Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

pati hune famulati ex vero judicavit: minus tamen vere , qua ratione id sat explicare videtur. Exprimi enim putavit ab illius glandulis succum quemdam, qui ipsi sanguini commixtus viam quodammodo huic separationi aperiat. Ceterum nunquam satis laudari potest sin gularis Malpighii diligentia, qui microscopii, injectionum, & macerationis ope adeo multa in animalium visceribus quaesivit feliciterque

invenit, quae quidem non tam a superioribus anatomicis ignorabantur, quam multis erant circumvallata errori hus, quo dissicilius inde Verum emergeret. Quia vero non erat ignarus multos studiose contra se esse dicturos , quod vitare nullo modo potuisset, nisi nihil omnino scripsisset, multa anteoccupavit, quae oppositum iri arbitratus est suis inventis , multosque invitavit ad illa novis experimentis con firmanda . Quorum testimonia sane honorifica retulit tu commentario

lum vitae, quam de se ipso seripsit. Quod autem haud paucis in rebus dissentire a Malpighio visus est Io. Baptista Blanchius, illius de- sensionem suscepit Morgagnius, & sententiam de glandularum acinis, seu solliculis, seu globulis disertissime exposuit ci . Postquam illa, quae diximus , de viscerum fahrica explicasset Malpighius, de cordis polypis agere instituit. Hi in dextro praesertim cordis ventriculo gigni putat ex nimia acoris copia, aliisque eaussis , quihus sanguis libhere fluere impeditur. Implieantur enim sanguinis ipsius fibrae: implicatae vero sensim solidum emciunt eorpus, quod vel interstitiis

lacertorum , quibus interiores eordis 8c auricularum parietes contexuntur , adhaeret, vel in medio ventriculi cavo loeatur. Multis Sc prae insertim Κirchringio visum est hanc fieri coneretionem non posse , ipso praesertim vigente sanguinis motu, Sc idcirco hominis vitam finem habere necesse esse eodem momento, quo polypus gigni incipit. Sed Halpighius affuso sulphuris, vitrioli Sc aluminis acore, qua ratione in

572쪽

modum polypi concrescat sanguis ostendit i probavit etiam eertissi. mis argumentis, generato polypo, posse diu hominem vivere, M tamdiu durare vitam, donec ex aucta polypi magnitudine viae, per quas

anguis transit. omnino obstruantur. Ceterum tantum aberat, ut Scribi contra se Malpighius nollet, ut id etiam maxime optaret, Sc prosiclo tanto in honore nunquam philosophia suisset , nisi doctissimorum eontentionibus dissensionibusque viguisset. Quamobrem hortabatur omnes, qui sacere id poterant, ut hujus quoque generis laude

solere Bononiam vellent. Profecto plurimi ejus voee Sc exemplo ex- eitati ad haec studia confluxerunt, a quibus etiam non mediocria hubuit auxilia , cum quisquam in ea, quae proposuerat, conaretur i vadere . Curavit etiam ut sibi non epistolarum modo , sed etiam anaintomicarum observationum commercium esset eum Sylvio. Willisio, Bartholinio, Stenone aliisque, qui ceteros physica scientia antecellere tum putabantur. Quibus non commendantibus modo, sed pene etiam invitantibus , unde concretae, quomodo factae sint glandulae conglobatae accuratius inquirere laboravit. In illas ipsas glandulas cum atramentum per arterias injecisset, non augeri glandularum corpus, sed solum repleri sanguinea vasa vidit, quo capto experimento , miror equidem ipsum non revocasse in dubium, essent ne revera solliculi in flandulis, iisque coagmentarentur . Sed saepe fit, ut quod pinione i nemus, tanquam infixum in natura arbitremur . comprehendique suis cujusque posse sensibus sie, ut contra si quis dicere velit, non audiatur. Similibus experimentis sabri eam praegnantis uteritum in vaecis , tum in aliis animalibus Matrighius indagavit, in quihus lymphatica vasa, naturamque humoris , qui ab his continetur, primus omnium inspexit. Eadem postea observarunt in humano uter Meryus, Morgagnius, UinstoWius aliique, quo iacto magni m sane addidere pondus inventis Malpighii . Examinavit hic ova. Ovorumque sedem , sed verecunde ingenueque fassus est. se haud detegere potuisse illorum structuram; nee multum haec licet quaesiverit , novisseorsincm ec vias, per quas tubarum Vasa transeunt. Multa lamen in

