De venenis et morbis venenosis tractatus locupletissimi, variaque doctrina ... ex voce excellentissimi Hieronymi Mercurialis ... excepti, atque in libros duos digesti opera Alberti Scheligij Vbarschauiensis

발행: 1584년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

me morbis venenosis,. venenis

pore praegustarentur ipsae dapes ,& gustaniis facies diligenter attenderetur: quare non debcbunt etiam qui timent venenum ita apud quosvis ederc,aut potare,unicuique enim salutem concredere haud tutum est. Atque haec prima ratio est praecauendi a venenis .

De proruatione a venenis per medicamenta.

L I A ratio praeseruationis,& sorsan nobilior ea est, qua posita est in usu corum remediorum,quae ita praeparant com us hominum, ut a venenis minime laedantur, siue intus .mamur, siue extrinsecus inferantur. sunt autem haec remedia partim simplicia, partim composita. simplicia rumsiam aut externa sunt, aut interna. externa sunt ea,quae gx stata tuentur corpus a nocumentis venenorum . de his loquens Albertus Magnus, scribit Smaragdum,adamantem, topasium, si continuo gestentur,ita ut carnes tangant essicere ne venena ulla offendant. sed ut libet e di

eam , paucam fidem in his casibus soleo adhibere his externis remedijsrmulio autem cssicaciora existimaui ea quae ingrediuntur corpora. sunt autem haec prope infinita ab auctoribus nobis proposita. potiora autem via dentur lapis ille IIcχoar vocatus, qui nascitur in ventre citiusdam animalis cornigeri, di ab omnibus efficacissimum remedium existimatur aduersus venena, bolus armena, terra sigillata inter praecipua numerantur. vinceto xicum vocatum ciscacissimum est. raphanus, redoaria, lictamu Cretense, scordeum, allium . sed prae ceteris inuenio tria magnopcre commendata in hunc usum, unum est ruta, aliud est citrium,tam fructus quam semen;tertium cst citonium malum. de ruta scribit Athenaeus lib. 7. Dipnoseph. A chelaum quendam Regem Ponti consueuisse populos suos veneno interi mere,atque ob id cos edoctos consueuisse priusquam exirent domo semper rutam edere atque ita se defendisse a tyranni crudelitate. refert idem de citriis experientia probatum esse hominos fuisse vcnenatos, atque ex ijs suisse struatos,qui prius ederant citrium : pariter de citonio narrati ven num mistum ipsi vires suas amittere,ut non iminerito& a Theophrasto, di a posterioribus magnopere aducrsus venena commendentur, luta citrium & citonium. Vsus autem horum omnium varius cst,quia interdum

exhibentur in puluere cum vino, interdum sunt confectiones di electuaria, interdum succo & liquore praebentur. illud autem commune est, ut si di beant prodesse,usurpentur sempcrantὰ alios cibos. Ceterum composita medicamenta tot fere sunt quot Scriptorcs habemus rimmo multo plura quia Medici Regum S Imperatorum antiqui,ut inseruirent,& adulareatur suis dominis, in nulla rς magis fuerunt solliciti, quam ut eos a ven nia tutor reddere prostercntur . prima compositio,& omnium vulgatissi-

62쪽

Liber Primus. ' et

ma est illa,qui componitur ex nucibus. scubus siccis & soliis tutar, i sunt qui addunt salem,alij vero addunt castaneas ut Auenroati& certὰ magno-ecre miratus sum s epe, quomodo Mithrydates ille Rex huiusmodi compo sitionem tanti aestimauerit,ut in capsula pretiosissima eam seruarii. si quidem ut videre est, vilis admodum & trita est, pillulae illae Rusii. quae com ponuntur aduersus pestem mirifice etiam valent ad praeseruandum a venenis: sed omnium maxime prodesse putatur Athanasia sic dicta quod homines reddat immortales, Mithrydatum , Theriacae omnes.

Subia circa praeseruationen . Cap. XIV.

