Bibliotheque Classique Latine ou Collection des Classiques Latins

발행: 1828년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

6io M. Τ. CICERONIS

superiora assci solent: hoc plane in secandis urendisque membris

apParet. Jam communes toti corpori passiones, eaSque inserontium cognomenta tractavimus: nunc igitur eas, quae certis nostri corporis partibus accidunt, et undo ProVeniunt, quibusve causis in se runtur, pro Viribus ex Ponamus : Principio, quae supra, quando dotium oribus agebamus, reliquimuS, quum linguae passiones sint, si quo modo PossumuS, dcclaremus : videntur autem haec, quemadmodum et alia multa, discretionibus quibusdam et concretionibus fieri, ac praetcrea laeVitato asperitateque magis quam cetora uti: tenduntur a lingua venae ad cordis sedem, sapo cum nuntiae: in quas si qua ita ineiderint, ut humida in carnis mollitiem penetrantia. terrestri sua natura modice liquo facta, venas ipsas contrahant arefaciantque , saporos hujusmodi pariunt: videlicet, si

asperiora sunt, acerbOS RCrCSque; Sin aSPera minus, austeros et

ponticos : quae et illas purgant, et, Si qua linguae inhaerescunt, abluunt: si ultra modum id saciant, naturaeque ipsius nonnihil liquo faciant, qualis est in nitro potcntia, amara omnia nominantur: sin autem vim nitro temperatiorem habent leniusque abstergunt, salsa, sine amaritudinis asperitate, magisque amica nobis apparent : quae autem applicata oris caliditati, ab coquo mollita et servosacta ipsum vicissim serve faciunt, Suaque levitate sursum adsensus capitis elevantur, Suoque attactu Singula dividunt propter hujusmodi viros, acuta Vocantur : quandoque Vero haec eadem, ex putredine attenuata, anguStas VenaS ingrediuntur, coguntque partes interiores, tam terrenas quam quodammodo aereas, jactatas invicem commisceri, Permixtasque circumlabi alias, et alias in gredi, ingrcssuque Suo penetratas concavas tensasque emcore : ubi concavus et ampullosus humor acri circumfunditur, isque humor alias terreus quoquo modo est, alias PuruS, sique ex aqua concava vasculum aeris humidum atque clarum: sed quod ex pura nascitur aqua, Perlucet undique, ampullaque vocatur; quod autem ex lutulento magis humore, simul agitato quidem elatoque et cir cum tenso, conficitur, ebullitio, bulla sermoniumque dicitur : ha rum omnium paSSionum causa acida qualitas appellatur: his omni-hus, quae de his dicta Sunt, contraria PasSio a contraria causa proficiscitur : quando vero ingredientium qualitas humida est linguae quali tali naturaliter concors et sonsentanea, ac lenit mollitque eam, contractamque demulcet asPeritatem, et quae in nobis praeter naturam contracta Vel SParSa suerunt, relaxat vel colligit, ac sum

632쪽

matim naturalem singulis restituit habitum, suave hujusmodi omne

amicum quo Pst omnibus, violentarum quoque passionum medicina atque remedium, dulceque vocatur. Circa narium vim species non sunt: semigenia enim Odorum natura : speciei vero nulli competit odorem ullum habere: sed nostrae circa haec venae ad terrae et aquae genera angustiores sunt, ad ignis vero aerisque genera latiores: quocirca nemo umquam istorum aliquem sensit odorem : scd in madcfactione quorumdum, vel liquefactione. vel ovaporatione gignuntur odores: quum enim in aerem aqua vel aer in aquam transit, in medio istorum odores fiunt, omniSque odor aut sumus est, aut caligo: sed horum quod ex aere mutatur in aquam, caligo; quod Vero eX aqua in aerem, sumus : hinc fit, ut aqua odores tenuiores sint, aere crassiores :quod maxime perspicuum fit, quando, certa quadam re narthus occurrente, aliquis in se ipsum Vehementer spiritum retrahit: tunc sane nullus simul influit Odor, spiritus autem ab odore nudus solus sequitur : duae igitur hae in his varietatos absque nomine sunt, nec

