Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

98 S. AGOBARDI LIB dire quod in ea scriptum est: iuxta te est verbum

valde ινι ore tuo, ct ιn corde tuo, ut facια illud.

quod Apostolus sic exponit: Hoc est eterbum Ddei quod praedicamus. Uuoniam si confessus fueris

in ore tuo Dominum Iesum, ct credideris in corde tuo quod Deus eum suscitavit a mortuis, salvus eris. corde enim creditur ad justitiam, ore amem Uessio fit ad salutem. . XXVII. Breviter ergo ista a nobis perstricta sint. Nam & cedendum est majoribus, sub tilioribus, ac facundioribus, quibus perfacile est altiora & occultiora hujus rei pandere. quod jam jamque fieri oportet, frigescente multorum caritate, abundante ubique iniquitate, incredulorum convalescente improbitate, Antichristi fallacia adpropinquante. Atque utinam juberet religiosissimi Imperatoris industria alicui de suis ut colligeret omnia quae a Magistris Ecclesiarum in Scripturis sanctis de Antichristo in telligenda', vel exposita, vel signata sunt. Valeret profecto ad cautelam fidei, ad erectionem spei, ad roborandam & commendandam dulcedinem dilectionis Christi. Amen.

CONSULTATIO ET SUPPLI- ratio Ahobardi Episcopi ad Proceres Palatist , De baptismo Iudaicorum

mancipiorum. REVERENDIssi Mis ac beatissimis Domnis & Dominis & Patribus sanctis, Adalardo , Uvalae , & Helisacharo. Nuper

182쪽

cum a Palatio tempus redeundi nobis jam fulcset indultum, suavissima dilectio vestra sedit, Scaudivit me minitantem potius quam loquentem contra eos qui querelas Iudaeorum astrumbant. Cumque audita fuissent a vobis & modificata quae dicebantur altrinsecus, surrexistis, Mego post vos. Vos ingressi estis in conspectu Principis. ego steti ante ostium. Post paululum fecistis ut ingrederer. Sed nihil audivi, nisi absolutionem discedendi. Quid tamen vos dixeri tis clementissimo Principi praefata de causa, qualiterque acceperit, quidve responderit, non audivi. Ad vos postea non accessi, praepediente pudore ignavo, & molestia fatigante me: quae

mihi utique accessit, non tam ex involutione rerum, quam ex ignobilitate mentis. Quamobrem recessi turbatus, arripui iter incertus , perveni domum confusius, resedi amictus. Causas vero hujus amictionis scriberem. Sed timeo mansu tudini vestrae laborem ingerere. Portitor tamen

harum litterarum potest vobis edicere, si patitur longanimitas vestra. Aliqua sane, quae si lenda non puto, propter quae mihi & ad fidissitamam paternitatem vestram dirigo , innotes co prudentiae vestrae. Primum, quod summopere mihi necesse est scire, &,ut existimo, etiam Omnibus, ut dare dignemini consilium, quod divino congruat operi, quid faciendum sit de mancipiis Iudaeorum Ethnicis, quae illi comparaverunt, de nutriti apud illos, inter nos discunt linguam nostram. Audiunt de fide, vident celeia brationes solemnitatum ; & per haec compunguntur ad amorem Christianitatis,& desderant

fieri in corpore Ecclesiae, membra Christi , dc

183쪽

ioo S. AGOB ARDI LIBER

confugiunt ad Ecclesiam, baptismum postulantes: V trum videlicet debeamus illis hoc abnegare, an praebere, ubi possumus. De qua re ego quidem talem teneo rationem. Omnem prola-ito hominem creaturam Dei esse, & in unoquoque homine, quamvis semo, majorem portionem habere Dominum Deum , qui in utero creavit, ad lucem hujus vitae produxit, conces sam vitam custodivit, sanitatem servavit, quam illum qui viginti aut triginta solidis datis, fruitur corporis ejus servitio. Nec est qui dubitet quod unusquisque servus, membrorum corporis opera carnali domino debens, mentis religionem soli debeat creatori. Propter quod omnes sancti praedicatores, soci j Apostolorum, d

centes omnes Gentes & baptizantes, non expectaverunt dominorum carnalium licentiam, ut servos baptizarent, quasi non eos oporteret

