Bibliotheque Classique Latine ou Collection des Classiques Latins

발행: 1828년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

vata horum media fiunt, tenebimus : tunc enim nemini concede mus, dicenti alicubi esse oculis patentia pulchriora his corpora quorum quodlibet secundum unum sit genus: conandum igitur quatuor corporum genera pulchritudine praecellentia constituere:

atque ita asserere horum nos naturam sufficienter comprehendisse:

e duobus quidem triangulis isosceles, id est, qui cruribus constat aequalibus, unicam habet naturam: qui vero altera parte est oblongior, infinitas : ergo, si recte exordiri volumus, infinitorum quoque pulcherrimum praecligere nos oportet: ac si quis pulchri

rem a se electum ad horum constitutionem asserre Voluerit, ejus, non tamquam adversarii, sed tamquam amici, sit sententia potior: unum itaque, reliquis posthabitis. triangulorum multorum Pul- Cherrimum ponimus, a quo aequi later triangulus ex tertio constitit e ratio vero, cur ita sit, prolixior esset: at eum, qui diligenti discussione ita esse comperiet, dulce manet victoriae Praemium.

Propositi sane nobis sint duo e multis trianguli, ex quibus ignis

ceterorumque corpora composita sunt: horum unus isosceles sit,

aequalibus cruribus constans triangulus: alter vero sit ille, qui longius latus semper breviore latere potentia triplo majus habet: verum , quod securi nimium in superioribus diximus, nunc magis est distinguendum : videbantur quidem nobis, neque id quidem

satis recte, o muta quatuor genera ex se invicem generari: profecto quatuor genera ex triangulis, quos elegimus, generantur : tria quidem ex uno, inaequalia habente latera : quartum vero unicum ex triangulo isoscete componitur: non igitur possunt omnia ita in se invicem resolvi et commutari, ut ex multis parvis pauca ingentia, vel converso, efficiantur : tria Certe Possunt: quum enim ex uno haec facta sint omnia, quando majora solvuntur, multa exigua ex eisdem constituuntur, parvaS congruasque sibi figuras adepta: rursus, quando multa Per triangulos disperguntur amplificata, unum unius molis faciunt numerum, magnamque aliam speCiem unam perficiunt: haec utique de mutua ipsorum generatione dicta sint hactenus: reliquum est, ut, qualis quaeque corum lacta sit species, ct ex quibus concurrentibus numeris coacervata, dicamus : erit utique prima specios, quae ex paucisSimiS Composita

fuerit, elementum ejus, quod latus oblongius breviori latero duplo majus habet: quum vero bini hujusmodi secundum diametrum componantur, terque id fiat, et diametri lateraque breviora in

idem quasi centrum ducantur, unus triangulus aequi later ex triangulis numero sex conficitur : trianguli autem aequilateres quatuor

622쪽

compositi secundum ternos Planos angulos, unum solidum iaciunt angulum, qui angulum planorum omnium obtusissimum deinceps ortu subsequitur: atqui triangulis hujusmodi quatuor natis, prima solida species totius circumserentis distributiva in partes aequales

ac similes oritur e secunda vero ex eisdem quidem triangulis, sed secundum aequilateres triangulos octo constitutis, unum iacientibus solidum angulum ex planis quatuor, lactisque sex hujusmodi

