장음표시 사용
681쪽
gantes defendunt , sine ulla tamen sensibili animi comm
tione. Ex hactenus demonstratis intelligitur, quanta circumspectione opus sit, ne de ira & indignatione judicaturi judicium praecipit mus: id quod in omni affectuum negotio opus esse intelligitur, si traditam a nobis theoriam attente meditari libet.
APpetitui rationalis dicitur, qui oritur ex distincta boni
repraesentatione. Unde independenter ab appetitu in genere definiri potest, quod sit inclinatio animae ad ON .jechum pro ratione boni , quod in eo inesse distincte cognoscimus,vel nobis cognoscere videmur. Dicitur autem appetitus rationalis Voluntas.
S gr. Ponamus Tatium in bibliopolio reperire librum,dumque illum evolvit in eo deprehendere, quae cognitu sta utilia existimat. Librum igitur istum bonum judicat hoc nixus ratiocinior Ex libro isto quae mihi utilia sunt cognoscere valeo. Liber. ex quo utilia cognoscere valeo . bonus est. Ergo liber iste bo. nus est. Dum igitur librum istum appetit; appetitus oritur ex distincta boni notione, quatenus nempe bonum judicatur, quod au-
682쪽
get cognitionem nobis utilem, v. gr. si quis Mathematicus fuerit, mathematicam; si Physicus. physicam; si Tneologus,theologicam. Est igitur appetitus ille rationalis, quatenus rationem, cur librum appetamus, distincte indigitare valemus. Et dum librum istum appetimus,eundem Velle dicimur. Et quando eundem emere e cernimus ; eum emere velle dicimur.
AOrestionis Auersatio rationalis est, quae oritur ex distincta mali reprae. rationalis sentatione. Unde independenter ab aversatione in genere de- seu Nolunt ' finitur , quod sit reclinatio animae ab objecho pro ratione mali,
tu vis iniiq. quod in eo distincte nobis cognoscere videmuo Dicetur a nobis
Noluntati E. gr. Ponamus Mevium in bibliopolio reperire librum. dumque illum evolvit in eo deprehendere plurima absurda atque erro. nea, ut inde colligat autorem scripsisse de rebus sibi nondum intel-ctis. Librum igitur istum . qui ad animum nonnisi erroribus ac absurdis opinionibus replendum aptus videtur , malum judicat hoc nixus ratiocinio: Ex libro hoc legentis animus nonnisi erroribus ac absurdis opinionibus repletur. Liber, qui animum nonnisi erro. ribus atque absurdis opinionibus replet, malus est. Ergo liber iste malus est. Dum igitur librum istum aversatur, aversatio ista n scitur ex distincta mali notione, quatenus scilicet ratio distincte alle. gari potest, cur librum averseris. Est adeo aversatio rationalis didum eum ex hac ratione a Versamur,eum nolle dicimur. Et quando nos nullis rationibus eo adduci patimur, ut librum emamus; librum emere nolle dicimur.
n.hi , is Ipse actus Volendi dieitur Volitio in oppositione ad Volunta.
mili is quid tem, quando ea saeuitatem βnima idenotat, seu potentiam, aut dieatur. possibilitatem actum istum eliciendi. Et similiter actus ipse nolendi vocatur Nolitio, in Oppositione ad Noluntatem, quando ea facultatem animae denotat eliciendi actum istum, quem nolitionem appellamus. Ita actus appetitus in singulari, quo is sertur in librum. dicitur volitio: actus vero aValationio in sinSulari, quo anima a libro quasi
683쪽
De Voluntate ac Noluntate. 66s .
quasi retrahitur,vocatur nolitio. Differentia inter voluntatem 5evolitionem. noluntatem & nolitionem in Psychologia irationali clarius elucescet. Non movemur, quod per inconstantiam loquendi actus etiam volendi dicatur voluntas & actus nolitionis non volun . tas aut,si mavis, Noluntas: nos enim fixum tuemur significatum a vago abhorrentes, ubi praesertim nulla adest ratio, quae nobis necessitatem imponit ab eadem recedendi,cum suppetant vocabula,ut pro prio unumquodque nomine efferri possit.