ET E RuM de iis omnibus remediis quae iuuant ad praeservandum a pernitie vcnenorum, tria breuiter a nobis videnda sunt. Vinim erit an conueniant, deinde qua mensura ,& quo tcmpore conueniant. circa primum quaestio est, Nauorum nostrorum temporibus , di nunc ctiam magnop rc disputata, nimirum an corpora sana vi defendantur a venenis uti debeant huiusmodi remedijs, quae de Alexi pharmaca & alexi terio dicuntur . ex una parte cst Galeni auctoritas, qui lib. s. des impi med. capi 8. scribit dicta medicamenta esse media inter venepa& inter corpora , ae

propterea sicuti prosunt venenis: pari pacto obesse corporibus sanis, ut ex hoc loco facile intelligi possit Galenum danasse usum horum remcdi

rum in praeseruatione a venenis . cur enim ias remediis praeseruentur corpora sana. quae sibi non conueniunt Averroes tum in libro suo de Thetiaca, tum lib. I .collcct. cap. 23. tria memoria digna nobis reliquit unum est , quod dum resert hanc sententiam Galeni,ei non subscribit,quin potius diuersum quiddam loquitur, quasi dixerit Galenus, alexi teria cise media inter medicamenta & vencna. unde autem hac in re sesellerit, ego diuinare non possum. Alterum est quod dicit alexi teria, seu ut ipse loquitur rem dia beaoartica minimc esse media inter medicamenta de venena: co quia medium & extremum cum sint eiusdem generis, similia sunt, sed potius contraria esse ipsis venenis, & propterea minime mcdia esse vocanda. Tertium quod scribit est , medicamenta beEoartica duas operationes habcre,

alteram utilem, alteram vero perniciosam: utilem facere quotic scumque exhibentur corporibus venenatis: pernitiem autem adserre ubicumq; praebentur corporibus sanis : ita ut Auer. sentire videatur, alexi teria seu pharmaca bezoartica minime conuenire sanis . excipit tamen semen citri quasi hoc unum inter tot remedia possit a sanis corporibus usurpari. ex alicra

parte est auctoritas Galeni qui libro de Theri. ad Pis 16. scribit Theriacae

usum praestantissimum csic ad tu cladum corpora sana a facultate vcnen rum . praeterea lib. I. de antid .is. proponit Theriacam Democratis qui inter praecipuas utilitates quas refert compositionem eam praestare,recenset& hanc ut tueatur eos omnes qui metuunt venena, hi autem proculdubio sunt

63쪽

De inorbis etenensis, oe venenis

sunt homines sani. Adhaec Aetius, Avicennas in libro de viribus cordis ,& sere omnes ali j videntur in hoc conuenire ut huiusmodi remedia,maxia me congruant corporibus sanis ut defendantur a venenorum iniurijs cst quoque cxperientia quotidiana, quoniam videmus homines sanos impu-nus iterijsvri tam simplicibus,quam compositis. Pro solutione huius utilissimae dissicultatis reducenda ad memoriam,quae scripta sunt ab Auer. loco citato,scilicet aloeitcria esse diuersorum generu, quoniam aliqua sunt, quae iuuant contraria qualitate ut seisidam calidis venenis calida in seia gidis . alia sunt quae iuuant attrahendo venena, ut caro scorpionis affricata vulneri proprio attrahit in se venenum . alia vero sunt quae iuuant a tota

sui substantia, di haec vel iuuant quoniam alterant ut dicebat Galenus ipsa venena. vcl quia inpellunt, vel quia corpus & praecipus cor ita praeparant,

