장음표시 사용
711쪽
De Voluntate.Noluntate. 69 santis in mente repraesentatio est, id appetimus, quod antea appe- . xivimus, atque a vers natur quod antea aversati fuimns. Exempla maxime obvia sunt, cum ea, quae quotidie βppetimus, vel aversamur, talia sint, quae jam saepius appetivi- .mus, vel aversati sumus. Ita cibo, quem saepius comedimus, appofito, nulla facta inquisitione, utrum bonus, an nocuus sit, statim vescimur, nisi nova quaedam sese offerat ratio, cur ab eodem in praesente abstineamus, veluti cum serculum palato magis acceptum expectamus, aut cum desideriis stomachi antea latrantis expletis nulla cibi cupiditas nobis amplius superest.
Ad casum propositionis pnaesentis praepostere provocare solent, qui sibi aliisque persuadere cupiunt, animam sine motivis appetere, vel aversari quid polle. Motiva enim nulla adesse arbitrantur,ubi latentia in apricum proferre nequeunt analysi notionum Vires eo rum superante. dum desectu principiorum psychologicorum , tum
Consuetudo aσendi dicitur habitus agendi ex determinati- consuetu-οne praeterita, seu ea, quae sit vi motivorum praeteritorum,qua- do agendi tenus confuse perceptorum memoriam habemus. Ex propo- qμ ηgmstione autem praecedente liquet, quod detur agendi confistudo. im 'Exemplum consuetudinis illius est, quando cibo apposito vescimur, quem sape jain comedimus, nulla facta inquisitione, utrum salutaris, an nocuus sit; utrum bonus, an malus judicari debeat.
g. 9 4 Quoniam in consuetudine agendi motivorum praeteri- quomodo torum nonnisi confuse perceptorum memoriam habemus V. g n ' μ' 9 3. ), adeoque quae in iisdem continentur distincte non agno. ρς V ρ scimus . 39. , ubi vero prima vice quid appetimus, vel a
versamur, line mori vis praeviis non sit Volitio, nec 1 DEUO h. stat.
712쪽
petitur , vel aversatio nascatur, ad eos casus attendere tenetur, ubi aliquid prima uice appetimus, via auersamur.
Hoc ideo addimus, ut praecipitantiam iri judicando prMaveamus. & ad veritatem, quae exploratasst, ex teipsis agnoscendam alios invitimus.
I. suae de appetitu es aversatione anime dicta sunt , similia labra petito illustrari possunt. Nimirum in libra trea si a tusa se invicem distinguimus, statum aequilibrii, itatum praepondii versus dexteram & statam praepondii versus finistram. Status aequilibrii librae naturalis est, seu vi structurae eidem competit , quemadmodum ex Mechanicis constat & a posteriori
per id liquet, quod sibi rellista sit in aequilibrio. Idem vero
etiam enascitur ex ponderum utrinque appensorum aequalitate. Status aequilibrii non tollitur absque ratione sussiciente,
per quam intelligitur , cur libra jam potius praeponderet, quam in statu aequilibrii permaneat. Neque praeponderatio fit absque ratione sussiciente, per quam intelligitur, cur libra jam potius versus partem unam praeponderet, quam versus alteram. Etenim si status aequilibrii tolli debet, ex parte una appendendum est pondus majus , ex altera minus , Apraeponderatio fit eam in partem, ubi majus pondus fuerit appensum; vel ponderibus utrinque existentibus aequalibus praepondium adjicitur , & praeponderatio in eam fit partem ex qua est praepondium. In anima quoque tres distinguum tur status a se invicem , nimirum status indifferentiae, status appetitionis & status aversionis p aut, ubi cum parte superiori tantummodo nobis negotium fuerit, status volitionis gestatus nolitionis. Status indifferentix per se datur in anima,
quamdiu objectum nobis incognitum est , saltem ignora urntrum quoad nos spectatum bonum sit , an malum g. 387. 880. ). Idem obtinet, si rationes ad appetendum & aversandum aequipolleutra nobis videatur , ut ulla adsit ratio cur
713쪽
appeti hem praeseramus aversioni, seu volitionem nolitioni& contra g. 7O. Ontol.). Status indisserentiae non tollitur in anima sine ratione sufficiente , per quam intelligitur, cur potius objectum datum appetamus, quam aversemur. Etenim si in casu priori ex statu indifferentiae animo transferri debet ad statum appetitionis , vel volitionis, objectum istud sibi repraesentare debet tanquam bonum quoad se , si vero eadem ex statu indifferentiae transserenda in statum aversionis, vel nolitionis , idem sibi repraesentare debet tanquam malum quoad se. In casu posteriori, in quo indifferentia speciali nomine indifferentia persecti aequilibrii dici solet , ratio quaedam ex parte una, vel extrinseca, eaque levicula superaccedere debet, ut oppetitus flectatur in unam potius partem, quam in alteram f. 898. 899 s . . Similitudo igitur confinit in eo, quod non minus in libra , quam anima dentur tres status divers, quorum unus per se inest , aut in eo casu, quo rationes ad utramque mutationem sunt aequipollentes , quod ex primo non sequatur reliquorum unus nisi posita ratione sussiciente.