ex pluribus, nec ex simplicibus speciebus: sed duo ibi nomina

tantum manifesta sunt, suave scilicet et molestum: hoc quidem disturbat violatque omnem eam capacitatem, quae a Summo capitis vertice ad umbilicum protenditur : illud vero eamdem mulcet, clamico quodam ingressu naturalem ejus servat habitum. Tertiam praeterea vim sentiendi, auditum Videlicet, ita eonsiderare debemus, ut, quibuS eX causis Passiones ejus proveniant, exponamus: Omnino igitur vocem Ponamus pulsationem quamdam ab aere per aures cerebrumque et sanguinem usque ad animam pen trantem : natam quoque ex ea motionem, incipientem a capite et in sedem jecoris desinentem, auditum Vocemus : motio quidem velox acuta proVenit, tarda gravis r una aequalis atque laevis, contraria vero aspera : magna, quae multa : Parva, quae pauca : harum vocum concordiam consonantiasque in sequentibus declarabimus. Sequitur quartum sentiendi genus exponendum, quod varietatem in se plurimam continet: et quae Sub eo Sunt Omnia, colores vocantur : est autem color veluti flammula quaedam sulgorque a singulis corporibus emanans, partes habens visui ad Sentiendum accommodatas : cnusas Vero, eX quibus Vi SuS gignitur, supra tractavimus: nunc

de coloribus potissimum hoc pacto probabilia dicenda videntur: quae ab aliis delata partibus in aspectum cadunt, partim minora, partim majora, partim visus ipsius partibus aequalia sunt: aequalia quidem sentiri non possunt, quae diaphana, id est, utrimque perspicua, nomi-

633쪽

6ici M. T. CICERONIS

nantur: minora vero aut majora Partim discernere, partim contrahere' visum dicimus, instar eorum quae caliditate vel frigiditate carnem, aut corum quae acrimonia, vel acumine, caliditatevo linguam contrahunt vel discernunt: atque ea, quae visum Sic assiciunt, albani grave vocamus: quae quidem PaSSioneS Eorum Sunt, quae modo narrabam, et illoriim quidem germana cademque quodammodo, sed in genere alio, diversa tamen propter has causas esse videntur:

sic utique appellanda sunt ista: quod Visum disgregat, album;

nigrum vero, quod congregat: motionem Prosecto acutiorem alteriusquc genoris ignis. incidentem dispergentemque visum usque ad oculos, orbes trie ipsos oculorum meatusque vi diverberantem liquefacientemque, ignem osse dicimus ex opposito obviantem , cujus occursu lacryma, corpus ex igni et aqua mixtum, ossunditur : ct uno quidem igne Velut e coruscatione quadam exsiliente, altero vero penetrante et ab humore exstincto, varii creantur ex hujusmodi mixtione colores : atque ipsam passionem fulgorem coruscationemque Vocamus; quodve id tacit, splendidum atque coruscum : horum medium ignis genus ad oculorum humorem perveniens, illique se miscens, minime quidem coruscum, sed ex ipsa ignei radii ad humorem admixtione, Sanguinoum creaute color na, rubcum nominamus: Splendidum albumque rubeo mixtum flavum procreat : quo autem menSurae modo Singula Singulis misceantur, etiamsi quis noverit, narrare Prudentis non eSt : praesertim quum neque iaccessariam, neque Verisimilem de his rationem asserro ullo modo possit: rubetam Cum albo nigroque Purpureum generat:

paullo obscurior moreus luteoliisque sit color, quando his invicem conflatis adustisque magis est adiuncta nigredo: stiluum flavi suseique t mperatione producitur: suscum Vero albi et nigri confusione : pallorem albi flaVique copula generat : splendidum albo adiunctum plurimaque ossii Sum nigredine camileum ossicit: caeruleum cum albo glaucum creat: sulVi nigrique temperio color viri dis nascitur : cetera sermo ex his omnia manifesta fiunt: si quis enim superiores mixtioncs imitatus roliquoS colores exsequitur,

probabilibus rationibus disputabit: at si quis liorum discussioncm probationemque Opere ipso aggredietur, quid inter humanam divinamquc naturam intersit, ignorare videbitur: nempe Deus multa in unum colligere rursusque unum in multa producere sufficiensost: scit enim simul ac Potost: homo autem nullus, qui alterutrum valeat, aut est nunc, aut umquam crit. IIaec sane omnia , ita tunc naturalitur assecta, ex necessitate illo