di corroborant, ut venenis maxime resinant. iam vero de remedijs,vel f cundum qualitatem agentibus, vel attrahentibus, certum est haec usurpan da non esse, nisi ubi iam venenum in corpore est, di de his nulla est dubitatio. De aliis autem quae a tota substantia prosunt sic definiendum, scis licci ea quae alterant vencnum minime conuenire sanis corporibus: ratio est,quia hac omnia, aut ipsissima venena sunt, aut saltem magnas paries venenosas habent, ut si venena non reperiant proculdubio ipsa venenent, huiusmodi autem est inter alia caro viperina vinum viperinum; nam est certa omnium sententia di praesertim Galcni, carnem viperae, divinum siperinum magnam utilitatem praestare tum lepross, tum venenatis. &exemplum est apud Po rphyrium q. de abstinen. ab animal. ubi scribit semiium quendam Crateri Medici dum laboraret lepra immanissima,ita ut carnes ab ossibus abscederent, potato vino in quo extincta erat vipera statimeonualuisse. sed & carnem viperae N vinum ipsus si sanis exhibeatur,compertum est plurimum nocere: ob quod summo iure Diostorides monuit, ut magna diligentia adhibeatur in conservandis valis vinarijs a viperis quasi vinum in quo extincta sit vipera, si potetur a sano ipsum venenumcuadat. Ceterum remedia almipharinaca, quae iuuant praeparando corpus,&ipsum roborando conueniunt pro sanis, eo quod haec omnia aut nihil, aut exiguum in se possident veneni. igitur quae corroborant, & conueniunt sanis corporibus aloiteria sunt bolus armena,smaragdus,semen citri,& miror quare Averroes adnumerauerit inter haec dumtaxat semen citri cum sint complura etiam alia es

Virum

64쪽

Ager Primur.

Vtrum Theriaca conueniat senis, ου cinum

E D licet res hactenus manifesta videatur, dubitatur tamen de nonnullis compostis alexiteriis, & inter alia de Theriam , utrum sanis in praeseruatione conueniat. Auer. iii libro de Theri. disputans aduersus Avicen. qui dixit theriacam roborare cor, di conseruare calorem natiuum tribus rationibus conatur probareeam minime conuenire .

Prima est quod per theriacam homines nihil a veneno patiantur,quo sit ut videantur similes fieri im veneno: si ergo theriaca facit homines similes veneno non videtur ullo pacto sanis corporibus conuenire. Alia est, theriacam attrahere venenum, sed omnis attractio si per similitudinent, igitur theriaca similis est veneno c iccirco non videtur conuenire sanis. Tertia ratio est,theriacam potentissmam esse & maxime activitatis, atq; id ex eo colligi,quia venena debellat & minuit. s igitur maximae activitatis est non videtur conuenire posse corporibus sanis . atq; hae sunt rationes Auer.quibus probare conatus est theriaca minime sanis corporibus praebenda esse. Ex altera vero parte sunt auctoritates SCal.& Auic. quas amiti; t etiam exempla quandoquide relatum est summos Imperatores Mithrydatem M. Antoninum, Neronem, in frequenti usu habuiseeam sine ullo detrimeto, mo vero quotidiana operientia doca eam a sanis corporibus usurpari, vel cu fructu et saltem absq; detrimento. Pro solutione tria constituenda sunt; unu est corpora fana alia tae simpliciter talia alia vero secundu quid quemadmodum luculentissime docuit Cal. in arte Medica:alterum est,theriacam corporibus sanis exhiberi posse propter duos fines, vel ut constru tur sanitas,ves ut corpora sma praestruentur a maioribus malis.Τertiu est, usum theriacae variari pose,vel secundum sui aetatem, vel secundum mensuram qua capitur. his constitutis in hunc modum definiendu est, theri

cam reccntem nullis corporibus sanis convcnire: ratio est,quia in theriam. recenti sunt multa medicamenta vcnefica,quae cum nondum snt castigata serm entation periculuin graue imminet ne offendant,& hinc cst quod in theriaca recenti opium solet magna detrimenta adserre . ceterum fermen. tata conuenit tum corporibus simpliciter sanis,tum etiam sanis secundum

quid : conuenit prioribus ut conseruetur sanitas,siquidem scribit Avicen. quod corroborat & vivificat calorem nativum,a quo postmodum conse uatur sanitas. conuenit posterioribus ut praeseruentur a maioribus malis , eo quia proprietatem quandam largitur corporibus humanis,ob quam facile resiuam omnibus grauibus iniuriis. differentia tamen est, quia ubi conseruanda tantum est sanitas,theriacae dosis minor esse debet: ubi vero praeseruanda sunt corpora a grauioribus malis,tunc in maiori copia exhibeda est,atq; et frequentius: sicuti ybi iam est venenu in corpore,& maior copia di frequentior usus conuenit. His ita constitutis & definitis ia facile appare rationes Aucr.crisui momenti esti nam minime verum est usu ille

riaca

65쪽

De morbis venenosis, S uenenis

riacae corpora fieri venenosa, quin potius illud verum est corpora acquir re quandam proprietatem sue eontrarietatem aduersus venena, qua iaciliter illa superant. Nec valet quod ait, si non fiunt corpora similia veneno usu theriacae, seri saltem similia alexi teriis , & propterea media esse inter venena S alexi teria; quia fiunt quidem similia aleriterijs, sed secundum

hanc tantum rationem, ut contrarientur venenis , non autem alio modo .

