장음표시 사용
191쪽
1o8 S. Aco BARDI LIBER est aliud nisi quod vos optime & sublimius nostis. II. Deus, Dei filius, homo propter hominos factus, viam salutis demonstrans, Sc electis dincipulis magisterium vitae commendans, ascen- M. ιι. 18. surrus ad coelos, ait illis : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omnι creatura. Qui crediderit, ct baptietatus fuerit, salvus erit. M. . ,s, Et iterum: Ite, docete omnes Gentes, baptietantes eos in nomine Patris ct Fili, ct Spiritus sancti. docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique Domino cooperante; annuntiataque est ab eis omni creaturae, id est , cunctis nationibus mundi, una fides indita per Deum, una spes dissuta per Spiritum sanctum in cordibus credentium , una caritas nata in omnibuS, una Voluntas, accensium unum desiderium, tradita una oratio; ut omnes omnino ex diversis gentibus, diversis conditionibus, diverso sexu, nobilitate, honestate, servitute diversa, simul dicant uniae. q. . Deo & Patri omnium: Fater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum; licui unum patrem invocantes , ita unam sanctificationem quaerentes, unum regnum postulantes, unam adimpletionem voluntatis ejus,sicut fit in coelo, optantes; unum sibi panem quotidianum dari precantes , & omnibus dimitti debita. Neque enim quemquam docere potuerunt magistri mundi, lux mundi, sancti Apostoli, Dimitte mihι debita mea , aut , rene me inducas in tent tionem, sed libera me a malo; sed unum pro Omnibus,, omnes pro singulis clamare. O c testis fraternitas, o sempiterna concordia, o inseca-
192쪽
ADVERsus LEGEM GUNDO BADI. Iosbilis unitas, ab uno auctore derivata, ad unum rerum omnium relata, per quam laetantur coeli, exultat terra, movetur mare, & plenitudo ejus,
gaudent campi, & omnia quae in eis sunt, Omnes gentes plaudunt manibus, jubilant Deo in
III. Et quam decenter, quoniam omnes fratres effecti, unum Patrem Deum invocant, servus & dominus, pauper & dives, indoctus &eruditus, infirmus & fortis, humilis operator&sublimis Imperator. Iam nemo alium dedignatur , nemo sub alio se despicit, nemo luperalium extollitur. Quoniam unus panis, unum corpus Christi, immo unus Christus secundiam Apostolum sumus expoliantes nos veterem hominem cum actibus ejus , & induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secun
dum imaginem ejus qui creavit eum ; ubi non est Gentilis &Iudaeus, circumcisio & praeputium, Barbarus & Scytha, Aquitanus 8c Langobardus, Burgundio & Alamannus, servus &libet; sed omnia & in omnibus Christus. Om nia enim illorum sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive Vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Omnia enim, dicitur illis , vestrasunt, vos autem Christi, Christin
autemDei.Et iterum: Sicut enam corpus unum est, O membra habet multa, Omma autem membra corporis cum sint multa, unum corpuου sunt; ita OChristus.Etenim in uno spiritu omnes nos in unum
corpus baptietat umus, sive Iudaei, sive G entiles, e servi, sive liberi, re uno spiritu omnes potata sumus. Et ne infideliter aliquis cum perpaucissimis se putaret uno spiritu potatum dicit: Et
193쪽
Do S. A c o B A R D I LIBER nemo potest dicere, Pominus Iesus, nisi in Dianiusancto. Divisiones vero gratiarum sunt, at que operationum. Idem autem Dominus, &idem Deus , qui operatur omnia in omnibus;
atque idem Spiritus , dividens singulis prout vult. Nullus ergo horum est hospes & advena; Ephes a. sed sunt civessancitorum 2 domestici Dei, suem aedificati super fundamentum Apostolorum 2 Prophetarum, imo summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis ad catio constructa crescit in templum sanctum in Domino; & qui erant Ephes x. a. longe, facti sunt prope in sanguine Christi. Oseest enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Et veraciter dicere possumus, qui fecis omnia unum,
O medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua, legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetimum in unum novum hominem, faciens pacem , ct reconciliet am hos in uno corpore Deo per crucem , interficiens
inimicitiam in semetimo; ct veniens evangelina vis pacem his qui longe fuerunt, O pacem his qui prope: quoniam per imum habent accessum ambo an uno Spiritu ad Patrem. IV. Si ergo Dominus propterea passiis estψut in sanguine suo faceret prope eos qui longeterant, & paries divisionis jam solutus, & inter cfecta est inimicitia in illo, & omnes reconciliati sunt in uno corpore Deo, & in tantum unum corpus effecti in uno spiritu, ut Christus potiusquam Christiani dicantur , sicut suprascripta
apostolica sententia declarat dicens : Omnia autem membra corporis A m sint multa, unum compus sunt ; ita σ Chri s; Non enim ait, Ita SV Christiani, sed Christus P cupio per pietatem
194쪽
vestram nosse, si non huic tantae divinae operationis unitati aliquid obsistat tanta diversitas legum , quanta non solum in singulis regionibus aut civitatibus, sed etiam in multis domibus habetur. Nam plerunque contingit ut simuleant aut sedeant quinque homines, δc nullus
eorum communem legem cum altero habeat exterius in rebus transitoriis, cum interius in
rebus perennibus una Christi lege teneantur. Et cum forte contingit ut omnes sint veraciter Christiani, fidei veritatem amantes, & invicem sibi, ut carissimi fratres, credant, & nemo alterius testimonium spernat, cum se bonis locutionibus aedificant; sit subito contigerit alicui ex ipsis disceptatio in judiciis , nullum poterit habere testem de suis carissimis sociis, cum quibus
simul gradiebatur, eo quod non recipiatur testimonium alicujus super Gundobadum, & cetera similia. V. Hic mihi succurrat, obsecro,benignissime& sacer Imperator, patientia Vestra; neque indignetur magnanimitas vestra, quod indignus
digna loquor, & pusillus grandia; quia per ista
forsitan inemendabilia sunt volo pervenire ad ea quae necessaria & eleemosynae vestrae magnopere apta sunt. Si autem incongrna sunt quae dico, corripiat me justus in misericordia, id est, bonitas vestra, & corripientem non prodat. Mihi tamen servo vestro, licet ultimo, tamen
fideli, incongruum videtur, ut Christianus de Christiano, ac per hoc frater de fratre testimo nium perhibere non possit. Sicut enim supra dictum est, omnes unum patrem habentes Deum,
fratres sunt,& filij Dei. Hoc etiam Evangelium
195쪽
m S. Ason ARDI LIBER aperte loquitur. Hinc namque fit, cum vir justus super injustum testificari non permittitur, eo quod alterius legis sint secundum seculum, qui unius legis esse deberent secundum Deum. Credo etiam quod nullatenus haec agantur sine damno illius unitatis & concorporationis quae supra demonstrata est sententiis apostolicis.
Nam si de testimonio repellendus est aliquis, ille repellatur potius qui alterius fidei vel sectae est, sed & ille cum quo Apostolus nec cibum
. . c.ν. s. sumere docet dicens : Sι is quι frater nominatur, est fornicator, aut avarus, asu ιdolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejus
s. Thur. 3. modi nec cibum sumere. Et iterum: Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, neque commisceamini, utique ad mensam. Qui omnes, nisi per latisfactionem poenitentiae re
gressi fuerint in corpus Christi, sine dubio in
corpore remanebunt diaboli, ac per hoc erundita ejus regno & civitate.
