Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

8 S. Aco BARDI LIBEReiam meam, O delicta mea a te non Ριnt ab eondita. in quibuS Dominus pro corpore suo solam vocem suscepit, non actum, aut rem. Iste autem , ut mihi videtur, propterea elaborat in tantum conjungere caput & corpus, ut etiam unam haec personam dicat, & ex hoc confirmari videatur sensum ejus, quo Dominum secundum

humanitatem eisdem tantummodo modis credat silium Dei Patris, quibus & ceteri sancti fiunt filij Dei, id est, gratia, adoptione, electione , praedestinatione, & ceteris, ut ipse superius aperte de Domino dixit. Propter quod apparet in verbis ejus, quod plus quodammodo conjungat corpus Salvatoris Ecclesiae, quam sanctae Trinitati. Vnde &his verbis subjungit in conclusione operis sui dicens: Nihil enim habere potest Ecclesia quod ad vitam ct pietaten pertineat, nisi quod a capite suo, id est, Christo, acceperit, Apostolo teste, qui in epistola ad Eph

ohes. r. ios scribens ait: Benedibus Deus ct Pater Do- .mini nostri Iesu Christi , qui benedixit nos in omni benedimone syiritali in caelestibus in Christo , qui elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, qu3pradestinavit nos in adoptionem=liorum per Iesum Christum in ipso. Verum est omnino quod Christus & Ecclesia caput & corpus dicuntur ab Apostolo frequenter.Et ideo una persona sunt; quia & corpus, capitis corpus dicitur; . & caput, corporis utique caput. Non enim ad se dicitur caput, sed ad corpus. Sed tamen modus de discretio tenenda est, qualiter dicantur una persona. Neque enim eodem modo quo in filio Dei Verbum, & carnem, unam credimuSomnino esse perisnain , non conjunctam ex duabus

132쪽

ADVERsus FELICEM. 69guabus personis, sed ex duabus substantiis; eoiadem etiam modo creduntur Christus Eu Ecclesia una esse persona, quae conjuncta est ex multis personis. quae unitas personae, id est, Christi, atque Ecclesiae, in spiritu utique est, non mcorpore. Sic enim docet diligenter Apostolus, dicens: Nemo potest dicere , d ominus Iesus, nisi

in Spiritu sancito. Divisioneῖ vero gratiarum insunt, idem autem Spiritus. Et divisiones mi nistrationum sunt; idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus; qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

Ali1 quidem datur per Spiritum fermo sapientia, alii autem fermo scientia secundiim eandem Spiritum, alteri sides in eodem Spiritu, ali' gratia sanitatum in uno Spiritui alty operatio virtutum, alii Prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, aby interpretatio sermo

num. Hac autem omnia operatur unus atque

idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Si

cut enim corpus unum est, ct membra habet multa, omnia autem membra corporis clim sine multa, unum corpus sunt ι ita ct christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus bapticati fumus, sive Iudaei sive Gentiles, sive fervi, sise liberi, ct omnes uno Spiritu potati

sumus. Nam ct corpus non e se nnum membrum,

sed multa. Ecce Apostolus evidenter ostendit quomodo credantur Christus & Ecclesia una persona; videlicet, quia uno Spiritu potati, in uno Spiritu baptizati, unum corpus etacti per Spiritum Christi secundum eundem, & in eodem in uno Spiritu singulis hominibus diversia

133쪽

Ra v. l. a. cor. II. 1. Cor. II.

S. AGOBARDI LIBER gratiae dantur; ita ut unus ex corpore homo, nostomnes gratias habeant omnes ministrationes , Omnes operationes infusas in corpore per unum

caput Christum. Propter quod dicit in alio loco: Sι quis autem Spiritum christi non habet , hic non est eius. Si autem Chrinus in vobis en, compus quidem mortuum est propter peccatum, syiritus vero vivit propter justificationem. Ecce per Spiritum Christi essicimur ejus mcmbra. Estecti autem membra ejus, Christus in nobis est,& hoc modo caput est nostrum, id est, Ecclesiae, qui operatur omnia non in singulis, sed in omnibus. In singulis ergo non omnia, sed aliqua; scut in omnibus non aliqua, sed omnia. Dividit Spiritus gratias, dividit Dominus ministra tiones, dividit Deus operationes. Sancta Trini tas , unus videlicet Deus, qui δc nunc operatur omnia in omnibus, & in futuro erit omnia in omnibus, de in singulis. Sed quia omnia per mediatorem Dei de nominum fiunt, qui est utique Deus dc homo ; ideo dicitur & est ipse mediator Christus, caput Ecclesiae. Omnis viri ca