corpus Secundum absolvitur: at tertium ex elementis his sexaginta

copulatis et angulis solidis duodecim, quorum quilibet quinque planis triangulis aequi lateribus continetur, habens viginti aequilateres hases , nascitur: jam igitur elementum alterum sic hactenus ista genuerit: verum isoscelos triangulus quarti generavit naturam, secundum quatuor ConStitutus, et ad Centrum rectos congreganS angulos, unumque quadrangulum aequi laterem faciens: sex vero hujusmodi copulati angulos Octo solidos, quorum quilibet per tres Planos rectos coaptatus est, essecerunt: corporisque ita constituti figura cubica iacta est, sex planos quadrangulOS aequilateres hases adepta : ost et quinta quaedam compositio, qua Deus ad universi constitutionem est usus, eaque descripsit et figuravit, quae contemplatus aliquis non absurde dubitaverit, utrum in sinitos esse mundos an sinitos existimandum sit: infinitos quidem dicere illius putabit esse proprium, qui nullam rerum cognitione dignarum peritiam habeat: sed utrum unus mundus an quinque revera nati sint, inquirere minus utique putabit absurdum : ratio quidem nostra unum ipsum verisimili probatione asserit esse natum et alius vero quis, ad alia respiciens, aliter opinabitur: sed haec dimittenda sunt: et jam genera quatuor a nobis paullo ante digesta, in ignem, terram, aquam acremque diStribuamus, terra

cubicam speciem assignemus e nam omnium quatuor maxime immobilis terra est, et corporalium omnium compacta maxime: talo

vero illud praecipuo lactum esse necessarium est, quod firmissimas tutissimasque possidet bases: in triangulis porro a principio positis, qui aequilateres sunt, firmiorem tutioremque quam in aequitateres hasem possident: et quod ex utroque compositum est planum aequilatere aequilateri quadrangulum, certe triangulo, tam quoad totum quam quoad partes, stabilius necessario ProVenit: quamobrem si convenion tem probabilemque sequi rationem velimus, terrae id tribuamus: aquae deinde, quod tribus reliquis est immobilius : igni, quod mobilissimum : acri medium: et corpus quidem minimum igni, aquae maximum, aeri medium : acutissimum qu

623쪽

6Oa M. T. CICERONIS

que igni, secundum ab hoc aeri, aquae tertium : ex his omnibus quod bases paucissimas habet, velocissimum eue necessarium est: est enim ad penetrandum promptissimum, quippe quum prorsus sit omnium acutissimum: levissimum quoque, quum ex Paucissimis partibus eisdem constet: quod secundum est, Secundo loco habeat haec oportet: tertio tertium : igitur secundum rectam Prinhabilemque rationem pyramidis species solida elementum semenque sit ignis : sccundam vero generatione Speciem aeri, aquae tertiam tribuamus: de his omnibus adeo parvis ita putandum est, quod, si singula dumtaxat singulorum generum capiantur, nullum eorum Propter parvitatem cerni a nobis poterit: sin multa invi-Cem Congregentur, Porum moles magnitudinesque cernentur: quin etiam haec omnia a Deo tanta ubique, quoad multitudines, motus atque potentias, proportione exacte absoluta connexaque Sunt, quantam necessitatis natura libens et Persuasa capere Poterat. EX Omnibus sane, quorum genera supra narravimuS , ita merito se res habere vid tur: terra quum in ignem inciderit, ejus acumine dissoluta sertur, resoluta in ignem, aut aerem, aut aquam,quOUSque partes ipsius congrcssae iterum sibique invicem copulatae terram refici aut: non onim in aliam umquam speciem transmigraret:

aqua praeterea ab igne vel aere divisa in partes, unum, Partibus suis reconciliatis, ignis corpus, aeris duo facit: portiones vero aeris ex una dissoluta parte duo ignis corpora iaciunt e rursuSquando ignis ab aere, vel aqua, vel terra aliqua occupatur, et ipse quidem paucus in multis movetur, atque in agitatis pugnat jactatusque distrahitur, duo corpora ignis in speciem aeris unam

concrescunt: deinde superato aere atque disperso, ex totis duobus atque dimidio una aquae tota species coalescite denique sic earumus consideremus: quotiens ab igne comprehensum aliorum genus aliquod angulorum laterumque ipsius acumine scinditur,

tum demum discerpi desinit, quum in ignis naturam transierit: simile enim idemque genus quodlibet a simili eodemque minime Patitur : quousque vero in aliud permutatur, imbecilliusque cum

potentiore luctatur, dissolvi non desinit: rursus quando minora a multis majoribus circumventa sunt, et pauca lacerata EXStinguuntur,quum in Vincentis ideam constitui velint. cessant exstingui, sit que ex igni aer, ex aere aqua : quod si in haec transitus lacrit, et aliorum aliquod genus impugnet, non cessant agitata dissolvi, Priusquam aut omnino, quum dissolubilia sint, depulsa ad cognatum refugiant: aut expugnata in unum quiddam ex multis supe