Omissis solitionis est indifferentia ad voleadum & nolen ' Omi nodum. Volitionis scilicet actus nullus adesse dicitur, seu anima tioui, quid objectum quoddam non velle dicitur , quando idem nec velle, M.
Ε. gr. In exemplo ante dato anima nec librum velle, nec nolle dicitur si eodem evoluto appetitus prorsus non mDVetur, cum nec bonum, nec malum eundem judicet.
. Nolitio non est nuda volitionis omisiis. Etenim si volitio Nolitio num tantummodo omittitur, nec dici potest, quod anima quid velit, disrar ab. nec etiam dici potest,quod ea idem nolit. 3. 33s. . Quamobrem stmi ne cum non sufficiat ad nolendum, ut quid non vellς dici queamus, νε/ομηθ. sed aliquid amplius requiratur , consequenter quid posui vi accedere debeat ad privationem I. 831. ; nolitio non est nuda volitionis omissio. q. 38S. Quamobrem cum ad omissionem volitionis lassiciat, ut Cur nolitis absit ratio volendi j. ii8. Onto 9 3 Si quid nolle debemus , pecu-po utit raharis ratio nolendi adesse debet. tionempe is Ita in casu dato deest volitio libri, si eum non judicamus bonum quoad nos, atque adeo nulla peculiaris requiritur ratio, cur idem non velimus. Ast cum nondum adsit nolitionis actus, ejus adhue ratio superaecedat necesse est, veluti quod liber erroribub ac absurdis opinionibus plenus fit. Nimirum si bibliopolium ingrederis librumque evoluis 3 tres utique status in
684쪽
mente distingvis,quos diversos esse nemo non agnCscit. Aut enim placet, aut displicet, aut nec placet, nec displicet liber. Unde alius est casus , quo eum habere vis; alius, quo eum habere non vis, seu aversaris; alius denique, quo eum nec appetis, nee aversaris , cessante & volitiono , & nolitione. E. gr. Placet Nathematico liber a Geometra primi ordinis conscriptus, in quo
continentur nova de curvis inventa novaque artificia analytica,
quibus in eorum proprietatibus investigandis usus. Displicet liber, in ovo autor quadraturam circuli daturus impingit in prima clementa ec se probat rudem prorsus & hospitem in omni Mathesi. Nec placet, nec displicet libera ICto conscriptus, de quo judicare nequit, utrum sit bene, an male conscriptus. Quodsi jam libros istos ad se refert, in primo casu cognoscit eum sibi fore proficuum, quatenus scientiam eX eo augere po-rest suam; in secundo intel Egit, eum sibi creare taedium , quod indignetur homini audenti aggredi, quae vires suas longe supe- Φrant, in tertio denique indifferenter sese habet ad librum, cum. que sibi nullius utilitatis esse agnoscit. In casu primo librum apis
petit, nascente volitione ex ratione singulari ; in secundo eundem aversatur , nascente nolitione ex ratione non minus fin. gulari ; in tertio denique eum nec appetit, nee aversatur, cum
deficiat tam ratio ad appetendum , quam ad a Versandum , &anima prorsus non movetur. Quodsi tamen quis tibi dixerit esse librum rarissimum , quem diu stuma quaesiverit Mevi. us & cui donum magis acceptum offerre non possis libro isto ;amore amici impulsus eum appetis, quatenus tibi habetur me. dium creandi eidem voluptatem. Accedit adeo ratio singularis, ut cum appetas. Quodsi jam appetentem admoneat Titius, non esse hunc ipsum librum, quem Mevius appetit, sed alium ab hoc prorsus diversum, etsi agnatum habeat titulum. Hunc, quem vides, nihil continere singulare, sed trivialia tantummo. do plurimosque errores. Mutato de libro judicio appetitus degenerat in aversationem P sed singularem hic requiri rationem,
685쪽
De Voluntate ac Noluntate. ut id fiat, clarissimum est. Patet igitur volitionem omitti ob orationem deficientem , nolitionem demum nasci ex ration quadam positiva.