put Christus est, ait Apostolus, somnis sciliceo

viri ex quibus constat omnis Ecclesia in caput vero Christi Deus. Hoc itaque modo nos Christuin & Ecclesiam unam fateamur esse perse- Iaam. Felix autem , quia quadam indecenti ratione referri dicit ad corpus ea quae capitis sunt, .confirmare nititur quod ea quae a Christo acci

pit Ecclesia, illa sint quae Christi esse astruit, id

est, gratia, adoptio, electio, & cetera. Propter quod dc testimonio apostolico confirmat de concludit dicens : Ggi elegit nos in ipso ante mundi consitutionem , qui tradestinavit noι in

134쪽

AnvER. sus FELICE u. si adoptionem filiorum per Iesum Christum in 'iis. Quasi Apostolus diceret: Deus in Christonos elegit, quando illum elegit; in ipso nos per ipsum praedestinavit in adoptionem filiorum , quando illum priae destinavit in adoptionem filij, ut esset secundum humanitatem adoptivus filius. Talis omnino fuit sensius Felicis; & propterea de unitate Christi & Ecclesiae loquens, ea quae capitis sunt referri dixit ad corpus ; de quibus jam supra sussicienter diximus, congrua

adjungentes Patrum testimonia, quae ostenderent mutuo aliter intelligendum , ubicunque

Gratia, Electio, Praedestinatio, Assumptio, vel Adoptio sonat indictis fanctorum Patrum. XXXVIII. Quod ut facilius nunc iterum Ostendamus,dicamus exempli causa. Legit Felix in B. Augustino, Verbiim Dei Gratia suscepit hominem ; sed non bene novit discernere cujussit ista gratia, a quo, aut cui largitur. Largitur utiq; a Deo aVerbo Dei naturae humanae,ut sus cipiatur in filio, ut sit cum filio unus filius, &habeamus nos in illo primitias substantiae nota strae, qui est verus filius, & proprius filius. Non enim merito humanitatis illius susceptae sunt in persona Verbi ipsae nostrae primitiae, sed miseri

eordia dc gratia ejus pro nostra redemptione. Et haec est gratia illa quam commendat catholicus Doctor. Felix autem non ita intellexit ;sed putavit e contrario hanc gratiam a Patre fi lio largitam, ut dignaretur eum ex humanitatis

susceptione gratia sibi adoptare in filium. Et hic

error necessario exigebat ab illo ut unum e duobus malis incurreret, id est, ut aut duos filios crederet, unum hominem, & alterum Deum ue

135쪽

32 S. Α GOBARDI LIBER aut cum unum filium diceret, duobus eum mo dis esse filium Patris confiteretur, Verum sciliacet & non verum, proprium & adoptivum, natura & gratia. quae duo mala advertuntur in litiateris ejus. quae utique non adVerterentur, nisi illa aliquando ad istum , aliquando ad illum cor inclinaret, occultissimo Dei judicio permittente. Et quia error terminum habere nescit, ad hoc devolutus est, ut sicut eum dixit Patri duo bus modis filium esse, ita diceret Sc sanctam Dei genitricem aliter genuisse Deum , & aliter hominem, quassi extra Deum hominem genuerit.

XXXIX. Legit etiam Felix in sanctorum Patrum Hieronrini, Augustini, Ambrosiij, Hilarij, & Aviti libris, cum de incarnatione Salvatoris tractaret, intromissum nomen adoptionis, sed juxta modum assumptionis vel susceptionis ab eis positum. quod ille alio & e contra rio hausit sensu. De qua re ut ea qua sentimus, congruentius proferamus ; ponamus aliquam ex illis sententiam tam plenariam , ut ubi adoptio dicitur, qualiter accipienda sit, ex praecedenti & subsequenti sensibus colligatur. Ait itaque beatus Hieronymus in suo brevi & elegantissimo tractatu de similitudine carnis peccati contra Manichaeos: Denique hoc confirmat prop ta ipsa sententia , qua primum Adam sn animam viventem factum esse testatur, novissimum inspiratu viviscantem. Ecce quur tam postinnumeros annos er incomprehensa curricula feculorum ab omnibus mortalibus, a quibus ut qui fecundum carnem natus ess separatur, quod ille primus vivens, hoc nosissimus vivificans; ille sibi in vis possidens , hic possidenda condonans.