624쪽

ranti simile tandem evadant, familiariterque cum victore permaneant : enimVero per has passiones sedes vicissim euncta Commutant : generis namque cujuslibet multitudines per locum proprium distinguuntur, ob sedis ipsius agitationem e quae vero dissimilia

invicem facta sunt, propter fluctum concussionemque ad locum eorum , quibus similia evasere , seruntur.

Corpora igitur immixta ac prima ex eausis hujusmodi labricata

sunt: quod autem in eorum speciehus alia quoque innata Sunt genera, causa est elementi utriusque constitutio, quae non solum ab initio unum cum magnitudine triangulum peperit, Sed etiam majora et minora, tot quidem numero, quot in speciebus Sunt genera et quapropter mixta haec in se ipsis atque invicem infinitam habent varietatem : cujus peritos esse Eos oportet, qui de natura sunt rationem probabilem reddituri. Igitur nisi quis, quo pacto et cum quibus una motus et Constitutio fiat, certe comprehenderit, inulta disputationi, quae

manet a tergo, impedimento sutura videntur: de his partim quidem dictum est, partim vero restat dicendum : in ipsa leni plenaque

natura motus esse numquam solet e nam agitandum abSque agitaturo vel agitaturum absque agitando dissicile est, immo impossi-hile, reperiri: motus autem horum omnium minime est: haec Vero lenia planaque esse numquam possunt: sic itaque statum quidem in planitie lenitateque, motum vero in contraria semper natura Ponemus: inaequalitas porro naturae hujus est causa, quae leni Pl noque contraria est: inaequalitatis vero generationem jam tractavimus ; Sed quonam modo singula secundum genera non divisa moveri invicem serrique desinunt. nequaquam exposuimus: id ergo deinceps sic explanabimus : universae naturae Circuitus quum circulari ambitu suo genera complexus sit, et Secum ipso Congredi studeat, constringit omnia; locumque vacuum relinqui nusquam patitur: quocirca ignis per omnia maxime penetravit, deindoaer. utpote qui ipsi tenuitate est proximus; et alia simili ratione

deinceps, quae enim ex maximis partibus sunt composita, vacuitatem quoque tu sua constitutione maximam reliquere: minima contra minimam : coarctationis autem ipsius angustia, Parva in magnorum contrudit inania : quare quum parva magnis insinuata sint, et ipsa quidem parva quae magna sunt discernant, majore ero minora coerceant, Omnia sursum deorsum ve in sua loca seruntur: nam quodlibet mutata magnitudine sedem mutat: sic uti- quo et has ob causas naturae lenitati contrariae semper generatio conservata. horum motum et in praesenti et in laturo perpetuum exbibet.

625쪽

Post haec sciendum est multa esse ignis genera: flammam videlicet, et quod ab ea est accensum; quod urit quidem, tumoravero nullum oculis assert: quodve exstincta flamma intra illa, quae accensa suerant, remanet: similiter aeris genus aliud purissimum agilissimumque, quem aetherem nuncupant; aliud turbulentissimum, caligine nubibusque obscurum: aliasque species Sine nomine eSSe Putandum est, propter ipsam triangulorum inaequalitatem. Aquae genera duo Sunt praecipua : unum humidum, alterum susile: humidum quidem, quia generibus aquae parvis et inaequalibus constat, facile a se ipso et ah alio propter inaequalitatis conditionem et figurae speciem moveri solet: quod autem ex grandioribus aequalibusque et lenibus est compositum, stabilius illo, et grave Propter lenem aequalitatem compactum est, Sed propter ignis penetrantis dissolventisque impetum aequalitate amissa motris fit particeps: tactumque agito mobileque, a Proximo aere Pulsiam extensumque per terram, duo quaedam patitur: nam et liquescit