Qui simile aliter explicant, illi ultra suum tertium idem ex. tendunt & luxurianti imaginationi indulgent. Qui animam cum lingula sive examine, appetitum cum brachio dextro, aversationem cum sinistro, motiva cum ponderibus, motivis aequipollentibus superaecedentem rationem cum praepondio, modum agendi ponderum in libram cum influxu motivi in animam comparant ; talia proserunt , quae nostraminime facimus de quae ad lusus Verborum reserimus.
714쪽
696Part. II Sess. II. Cap. II.
. 926. Voluntatem coger' idem est ac vi quadam externa animam
determinare ad appetendum , vel aversancium. Dici etiam potest , Voluntatem cogere idem esse ac vi quadam externa eam acigere ad Volendum, seu Vi externa ex anima cliccre volitionem. Et ex adverso MLutare in cogere idem esse ac vi 'quadam externa eam adigere ad nolendum, seu vi externa ex anima elicere nolitionem. Exemplum hujus coactionis in medium proferre non licet, cum nullum detur.
q. 92 7. Wruntas es Noluntas non potest cogi. Si quid enim velle debemus, id nobis repraesentare debcidus tanquam bonum quoad nos, & fi quid nolle debemus, id nobis repraesentare debemus tanquam malum quoad nos I. 892. . Enimvero nulla vi externa essici potest, ut quid nobis videat uti bonum, vel malum: quod nemo in dubium vocare potest. . Quamobis rem nec ulla vi externa cmei potest , ut quid velimur vel nolimus. Voluntas igitur & noluntas cogi non potest s. ya6. 2.
Voluntatem non polle cogi luculento admodum exemplo in se ipso sumto probat Thomas Campanella Rerum Metaphys pari. a. lib. 9. c. o. art. 8. s. 198. quod per continuas quadraginta horas torturae subjectus , venit arteriisque circa sedem tormentorum immanitate diffractis & ingentem san guinis copiam emittentibus, reserente Nicro in Pinacotheca imaginum illustrium pari. I. p. n3. 43. eo adigi non potuerit, ut te perduellionis reum conliseretur. Nolebat vir innocens
715쪽
' dicere, quae erant a Veritate aliena & famae viri sapientis ac boni contraria: quod profecto motivum sortius erat dirissimis tormentis, quo eum ad volendum cog&e volebant, quod nolebat, irrito plane iuecessu. .