634쪽

pulcheri lini optimique operis subricator in liis, quae giguobantur,

assumebat, quarulo Deum Se ipso sufficientem ut persectissimum generabat, utens quidem causis ad haec ministris; quod autem hones di habebat, ipse in singulis agens : duas enim causarum specios di-Stinguere decet, imam quidem necessariam, alteram vero divinam :ac divinam in omnibus quaerere, ut beatam vitam, quoad naturae nostrae possibile est, adipiscamur : necessariam quoque causam illorum gratia perscrutari: cogitare enim oportet, absquc his

illa, in quibus studium ponimus , non posse intelligi, vel com Pr hendi , vel quomodocumque aliter percipi.

Quoniam vero nobis in praesentia veluti labris materia subjacet, causarum videlicet genera, vicem scrine jam praeparatae materiae obtinentia, ex quibus est seqtiens disputatio contexenda, rursus ad principium breviter redeamus, citoque illuc regrediamur, unde hucusque Processimus, atque ita demum sinem apicemque disputationi, qualem Superiora exigunt, imponamus : quomadmodum ab initio diximus, quum haec ordine carcrent, Singulis Deus, et ad sese et ad alia invicem , ea tonus modum rationem lite proportionis iudidit, quatenus suscipere singula potorant : tunc profecto nihil erat ordinis, nisi sorte casu aliquo, ParticoPS; NEC

quidquam tunc aqua vel ignis, Vel aliud aliquid eorum, qliae modo

apud nos nominantur, jure vocandum erat: verum haec primum omnia exornavit, dcindo ex iis hoc universum constituit, animal unum, animalia in se omnia mortalia et immortalia coiit inpias : et divinorum quidem ipso est auctor, mortalium Vero geuerationem

natis suis tradidit absolvendant: illi igitur, suum imitati parentem,

principiumque animae immortalo suscipiunt S, animam ipSam mortali corpore clausorunt, totum quo corpus animae quasi vehiculum subdidere, atque in eo aliam animae speciem mortalem labricaverunt, quae gravibus necessariisque Porturbationibus afficeretur: quarum prima foret Voluptas, esca maxima mali; dolor deinde, fuga impedimentumque bonorum, audacia Praeterca metusque, consultores amentes : accederet et implacabilis iracundia , spes etiam blanda conciliatrixque, cum irrationali Sensu amoreque omnium invasorc : illi ergo, ista miscentos, necessario mortale genus composuerunt. Ceterum, ne divinum ulla mortalium contagione, Disi quantum summa necessitas cogoret, pollueretur, seorsum ab illo in alia corporis sedc mortale collocaverunt, atque a Pectore caput cervico et collo interiecto separavero : in pectore igitur et thoracu mortale genus. animae posuerunt: quiunque id naturaliter

635쪽

614 M. T. CICERONIS

liartim melius, Partim deterius esset, deposuerunt rursus thoracis capacitatem , discernentes sedem tamquam virorum alteram h alteram seminarum: cartilaginem enim quamdam, nomino diaphragma, quod etiam phrenas vocant, inter haec mediam interiecerunt: pa tem igitur animae sortitudinis iracundiaeque participem contenti samque capiti propinquiorem socere, inter diaphragma cervicem- quo mediam : ut haec obediens rationi una cum ipsa cupiditatumgcnus vi illata coerceat, si quando rationis, in arce capitis habitantis, jussa cupiditas respuat. Cor vero, Venarum Originem sontemque Sanguinis Per omne corpus impetu quodam manantis, in stipatorum regione suspendere Voluerunt, ut, quando irae vis exardescit, ratione nuntianio numquid extrinsecus injusto fiat velintrinsecus aliqua concupiscentia turbet, tunc celeriter per angustos quoslibet meatus , omne quod in corpore sensus est Particeps, jussa minasque Persentiat, atque ita Obediat ObSequaturque omnino, toleretque in iis omnibus praestantissimi illius imperium. Quum