136쪽

mod ct Psalmista duo biu versiculis explana-

mit, dicens: IPuid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum ' Homo, Adam accipiendus es; flim hominis, Dominus intelligendus est: qui in memoriam veteris v ratur, ct in defuncti recordatione spiritu salutationis impletur. quod ipsa verba exprimunt. ut rem planam videre non mirum sit, dum or homini memoria conjungitur, ct silio hominis vi- statio copulatur. Illi mortali quid aliud poterat Iuperesse' huic vivificanti quid aliud oportebat infundi ' Nam defunLtis memoria debetur, vi-

statio viventibus exhibetur. quod utrumque in Dominoper incarnationem constat impletum, clim ob primi commemorationem novisiimus visitatur, ct per novissimi visitationem salvatur Er primus. Huic sensui germana est illa sententia : Primus homo de terra terrenus, fecundus e

coelo coelestis. is est iste creIsis ' Sine dubio illoqui eum quem gestabat in baptismate fecit audire quod ante Usum nullus audierat: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et qualiter dicitur hodie , si in principio Verbum, ct Verbum apud Deum, es Dem erat Verbum. quia non si ludVerbum quod semper in Patre, ct apud Patrem, ct cum Patre fuisse esse credendum est ,sed homo, quem ingratiam salutis Deus Verbum susceperat, aredivit. Hic situs hominis per Dei filium, Dei esse stius io Dei filio promeretur. nec adoptio a naturas Iungitur, sed natura cum adoptione conjungitur. quoniam eum Verbum caro factum est, non per assumptam decrevit assumptor , sed in assumente crevit assumptis. Crea fracnim poterat per creatorem infirmitatis substan-

137쪽

eia commutari, creatoris autem in creaturam

non poterat aternitatis natura converti. Et idea eum dicitur Prior homo de terra terrenus , δε- e. cis. 13. cundus e coelo caelestis; non corporis materia separatur, sed forma vitalis ; nec caro tollitur, sed earnis susceptor ostenditur, ille, inquam, qui in Evangelio ait, Vos de inferioribus estis, ego deI ..τ. superioribus sum. Te superioribus ait, non utique siderea carne , sed virtute divina. Ecce be tus Hieronymus, postquam dixit, nec adoptio fe jungitur a natura, sed natura eum adoptione conjungitur, ut ostenderet quae esset haec adop-.tio, adjunxit: tauoniam cum Verbum caro factum est, non per assumptam decrevit assumptor, fed in sumente crevit assumptio. Quod supr dixit adoptio, hoc inferius subjecit assumptior, dia; quam supra dixerat naturam, explanavit subdendo assumptorem & assumentem. Nihil ergo. aliud hic significat adoptio quam quod assumptio ; & nihil omnino aliquid tale hic demonstrat tota beati Hieronymi sententia, per quod suspicari possimus ita eum sensisse, ut Dominum nostrum Iesum Christum secundum humanitatem Dei Patris adoptivum filium credendum doceret. Quia ciliri dicit adoptio, dc natura a se sumens , dc assumptio, assumpta, & assumptor nihil horum ad Patrem referri videtur, sed de duabus tanti m substantiis, ex quibus constat una persona unici & veri filii Dei, tractari cognoscitur. Et ut plenius dicamus quod sentimus, adoptata est natura humana, id est, suscepta vel

assumpta in persona filii a filio,ut cdm ipse esset

filius, non alio, sed eo modo quo erat & antptilius. dc hoc est quod dicitus, non per asskm-

138쪽

ADVERsus FELICEM.ptam decrevit sumptor, sed in assumente crevit assumptio. X L. Iuxta igitur hunc modum & ceteros Doctores dixisse & sensisse, ubicunque nomen& verbum adoptionis in fide dogmatibus inseruerunt,credimus. Dicit itaque beatus Hilarius: Parit virgo , partus a Deo est. Infans vagit, lau- Anem. dantes εAngeli audiuntur. Panni fordent, Dens adoratur. yta potestatis dgnitas non amittitur. dum caruis humilitas adoptatur. Sed statim post

paululum subjungit dicens eum in carnis assum ptione hominem, Deum vero in gestis rebus existere. Paulo namque superius dixit: Fostrem o una cum Iudaeis irascantur iidem haeretici,

quod Christus sibi proprium Patrem consitens . Deum aequalem se fecerit Deo ; ct una cum his

audiant, Vel operibus eredite meis, quia egθ in Dan. r. . Patre, O Pater in me .en. Vnum igitur est hoc

