος ., id est, simillima , et quin non discerneretur. In omnibus eodem se modo facturum dicit Epictetus sa), et sperat, u si duo vel tres ex conservis secum adversus herum Conspirent, effecturum, ut aut sententiam mutaret Academicus, aut ad suspendium uiligeretur M. Verum, O Epictete, si tuus ille herus me audiat, experiri oportebit, quis prior defatigatus Consilium mutaret, tune Vapulando,
an caedendo ille. α Alii autem negabant f ait Lucullus 3)) se
pro hac evidentia quidquam priores fuisse dicturos : sed ad ea, quae contra dicerentur, dici oportere putabant, ne qui fallerentur. . Multa ergo Stoici, Chrysippus, Antipater, et Antiochus, pro sensibus et evidentia dixerunt et scripserunt, quorum aliqua in Luculli sermone legas; nos omnia huc non transcribimus. Illud non praetermittendum, quod ad similitudines respondebant : - Omnia sui generis esse, Nihil esse idem quod sit aliud, . Stoicum ἀύωαα, quo id significatur : Omnes singulas res Propria natura, atque, ut dicitur, essentia Constare, ideoque et propriis qualitatibus, qua
88쪽
eaedem in nullo alio sint, aut esse pOSSint. Quare quum quaeque res natura sua ab omnibus aliis disserat, dignosci etiam atque discerni, proprioque discrimine animadverso separari a ceteris omnibus poterit et debebit. Plutarchus si) :. Audire autem eos est multosque ipsorum de ea re libros legere ), cum Academicis altercantes clamantesque, omnia ab illis confundi ac permisceri indiscreta hac similitudine inducta atque concessa; rebus ab ipsis vim fieri, dum qualitatem unam substantiis duabus tribuere conantur. Atqui hoc nemo hominum est qui non existimet, Contraque mirum et praeter opinionem Putet, Si neque palumbus palumbo , neque apis api, neque tritici granum grano alteri, vel ficus ut est in proverbio) fico, in universo tempore exstitit ita simile, ut discerni non posset. . Verba Ciceronis sa) concordant : α Omnia dicis sui generis esse; nihil esse idem , quod sit aliud. Stoicum est id quidem , nec admodum Credibile , nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis sit pilus alius, nullum granum. Haec refelli possunt, sed pugnare nolo : ad id enim quod agitur, nihil interest, omni bus ne partibus visa res nihil disserat, an internosci non
possit, etiamsi disserat. Sed 3 si hominum similitudo tanta esse non potest, ne Signorum quidem p Dic mihi, Lysippus
eodem aere, eadem temperatione, eodem Caelo, aqua, Cetoris omnibus, centum Alexandros ejusdemmodi facere non
39. Ea vero quibus Dialecticen oppugnant ac Rubvertere putant Academici, valde sunt infirma. Proserunt et Objiciunt soritas, et ea quae Stoici 4) ἀπορα vocant, ine licabilia Cicero 5) ; quae quum vitiosa manifesto sint, nullum tamen adversus illa auxilium a Dialectica asseratur, itullaque
t De eommunibus Notitiis adv. Stoicos, Pag. 1. I, C. αὶ In Lucullo, CRP. 26. 3 IIaee omnia, omissa a V lentia , subjungit Durandus. 4ὶ Laertina, in Zenone. s) In Lucullo, P. 29.
89쪽
artis regula excludantur ; sed aeque ac ea quae vitio carere dicuntur, Concludere Videantur. Non enim hoc artis vitio tribuendum , sed artificum negligentiae, qui regulam, qualiorum vitium aperiant, commenti non sint. Quin et arti satis est illa notare, et cavere jubere : ut et navis rector
satis pro officio facit, si, etsi brevia de medio non tollit, tamen cavere jubeat, ac declinet. Nec enim ideo ars aliqua damnanda, quia quaedam Superare non possit. Summum gubernatorem aut medicum Plato Iὶ ait, quae emci arte sua possint, et quae non , Cognita habere, et illis quidem manus admovere et aggredi facere, Omittere alia. Itaque melius adversus hujusmodi se gerat Dialecticus , si tantum vitiosa dicat, nec explicare anxie laboret. Etsi non multi negotii soret, distinctione aliqua, illiusmodi omnia eludere et frangere. Quis umquam dixit, Ego mentior, quum hoc ipsum pronuntiatum falsum vellet declarare λ Nemo umquam , existimo , aut nihil dixerit. Sed quum sic aliquis loquitur, de alio aliquo , Paullo ante a se affirmato, sermonem iacit; si non facit, quum nihil dicat, nec Verum, nec falsum dicit. Verum non tantum otii est, ut operam in hisce
nostram profundamus. Nec multum etiam firma sunt ea
quibus D. Augustinus sa) Dialecticam adversus Academico
rum incursiones munit : Vera multa docere Dialecticam, ut, eilatum Omne aut Verum eSse, aut falsum : Disjunctiones necessario eSSe VeraS. ΙpSum Vide; nec enim haeci negotium nobis facere debere putavimus. Dictam ergo visorum in vera et falsa di istonem, rerum quarum visa Sunt, rationem spectare admonebamus. At.Vero ratione eius quivisione assicitur, id est, hominis, phantasias in veras, aut falsas, Comprehensas, aut non comprehensas, partiri non oportere Academici aiunt, quum apud eum nihil verae a salsis disserant, nullaeque ab ipso comprehendantur.
90쪽
4o. Tamen hominibus quaedam phantasiae Versu Videntur ac probantur; quaedam falsae videntur atque improbantur. Quae verae Videntur me αὶ, id est, probabiles, et ἐμφάσεις et πιθα,4, Academicis vocantur. Quae vero falsae habentur ac improbantur, mriθα,α, id eSt, i robabiles, et ἀπε- ρασεις et Erioa,e, ab iisdem dicuntur. Quum igitur homines non oti Sos in vita esse oporteat, sed moveri et agere aliquid, humanaque omnis cognitio Academicorum partes agimus, nec ex animi nostri sententia loquimur) et perceptio probabilitate amplius quid non assequatur; probabili phantasia necessario erit utendum. Haec enim est Academicis Criterium fr), non quidem Veritatis snamque hujus nullum usque adhuc constitit), sed του πιθα,ου, id est, probabilis, quod in vitae actionibus atque electionibus ossiciisque omnibus et decretis sequi Carneades jussit, et sectari se Α - demici profitentur. Atque hac una re Sapientes se putant et haberi volunt, Sapientia ea quae hominibus contingere possit, etiamsi nihil sciant neque comprehendant: ut D. Augustinus in libris adversus eos scriptis testatur ' Quum autem aliis alia veriora videantur et magis probentur, illa amplecti oportere aiunt, quae probabiliora judicabuntur, et
accuratius et attente magis sint examinata, et considerata. Ea vero examinatio et circumspectio non est omnihus in rebus aequalis impendenda, sed major minorve, prout res de qua agitur, quaeque in deliberationem venit, majoris aut minoris momenti fuerit aestimata. Universa haec novae
Academiae ratio ex Clitomachi, Carneadis discipuli, locis duobus in Ciceronis Lucullo 3) relatis manifestior fit. α Duo inquit placet esse Carneadi visorum genera. In uno hanc divisionem fStoicam : Alia visa esse quin percipi possint,
alia quin non possint. In altero autem : Alia visa esse ρ babilia , alia non probabilia. Itaque quae Contra Sen SUS CON-