Vero cognoscerent cor rerum terribilium objectu trepidaturum et

ira saepius flagraturum, idque opus omiae per ignem Jore, aestus hujusmodi tomperandi gratia pulmonum tegmen cordi adhibuerunt , molle primum atque exsanguo, deinde cavis intrinsecussistulis spongiae instar distinctum, ut, spiritu Potuque hausto, cordis ardorem hujusmodi respiratione et refrigerio tepefaciat: quam ob

causam arterias, tamquam aquaeductu S, Per Pulmonum Substantiam derivarunt, ea in quo cordi, quasi mollem saltum, circumdedere, ut, quando nimia servet ira , inde ad faciliorem obedientiam

temperatum deserucat, scdatoque tumultu rationi sacilius cum ira ministrare et Obsequi valeat. Postremo eam animae Partem, quae eSculenta et poculenta cupit, et reliqua Omnino, quibus corpus indiget, concupiscit, mediae regioni inter diaphragma ot umbilicum applicavere: ubi quoddam quasi praesepe ad totius corporis

alimoniam exstare volebant, et ibidem illam vim animae, tamquam agreste animal, alligaverunt: hic sanc illam corpus suum alere necessarium est, si quidem mortale quandoque sutorum est genus: ut ergo ad Praesepe semper illa pascatur, habitetque procul a consultore, ideoque illum clamore et strepitu suo minime turbet, sed permittat praecipuum nostri ducem tranquillo in otio communi omnium utilitati consulere, regionem idcirco inferiorem ipsi habitandam Dii dedisse videntur. Quoniam vero videbat Deus partem illam animae talem soro, ut rationem non exaudiret, ct si quo sensu Pulsarctur, nullo modo rationibus obtemperaret, sed simulacris

636쪽

visisque nocte dieque maxime raperetur : idcirco naturam jecoris procreavit, et in ejus habitationem disposuit, densam, inquam,

naturam, laevem, claram, dulcem et amaritudinis non expertem; ut cogitationum ex mente descendens potentia in ipso jecore, velut in speculo figuras suscipiente aspectuique Simulacra reddente quandoque recepta terreat ipsum, quandocumque cognata amaritudinis parte usa minasque intendens et toti repente suffusa jecori selleos terribilesque colores ostendat; contrahens Praeterea ipsum rugosum et asperum totum reddat, ac fibras ejus, hilem ejusque ventriculum et venas, quae portae Vocantur, Sic assiciat, ut partim ex habitu recto deflectens atque contorquens, partim Obstruens et concludens , dolores .detrimentaque Praebeat: ac rursus quando mansuetudinis ex mente inspiratio contraria visa e Tingit, amaritudinem quidem Sedans ex eo, quod adversam sibi naturam neque ciere, neque attingere velit; dulcedinc vero illi ingenita utens, et omnia recta , laevia, libera in ipso digerons : tunc sano pacatam mansuetamque partem animae in jecore habitantem tacit, adeo ut etiam in somno moderate assecta sit, vaticinioque utatur, quando rationis prudentiaeque est eXpers : qui enim nOS compoSuerunt paterni illius mandati memores , quo mortale genuS Praece Perat

quam optimiam pro viribus fieri, ita deteriorum nostri partem instituerunt, ut ipsa quoque veritatis foret quodammodo particeps , siquidem in ea expleri vaticinium statuerunt: quod autem dementiae humanae Deus divinandi vim dederit, illud argumento eMe nobis potest, quod nemo, dum Sanae mentis est, divinum et verum vaticinium ullum assequitur; sed quum Vel somno prudentiae vis praepedita est, vel oppressa morbo, vel divino aliquo raptu osuo statu dimota, fieri divinatio solet : prudentis vero dumtaxatonicium est, quae a satidico furenteque ingenio dormiendo vel vigilando pronuntiata sunt, intelligere : et quaecumque visa illuxerint, ratiocinatione ita discernere, ut qua quidque ratione, et cui futurum aliquid vel praeteritum praesensve bonum vel malum Portendere videatur, ex Planet: illius autem, qui mansit manetque adhuc in furore, non est officium quae viderit aut protulerit, judicare . scitum profecto Priscum id dictum : agere sua seque ipsum cognoscere solius prudentiae est opus: hinc lex jubet divinis vaticiniis judices praeesse prophetas, quos Vates quidam nominant,

ignorantes Prorsus eos oraculorum Visorumque, quae obscuris velaminibus involvuntur, interpreteS eSse, non Vates : quare qui

vaticinia judicant, non vates illi quidem, sed prophetae, id est,

637쪽

6M M. T. CICERONIS

vaticiniorum interpretes pronuntiatoresque, Vocandi. Atque jecoris quidem natura ob hanc causam talis facta est et in ea sede, qua diximus, collocata, divinationis scilicet gratia: ac etiam vi Vento unoquoque talium signa clariora exprimi Solent : vita vero Privato caecitas accidit, nec evidens quidquam sit vaticinii signum: proximum huic ad sinistram locatum est hujus gratia membrum, ut purum hoc semper clarumque reddat, et instar speculi nitens atque Perspicuum, ad imaginesque eXprimendas accommodatum: qua Propter, quando Propter corporis morbum sordibus jecur abundat, lienis raritas id purgans eas combibit, quum membrum

hoc concavum sit et exsanguo : unde purgamentis implo tum cx- crescit tumetque Sanie; ac rurSUS, quum mundatum corpus CSt, rostrictum in se ipsum considet.

Quid igitur anima mortale, quid divinum habeat, et ubi, et quibuscum, et qnare haec inter se disjuncta sint, diximus : at quod

revera ita sit, ut diximus, ita demum assereremus, si divinum confirmaret Oraculum : quod vero verisimile sit ita osse, et nunc ct dcincops diligentius etiam investigando asseverare non dubitamus : atque in praesentia ita sit nobis assertum: quod autem haec

sequitur, similiter est tractandum : reliquum eSi enim, qua ratione caetera corporis membra digesta sunt, enarrare : itaque hac P tissimum ratione constaro haec decet.

Cognoscebant illi profecto nostri generis sabricatores nos ad cibum potumque intemperatos fore, ac propior ingluviem plus

quam modus aut necessitas postularit, ex his sumpturos : igiturno subitus propter morbos interitus proveniret, atque ita impcr- sectum mox genus mortale desincrct, inferiorem ventrem fabrica-Verunt ad osculentorum poculentorumve Superabundantiam capiendam : eum praeterea spiris intestinorum ciTcumplicavere, ne

subito alimenta nobis assumpta defluercnt, ac rursus novi alimenti confestim necessitas immineret: ob .illam enim inexplebilem por-Petuamque Voraginem genus nostrum Philosophiae musicaeque otmoderationis omnis expcrs relictum fuisset, illi parti, quae in nobis divinissima ost, minime obsequutum.. ossium vero ot carnis ceterorumque hujusmodi ita est natura composita : his nempo Omnibus medullae generatio initium praebuit : vincula enim vitae illius, quam anima corpori juncta ducit, applicata modullar, ex caque per omno diducta, vinciunt sulciutit quc corporis nostri compaginem : ipsa vero modulia Est ex aliis

gunerata : Sunt quidem trianguli primi quidam ct indeflcxi lae vcs-

638쪽

que, ad ignis, aeris, aquae, terrae exactissimam generati Onomaccommodatissimi : e quorum generibus singulis Deus succrnens singulos, et invicem contemperatos permiScens, totius generationis mortalium sementem fomitemque constituit, dum medullae ex his Substantiam procrearet : postea vero serens in Pa animarum genera alligavit: figuras praeterea, quotcumque et qualescumque eX singulis speciebus adesse medullae oportuit, tot penitus atque tales