iii od si theriaca attrahit venena, facit id similitudine quadam arcana, non uni litudine substantiae, & omnium qualitatum : nam sicuti videmus Magnetu attrahcre serrum,& in in multis illis esse dissimile . haud secus existi Inanduin, theriacam attrahere posse venena,& tamen in multis dissimilem c ijs . fateor quidem theriacam elle summae adtiuitatis, ut dicebat Auerro , veru in tamen haec activitas minime nocet corporibus sanis , sed nocet illis, quorum viros admodum imbecilles sunt, propter quod Gal. lib. dethcr. ad Picatque 8. Meth. damnabat eam,tum in corporibus calidis,& si cis, tum maxime in pucris, cd quod in illis facile sebres ex eius usu orta xur : pueri vero ob virium infirmitatem minime sustineant magnitudinuactionis ipsius. Sed quid dicemus ad Galenum λ qui scripsit alaxiteria omnia media cile inter corpora, & venena . puto dupliciter respondori posse ; in haere graui admodum S disti cili. Vnus modus est, medium duplex es aliud secundum compositione in , seu misti cincin: aliud vero secundum

operationem . appellatur medium secundum mistionem illud ,quod ex ex tremis conflatum est: medium vero secundum operationem,eo quia facit operationes extremis partim similes, partim dissimiles. iam alexitcria non dicuntur a Galeno media secundum mistionem, sed dumtaxat secundum operationem, eo quia habent aliqua ex parte operationes similes corporibus sanis naturalibus; aliqua vero ex parte similes venenis r quod sigia sicare voluit Gal. s. de simpl. med. p. I 8.quando.dixit candem proporti nem esse inter corpora,& alexit cria, quae est inter venena . & id exiteria;&econuerso. Alter modus respondendi est, sententiam Galeni scilicet at xitcria ei se media inter corpora dc venena, verificari quidem de multis, sed non de omnibus: atque huic sententiae adstipulari videtur Atticas. quarti. tract. 3 .cap. I. quo in loco duo animaduersitone digna scribit. Vnum est , accidere aliquibus almiterijs, ut sint media inter corpora,& venena. al. terum est huiusmodi sententiam esse cum sapientibus disputandam, pr pterea quod ex toto non sit verificata. ex quibus verbis Avicennae potest quisque colligere minime verum esse omnia alexi teria esse media inter venena, & corpora: immo veris,si diligenter examinentur vel ba ipsiusmet Galent,ptimo loquitur in eo loco, non de omnibus alexi ter ijs , sed de ijs tantum quae corrumpunt, & alterant ipsa venena . praeterca scribit non smpliciter, sed omnia haec fere esse media, tum autem nocere cum in magna copia sumuntur , ut ex huiusnodi verborum Galeni effamine, colligi facile possit eam sententiam minime de omnibus veram esse. Cum autem

hune in modum constitutum sit de Theriaca,superest videamus de vino theriacali,hoc est de vino,in quo extinguuntur viperae,numquid scilicet sanis corporibus conueniat, nec ne, conueuire ii est in primis auctoritas