et in terram decidit: primum illud molis purgatio, hoc fluxus

cognominatur : rursus igne hinc evolatile, quippe quum non fiat in Vacuum exitus, Pt OXimus aer Pulsus mobilem adhuc molem

humidam in ignis sedes impellit, ipsique ipsam commiscet: moles denique compulsa, iterumque lenem aequalitatem adepta, quum ignis inaequalitatis artifex jam abierit, in idem secum coacervatur:

atque ignis abscessum frigefactionem, Copulam Uero CongrPSRUmque, igni abeunte factum, conglutinationem gelidamque rigiditatem vocamus: ex his vero quas aquas su Silos appellavimus, quod ex tenuissimis lenissimisque fit densissimum, uniforme, splendidum flavumque, pretiosissima reS est, aurum florescens Per P tram compactum est: auri autem ramus, propter densitatem durissimus et nigro praeterea colore suffusus, adamas appellatur: sed quod auro proximas habet Partes, Pluresque una species Continet, auro quoque densius, et terrenae partis paucae tenuisque Particeps, adeo ut asperius duri quo Sit, verum ex eo, quod in tervalla intrinsecus habet magna, levius est, hoc gunus nitentium

concretarumque aquarum Uuum est, atque aes nominatur 2 atquando terrena Pars huic immixta propter vetustatem a coloris partibus ejus secernitur, ad extremamque emissa Superficiem Perse ipsa aspectui patet, rubigo jam nascitur e Cetera generiS ejusdem verisimilibus rationibus assequi haudquaquam laboriosum est: quod si quis remittendi studii gratia, rationibus eorum, quae semper sunt, intermissis, consideraverit verisimiles de generatione

626쪽

probationes, atque ejusmodi consideratione Sine poenitentiae accessione delectetur, moderatum in Vita prudentemque ludum consequetur : his utique nunc ita concessis, deinceps, quae de eisdem probabilia videbuntur, ita percurrenda videntur. Igni saepe miscetur aquae pars tenuis atque humida fluidaque , sic ideo nominata, quia lubrica terra circumfluit : mollis quoque Ob eam causam, quia ejus hases minus firmae stabilesque quam terrae, sacile cedunt atque labuntur: haec quando ab igni destituta, ab aere quoque deseritur, sit lenior, et alienis expressis cogitur in se ipsam: atque ita compacta, si supra terram id contigerit, grando sit; si in terra, glacies : quae quidem tunc fiunt, quum riget cohaerescitque maximo

gelu: quum Vero minus congelatur, Si Supra terram accidit, nix, sin in terra ex rore crassior sacta, pruina: Verum quando plurima aquae species invicem commiscentur, universum illud genus, a terra per arbores stillans, liquor humorque vocatur: liquores Vero singuli, propter mixtiones dissimilitudinem nacti, multa quidem alia Sine nomine faciunt genera : sed quatuor igneae species evidentes et perspicuae maxime sortitae sunt nomina : quod enim animam Simul cum corpore calefacit, vinum dicitur : quod vero lene est, discernitque visum, ideoque aspectu splendidum atque nitens et Pingue nobis apparet, uncta et olearia Species eSt, pix, gummi et Oleum, ceteraque id genus: at quod Oris angustos meatus ad penetralia usque naturae perlaudit, hac vi dulcedinem adhibens, mel communiter nuncupatur: denique quod carnem dissolvit uritque.

et Spumeum est, ex omnibus secretum liquoribuS, SuccuS vocatur.