VI. Hic profecto debet esse discretio de divi lio inter regnum & regnum, id est, Christi &diaboli, inter civitatem Dei & civitatem diaboli, quae faciunt duas plebes. Nam civitas Dei. continet populum adquisitionis, civitas diaboli populum perditionis. Quod si hominibus impossibile est omnes discernere qui sint de civit te Dei qui vero de civitate diaboli, saltem quos evidentissim ex fructibus propriis cognoscunt,& litterae apostolicae a corpore Christi separatos
docent, reiciant de testimonio. Quos autem una corporis Christi compago tenet, & plerunque non solidio unius corporis membrum, ve-rstm etiam unius membri sunt membra, cur de
196쪽
ADVERSus LEGEM G V N D o B A D I. Ii 3 mutuo repelluntur testimonioὶ Quae utilitas est,
ut propter legem quam dicunt Gundobadam, cujus auctor extitit homo haereticus, & fidei catholicae vehementer inimicus, cujus legis homines sunt perpauci) non possit super illum testificari alter etiam bonus Chustianus ὶ Ex quare oritur res valde absurda, ut si aliquis eorum in coetu populi aut etiam in mercato publico commiserit aliquam pravitatem, non coarguatur testibus , sed sinatur periurare, tanquam non fuerint per quos veritas posset agnosci. Hic manifeste apparet damnosam esse damnabilem legem. VII. Si autem placeret Domino Nostro saαpientissimo Imperatori, ut eos transferret ad legem Francorum; & ipsi nobiliores essicerentatur , & haec regio ab 1 qualoribus miseriarum quantulumcunque sublevaretur. Horum enim causa accidit ut frequenter non solum valentes viribus, sed etiam infirmi & senes lacessantur ad certamen & pugnam, etiam pro vilissimis rebus. quibus feralibus certaminibus contingunt homicidia injusta, & crudeles ac perversi eveniatus judiciorum, non sitne amissione fidei & cari tatis , ac pietatis, dum putant Deum illi adesse qui potuerit fratrem suum superare, & in pro fundum miseriarum deicere. Hic est pessimus Crror, & ordo confusus, ut pro talibus perversitatibus & scriptura veritatis contemnatur, δίconcordia Christiana dispereat, & de Deo, qui natura bonus est, tam indigna sentiatur, ut faveat rapacibus, & adversetur miseris. VIII. Doctrina Christi docet: s ui vult tecum judicium contendere , ct tunicam tuam tolle-
197쪽
ii S. Aco 3 ARDI LIE ERre, remitte ei oe pallium. Et iterum: iam qui dem omnino delictum est, quod judicia habetis.
uare non magis injuriam accιpitis uare non
magis fraudem patimini λ Isti e contratio dicunt: Pugna securus ; quia illum qui tua repetit, aut contendit, absque dubio superabis : dc divinum eis promittunt adjutorium , qui tam contrari jexistunt evangelicie pietati. Hinc jam ad certa men audaciter proceditur ; ubi duo cominus v niunt parati, ut se invicem crebris ictibus caedant pro talibus rebus, quaS multo minus amare debuerant, quam se ipsos adinvicem. Nam eum quem occidere aut superare cupit justiis est ut diligat sicut se ipsum, reiculas illas pro quibus contendit arbitrari ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Vbi tunc est caritas, sine qua perfectus interpres omnium linguarum angelo rum dc hominum, essicitur velut aes sonans, aut cymbalum tinniens , sine qua perfectus Propheta , & eruditissimus Doctor, & ex fide miraculis coruscans, nihil est ; sine qua largitas elee mosynarum,&acerbitas martyrii nihil prodest 3Milites Christi, qui hanc veraciter habuerunt, subdiderunt in fide mundum Christo, sed moriendo, non Occidendo. IX. Quando erat publica contentio da veritate religionis, cum aIli putarent colendam pro Deo creaturam quamlibet, alij docerent solum creatorem colendum; illi fuerunt victores qui occisi sunt, non qui occiderunt; veritas mori n-do declarata est, non occidendo; testes veritatis moriendo creverunt, adsertores autem iniquitatis occidendo perierunt. Nam si in hac vita semper innocentes essent victores, & noxij vi
198쪽