jmmobile fundamentum, una hac felix sidei petra, Petri voce confessa, Tu re Filius Dei vivi. λε- Ecce admirandus Doehor dicit quod Christus proprium sibi Patrem confiteatur Deum. Ne pe si proprius Pater, non adoptans, sed generans , proprius filius, non adoptatus , sed natus. X LI. Beatus quoque Avitus, Photinianorum haereticorum validissimus expugnator , scripsit dicens: Certo circumfrementibus Iudaeis Aυitis ep. s.ct in Dominum nostrum exerta blasphemiorum tela vibrantibus, quem restondisse credimus , Amen dico vobis, ante Abraham ego sum, nisi se ' quia per concordiam genitoris Gryneris ipse per traducem maternorum parentum descendit ex Abraha semine, quGNe annorum numero Abraham praeivit aternitate' diui maximus Patria

D iiij

139쪽

S. AGOBARDI LIO charum, cum videret istum diem, in quo sine sina

permanet Deus, concupivit tamen illum videre

quo homo unitus est Deo. Vidit, inquit, oegavisus est. quia sicut cernebat illum in quo erat genuina maiestas, ita st istum desiderio conceperat, in quo adoptata igustrabatur militas. Sed quia haec dicens, nec credidit nec docuit Dominum nostrum adoptivum esse filium juxta humanitatem , apparet ex eo quod ibidem praemiis, ,. dicens: Apostolus autem dicit, Nostquam υc--. ro veniι plenitudo temporum, misit Deus filium suum. Enimvero qui mittitur, e t ansequam mitteretur. EP ia si ante Mariam non fuisset, hunc similem ceteris adoptio faceret Dei filium, non natura. Nec in Evangeliis ipse dixisset: Dan. 3. Tantum dilexit Deus mundum, ut silium suum unicum daret. Non electum ergo ab ipsa ineffabili paternitate , sed unitum s cui tam Deo quam homini vero, in utraque natura fideliter proprio, in divinit te emanasse de Patra, in compore coepisse da matre. Ecce catholicus Doctor veridice contra Felicem testatur, quod Pomi-ι nus noster nec adoptione nec electione sic filius Patris sed genere δέ proprietate. X LII. Beatus Nilain Papa Gregorius cum exponeret verba Heli , ubi dicit, Ecce Deus excelsus in fortitud ηr sua si nulluι ei similis in s. mori tis. legisε τιbus, dixit: Legi satores cunctos dicera δη M-r- δή. possumus, quos ex lege admonuisse recta popurum, simus. Sed huic mediatori in legiflatoribus semitis nullus est. I uia isti gratuito vocati, ex peccatis ad innocantiam redeunt; ct ab his quo in semetipsis experti sunt praedicando alios redu-- t. Redemptor autςm noster, homo sine pcscata

140쪽

AD VERIUS FELICEM. FTest, filius sine adoptione. Ecce eximius Doctor dicit Dominum nostrum filium sine adoptioner qui profecto si sciret duobus modis eum esse filium Patris , id est, secundum humanitatem adoptione, secundum divinitatem natura, nunquam illum diceret filium sine adoptione. X L ΙΙΙ. Fidentius vero quidam catholicus Doctor cum similiter doceret proprium & verum esse filium Dei Dominum nostrum, exponens locum illum Evangelii, ubi transfigurato Domino in monte, facta est vox Patris ad Apostolos dicens, Hic est Filius meus dilectus , dicit: Ideo, elevantes oculos Apostoli, neminem viderunt ni sifolum Iesum, ne oe ipse filius hominis , sicut Mo G ct Helias, vel ceteri sanciti, putaretur homo Dei, ct aquaretur cum adoptivis Dominus maiestatis. Ecce & hic pietatis inristoreum quem dicit non aequandum adoptivis, fi lium hominis nominat: quem utique si sciret

adoptivum secundum carnem, nominanS eum

filium hominis, non sic discerneret ab adoptivis ut Dominum majestatis. X L Ι V. Beatus quoque Augustinus , cum Exponeret epistolam beati Pauli Apostoli ad Galatas, & pervenisset ad locum ubi dicitur, At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus f-lium suum factum ex muliere, faιtum sub lege,

ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem siliorum reciperemus, post aliqua quae ad expositionem horum verborum pertinebant, subjunxit dicens: Nec dixit idem Apostolus, uxadoptionem filiorum acciperemus , sed recipere mus s ut significaret hoc nos amisisse in Adam, ex 'o mortales sumus. Vc en3m adoptionem reci-

SEARCH

MENU NAVIGATION