Terrae vero species per aquam emergens hoc modo fit lapis: congelata enim aqua, quando in commixtione deficit, in aeris spe- cicm transit: hic aer suum in locum recurrit: Vacuum autem ipsorum nihil: proximum ergo aerem pulsat: iste Si gravis sit, pulsus Circumfususque terrenae moli vehementer illidit, seque ipsum in eaS Sedes, unde novus ascenderat aer, conducit: terra denique, ab aere indissolubiliter cum aqua coacta, lapides concreat: pulchriores quidem illos, qui perspicuo ex aequalibus PlaniSque partibus emicant: deformiores vero , qui contra: ubi Vero ignis acumine humor omnis resolvitur, corpusque illo aridius redditur, ea restat species, quae solida vocatur susilisque tellus : quandoque

etiam humore relicto, terraque susili per ignem lacta, ac deinde accedente gelu, niger fit lapis: quando vero id ipsum similiter ex

commixtione multo privatur humore, scd tenuioribus terrae Parti bi S constat, salsumque est, et semiglaciale fit, perque aquam

627쪽

emergit, partim quidem olei terraeque purgatorium genus nitrum dicitur; partim vero quotidiano victui commodissimum legitime,

sal Deo amicum eorpus. At enim Communia eX utririue , aqua

quidem non solubilia, igni vero propter tale aliquid ita conglutinantur : ipsas terrae moles ignis et aer non liquefacit : quum onim duo haec tenuissima sint et vacuitatibus terrae minutiora, ita per capacissimos eius meatus sine ulla violentia Permanant, ut nequo eam dissolvant neque liquefaciant: aquae vero Partes, quia majores sunt, violento fluxu lique laciunt: terram itaque male compactam sic sola aqua vi solvit, compactam vero dumtaxat ignis r nihil enim praeter ignem hanc Penetrat: aquae rumus concretionem,

violentissimam quidem solus ignis, debiliorem vero utraque, et ignis et aer, diffundunt: aer, inquam , Per Vacua, ignis etiam per

triangulos : aerem Vero vi constrictum nihil nisi per elementum solvit : sine vi cohaerentem solus resolrit ignis e corpora ex aqua terraque ita composita et ut aqua terrae inania vi coarctata obstruat. sic prorsus se habent, ut aqua exterior influere per ea non possit, ideoque minime liquefaciat: sed ignis, aquae meatus Penetraris, quemadmodum et aqua terrae inania, atque ita liquam a Sciens, ut ignis aerem, communi corpori liquefactionis causam praebeat: haec vero partim aquae minus habent quam terrae, quemadmodum vitri

genus, et lapides illi, qui susiles appellantur : partim contra plus

aquae, qualia sunt omnia, quae conglutinata sunt cereaque ovadunt et vapores emittunt. Hactenus eas species, quae figuris, communionibus commutationibusque invicem variantur, paene jam demonstravimus :quas vero ob causas PaSSiones earum nascantur, deinceps demonstraro conabimur : principio sensum his, quae dicta sunt, adesse semper oportet: carnis Vero et eorum, quae ad carnem attinent, generationem, animae quoque quantum mortale est, nondum declaravimus : Sunt enim haec a Passionibus, qiue- cumque Cum sensu sunt, minime separata, et illae sine his exponisnmcienter non possunt; Simul Vero expleri scrine nequeunt tprimo igitur alia ponenda sunt, deinde, quae SequNntur, eXPedienda r ut ergo deinceps in disputando genera passiones ipsae sequantur, Prima nobis exstent, quae ad corpus et animam perti

nent. In primis, qua ratione ignis calidus dicitur, videamus: quod ita demum perspiciemus, si discretionem divisionemque, ab eo in

nostro eorpore laetam, Consideremus: quod enim acumen quoddam ea passio est, serme est omnibus manifestum: tenuitatem vero