Non piget haec uberius illustrare. propterea quod maximi momenti est actum nolitionis abomissione voluntatis distinguere Excitanda igitur fuit attentio lectoris, ut acuini ne usus discernat casum indinferentiae , in quo & volitio,&nolitio cessat, ab eo, in quo atriis no- i litionis ac volitionis nascitur. Etenim omnis praxis philosophiae moralis in eo consistit, ut ex flatu indifferentiae animam transfera: mus ad appetendum, vel aversandum.
Pui terminos voluntatis, noluntatis, volitionis, nolitionis Num ij in 'o ae determinato Agniscatu sumunt ue non altum iisdem tri- mini hamis bucini civam nos iisdem tribuimus. Equidem non ignoro vulgo nur ex li- sub voluntate comprehendi& actum volitionis,& nolitionis, ut cati Aut re explicante Goclenio in Lexico voluntas dicatur propensio quaedam ad bonum intellectum , hoc est, quod intellectu concep. ' 'tum est, prosequendum, & malum fugiendum , inimo adeo P 'late ut ipsum etiam appetitum ac aversationem sensitiva in subinde sub se complectatur; idem tamen observat jam olim Stoicos, qui accuratius distinxerunt inter se minime confundenda & quos secutus Cicero est, voluntatem non accepisse nisi sensu strictiori pro appetitu rationali boni. Ita enim ex Cicerone loc. cit.
GOclenius: si simul, inquit, objecta species cujuspiam est, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura: id
gum constanter, prudenterque fit,ejusmodi appetitionem Stoici βουMm, appellant, nos appellamus voluntatem, quam illi putant in solo sapiente esse, quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cuin ratione desiderat. Ab ea differt libido. Nam voluntas, quae adversus rationem incitata est vehementius, ea libido est, vel cupiditas effrenata. Videntur quidem Stoici non admisisse voluntatem nisi in eo casu; quo judicium de eo, quod
bonum est, rationi convenit, nec a veritate abhorret. Enimvero cnm intellectus hominis sit errori obnoxius & ab eo com-
686쪽
missus error serpat in voluntatem ; fieri non potest ut appetitum ab intellectu procedentem voluntatis nomine dignari noliamus, ubi vel in principio, vel in ejus applicatione fallimur, intentione bona. Sussicit adeo appetitum distingui in sentivum& rationalem, prout i vel ex consula idea , vel distincta notione procedit, non attento discrimine, utrum quis bona intentione salva fallatur , an ab errore sit immunis: id quod inprimis observandum est, ne incertus nobis evadat vocabuli in casibus specialibus usus. Ceterum ipse Goclenius mox terminos volitionis ac nolitionis explicat prorsuS in rem nostram. VO-litio hominis, inquit, est appetitio rationalis boni cogniti, orta ab illius approbatione. Nolitio est aversio rationalis mali cognitiorta ab illius improbatione. Subjicit idem voluntatem valde improprie accipi, cum tribuitur appetitui brutorum: prOprie enim voluntatem esse ἰ, τα seu in ente rationali. in brutis non esse. Quodsi ergo voluntas tribui nequit nisi ei, qui ex ratione agit 3 ab appetitu sensitivo distingui nequit, nisi quatenus vi principii distincte cognoscimus id esse bonum, quod appetimus, atque adeo appetitus rationalis nasci debet ex distincta boni cognitione , quemadmodum nos definivimus. Immo idem Goclenius in voce Appetitus , ubi rationalem a sensitivo distinguit , hanc disserentiam urget, quod rationalis necessario praesupponat judicium intellectus. Atque ita abunde liquet, fi singula, quae in anima circa appetitum diversa notantur , accurate ale invicem discernere volueris , & terminos ea fini in philosophiam introductos ad fixum ac constantem significatum reducere decreveris ; definitiones non invito usu loquendi, quem jam dum placuisse ph, losophis palam est, aliter condi non posse, quam a nobis conditae suerunt. Non opus est, ut plura philosophorum testimonia ad confirmandum propositionem praesentem in medium adducantur. Hospes enim sit in philosophia, qui sibi
687쪽
l De Voluntate es Noluntate. 669persuaserit novos a nobis terminorum in philosophia obviorum significatus cudi
Ratio sussiciens actuum volitionis ac nolitionis dicitur istinu-Motimum. quia dic Ita in exemplo proposito motivum volendi erat augmentum ruris scientiae lectione libri promovendum ; motivum vero nolendi metus ab erroribus ac absurdis opiniombus,quibus Opplari poterat aniamus legentis. δ
Quoniam ex ratione intelligimus, cur quid potius sit, Vsua rear quam non sit l. 36. Ontolog. , rationes sufacientes vero vorum actuum volitionis ac nolitionis motiva sint s. 887. , ex motivis volendi intelligimus, cur quid potius velimus , quam non Delimus 3 ex motivis nolendi vero perspicimus, cur quid potius nolimus, quam
non 'nolimνL Ita ex eo, quod quis a lectione libri expectat incrementum scientiae cintelligimus cur librum emere velimus. Constat vero illam edipectationem esse motivum volitionis not. g. 88 . 3. Similiter ex eo, quod quis sibi metuit ab erroribus ac absurdis opinionibus, intelligitur, cur librum emere nolit Constat vero denuo metum istum esse motivum nolitionis not. f. cit. .
Sine motivis nulla datur in anima volitio, nulla nolitio. Moris Sunt enim motiva rationes sussicientes actuum volitionis ac rum mece
nolitionis g. 887. . EnimVero fine ratione sussiciente , cur Das. potius se , quam non sit, nil datur G. 7O. Onto , adeoque sine ea nec datur actus Volitionis, nee nolitionis in anima. Ergo nec sine motivis ullus datur in anima volitionis actus, nec ullugin eadem datur actus nolitionis. A posteriori veritas propositionis satis superque liquet, ideo a philosophis omni aevo agnita. Neque enim ullum in medium afferri potest exemplum , quo ostenditur, nOS quie-
688쪽
Part. II. Iea. II. quam vel voluisse, vel noluisse fine niolivo, modo acutus fisin observandis motivis, atque in iis agnoscendis. Qui amrmant tale quid fieri posse, nullum huc usque exemplum in in
dium afferro potuerunt ν sed gratis asseruerunt. Ne autem in agnoscendis motivis haereas in casibus specialibus. iis praesertim, ubi regre agnoscuntur; motiva paulo penitius in i chnda sunt, ut constet, quid eorum loco eine possit. g. 89O.
iisa in asotiua sum repraesentatio boni ac mali distincta , ne equo repraesentatio boni volitionis reprcsentatio mali nolitionis. Sunt flavi, enim rationes tussicientes actuum volitionis ac nolitionis l. Sῖ7. . Enimvero repraesentatio boni est ratio sum ciens appe litus, repraesentatio mali ratio lassiciens aversationis in gene . re 386. . Quare cum appetitus & aversatio rationalis ab appetitu sensitivo & aversatione sensitiva nonnisi in eo dita rant , quod rationalis ex notionibus distinctis nascatur, apprius vero' lansitivus & aversatio sensitiva ex idea consula ortum tra- .hant s. 8So. 88i. mo. 382 r, motiva esse nequeunt nisi re ' praesentatio boni ac mali distincla, illa nempe volitionis, haec' nolitioniS. A posteriori idem patet, modo ad volitiones ac nolitio nes animum advertas. Syne dum librum tibi repraesentas tanquam ad scientiam augendam utilem , eum tibi repra sentas tanquam bonum, & quidem quoad te 1. 3 4. ). Quare
cum librum ideo habere velis, quod istam utilitatem tibi re. praesentes ; ratio sum ciens Volitionis f. 36. Onto , conse. quenter motivum est repraesentatio boni f. 887. J & quidem, eum notionem boni distinctam hic habeas, ex qua librum bo num esse judicas g. 88λ , repraesentatio boni distincta. Eo dem modo idem patet in casu nolitionis. Sane dum librum
tibi repraesentas tanquam eum, uΠde animus erroribus ec ab
surdis opinionibus repleri possit, eum tibi repra entas tan quam malum, quoad te f. S S. . Quare cum librum ideo habere nolis, quod librum talem tibi repraesentes, ratio sitissiti
689쪽
De Voluntate O Noluntate. ens nolitionis . 36. Onto ),consequenter motivum est reprae-'sentatio mali b. 887.) , & quidem, cum distincta notione utaris ad judicandum, librum esse malum , mali repraetentatio dis incta.