Nicolai

66쪽

Nicolai Florentini, qui in primo de venenis sequutus Rabbim Moysen. Se

alios scribit vinum in quo extinctae sint viperae frequenter potatiua magnopere conducere ad praeteritis dum 4 venenis: ratio vero est,quia vinum viperinum, ut docuit Gai sed o. 6. epidem. tex. s. magnoperc valet aducrsus venena, veluti & carnes viperae ctiam utiles sunt, ut huiusmodi ratione probari possit illud etiam sanis corporibus conuenire, sed re altera parta praeceptum est Dioscoridis,& aliorum, ut diligenter vasa vinaria custodiantur a viperis &serpentibus ne venenent vinum, & consequenter corpora. accedit etiam quod sicuti vinum solet esse veluti vehiculum aliorum medicamentorum ; pari pacto hoc in casu fit vehiculum veneni ipsius viperae, ita ut& maiorem perniciem, & celeriorem interitum inserat. Hac in rea paucis animaduersa, puto ego hunc in modum est e decernendum. vinum viperinum,aut casu ita scri aut arte: si casu sat,proculdubio non conum nit; quia extinguuntur in ipso totae viperae, & cauda & caput miscentur, neque sit sermutatio, unde redditur potius vinum illud vencnatum, quam utile. Ceterum si arte fiat, uti Nicolaus videtur innuere, tunc amputatis amputandis,cum sat dcbita mixtio di sermentatio fit consequenter, ut vinum illud utilissimum etiam pro sanis corporibus reddatur ..atque ex his iam colligere licet, omnia alcxiteria ubi corporibus finis exhibentur, semper in minori dosi esse exhibenda, quam dum praebentur, vul iam venen iis, vel illis quae obnoxia sunt morbis,& in venenatas assectiones vergunt. unde quoque iam colligere licet quod nam debeat esse tempus,quo sani possunt uti alexi terijs, nam Rabbi Moyses 1 et .aphoristoquens de smaragdo, inquit,eu in sanis corporibus exhibendum quo tempore ventriculus vacuus est, ct iam consummata est omnis concoctio, eo scilicet pacto,quo Galenus libro de ther. ad Pison. cap. I p. pr cipiebat, ut theriaca sumeretur cum celebrata est ex toto ciborum coctio, & quod dicimus de th riaca , & smaragdo, idem decernendum est de quocumque alexiterio :&r

tio est , quia si haec remedia

sumerentur cum cibus .ia . . I

est in ventriculo ,

aut is corrumperetur, aut ipsorum vi tus a cibis hebetaretur. atquς haec de praeseruatione dicta sint.

67쪽

. De morbismeuenosis, oe venenis

ve curatione uniuerso venenatorum ab animal ur,

os de temperamentoserpentum. Cap. 2I.

Ι venenum tam in corpus assuinptum suerit duplex erit ratio curationis alia uniuersalis,alia vero particularis via iunculusque speciei. utile autem erit uniuersalem curationem prius cognoscere, quoniam ab hae multa ad particularem derivabunt. quia vero ut dictum est,uenenorum alia k ore sumuntur,alia extrinsecus inferi intur,iiurium se manaa curatione eorum venenorum quae extrinsecus inferuntur. Inuenio autetullulmodi venena communicari corporibus nostris tribus modis aut moria it expuatione,& amatu, aut aculeo. morsu inserunt venena in primisiarpentes, deinde animalia rabie efferata , de quibus eum tractatio nostram,rion erit opus earn inutiliter repetere: expuitione vero & flatu aspudes,

via dicanturptyMo,basiliscus,quem tametsi Gale. se minime vidisse scripierit,gravissiima tamen scriptorcs eum reperiri,& halitu,ac vi se intersc re scribunt. & ego diim apud Imperatorem Maximilianum essem, vidi ea- aucr basilisci,quod hactenus in thesauris eius seruatur. inferiit venenum culeo Omnia arancorum genera, vespar, apes , & quamquam haec animalia uerlimo de venenare videantur, illud tamen commune habent, Vt ipsoru venena tota subitantia potius quam qualitate interimant. neq; valax quod iri scribit .libr' viod animi mores. cap. I. in fine, aspidis venenum frigium esse ac perinde afficere, atque cicutam, quia refrigerant quidem Omnes supentes re infra dicetur, sed non interimunt frigiditate, verum pr-prietate naturae, & tota substantia. Modus vero quo ab huiusmodi animatous infertur venenum hic est,animalia quae morsu venenant,virus vene