statim in prima illa distributione distinxit: et illam quidem m doliae partem, in quam, velut agrum quemdam, divinum semen

jaciendum erat, globosam et undique teretem finxit: alque enCephalum, id est, cerebrum, idcirco voluit nominari, quia, unO- quoque animali denique absoluto, vasculum cerebri capax coplia-lum, id est, caput, vocandum erat: quod autem reliquas mortalesque animae Vires comprchen Surum erat, rotundis simul Oblongisque figuris ornavit, totumque medullam voluit nominari: atque ex iis, quasi quibusdam ancoris, jaciens totius animae viticula, circa illas jam universum nostrum corpus abSolvit, ossiumque textura extrinsecus eas sulcivit: OS Vero ipsum ita composuit :terram atteren& puram laevemque miscuit madefecitque medulla :id postea in i cm jecit: deinde in aquam morsit, rursus in

ignem, iterum et in aquam : atque ita saepe transferens in utrumque, tale reddidit, ut a neutro liquefieri posset: hoc igitur usus Sphaera Ossea, quasi torno sacta, cerebrum circum Sopsit, huic angustos reliquit meatus, et circa cervicis simul dorsique medulla in

ex ipso rotulas vertiginosque ossingens, quasi cardines subdidit, ita

ut a capite per totum Protenderit: Sic utique Semen omne Servavit, dum lapideo ambitu circumvallavit: articulos insuper addidit, alterius ipsius natura Usus in ipsis, tamquam media quadam exsiston te potentia, motus flexionisque gratia: arbitratus vero ossium naturam aridiorem rigidioremque quam oporteat fore, et, quum ignita evaserit atque etiam Digesacta, illisuram Corrupturamque

cito semen internum, nervorum carnisque genus effinxit, ut nor- vis quidem membra reliqua vincientibus, intensis remissisque circa cardines ipsos, corpus omnem ad flexionem lensionemve promptum et agile redderet: caro Vcro tegimen foret advorsus frigus atque calorem, et, quemadmodum cXterna corporis sulcimenta solent, ad casus Varios munimentum; Praesertim quia talis erat sutura, iit molliter leniterque corporibus cederet : cui calidiam idcirco humorem indidit, ut aestato quidem roscida madidaque cxtrinsecus toti corpori domesticum praebeat refrigerium, hieme Vero

639쪽

6 in M. T. CICERONIS

rursus Proprio igni exteriorem glaciem moderate repellat : haec quum siclor illo nostri corporis cogitaret, mixtione quadam ex aqua, igne et terra contemperata, et acuto illis salsoque sermento adhibito, succi plenam ac mollem carnem conflavit: naturam vero

nervorum ex OSse et carne non sermentata, unam ex utrisque P

tentia mediam temperavit, flavoque in secit colore: hinc fit, ut carne quidem tensior et aridior, ossibus autem agilior molliorque sit nerVorum substantia : his Deus medullam simul et ossa devinxit, et haec omnia carnibus cooperuit: quae igitur ossa animata maxime erant, paucissimis carnibus adoperuit: quae Vero minime, contra plurimis atque crassissimis: juncturis insuper omium, praeterquam ubi necessitatis ratio aliter postulabat, paucas carneS adjecit, ne flexionibus impedimento forent, tardaque ad motum corpora facinrent, neve sua quadam solida crassitudine obtusiorique mole sen- Suum aciem hebetarent, momoriam impedirent, ingenii acumen