Qui motiva volitionum ac nolitionum cognoscere studet, is ad omnes suas volitiones ac nolitiones attendere debet & in rationes inquirat opus est,cur quid velit, vel nolit: ita enim moti va sibi familiaria cognoscet. Quod si praeterea ea ad notiones generales remis caverit ustra notionibus boni ac mali in genere g. 3s Ψε s.) tanquam directricibus ; is plurimum proficiet in cognitione tui : id quod alio loco uberius explicandum hic monemus, ut sit stimulus ad 'studium in ista inquisitione collocandum.
Puam primum nobis distincte aliquid representamus tan- δ qmρδε quom bonum, quoad nos, idem volumus. Quam primum enim v*β μης quid nobis repraesentamus tanquam bonum, nempe quoad nos, 'ο ' 'idem appetimus f. 889. . Quamobrem cum ad volitionem requiratur distincta objecti, quod appetimus,cognitio f 83o.); quam priarum distincte cognoscimus aliquid est. bonum, seu idem nobis tanquam bonum quoad nos reprasentamus, idem
Patet idem a posteriori per exempla eunti. Et prodest exemplum, quo linc usque usi sumus ad anteriora illustrandum.
2uoties quid volumus . id nobis repraesentamus tanquam Obectum bonum , quoties vero quid nolumus , id nobis r praesentamus tan- voluntatir quam malum Si enim motiva nulla dantur in anima , eadem σορ ιο- nec vult, nec non vult g. 389. . Quamobrem si vult quid- μ' .piam, motivum volendi detur necesse est : si quidpiam non vuω seu ex ratione aversatur , motivum nolendi adiit necessecst. Motivum vero volendi est repraesentatio boni distincta
motivum nolendi yuo distincta mali repraesentatio f. 80o Ergo
690쪽
. Ergo si quid volumus, necesse est ut id nobis repraesentemus tanquam bonum; si quid nolumus, opus est ut idem nobis tanquam
Λ posteriori patet veritas asserti ex eo, quod nemo hactenus unicum allegare potuit exemplum,ubi aliquid voluerimus, quod nobis non repraesentassemus tanquam bonum quoad nos; vel aliquid noluerimus, quod nobis non repraesentassemus tanquam malum quoad nos. Equidem non nego afferri exempla, in quibus motiva adeo latent, ut ignorentur ab iis, qui add ea provocant, immo ne quidem agnoscantu , ubi ab acutioribus in apricum protrahuntur , praesertim si negandi pertinacia Occce caverit animum e enimvero quis non videt quod toto coelo differat demonstrare, quod nullum prorsus motivum ad- fit, seu quod nobis idem non repraesentemus tanquam bonum,
quod volumus , aut, si mavis , quod appetimus, & confiteri quod ignoremus, vel nobis conscii minime fimus, quale jam
adsit motivum, cur hoc elimus, Vel appetamus, aut noS motivo isto impulsos hoc appetere , quod insuffciens videtur. Demonstrationem postulamus, non nudam ignorantiae, aut dubitationis confessionem.
Si quis controversias de propositione praesente motas consulere
libuerit, is omnino animadvertet confessionem ignorantiae aut dubitationis loco demonstrationis obtrudi ab iis . qui propositionem praesentem impugnant : immo plerique sibi persuadent consessi nem istam sussicere ad propositionis falsitatem Ostendendam. Cum quid sit demonstratio ignorent, dum prorsus idea testituti. qualem analytis demonstrationum alibi sy. ssi.& seqq. Log. data animo ingenerat. Sed nemo qui acumine pollet ignorantiae,& dubitationis consessionem pro demonstratione sibi obtrudi patitur , quod non patiuntur nisi qui hebetioris sunt ingenii, 't illam ab hac discernere non possint. Nostrum vero est juvare acumen eorum, qui 3jectionum frivolarum nullitatem perspicere debent: quamobrian in expendendis moti, is progredimur.