Dudum agnovere philosophi acumine praediti voluntatem cogi non posse. Sunt tamen qui sibi persuadent contrarium experientia constare. Ipsam torturam elle medium Cogendi volunta. rem existimant.& verberibus compelli homines, ut velint, quod antea nolebant ajunt. Quamobrem ne dubium hoc nos moritur,2-quentem addere libet propositionem.
s. 928. Si quis quacunque vi externa, vel minit adsibitis aste Cayso rum adigit, ut sciat, quod facere nolebat, vel omittat, quod '
iacere volabat Doluntas noluntas non cogitur, sed nolens solem nositionem. vel vontionem mutat vi mVtidi i si peditat . is holito-
Etenim si quis facere quid vult , id sibi repraesentat tanquam bonum O. 89ι. . Quodsi jam vi quadam externa impellitur ad
idem nolendum, nec eidem resistere valet; hoc respeetu id quod vult sibi repraesentat tanquam malum. Quamobrem cum bonum sit evitare malum, quod nemo non concedit,
iudicantis arbitrio relictum est , quodnam ipsi potius videatur. Quare si evitatio mali videatur potior , vel , ubi idem jam praesens experitur, liberatio ab eodem 3 jam agere non vult, quod antea volebat, quod sibi jam tanquam malum repraetentet, quod antea tanquam bonum repraesentabat. Viigitur motivi ipsi suppeditati q. 89o. volitionem mutat in nolitionem, seu appetitionem in aversionem c . 6ΟΙ. . Simillier si quis facere quid nolit, id sibi repraesentat tanquam malum I. 892. . Quodsi jam vi quadam externa imi pellitur ad idem volendum, nee eidcm resistere valet ; hoci respectu actionis omissionem malam judicat, ipsam vero adito-j nem tanquam medium id, quod sibi molestum est, evitandi,
i vel a molestiis, quae ipsi creantur, sese liberandi bonam quoads Oufii θυιιοι sis. J T i it se i
716쪽
Pan. II. sct. II cap. II. se judicat. Quamobrem si malum minus judicat , ob quod
quid nolebat, majus vero illud csse censet, quod ipsi creatur ab eo , ad cujus nutum actionem suam componere debet; minus malum pro medio evitandi majus habet , atque adeo illud sub ratione boni 'appetit s*. 897. b. Nolitionem adeo mutat in volitionena, seu aversionem in appetitum cs. 6OIJ, vi
motivi ipsi suppeditati f. 89o. .
Quoniam itaque tam in cassi priori nolitio , quam in
posteriori volitio vi motivi ab anima elicitur, nequaquam vero Vi externa , quam anima tantummodo cognoscit per demonstrata ; voluntatem ac noluntatem minime cogi, si quis vi externa, vel minis alterum adigit, ut faciat, quod sacere nolebat, vel omittat, quod facere volebat, palam est c6. 926.). Idem confirmatur a posteriori. Ponamus LaZarum eleemosynam a Croeso petentem non modo verbis durioribus excipi , veruin verberibus ae minis ex aedibus expelli. Quodsi jam eleemosynae petendae gratia alia vice exit, aC dininum Croesi divitis praeterit , qui largas eleemosynas praebere Poterat: vellet equidem eleemosynam a Croeso petere , sed
minarum recordatus metu verberum eam petere non audet. Hic voluntatem non cogi, ut in L rari anima invita eliciatur actus noluntatis, non multa attentione cognoscitur. Etenim
volitio petendi eleemosynam a Croeso pendet a motivo, quod Croesus possit ob divitias, quas possidet , largas dare eleemosynas & eas accipere bonum sibi judicet. Nolitio vero petendi cloemosynam a Croeso pendet ab altero motivo, quod fibi metuat a verbis durioribus ac verberibus , adeoque malum iudicet durioribus verbis excipi atque plagis assici. Quon am posterius certum ipsi videtur , prius vero admodum incertum, ita ut de eo desiperet ; motivum utique posterius praevalere debet, cum manifesta adsit ratio cur praevaleat 3.1IL Ontol. . Propositionis praesentis veritas clarissima luce iaci
717쪽
inde persunditur quod non semper volens vel nolens cedat motivo a vi extrinseca pendente; sed principio rationis sufficientis S. 7O. Ontot ) convenienter idem eveniat, quod cou- torme est motivo ob rationem sussicientem praevalenti, quemadmodum ex dato modo exemplo manifestum est. Sane
Campanelia melius videbatur quosvis perpeti dolores, quam famae jacturam facere juxta illud vulgatum:
Omnia si perdas, famam servare memento. Quamobrem tormentis non cedebat, nec nolitionem in volitionem mut2bat. Atque adeo patet coactionem voluntatis ne concipi quidem posse, nec ullam ipstrespondere notionem. Tum dcmum cogi dici posset, si vi externa adigeremur ad eligendum i quod putatur pejus: quais quidem exemplum nemo adhuc in medium protulit,nec poterit proserre unquam.