Obtundorent : quamobrem inguinum, tibiarum, illorum, brachiorum, lacertorum ossa, et cetera omnia, quae articulis Carent,

quaeve intus latentia ossa propter animae paucitatem in medulla Prudentia vacua sunt, multis sunt carnibus adoperta: paucioribus Vero, quae Prudentiam habent: nisi sorte carnosa quaedam moles Proprie ad sensum aliquom aptata sit, qualis est lingua: in ceteris est, ut diximus: natura enim, ex necessitate genita atque nutrita, nullo modo os compactum carnemque multam simul et acutum sensum admittit: maxime namque omnium ea capitis compositio habuisset, si una concurrere potuissent: genusque hominum Pingue, nervosum robustumque habens caput vitam duplam ac etiam multo diuturniorem, validiorem, placidiorem, quam nOS, POSS disset : ceterum nostris illis fabricatoribus, de nostro genere Consultantibus, utrum diuturnius quidem, sed deterius, an brevioris quidem vitae, sed melioris efficerent, visum fuit vitam brevem

melioremque diuturnae et deteriori esse omnino anteponendam ritaque caput Osso raro texere, sed carnibus nervisque, quia flexi 'nes non erat habiturum, non sulciverunt: his omnibus de causis caput mombris omnibus acutius ad sentiendum prudentiusque, sed imbecillius est constitutum e nervus autem ob hanc rationem

atque hoc pacto Deus extremae parti capitis circumponens, spinae dorsi eos quadam similitudine circumplicavit, summasque illiis maxillas sub vultu devinxit: reliquos per omnia membra diAseminavit, articulum connectens articulo. Nostri praeterea illi exornatores oris naturam dentibus , lingua, labiis, ita ut nunc Videmus,

640쪽

necessariorum simul et Optimorum gratia ornaverunt: nam ingrcssum quidem necessariorum, egressum vero OP timorum gratia Ox-CogitaVere: nempe necessarium est, quidquid ad alimoniam in corpus admittitur; verborum autem esiluxio, ministra prudentiae, o muxionum omnium optima est atque pulcherrima. Caput praeterea nudo osse relinqui, omni alio tegmine destitutum, non poterat

propter caloris frigorisque excessum : neque rursus carnium Pondere Praegravatum, Sensus expers obtusumque reddendum erat:

carne igitur non penitus desiccata residuum, quod majus supererat, Segregatum est, cutiSque ipsa, circa cerebri humorem sibi ipsi juncta et germinans, caput circumvestivit: humiditas autem, subjuncturas scaturiens, irrigavit compegitque ipsam ad verticem et juncturarum vero Specios varia Propter circuitionum alim niaeque potentiam facta est: et his quidem magis invicem pugnantibus plures, minus vero pauciores et hanc omnem cutem undiquo igne pupugit percussitque Deus: per cutis inde quasi sauciae rimulas humor effluxit: quodve illic humidum calidumque sincerum erat, abiit; quod vero ex iisdem, quibus et cutis, erat Permixtum, emanationis impetu extra Productum , in longum extensum eSt, tenuitalcm punctioni penetrationique illi aequalem habens: sed propter tarditatem a spiritu circumstante Tetusum, rursusque Sub

cutem revolutium, radices egit: his utique causis capilli in cute sunt nati, secundum pellis coriique similitudinem cuti quam proximi, sed propter coagulationem a frigiditate lactam duriores cute atque denSiores: nempe capillus extra cutem productus frigore riguit: hoc pacto constipatum hirsutumque caput nobis Deus instituit, causis quidem usus illis, quas diximus: tegmen vero ipsum ad cerebri tutelam non carnibus ponderosum, sed leve esse Voluit, quod ad frigoris calorisve intemperiem repellendam sufficeret et sensus acumen minime impediret : ea vero, quae in digitis est, nervi, pellis et ossis complexio, aridior facta, communi quod ain uno durioriquo cutis tegmine est adoperta : cujus quidem acces- Soria ministraque causa in iis, quae diximus , constitit: principalis autem causa in ea intelligentia, quae id futurae commoditatis gratia labricavit: quod enim ex viris quandoque mulieres et ceterae animantes erant suturae, nostri illi opifices non ignorabant: quin etiam, quod unguium usum bestiae quoque multae ad opera multa erant habiturae, intelligebant: quapropter homines statim genitos unguibus armaverunt: hac utique ratione et his de causis Pelle, capillis, unguibus extrema membra OPeruere.

SEARCH

MENU NAVIGATION