polum gestant ita vesica quadam sit btus linguam , qua rupta emanat quid actior saliuosus,qui ubi corporibus infigitur,ea venenat, quod voluit signia care antiquissimus Nicander,quando scripsit venena serpentum contine II in cutc. modus vero quo frangitur haee vesica,ut ego inuenio duplex est; unus quando mordent ubi enim mordent citan corpora contrectent huiusmodi vcsiculam, illa frangitur,quod tamen si diuersimode, quin serpente iemellae quatuor dentibus; mares autem duobus selis mordent. alter m .i dest-ngitur hac Vincula linguae,est compressio ; nam comprimitur tua ab his animalibus, ita intente ut frangatur,& virus ac saliua emanet: sic put aspidem,ptradem expuendo venenare,quia sic disrupta hac veneni vesicula illud eiaculant,& quadam arte prosundum baee ut dixi videntur esse communia omnibus animalibus venenum iaculantibus . Ceterum priusquam curationem aggrediar, nonnulla de serpentibus notatu digna simi praemittenda. primum est hoe nomen serpentis apud scriptores,di communiter.& proprie accipi solere.communiter accipitur non stilum pro serpentibus p prie vocatis,ucrumetiam pro scorpionibus, ct araneis ut est apud

Gri lium Cessum pro lacertis a iuuenio etiam & Plin.& Apul. appellata pedia

68쪽

pediculos serpentes,ubi scribunt Pherecidem Syrum Pythagorae praecepto rem serpentibus periisse; quem tamcn constat pediculis est e cnecatu Pr prie serpens accipitur pro animali sanguineo pedibus orbato ,&oui paro, nam hoc proprium serpentum est ova parere. sic definiuit Aristo. serpentes in lib. de gen .ani.& alibi; sic etiam Gai .in lib. de Ther. ad Pis 8. ut cum nos etiam loquimur de serpentibus, de ijs loquamur qui sine pede sunt, Mouipari. Sed de his quaestio est a nemine exacte tractata & absoluta, cuius nam temperamenti sint serpentes proprie sic dicti.Gale. loco citato,quod animi mores &c. manifeste credit serpentes omnes esse frigidi temperam ii, quod etiam colligi potest ex lib. a. de temp. cap. .ubi pluribus verbis nititur adferre caussam propter quam serpentibus desunt pili. hanc candem

sententiam habuit ante Gai. Plin. lib. lo. cap. a. habuit Rasis 3 S.Cotin. I. sed praeter horum auctoritates sunt etiam rationes: una est quia omnes qui

venenantur a serpentibus, frigore quodam mirifico statim tentantur; altera est, quia haec animalia ut dicebat Arist. 38. de hist .ani. cap. t s. latent quatuor mentibus in cauernis non alia ratione, nisi quia cum frigidi temper menti lint, non possunt sustincte acris frigus,& propterea in latebras terrae ubi calor est, se recipiunt: tertia est,quod si summa aestate serpentes di angues omnes tractentur, nemo est qui sensu ipse non experiatur haec animalia summe frigida esse, ut ex his rationibus,&auctoritatibus facile in telligi possit,eos esse frigidi temperamenti. sed Auic.6. quarti . tract. 3. cap. 2 I. miratur inuentos esse homines,qui crediderint serpentes esse frigidae temperaturae: immo vero subiungit eos omnes longe fefelisse,qui huiusmodi sententiam sunt sectati. ad rationes autem propositas respondet, non esse mirum si ex morsu serpentum oriantur & frigora , & horrores: eo quia cum vi veneni nativus calor extinguatur fit ut frigus per accidens quodam pacto sentiatur . quemadmodum etiam videmus propter summas inflammationes sequi de gangraenas, & refrigerationes,& mortificationes partium. pariter inquit Aui c. non valere,quod haec animalia lateant hieme,quia vespae,crabrones hieme quoque latent,quae tamen calida esse expcrientia d cet. Pro solutione huius di facultatis sciendu est, de serpcntibus nos loqui posse, vel secundum partes aliquas ipsbrum,uel secundum totum. si secundum partes loquamur, non in conuenit in ipsis aliquas partes reperiri quae calidae sint, ut eth fcl. sed si de toto loquamur,ut certi Eac de re limus, confugiendum est ad rei ipsius natura, ut. n. Arist.& experientia docet serpentes sunt qui de animalia sanguinea,sed exiguo admodu sanguine praedita: iavero cu omnis animalium calor sit in sanguine locatus , quis non videt eos necessario frigidos esse, quia paucusangit inem habent. adn sc suit sententia