β, 9 9 Si quid appetere, vel aversiari debemus, idem ante cogato. innitio sicere debemus. Si quid enim velle aut appetere debemus , id τηε έΤηρ nobis repraesentare tenemur tanquam bonum, & si quid nolle, p vel aversari debemus. id nobis repraesentare tenemur tanquam cinis. zmalum f. 892. . Quoniam itaque judicare debemus, utrum statum nostrum internum persectiorem G. Ss4. , an impersectiorem reddat g. 36s. , utrum voluptarem g. 6aa. , an taedium creet . 6I3. ἱ objectum utique, circa quod versatur facultas appetendi , praesertim in casu priori , coguoscere
A posteriori idem palam est. Ponamus te reperire gemmam pretiosissimam, sed non politam, quam talem esse non agnoscis; gemmam istam non tolles, immo ab altero tibi mon. stratam abjicies, plurimum tibi indignaturus ubi cognoveris esse gemmam quantivis pretii. Immo ponamus adamantem non contemnendae molis ex annulo delapsum in arena a te
conspici, dum in suburbio deambulas. Quoaiam existimas Tt it a esse
718쪽
esse gemmam factitiam ex vitro constantem, neque adeo eam agnoscis 3 eandem denuo tollere non cupis. In utroque Casu gemmam nec appetis, nec aversaris, quod e8m non cognoscis;
avide eandem appetiturus, ubi cognosceres. Quodsi morbo quodam laborans videt in prato herbam, quae remedium adversiis eum praesentissimum est; herbam tamen istam non ain petit, quod vel ejus virtutem ignorat, vel herbam, cujus ipsi virtus perspecta est, non agnoscit. Denuo igitur ab herba non movetur , quod eam non cognoscit. Et quisnam, quaeso, est, qui appetit fructus exoticos , quos ne fando quidem audivit i Eodem modo sese res habet cum actionibus, quarum determinatio in nostra potestate est. Nemo quid agere Vult, quod ignorat 3 neque etiam actionem , quam ignorat,
aversatur. Propositioni huic aequipollet istud pervulgatum e Ignoti nulla eupido. Ventriculus digerit cibum, etsi digestionem non cognoscamus. Cor propellit tanguinem in arteriam pulmonariam atque aOrtam, eui modum, quo id fiat, ignoremus. Renes urinam sece nunt, exsi nobis non constet, quod hoc sit ipsorum ossicium. Immo ponamus hominem qui ignorat se haec viscera habere, cum ne fando quidem de iis quicquam audiverit id quod in infantibus promiscue omnibus recte supponi nemo nescit); hoc tamen non obstante singula suo defungentur munere. Ait appetitus ti aversationis animae longe alia est ratio. Non fertur anima nisi in cognitum, ne fugit nisi quod cognitum. Atque haec differentia probe perpendenda. ut notionem libertatis intimius perspiciamus, atque Decunditatem hujus principii in Moralibus agnoscamus.
Actionum Quoniam anima non appetit, nec aversatur incognitum Umt ες--ως. si quam actionem appetere, vel aversurr debet, eam ηςς ID cognoscere tenetur si quam vero non cognoscit , eum nec' appetit, nec adersatur. ν Continetur hoc corollarium tanquam casus specialis sub pro-
719쪽
nes quoque humanas provocavimus,ut adeo a posteriori corollaimum hoc jam sueritconfirmatum.