baptizari, nisi eis permittentibus; sed 1 cientes, AG -- & praedicantes, quo d servi & domini unum habeant Dominum Deum in coelis, omnes bapti-etmerunt, omnes in uno corpore redegerunt,

omnesque fratres & filios Dei esse docuerunt;

b. corint. 7. ita tamen ut unusquisque in quo vocatus est, in

hoc permaneret, non studio, sed necessitate, sed& si qui possent liberi fieri magis uterentur. In promptu est etiam ratione colligere, si qui Ethnicorum ad Christum fugiunt, & non recolligimus , sed repudiamus propter carnales domi nos, esse im pium de crudele, cum humanae ani mar nullus esse possit dominus,nisi conditor. Sed& illud putamus esse considerandum, quia si r 'ligiosius Imperator adversus Gentes , quae a Cnristi nomine alienae sunt, arma movet, dc

184쪽

DE BAPTISMO IVD. MANCIPIOR. IOI

victor effectus, subicit eos Christo & sociat religioni, opus est pietatis & laude dignum ; quomodo negligendum est, si inter subjectos tales existant qui desiderent baptisinum. Neque hoc dicimus ut Iudati perdant pretia quae in talibus dederunt; sed quia osterimus pretia secundum statuta priorum , & illi non recipiunt, putantes sibi favere magistratus Palatii, & melius illis

cupere quam ceteris qui supradicta asserunt. Haec sunt de quibus precamur vestrum consilium aut jussionem per vos Domini Imperatoris. Quod utique necesse non esset, si ille qui magister est Iudaeorum ita attenderet ut vos ei faciendum dixistis. Nam si secundum vestram jussionem ille consideraret fideliter ministerium nostrum, sicut nos ei honorem exhibere volumus in ministerio suo , nulla esset necessitas injuriam facere interrogando, nisi propter augmentum doctrinae. Ceterum de causis Iudaeorum non esset ulla contentio, aut discordia, si ille rationabiliter agere voluisset. Nunc autem fi cite nobiscum secundum caritatem quam distudit Spiritus statistus in cordibus vestris, & adhubete consolationem servo vestro; quia sub magno timore diversis anxietatibus torqueor. Si enim petentibus baptismum Iudaeis aut servis Corum negamus, timeo damnationem divinam; si damus, timeo ostensionem humanam, & tam infestas laesiones domus nostrae. De quibus laesionibus Sc discordiis, quia in his litterulis scribere indignum duxi , parvum breviculum pi tati vestrae direxi, per quem cognoscere vale iis quae sint. Neque dignetur Oix mansuetudo vestra mihi irasci; quia importunus vobis existo

185쪽

ida s. AGOR ARDI EPISTOLA talia flagitando ; sed considerate quia causa est Ecclesiae , ratio fidei, dc opus divinum. Insuper& mihi omnis fiducia in vestra sanctitate. Et idcirco assumite sanctum laborem propter aetemnam retributionem, dc adjuvate Ecclesiam nostram, opem ferendo, dc instruendo, quoniam debitores estis propter multitudinem fiduciae quam habet in vobis.

EPISTOLA EIUSDEM

exhortatoria ad Nibridium Episcopum Narbonensem, de cavendo convictu se societate Iudaica. BEATissi Mo Patri Nibridio Agobardus

in Deo Patre & Domino Iesu sempiternam salutem. Si locorum vicinitas Sc rerum tranquillitas sineret , vellem quidem frequentist scum paternitate vestra os ad os loqui, dc sive in privatis seu in publicis necessitatibus, consilio semper vestrae 1anct talis institui. Sed quoniam prohibent interjacentium spatia longinqua te rarum , quod Verbis nequeo , litteris molior adimplere ; meam vobis immo Ecclesiae Dei non minimam necessitatem in notitiam pers rens , & in quibus ipse parum fortis invenior, virtutis vestrae praesidio, quasi scuto validissimo de muro inexpugnabili, desiderans communiri.