628쪽

angulorum laterumque subtilitatem , Parvitatem Particularum. motus velocitatem, quibus omnibus VehemenS et penetrans est, velociterque, quod occurrit, dividit Semper et dissipat, considerare debemus, sigurae ipsius generationem memoria repetentes: ea quippe, non alia natura, corpora nOStra dividens, et in partes exiguas partiens, merito passionem illam, quae legitimo calor nominatur, inducit: contraria vero huic PasSio, licet cuique manifesta,

sua tamen explanatione non careat: humidae namque partes corporum, partibus nostris humidis graudiores, quum in corpus influunt nostrum, minores quidem Partes extrudunt, sed in earum

sedes sese insinuare non Possunt: humorem autem nostrum coagulant , atque ex inaequali et agitato immobilem propter aequalitatem coagulumque iaciunt, inque angustum cogunt: quod autem

Praeter naturam coactum eSt, Secundum naturam renititur seque revocat in contrarium : in hac reluctatione qua SSationeque tremor

rigorque consistit: omnisque hujusmodi passio frigus, quod ve eam inseri, frigidum nominatur. Durum autem dicimus illud, cui caro nostra cedit: molle, quod carni: resque ipsas invicem et duras et molles eadem ratione vocamus: cedit autem, quidquid parvo nititur : quod vero ex triangularibus baSibus firmamentisque est,iltpote platio vehementer innixum, renititur maxime atque resistit: quodve summopere denSum est, contra Venientia vehementer repercutit. Grave praeterea et leve cum ea natura Simul, quae sursum

deorsumve dicitur, commodissime declarabitur : sed illud dictu absurdum est. esse duo quaedam natura loca, a se invicem longo intervallo distincta, et unum quidem deorsum Vocari, ad quem

locum ea deserantur omnia, quaecumque molem quamdam corporis habent; alterum vero sursum, ad quem vi omnia moveantur: quum enim caelum omne rotundum Sit, quaecumque a medio aeque distantia extrema tacta sunt, similiter esse Oportet eXtrema: medium quoque aequalibus lineis ab extremis undique distans, e regione aeque omnia respicit: quoniam igitur ita mundus dispositus est, si quis dictorum quidquam sursum esse dixerit, vel deorsum, non injuria errare videbitur : medius enim locus in ipso nequo Sursum, neque deorsum dici debet, sed medius: quod rursus undique circuit, neque medium est, neque partem in se habet aliam ab alia disserentem , quoad ipsum medium, et omnino quidquid sit e regione locatum : ei vero, quod sui ipsius simillimum est, Contraria nomina jure nullus attribuet: si quid enim solidum aequilibratumque in universi medio sit, ad nullam extremorum

629쪽

partem Propter persectam ipsorum similitudinem declinabit: at si . quis circa illud obambulet, saepe sibimet plantis stabit oppositis,

eamdemque illius partem tum sursum , tum deorsum vocabit : ita. que universum, quemadmodum paullo ante diximus, quum sit rotundum, locum habere superiorem aut inferiorem vir prudens minime affirmabit: sed unde nominata sunt ista, et in quibus ea

intuiti, ex illis ad mundum totum transtulimus, hujusmodi quaedam in primis ponentes investigemus: si quis in ea mundi regione, quam ut plurimum sortitus est ignis et ad quam undique sertur, insideat, Vimque aliquam nanciscatur, Per quam ignis Partes arripiat libresque, aut ubi in staterae lancibus collocavit, ut deorsum in dissimilem detorqueat aerem : constat plane minorem ignis portionem majori tacilius coactum iri: ubi enim duo simul uno

robore suspenduntur, minus quidem magis, majus autem minus inserenti vim cedit: et unum quidem grave deorsumque serri dicitur, alterum Vero sursum ac levo : idem nobis terram habitantibu accidit : nam terrae innixi perque eam gradientes terrena genera invicem separamus atque distinguimus, et saepe terram in dissimilem aerem iacimus violenter praeterque naturam, Saepe Parim utrasque, Cognatae naturae participes, hic portio minor faciliusquam major, ad dissimilem locum jacta, prius violentiae cedit: eamque levem cognominamus, et locum, ad quem compellimus, sursum : contrariam his assectionem grave quiddam atque deorsum : haec rutique disserre invicem necessarium est, ProPterea quod generum multitudines locum aliis contrarium obtinent:

quod enim in alio loco leve est, levi, quod in loco est contrario :et graVe Similiter, gravi : et ei, quod deorsum dicitur, id quod deorsum: eique, quod sursum, id quod dicitur sursum: omnia enim haec transversa invicem et contraria ac penitus dissereritia esse fierique reperientur: unum tamen id de his omnibus cogitam dum , quod via gressioque singulorum, ad simile atque cognatum serens, graVe iacit id, quod fertur: locum Vero, in quem tale quid surtur, deorsum : quae aliter se habent, aliter afficit: harum igitur passionum hujusmodi quaedam dictae sint causae. Laevis item et asperae PaSSionis causam quilibet intuitus aperire aliis poterit: durities enim hanc inaequalitati permixta, illam vero aequalitaS UX-hibet densitati.

Sed earum passionum, quae circa totum corPus Communiter accidunt, ea restat maxima, quae voluptatis dolorisque est Causa

in his, quae diximus : similiter quaecumque per corporiS ParteS

630쪽

TIMAEUS.

sensibus patent, doloresque et voluptates cient : ita istur omnis tam sensibilis quam insensibilis Passionis causaS capiamus, inprimis memoria repetentes, quod de ea natura, quae facile movc-tur, deque ea, quae movetur disiicito, supra distinximus : hoc enim pacto ea persequi debemus omnia , quae comprehendere Cupimus :quando in id, quod facile moveri solet, aliqua vel brevis incidit Passio, partes ejus quaelibet Sequentibus partibus undique passionem ipsam transsundunt, quousque ad Prudentiae sedem perveniatur, ubi per hos quasi nuntios potentia illius, quod passioncm

intulit, noscitur .: quod Vero contra est assectum ut immobilo quodammodo permanet, circularem illam tratissusionem non habet, et ipsum quidem patitur Solum , proxima Vero minime movet: quapropter quum Partes aliae aliis passionem primam non impertiant, totumque animal hinc minimo agitetur, Sensus expors id, quod palitur, exstat: id profecto circa Ossa capillosque et reliquas Partes, quae terrenae ut plurimum in nobis sunt, accidit: visus vero et nuditus instrumenta aliter omnino efficiunt, quia illis ignis aerisque vis maxima inest: quod praeterea ad voluptatem attinetot dolorem, ita consideretur : Passio violenter Praeterque naturam abunde simulque nobis illata molesta sit: rursus quae in naturam abunde simulque revortitur, dulcis: quae contra fit, contra e Passio vero magna cum facilitate illata sentitur quidem maxime, voluptatis aut m et doloris minime partic ps est: hujusmodi sunt,

quod ex aspectu Proveniunt, Cui quidem Corpus nostrum C gnatum fieri in die supra narravimus : huic adustiones sociiOncs o, et quaecumque Passiones hujusmodi, dolorem non inserunt; nec etiam, quando in Suam speciom sit restitutio, voluptatem : sonsus tamen volicinentes clarissimique ipsi competunt, qua-tcnus aliquid patitur, incurritque in aliquid et attingit: violontia si quidem hujus discretioni concrction es nulla penitus inest. Cor

Dora vero cx partibus grandioribus constituta et vix agenti cedentia, quando motiones illatas in totum corpus trajiciunt, voluptates dolores luc continent: quando videlicet e Suo Stalu moventur, dolores; quando redeunt, voluptates : quaecumquo paullatim abscessus evacuation quo sui perpetiuntur, repletiones Voro simul atque abundo, quum cvacuationis quidem Sensum habeant nullum,

ropictionis autem habeant, mortali animat i psi is potentiae dolores

nullos, Voluptates Voro maxinyra asserunt: quod ex suavium Odorum Percyptione cO Oscitur at qua sua natura simul et aliunde

SEARCH

MENU NAVIGATION