ADVERsus LEGEM GUNDO BADI. iij xerentur ; non Pharao occidissiet Iosiam, sed Iosas Pharaonem ; non Iohannem Herodes, sed Herodem Iohannes. Nec sancta illa civitas Hisrusalem temporibus gratiae , innumerabilibus turbis monachorum,Clericorum, & ceterorum fidelium inlustris, Sarracenis subiceretur, sicut dc aliae civitates & regiones;nec Roma Gotthis, paganis & haereticis simul; nec Italia Langobardis , & multa hujusmodi. Non haec idcirco dicimus ut negemus providentiam Dei aliquando absolvere innocentes, dc damnare noxios; sed quia nullatenus statutum est a Deo ut haec in omnibus fiat, nisi extremo judicio. Et quia talia certamina vehementer contraria sunt simplicitati & pietati Christianae, dc doctrinae evangelicae nimis adversa; absit a mente Christiana, ut adversa hujus mundi conflictibus quaerat evadere, Sc gaudia ejus certaminibus adipisci. Cum e contrario intra facra Missarum solemnia frequenter deprecemur Dominum, ut tribuat nobis pro amore suo prospera mundi despicere, de nulla ejus adversa formidare ; decet omnino mentem Christianam cum timore dc tremore, secundum Apostolum, suam salutem operari, dc mente ad futura transire, nec in praesentibus rebus sensum figere; quoniam occultissima Dei dispensatione varij sunt in praesenti tempore re rum eventus, sicut dc sacra Scriptura testatur: Sunt justi quibus multa proveniunt, quasi opera egerint impiorum; oe sunt impi' qni ira securi sunt quasi justorum facta habeant. Et iterum :Etenim quia non profertur cito contra malos senis rentia , absque ullo timore silis hominum perpetrant mala. Et iterum: Sunt justi atque sapien-
199쪽
n 6 S. Aco BARDI L IB tra, ct opera eorum in manu Dei: oe tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit; sed omnia in futuro semantur incerta, eo quod universa aque veniant iusto re ιmpio, bono ct malo, mundo oe immundo, immolantι viritimas, s sacrificia contemnenti. Sicut bomu , sic oe peccator ut pem jurus , ita ct ille qui verum deierat. Hoc est pessimum inter omnia qua sub sole sunt, quia eadem cun tis eveniunt. Vnde oe corda sliorum hominum implentur malitia ct contemptu in vita sua, Ops hac ad inferos deducuntur. Et iterum: Omri me ad aliudi vidique nec velocιum esse cursum, nee fortium bellum , nec sapientium panem, nec dottorum divιιιώ, nec artificum gratiam , sed tempus casumque in omnibus. Nescit homo furm
suum. Sed sicut pisces capiuntur hamo, ct sicut
aves comprehenduntur laqueo , sic capiuntur homines tempore malo, chmieis extemplo D pervenerit. Non enim est in praesenti meritorum retributio, sed in futuro. Non oportet mentem fidelem suspicari quod omnipotens Deus occulta hominum in praesenti vita per aquam calidam aut ferrum revelari velit. quanto minus per crudelia certamina Propter quod Apostolus praecipit de occultis rebus non iudicandum,
quoadusque veniat Dominus, qui ct inlumInabit abscondita tenebrarum, σ manifestabit consilia eordium. Concedit tamen judicare inter fratres , ut contentiones sopiantur.
X. Sed utilitas judiciorum constat in discus sione causarum, & subtilitate investigationum, sicuti dc Salomon fecisse legitur in contentione duarum meretricum d cujus & petitio propterea placuit Deo, quia non petivit divitias aut
200쪽
dies multos , sed sapientiam ad discernendum i, judicium. Sic& Daniel adhuc puer , suscitante Deo spiritum ejus, judicavit duos iniquos judiaees prudenti subtilitate, per quam liberata est& beata Susanna de injusta damnatione. Nam se si haec duo judicia temporibus nostris pervenirent , quid judices dicerent, facile est adverte
re , ante quos maxime perjuria aut munera fi-nm rebus imponunt. QNnta autem necessaria
sit integritas judiciorum Regnis & Gentibus,
Scriptura testatur , dicens : Regnum a Gente in GK.is. Gentem transfertur propter injustitias, ct injurias , ct contumelias , ct diversos dolos. quae Omnia plusquam in ceteris Gentibus abundam in ter Gundobados, apud quorum legem non licet discussione aut veracium testimonio causas terminare; eo quod libuerit, armis comminari liceat, ne infirmior sua retinere aut reposcere audeat , tanquam Veritas armis manifestari egeat. quod nulla auctoritaS, nulla ratio credere siniI. XI. Valet etiam ad hanc rem subtiliter considerandam illud quod in libro Iudicum resertur. Cum enim quidam in Gabaa civitate, de cis. Otribu Benjamin , commisissent immane sagi- φ tium super muliere cujusdam Levitis, Zc congregarentur universae tribus Israel ad hoc facianus puniendum , collecta est etiam tota tribus Benjamin in praedicta civitate Gabaa ad defendendum peccatum illorum. Fili, ergo Israel consuluerunt imprimis Dominum in Silo , &interrogaverunt quis esse deberet princeps certaminis. Quibus respondit Dominus t Iudas βι ιη ' dux inster. Statimque ut coeperunt urbςM Lx-