Sciat itaque paternitatis vestrae reverenda cani- Cies me anno praesenti, dum parcechiae nostra

populos debita sollicitudine circumirem , 8c siqua in his depravata videbantur, pro viribus

186쪽

quas Dei gratia largiebatur, veritatis ratione corrigerem, denuntiasse omnibus & pr cepisse secundum legem Dei & sanctorum canonum instituta, ut se, tanquam veri cultores Christi ne fidei. omni observantia ab infidelium consortio segregarent, non utique Gentilium, qui

inter nos minime commorantur,sed Iudqorum,

qui in nostra hac & in nonnullis aliis vicinis urbibus videntur esse diffusi. Quia & favs indignum ac fidei nostret inconveniens esse videbatur , filios lucis tenebrarum societate fuscari, de Ecclesiam Christi, quam decet sine macula euruga sponsi ci testis amplexibus pr parari, maculosς, rugosς, ac repudiatς Synagogς contubernio decolorari. Et vere absurdum est virginem castam , uni viro Christo desponsatam , meretricis dapes expetere, & per communionem cibi ac potus non solum in diversa flagitia Corruere, versim etiam fidei periculum sustin re; dum ex familiaritate nimia, & assidua cohabitatione, aliqui de grege Christiano Sabbatum quidem cum Iudaeis colunt, diem vero Domi nicam inlicita operatione violant; nec & jejunia statuta distatuunt; pleraeque mulierculae, ancillarum jure, aliae ab ipsis velut mercenariae detinentur ; nonnullae etiam corrumpuntur; omnes

vero hujusmodi vel dominationi; vel libidini,

vel deceptioni eorum in commune prostituuntur; adnitentibus in hoc ipsum diaboli filijs, odio subdolo, δc fallacibus blandimentis ; dum se Patriarcharum progeniem, j ustorum genus, Prophetarum sobolem superbo ore proloquuntur ; ignorantibus miseris , qui haec audiunt, quod ipsi eorum Prophetς gentem peccatricem,

187쪽

ro S. Aco BARDI EPISTOLAZ populum gravem iniquitate, semen nequam , EGeb. ισ. sceleratos, patrem ipsorum Amorrhaeum, matrem Cetheam, Sodomorum principes, MGomorrhae populum 1oleant appalare. Sed de illud pariter nescientibus, quod praecursor D M-b. 4. mini Iohannes genimina eos dixerit viperarum,&ipse Dominus frequenter illos nunc serpen-M1 1. tes, nunc generationem malam , praVam, per-Versam, atque adulteram vocitarit. Unde & iii

tantum erroris pelagus nonnulli ex vulgaribus ac rusticis abducuntur, ut hunc solum Dei esse populum, apud hos piae religionis observantiam, ac multo certiorem, quam nostra sit, Fidem, & seducto suspicentur animo, dc ore impio inter pares δc consimiles fateantur. Quod malum clim in plebe nobis commissa videremus excrescere, atque in dies singulos ipsa jam consuetudine propagari, studuimus pro viribus lapsis manum porrigere, & errantes animos ad V ritatis lineam revocare; Iequum credenteS, ut

quomodo ipsis quondam lex Dei praecipiebat

ne cum Gentibus matrimonium copularent,nεve cum eis commune convivium celebrarent,

ne videlicet per consortia nuptiarum & communionem ciborum a divino quidem cultu deficerent, idolatriae autem jugo libertatem animi inclinarent; ita nunc & noster populus inhibeatur , ne cum Iudaeis infidelibus vescendi participium , consortium bibendi, habitandi contubernium habere praesumant; ne sub praetextu societatis hujus a simplicitate quidem Christianae fidei exorbitent, Iudaicis vero fabulis adtendentes, inextricabilibus errorum laqueis implicentur; cumque nos neminem illorum hu-

188쪽

AD NI BRI DIVM. I Finanitate tanta & benignitate, qua erga eOS ut1-mur, ad spiritalem fidei nostrae virtutem valeamus adducere, pars aliqua ex nostris, dum libenter carnalibus eorum victibus communicat,

spiritalibus epulis capiatur. Hanc etenim divinet legis providentiam patres nostri institutis canonicis videntur esse secuti. quorum nos praeceptis , in quantum potuimus, devotis animis o sequuti sumus ; periculum scilicet animarum quae nobis commissae sint pertimescentes,& earum sanguinem de nostris manibus in divino e quirendum judicio formidantes. Tentaverunt porro quidam Missi, & Evrardus maxime, qui Iudaeorum nunc magister est , religiosum hoc opus nostrum destruere, ac sub obtentu Edictoiarum imperialium labefactare. Quibus nos neque ad noram cessimus, ut divinae4egis veritas, 5c sanctorum Patrum constitutio veneranda,

immobili a pud nos atque inconvulsa observatione perduret. Nec vero tam feralibus jussis ausi sumus adquiescere, aut religiosissimum ac

Deo dignum Principem quippiam divinae legi

Contrarium, sacris canonibus adversium, saluti Ecclesiae periculosum, credere potuimuS praecepisse; cri us ad hoc semper invigilat fidelis industria & pietas admiranda, ut lex Dei ubique seri

Vetur, ut canonica instituta perpetua vigeant firmitate, ut salus ac virtus Ecclesiς toto terrarum orbe gloriosids in d es singulos convales .cat. Unde & tu, Pater beatissime, qui columna nunc in omnibus & firmamentum domus Dei crederis, sta super petram ecclesiasticae observationis, immobilis, intrepidus, inconcussus,floc-cipendens adversaris tempestatis ventos, imis

189쪽

xos S. A GOBARDI EPISTOLAbres, ac flumina; quae fundamento quidem domus Dei inlidi possiant ipsam vero subruere non Mμιε. δο- possunt: quia nec portae inferi adversus eam praevalere queunt. ScienteS itaque, pater Vene-

Galat. β. rabilis, omnes qui sub lege sunt, sub maledicto esse, & indutos maledictione, sicut vestimento, quae intravit sicut aqua in interiora eorum, &sicut oleum in osta eorum, maledictos quoque in civitate, & maledictos in agro, maledictos in ingressu, & maledictos in egressit, maledictum fructum ventris & terrae & pecorum eorum,naaledicta eorum cellaria, horrea, apothecas, cibos , & ipsorum ciborum reliquias, nec posse quempiam eorum ab hoc tam immani tamque viarat. a. horribili maledicto legis eripi, nisi per eum qui pro nobis factus est maledictum. Sciens etiam in eos qui praedicationem apostolicam nolunt recipere, non sollim nullo eorum utendum, sed& pulverem civitatis domus corum de pedibus excutiendum , remissiusque in die judicij Sodomae & Gomorrhae futurum quam illis, permane & tu in divinae legis observantia, persiste in canonicis institutis, tene quos potes, terre quos potes, noli dicere, nec sinatis quemquam fide lium tantis maledictionibus tamque horrendis damnationibus per maledichorum & condemnatorum prophana consortia communicare

Quin potius & ad vicinos coepiscopos ac fra

tres cohortationum tharum munimenta transnmitte, ut pari omnium consensu & labore com muni tantum hoc malum de Christi Ecclesiis auferatur. Impleamus Matris Ecclesiae gaui dium , unum omnes dicentes, unum sapientes, unum sentientes, id est , certamen habentes

190쪽

quia & hoc benignissimi Redemptoris nostri desiderium esse cognoscimus; secundum quod

pro nobis Patrem ipse precatur, dicens : Non Ioau. T. pro his autem rogo tantum , sed ct pro omnibus qui credituri sunt per verbum eorum In me, ut omnes unum simi , sicut tu Pater in me, ct ego in te,

ut re io in nobis unum sint. Tanta vero nobis est de parte vestra fiducia, ut credamus opus hoc vel conatu vestro staturum, Vel vestra, quod a sit, remissione lapsurum. Deus autem patientiae& solatij det nobis idipsum sapere in alterutrum, secundum Iesum Christum, ut unani mes uno ore honorificemus Deum & Patrem Domini nostri Iesu Christi. Amen.

praefatum Imperatorem , adversus le

gem Gundobari, se impia certamina

quae per eam geruntur. I. BsECRO imperturbabilem mansu tudinem vestram, & tranquillissimam prudentiam, Domine Imperator benignissime, ut has quas offero paginulas infatigabiliter legere non dedignemini , in contemplationem 14 immae & incommutabilis illius Veritatis, quae est Christus Dominus noster ; de cujus dictis de legibus haec sumpta sunt; quique amanter dc vigilanter vestrum protegit & juvat Imperium. Neque praedicandam tranquillitatem vestram ostendat,quod minimus omnium, excellentiori hominum haec legenda praesentat. Neque enim

SEARCH

MENU NAVIGATION