573쪽

lucem protulit de iisdem vasis, quae erant occultissima, ut Sc de tu bis perforatis , quorum extrema earneis fibris praedita esse vidit , de sontibus muci. quos in praegnantis vaecae utero quaesivit, Sc de venosis demum sinuhus uteri, totaque interioli ejusdem substantia. Ex acervo enim lacertorum illum esse putavit, quod indieare sibi videbantur museulares fibrae sie implexae . ut tetis figuram imitentur. Cui opinioni fidem auctoritatemque adjunxit quidem multorum anatomico. rum, & praesertim Morgagnii confirmatio. Viam a vesica ad allanistoidem directam esse in quadrupedibus comperit; eotyledonum mini

ma vasa, ehorii globulos a glandulis distinctos observavit; ae demum in ovis amnio s,iulosas quasdam appendices detexit . quas frustra in homine quaesiveris. Haec brevi non in Italiam modo, sed Sc in Bataviam Sc Britanniam pervulgata suere Sponii. Stenonis A Graafii Opera. quibuscum ead- Malpighius communicaverat. Cum sibi proposuisset Malpighius non una aliqua in re, quae ad animalium sabricam pertineret , separatim elaborare . sed omnia , quaecumque pos Set, scientiae pervestigatione comprehendere, a viscerum contemplatione ad ossa transiit. De quibus ea protulit, ut summus vir IIalle rius quidquam adhuc se non invenisse firmius affirmare non dubitaverit . Quin immo cum adversus IIamelium defendendum suscepisset,

quod dueuerat jam Malpighius, ossa videlicet gigni a coagulato induratoque succo quodam . in suis capiendis experimentis eamdem viam visus est sequi voluisse , quam tenuerat Malpictius. Porro hie , eum observare instituisset tum brutorum animalium, tum hominum foetus, in iis filamenta & fibras , ut vocant, longitudinales, quae in modum retis disponuntur, inspexit . Suecum osseum omnino idoneum esseeomperit replendis filamentorum intervallis, ipsisque ossibus eoagmentandis, quod exemplo quoque eranti piscium comprobavit. Quas paristes habeant sanguinea vasa in hujusmodi coagmentatione incipienda,

quas squamae vel laminae in eadem absolvenda ostendit. Postquam vero multis certissimisque argumentis ex ossium praesertim, quae iterum coaluere , stadiura ductis probasset, esse revera succum Omeum,

574쪽

unde ille nascatur, quomodo a vasis erumpat, suumque opus essiciat pluribus exposuit. Qui fieri possit, ut quaedam corporis partes, haud immutata propria illarum fgura . osseae evadant, Sc quomodo ossa i-rsa in lapides convertamur, docet ; qua occasione multa sane curio 3 sa ab illo M ab aliis animadversa, quae naturalem historiam haud parum illustrant , narrantur. Atque hoc loco illud non queo praeterire , quod quamvis ab Hallerio, aliisque diligentissimis hominibus sagaciter pervestigatum sit , inessent ne sanguini , ut putabat Malpighius, succi osset elementa , nullus tamen eorum inventus est, qui eidem hae in re minime sit assensus. De dentium natura ea quoque exposuit Malpighius, quae omnium nune confirmantur anatomicorum eo

sensu , adeo ut vere mihi videar hoc esse dicturus, in nulla pene re inquirenda ipsum elaborasse, quin , quod voluerit, sit consecutus. Cum videret vero sic inser se jungi copularique posse naturalem historiam, medicinam N anatomen . ut magna sibi vicissim eae saeuitates suppeditare potuissent adjumenta , hae in re quoque hominibus ille prodesse voluit. Et sane tantum illis ipsis saeuitatibus sibi nomen comparavit , ut id admirari praesertim debeant , qui nolunt eumdem pluribus rebus excellere posse. Quod ad naturalem historiam pertinet, vix credibile est quot salsis Sc mendacibus opinionibus atque dictis mnia reserta essent, ut non immerito quibusdam visum, nihil certum

sciri , nihil plane eognosci 8c percipi posse. Quapropter nobilissima

scientia, quae latissime patet, ab homine aeuto , 8c natura usuque callido, qualis carte erat Malpighius, expectabat, vel potius exigebat. ut aliquando ad lucem adspiciendam per eum vocaretur. Qua in ire perficienda non ipse quaesivit quid ceteri cogitarent, sentirent, opinarentur, ut mos erat omnium philosophorum. sed sagaciter pervestigavit , quid in ipsis rebus , quas noscere volebat, eontineretur, quarum. im Sc naturam non ratio, sed experientia explicat. Atque ex multis

animalium generibus bombycem praesertim observationibus suis dignum putavit Malpighius non tam propter utilitatem dissicultatemque rei, quam quod de eo vix tolerabilia prodita litteris fueram . Per plures

575쪽

menses assidue, in redibilique prope labore eamdem rem persecutus est, ex quo factum, ut febri Sc oculorum morbo tentaretur. Levia tamen haec putavit philosophus homo prae gaudio , quo cumulatus est ob inventionem rerum occultissimarum . Quae forma bombyeis externa esset , quae serent in omni aetate mutationes , quique omnium minimarum partium usus esset , primum exposuit. Post id illa interiora gerutatus est. Mirari licuit tracheae truncos, a quibus rami, aristeriarum instar, in singulas eorporis partes, quod ast ad vitam Se ad motum necessarium . propagantur interdum etiam in oblongos Se subrotundos sacculos laxantur, specie Sc forma pulmonum. Ambit iraeheas zona quaedam argentei coloris in spiram collecta, quae patentem emeit tubulum. Zonae constant ex lamellis ita dispositis . ut non secus ac piscium squamae . compresso 8c dilatato tubulo , ipsae eontrahi ae protrahi possint. Eaedem a lateribus oriuntur, ita ut Si guli annuli geminum habeant trachearum truncum atque hiatum, quod aliis etiam insectis commune est. Cor continuum tubum a capite ad extrema usque eorporis ductum esse ait , nisi mavis dicere esse in hombyce ordinem seriemque cordium , ut haec annulorum numerum aequent. Eo in tubo eernere icet tracheae ramos hἰne illinc sparsos, adhaarentemque mucosam materiem, quam satis probabiliter omentum appellavetis . Eosdem ramos esse quoque videbis in ventriculo, cujus membranacea moles magnitudine reliqua viscera multum vincit. Oritur ab ore, terminaturque in ano. Ambiunt ipsum earneae fibras Sc vasa, globulique exterius sie loeantur, ut vice glandularum eos iungi manifesto appaleat. Circa pylorum hiant oblonga intestinula magnitudine Sc colore diversa ad hilem Se pancreaticum Succum s parandos . In veniriculi lateribus hina existunt vasa summosum liquorem, ex quo seri eum esticitur . eontinentia. Mira est illorum implieatio de circuitus in toto vermis eorpore , claudique videntur ipsorum extrema capita. Haee quoque tracheae ramis minime carent. Νωque viseera modo . sed & spinalem medullam, eranium, dentes, man

dibula , 8c qui prope illa lacet, e/rneum tumorem , per quem stamen

576쪽

transit, quidquid demum in eapite notatione dignum putavit . minute des et ibit Malpi hius . Post id quomodo opus suum emeiat hombyx, & ehrysallis papilioque demum evadat, ab eodem narratur. Papili

nis minimas partes Scrutatur. 8c curioςa praesertim in alarum non solum forma, sed Sc motibus , quos numerare illum non piguit, ani madvertit. Plurimum elaboravit in noscendo toto eo . unde ova generantur ἔ quodque reprehensus suit a SNam merdamio se quaedam minus vere protulisse, quae ad generationem pertinent, id occasionem illi dedit praeteritas observationes renovandi confirmandique , quibus res prorsus miras atque occultissimas patefecit. Quanquam vix ulla appareat varietas in vermis Sc papilionis corde, non sine tamen admiratione animadvertit Μalpighius, liquorem ab eo contentum ex superiori ad inferiorem partem in papilione , contra ac fit in verme, ma- veri , quod tamen neque Semper, neque sine varietate quadam , Meopia phaenomenorum sane curiosorum accidere assirmavit . In his

quidem explicandis fortasse minime haesisset, si irritabilitatis, ut Io quuntur, vis illi plane nota suisset. Quoniam ad ea, quae quaere hat, multum proficere aliorum insectorum atque animalium inspectio nem intellexit Malpighius , multorum historiam sie junxit explicavitque , ut inde magnum naturae scientiae allatum sit inerementum . Neque his rebus tantummodo gloriam, sed gratiam quoque adeptus est Malpighlus. Adeo enim Socios regiae Britannieae Aeademiae, ad quos dissertationem suam. ineunte an. 1669. de bombyce misit, sibi devinxit , ut hi ei uni plurimum viderentur tribuere. Edendam quo que eurarum eamdem dissertationem. 8c ad simillima munera mitte

da ipsum invitarunt. In quo non Malpighii modo . sed etiam ipsius

Academiae gloria agebatur, cum in eam honorificentissimo decreto cooptatus suisset. De bombyee quoque ae eurate seripsit ad Silvestrum Bonfiliolium . qua de re M praesens eum illo egerat. Id enim oppor. tunum 8c necessarium esse putavit ad confirmanda nonnulla . quae in ἐubium docti homines revocaverant. Exploratis hominum, brutorum, di insectorum Visceribus, plantarum anatomen tractandam suscepit,

577쪽

haud dubitans quin ex ea plura mutuare posset, quae magis magisque noscendae animalium fabricae conducerent. Quoniam vero res erat prope immensi laboris , ab omni alia occupatione se expediendum . urbemque relinquendam putavit, ut illi unice vaearet. Quanta voluptate hominem philosophum perfusum existimabimus in otio ac solitudine contemplantem terrae vim ae naturam, quae cum gremio molliro ae subacto seinen accepit, primum id occaecatum cohibet, deinde complexu suo disiundit, & virgulium ex eo elicit , quod nixum fibris sensim adolescit, & in varios se fundit ramos , vestiturque s liis , a quibus oriente' mictus sese ostendunt, qui eum Sc succo terrae , Sc calore solis augescant ac maturescant, res rusticas laetas faciunt . In hoc recessa plures consumpsit menses : observationibus

Oeto illius nihil invenit solertius Britannica Academia , ad quam adumbratam quamdam operis, quod instituerat, sermam misit. Istud opus , quod haud immerito omnium Malpighii maximum judicaveris . hinas in partes dividitur. Curtex , quo Obducuntur plantae. primum examinatur. Vestitur hic epidermide, cui subjiciuntur reticulatae fibrae paribus intervallis distantes inter se, in quibus videre licet utriculos pellucido liquore resertos , Sc vasa laeti, aliisve humoribus , quibus plantae nutriuntur, deserendis idonea. Eadem serme de libro di-

aeris . Nutri eius humor in corticis utrieulis coneoquitur. A eortice ad truncum transit Malpighius . Hic quoque, non secus ac cortex , suos utriculos, quorum nonnulli ab ipso eortice ad medullam recta seruntur, uaque Vasa habet , per quae aut Suecus, aut aer transit. Aerea vasa

Constantur squamosa lamina argentei coloris in spiram collecta. in qua tubi Be vesiculae pulmonibus insectorum serine similes includuntur. Unde plantarum liber, , quomodo in illis fibrae nodique sensim au- vescant minute persequitur Malpighius. Neque minus , illo docente ,

intelliges quomodo existat tum ea, quae gemma dicitur, tum ex hae orientes stondes 8c mores, in quibus non sine admiratione omnes serme plantae partes, Vasa, tracheas, utriculos adumbratos inspex Iis . In explicanda harum omnium rerum natura M usu ostendit NaI

578쪽

pighius magnam esse inter planta Si animalia corpora similitudinem. quapropter soli a cuti, stylum uteri tubis comparat: in seminibus vero eamdem vim rationemque generandi, ae in viviparis omnino agnoscere videtur. Haee quidem in priori operis parte . In secunda autem seminum Salus, ortus, incrementa exponuntur. Plurimis comprobat experimentis plantas minime adolescere , nisi uterum in terra habeant.

eotyledones in soliis, inque eotyledonibus umbilicalia vasa atque utriculos, quae nutricium humorem recipiant, ac foetui tradant. Post haec natura exponitur tumorum, quos quorumdam insectorum aut mor sus , aut ova, aut aliae hujusmodi generant eaussae. Pilos 8c spinas a transversis, qui eontinuantur, utriculis, deflexoque a sua via nutricio humore gigni putat. Post id naturam earum plantarum inquirit, quae multiplici lapsu Sc erratico serpunt, quaeque claviculis suis, quasi manibus , quidquid sunt nactae complectuntur. Neque harum in do 'plantarum, sed Sc illarum, quas parasitas appellare solemus, fabricam proprietatesque examinat: ex semine ipsarum plerasque oriri assirmat, & inelinare quoque videtur ad semina danda sungis , mutori , 8c musco. Demum sie describuntur plantarum radices, ut eas a trunco minime differre appareat, si vasa tamen aerea excipias, quo

rum major est eopia in ipsis radicibus, in quibus medullae locum occupant. Hactenus satis mihi videor dixisse de operis divisione ae materia. Si qua praeterea sunt sunt autem plurima γ ab ipso, si videbitur , Malpighio quaerito . Cujus quidem laus est singularis, quod

primus plantarum fabricam sie examinavit, ut omnes earum partes atque munera , quae illi natura assignavit, noscere atque explicare potuerit . Non erat nescius cum id aggressus est, fore , ut hie suus labor in varias reprehen iones ineurreret. Quibusdam enim totum hoe philosophandi per experimenta genus displicebat, quo multa ex eorum scriptiis recidi neeesse erat ; alii, quibus nou ' s rerum Suspecta eIat, de quod alienae inviderent Iaudi, libenter , ae interdum etiam acerbe Sc contumeliose in omnia Malpighil inventa atque scripta invehebantur. Sed haee facile contemnebat philosophus homo, quem non ma