Hi p. quaecunq; habent multu caloris,multdctia nutrimento egere; ut quae pauce nutrimento opus habent, minus et calida sint . ia vero doctrina est Arist. 8. de hist .anim. q. quam et sectiti sunt oes experiet ra comprobatur

serpentes paucissimo cibo egere & quatuor mensibus sine cibo vivere, PIPraeceteris probabat inemplo pharmacopolarum , qui pluribus mensibus se an t in pixidibus viperas , aliosque serpentes sine ullo cibo:quod si v

rum, est minime dubitandum est, hoc .genus animalis frigidi tempera

menta

69쪽

et me morbis venenosis, γ venenis

menti esse . quod cognoscens etiam Albertus Magnus libr. 7. de animal. cap.. . disit, scrpentes diu vivere sine cibo, co quod ob se igiditatem hum ribus frigidis & viscidis abundant, quibus nutriuntur. possumus etiam

addere cos propter sui frigiditatem mirifice delectari vino,atque dum sub sole sunt, huc atque illuc agitari, eo quod illorum frigiditas huiusmodi

temporibus sedetur. quare,ut libere dicam non possum non satis mirari uic. qui & hic & 1. de medic. cap. descrpen. v Que adco in re clara cscutiauit, ut non viderit omnia testari serpentibus elle icmperamentum frigidum. Sed utcumque sit, cum venenum horum animalium, proprietate potius, quam qualitate manifesta interimat, iure in curatione instituenda id cin Auic. o. quarti tract. 3. cap. I. quatuor scopos nobis proposuit primus cst,ut calor nativus corroboretur,quo possit pugnando aduersus venenum illud superare. Secundus,ut viscera omnia roborentur,ne a veneno ingrediente taciliter laedantur. Tertius, ut quam citissime illud e corpore extrahatur. Quartus,ta postremus,ut operationes venenorum frangamur omnino, & dcleantur. Sed quamquam quatuor hi scopi sint propositi, dissorentia tamen est in consequendis illis, quia licet dignitate prius sit, ut calor

confirmetur : attamen executione prius est, ut quamprimum venenum

c corpore extrabatur ,& ut prouideatur ne in cor, & in intima corporis Penetret . quapropter ubi contigerit alicui commorsum , vel a serpente , vel ab araneo curare, debebit statim prospicere, ne venenum in intima

corporis recipiatur, quod quia citissime fieri solet; citissime quoque hic

scopus adimplendus erit. prouidebitur aut cin ligaturis,suctione, attractione, cucurbita, incisione, ustione, di medicamentorum positione. primum autem quod faciendum est, ut si seri potest, supra partem commorsam tres, aut quatuor digitos arctissime pars ligetur.Gal.uni in I. de loc. affcct. 7.narrat he vidisse dum ruri esset,rusticos quosdam percussos esse a vipera, di statim se arctis si me supra partem commorsam obligasse, deinde partem illam amputandam curasse, atque ita mortem euasisse. sed haec in rusticissorsin toleranda : in urbanis vero omnia prius experienda, quam pars alia qua amputetur . quod monebat Diosco. lib. 6. cap. o. scilicet ad incisonu Partis commorsae, tum tantum deueniendum, quando nulla alia spes superest vitae. itaque liganda est pars , vel si ligari non possit, medicamentis

adstringentibus obducatur, ut albumine ovi, summate, tanguine drac nis, bolo armeno,atque tum deueniendum est ad exugendam partem commorsam, ut huiusmodi exuctione totum vcnenum extrahatur , in quare aduertendum tape huiusmodi morsus sue dente, siue aculeo sant, usque adeo pusillos di obscuros esse, ut vix conspici valeant. Circa exuctionem Dioscorides nonnulla proponit documenta consideratione digna. Vnum est,ut qui exugcre debet parxem commorsam numquam sit ieiunus. aliud est,ut sumper os prius abluat vino,atque eo generoso: tertium ut Ore contineat oleum . possumus his addere ut qui cxugere debent , plures sint,&saepe mutentur: sic enim multo tutius poterit extralai totum venenum. quod si ori exugenti prius affricata esset ineriaca, magna quoquc securitas accedaci. sed quia rari inueniuntur,qui vulnera venenata exugere velint.