Motiva animam non cogunt ad appetendum, velaversandum, inti v hoc est , non se habent per modum vis externae, sua in animam mosisqogitur, cui ab anima resisti non possit; sed tantummodo troia --t ' 'gant casum purum. Ponamus enim motiva se habere per mo- dum vis externae, qua in animam agitur , & cui anima resistere non possit. Nemo non novit positis istis motivis animam necessario appetere debere, ac aversari, prouti a motivis vel impellitur ad agendum, vel impeditur, ita ut actionem suspendere& se aliter doterminare nullo modo possit. 4 nimvero experientia testatur, quod salvis motivis iisque ad appetendum sussicientibus appetitionem mutare possinius, si alia ex ratione nobis potius videatur actasnem aliquam jam omittere , quam committere. Quare coactio intrinseca per motiva experientiae repugnat, adeoque admitti nequit. Enimvero quoniam motiva sunt ratio suffciens volitionis ac nolitionis l. 8870 , nec sine iis ulla datur volitio vel nolitio s*.s89 id molixa essiciunt, ne quid insit animae quoad
appetendi facultatem, cujus actualitas destituatur ratione sum- eiciato. Motiva igitur ex anima casum purum profligant c 6.94. Cosmo P. X
Videbimus in Psychologia rationali casum purum sapientiae conistra riari consequenter ad perseetionem mentis humanae requiri ut ex eadem exulet: tantum abest,ut inde quid de*menti accipiat.
3. 932. Anima se ipsiam determinat ad volendum , s nolendum, quomodo
motivis suis convenienter. Etenim volitio de nolitio nec vi ex- anima sesterna elicitur 3. 927. 928 ; nec motiva per modum via ex- δες more. ternae in animam agunt f. 93 I. . Quoniam tamen praeter motiva nil dotur in anima , dum appetit, vel aversatur Mo. 892 , anima scinetipsam determinare debet ad appeten- . Titi 3 dum,
720쪽
dum ves aversandum. Quoniam tamen fine motivis nec volitio, nec nolitio in anima datur 6.889. atque ex motivis intelligitur, cur id potius velimus quam non velimus, de id potius nolimus, quam non nolimus l. 888 ) ; anima se ad volendum ac nolendum determinat motivis suis convenienter. Propositionis praesentis veritas ex principiis Psychologiae ratio natis clarius adhuc elucescet. Hic tamen pr etermittenda non fuit, tum quod peream manifestum si,quae aptisteriori de anima in nota scant.& quod experitnento in nobi sinetipsis surrito confirmari possit singulis momentis modo sufficiente attentione N propositionibus. ad quas in demonstratione provocamus, tanquam notionibu , dire. ctricibus utamur ; tum quod ab , que eo libertati, notio distincta fora
mari minime possit. g. 933. Spontaneitas est principium sese ad agendum determinandi intrinsecum. Et actiones dicuntur pontaneae, quatenus por principium sibi intrinsecum, fine principio determinandi extrinseco,
agens casdem determinat. Hinc jam aristoteles monuit spontanestatem tribui etiam rebus inanimatis & animantibus brutis, quatenus nempe sine Vi quadam externa; sola vi interna per se moveri videntur. ita ignis sua sponte moveri dicitur,quod nulla appareat causa externa, quae motum ejus producit. Idem sua sponte extingui dicitur, dum a nulla causa eris terna accedente extinguitur Similiter canis audiens vocem domitu sua sponte accurrere dscitur, quin sine causa externa in ipsuin agentem sibi insita motum pedum producit. Non jari inquirimus in veritatem horum assertorum; sed tantummodo ad hae dexempla provocamuS, quatenus'hde patet nos vocabulum in significatu recepto sumere. Videatur Gollonius nosti r in Lexico.
Volitiones ac nolitiones animae Dontaneae sunt. Anima enim se ipsam determinat ed Volendum , vel appetendum tr. , nec ulla vi externo ad volendum, vel nolendum deteris minari potest g. 93i. . Quoniam vero ista determinatio ratione suffciente non destituitur 9. TO. Omo anima intrin- secum