579쪽

gis novitas. quam magnitudo rerum debebat ad exquirendas eaussas exeitare. Praeter quam quod se solari poterat multorum doctissim rum hominum , 8c ipsius Britannieae Academiae honorifieentissimis te. stimoniis a neque illud erat ad gloriam medioere, quod multi ejus lishris ad scientiam rerum naturalium eomprehendendam amplifieandamque impulsi fuere. Eodem tempore, quo is plantarum aratomiam explieabat, in eadem re elaborabat Britannicus homo praestanti doctrina Gre ius . sed neque ab eo, neque ab aliis quidquam sumpsit Mala pighius, qui, ut ita dicam. novavit 8t secit ipse hanc historiae naturalis partem . Quapropter miror equidem virum Summum Lmnaeum in explicando modo, quo plantarum solia in ealyee plicantur, amimas e se praetervisa anteeessoribus investigasse, quasi Malpighius hae in ra . ut Se in aliis multis, doctorum desiderio minime salisse. eisset i . Iam vero illa longam orationem desiderare putavit . quam

ob rem existimaret necessaria esse vegetationi plantarum solia , ut NpSe voea . seminalia, quae locum Macentae, seu eotyledonum ten re dixerat ad suceum a terrae utero receptum ipsis plamis deserendum. Nam huic sententiae sese opposueram Io. Baptista Triumphet tus Romani horti Praesaeius. St Alphonsus Borellius, quorum argumenta Sic infirmavit ae diluit a ut quod dubium 8t incertum esse videbatur , manifestum secerit. Probavit etiam quodammodo injuriam sibi Borel- Iium fecisse, eum fingeret eaussas ad diseordiam, eaque sibi objic ret , de quibus antea. ut de prohabilibus rebus , secum eonvenerat. Sapientius quidem se gessit vir politissimus, M prudentia singulari Franeiseus Redius , ad cujus manus eum pervenisset Malpighii disseditatio de gallis separatim in Anglia impressa. suam quamdam . quam da iis antea seripto propugnaverat, sententiam mutavit. Silentio prae-

580쪽

εo tereo quae Iesii ita Philippus Bonannius adversus Malpighium seripsit quod eum insta infimos omnes, qui hujusmodi studiis dediti fuerunt, homines suisse puto quamvis omnes garrulitate Superaret. Cum t sum se Malpighius m eontemplandis rebus perspicietidisque posuisset, facile ab eo obtinuit Britannica Αeademia, ut opus , quod institue vat . de formatione pulli in ouo. O de otio incubato edolaret. Id eo libentius aggressus est, quod eam naturae consuetudinem esse diceret , ut omnia ab oυο produceret, vel saltem omnia ad modum oui exoria O augmenla capesseret. Innuit quae Hippocrates 8c Aristoteles . e recentioribus vero Aqua pendens Se Harvaeus attulerant ad animalium generationem illustrandam, ne ea, quae peperisse ipse putabatur . aliunde didicisse videretur. Et profecto adeo pauea in re omnium obscurissima noscebantur, adeoque omnia plena erant errorum, ut novas fie peragrasse terras haud injuria gloriari potuerit. Sed ne latius hae patere viderentur quis enim est tanto inflatus errore. ut omnia, quae ad generationem pertinent, se scire posse arbitretur Z pancis complexus est, quae sibi fortunate videre contigit , quaeque

infra referre haud pigebit ci) . Quae contemplans Halterius ait eete

si Ex serie s ait ille obset Wationum in incubatis gallinarum ovis saepius repetita colligere licet . Meeundia o Wis inesse. tanquam principem partem. cicatrirem, quae nihil aliud est . quam auidi quaedam congestici. aggere quasi eone insa. in qua prima animalium rudimenta continentur . Institu. ea itaque incubatione. vi tepidi caloris, rareseente fluido. continentes .& ambientea solidae partes . intereurrentibus lymphia . quasi in tot autem solvuntur, de diseontinuantur. & humor erasit. & pedeteatim conelusus in centro eicatricia rurget. & augetur . In Me pariter manifestari inei piunt prima partium stamina, in quibus compangendia videtur natura primo quasi assurgentes parietes exeitate . quorum variis inclinationi a. te incut .ationibus eone vitates consurgunt: inter epta itaque spatia subit trana suidum replet. hine earina . seu rudimentum spinae emergit. In exalatis parietibus lateralitet tumorea filuit perlongum statuti. qui locul

SEARCH

MENU NAVIGATION