70쪽

Liber Primus. 2Ι

eapropter loco illorum succedunt cucurbitulae r quae si vulneribus commor rum applicentur , potentissime extrahere possunt venena . proponit

Diosco. & alij quoddam aliud praesidium loco exuctionis,& est,ut gallus, vel gallina, vul palumbus vivi accipiantur, & deplumato podice vulneri adia

moueantur: sic enim non Alum proprietate quadam, verum etiam calorifica illius loci facultate, fit essicacissima ipsius veneni extractio. verum uia ut superius dixi, horum animalium morsurae obscurissimae, di milesunt, opol a pretium est locum commorsum scarificare,quod fit longis i iisq; incisionibus. Vbi autem apertus & dilatatus est locus, diu conse uandus in apertus, & quo temporc conseruatur, semper apponenda sunt remedi. quae vim auxiliatem habent ad extrahendum quidquid veneni intus est. sunt autem lia e complura apud Medicos, ruta, allium emitusum dictam ut Cretensis sed omnibus praefertur theriaca, immo vero fuit sentcntia Gal. tr. de simpl. medicamen .cap. de dracone marino. N lib. det heri cap. II. singulare praelidium elleb. in omni genere vulnerum venenosorii

ut ipsa animalia quae vulnus inflixerunt, trita ipsi affricentur, & applicentur, quod qua facultate di qua vi efficiatur,pollicitus est quidem Galenuo docere, sed ut ego puto non fecit, aut infeliciter fecit. solet interdumve nenum inflictilin, usqire ad se contumaκ &praeceps esse ut non possit etiahac arte dcbellari ,& iccirco AEgypti j Medici, in quorum regione venenata animalia sunt plurima, consueuerunt ut scribit Avicen. 6.quarti . tract. I. cap. t . confugere ad ignem,quippe qui non solum venena,vcrum et m omnia mala eilpellit . modus autem quo utebantur igne in his casibus,muit,plex erat,vi habetur apud Auicennam eo loco, modo enim ferro candente, modo fune accenso, inodo oleo urenter medic mentis etiam ustorijs hoc agebant. Sed dubitatio est de theriaca, utrum utile sit eam extrinsecus administrare. fuerunt qui omnino negarunt,impulsi hac ratione, quod thorrica sua facultate fugat, & expellit venenum ; unde cum venenum intemnum expellatur a theriaca extrinsecus apposita, dicunt isti, venenum m sis, atque magis in cor se se recipere, di propterea periculo sum magis euadere. alij volunt theriacam a proprietate ad sese attrahere vcnenum, dc propterea extrinsecus utendam, quo virus veneni extrahatur. In hoc dis sidio puto ita decernendum theriacam recentem numquam extrinsecus

apponendam, quia cum adhuc frigida sit Ob opium,si non castigetur,peri culum imminet ne venenum intro magis repcllatur ob frigus. ceterum iasermentata utilis est, si extrinsecus apponatur, tum quia facultate quadam attrahit venenum,tum quia si non attrahit, tamen illam potentissime frangit, & hebetat. ubi haec omnia faeta sunt, solet quoque veneni qualitas, Nucstigium aliquod per corpus propagatum relinqui, quod opus est radiciatus euerti. iccirco in his casibus, instituenda est in primis recta victus ratio, quam proponam cum tractabo de venenis interius sumptis,adbsc ut dum inb& Chirurgicis, & Pharmaceuticis remedijs.7Si venenum sit per totum corpus dispersum,atque illud sanguine plenium fuit Avicennae sententia loco citato utendum esse sanguinis missione, tum ut passim veneni hunc in modum evacuetur, tum maxime ut pabulum ipsi austratur,hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION