Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

nis quis est ex veritate, audit vocem meam. Jmnis itaque qui mendacium cledit, aut loquitur, aut astruit quod non est , & tenendo quidlibet quod non est, quo nisind non esse tendit 3 quia item ad non esse tendit, proculdubio ab eo qui1. est recedit, qui dixit M oysi: Sie dices filiis Israel sui est, misit me ad vos. & de quo beatus Iob

D . 3ε- loquitur: 0se enim solus est. atque ut apertius loquamur, veritas essentiam habet, vel potius

essentia est in propria subsistentia,quia subsistit;

mendacium vero, quia nullam habet essentiam, nihil enim est,non subsistit.Solus ergo Deus est, quia solus verum esse habet, qui non accepit ut esset. Omnes autem res ab eo creatae,& quidem sunt ; sed verum & summum illud esse non habent , quia acceperunt ut essent. Porro mendacia , quia non acceperunt ut essent, nullum esse habent. Ac per hoc, is qui mendacio adhaeret, ei rei adhaeret quae non est. quanquam nec res dicendum sit. Qui autem ei adhaeret quod non est, non solum ab eo recedit qui fecit eum, sed etiam ab eo ipso quod factus est; quoniam non amplius quam duo esse sunt ; unum summum, quod suum esse non accepit ab alio ; alterum magnum, quod suum esse a Deo accepit ; id est, creator, & creatura. Mendacium igitur, quia non est creator, non est summum esse; quia non est creatura, non est magnum esse; quia nullam habet essentiam, non est ullum esse. Qui ergo vult persistere in eo quod est, non recedat ab eo qui ei dedit esse. Qui autem non vult receder ab eo quivere est, fugiat quod omnino non est, id est, mendacium. - IV. Quoniam ergo omnis mendax, falsitatis

232쪽

assertor est, & omnis assertor falsitatis, falsus

testis est , agens contra Veritatem ε, videamus

jam, isti qui opus divinum auctore homine fieri dicunt, utrum fulci ntur aliqua auctoritate. In sacris igitur Scripturis, ubi primum grando introducitur , in plagis utique illis, quibus AEgyptus percussa est, invenitur. Septima denique plaga AEgyptii ista est. Dixit audem Dominus: En pluam hac ima hora cras grandinem multam s. nimis, qualis nonfvit m MN pto a die qua fundata est usique in praesens temptu. In his itaque verbis Dominus se ipsum dicit missurum grandinem in crastina, non aliquem hominem, certὶ nec Moysen aut Aaron, qui justi & Dei homines erant, nec Iamnen & Mambren incantatores AEgyptiorum, qui scribuntur magi Pharaonis, quos Apostolus dicit restitisse Moysi, sicud rim.& hi resistunt veritati. Iam equidem illi, sicud

scriptum est, per incantationes AEgyptias & arcana quaedam projecerant singuli virgas suas ε ρε 7- coram Pharaone, & versae fuerant in dracones, licet virga Aaron devoraverit virgas eorum. Iam aquas verterant in sanguinem, j m ranas produxerant e fluminibus, licet eas cohibere non possent, sicut Moyses in verbo Domini fecit , ut tantum in flumine remanerent. At cumventum est ad scyniphas, & nihil inde facere potuissent, dixerunt digitum Dei sibi esse con Exq4 trarium, nihilque ulterius tale conati. Certh si quilibet homo grandinem potuisset immittere, Iamnes &: Mambres immisissent, quia aquas converterunt in sanguinem , & ranas de fluminibus produxerunt.quod isti facere non possunt, qui nunc dicuntur Tempestarij.

233쪽

1so S. Aco BARDI LIBERV. Sequitur autem in eodem loco Scripturare Exac. s. Extendit Aro ses virgam in coelum, ct Dominus dedit tonitrua ct grandinem, ac discurrentιafuia gura super terram , pluitque Dominus grandιnem

super terram e gypti , ct grando ct ignis m ixtis pariter ferebantur. Ecce & hic locus solum Do minum ostendit creatorem & auctorem grandinis , non aliquem hominem. Dicant forsitan isti qui hominibus hoc tribuunt, Moysen extendi se virgam in coelum, & ideo per hominem immissam fuisse tempestatem. Certe Moyses ser-ucis Domini erat bonus & justus. Isti autem eos. quos dicunt Tempestarios, non audent fateri bonos esse & iustos, sed malos potius, & iniquos , & dignos damnatione temporali & aere na, sed neque servos Dei, nisi forte conditione, non tamen voluntaria servitute. Nam si ad imi rationem Moysi homines essent auctores grandinis , servi utique Dei essent, non servi diaboli. Quanquam praemissae sententiae neque illos ejus demonstrant auctores , sed solum omnipotentem Deum. Siquidem & Psalmista, qui hu- P . ν . j us & grandinis meminit, de Deo dicit: Occidis

ingrandine vineas eorum, ct moros eorum in pruina, ct tradidit in grandine iumenta eorum , O possessiones eorum igni. Sed quoniam ita praesenti loco addit Psalmista immissionem per angelos malos ; sciendum quod vindictarum aut probationum flagella per ministros malos exerceat Deus, qui voluntatem quidem nocendi de suo habeant, potestatem autem ab illo accipiant Sicut enim eorum propria est voluntas nocendi, sic solius Domini potestas ut possint quς Volunr. Non est certe hominum potestas, neque bonO

234쪽

D E GRANDINE. mrum , neque malorum, non est contrariarum

sertitudinum potestas, sed selius Domini, qui

earum malae voIuntati tribuit potestatem , inquantum vult, & abrogat in quantum non vult

ut possint. Nam & in alio quoque psalmo Psal

mista sic de Deo ait: Posuit plavias eorsim, gran-dιnem , ignem comburentem in terra imorum; ct percussit vineas eorum, oesiculneas eorum, ct co trivit lignum finium eorum. Percussit vere, &vere contrivit; sed non homo, neque angelus malus, nisi solus Deus, sine quo legio malorum angelorum neque porcos potuit nocere, & in mare praecipitare. Deus plane, de quo dicitur: Trae fulgore in conffectu ejus nubes transierunt, grando ct carbones ignis, ct intonuit de caelo Dominus, ct Altissimus dedit vocem suam, grandianem ct carbones ignis. Et cui cantavimuS '. Fulgura coruscationem , ct dispabis eos; emitte sagittas tuas,o conturbabis eos. ui operit caelum nubibus , ct parat terra pluvιam, qu3 dat nivem sicut lanam, mittit re astum Dum sicut buccellas , mittet verbum Dum oe liquefaciet ea, sabito, ratus ejus, ct fluent aqua. Quem laudant de teriam, non solum dracones abyssi , verum etiam ignis, grandi , nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus; non verbum hominis, non verbum angeli mali.

V I. Legimus etiam de grandine in libro Iesu

Nave ita: Congregati igitur ascenderunt quin que Reges Amorrhaeorum, Rex Hierusalem, Rex H. Hebron, Rex Hierimot, Rex Lachis, Rex Eglon, smul cum exercitibus Dis, ct castrametati sunt contra Gabaon, oppugnantes eam. Et post pauca: Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos. in

235쪽

rue 1 S. AGO BAADI LIBER manus enim tum tradidi illos. Et post: pauca:

Cumque fugerentsilios, ct essent in descensu B ei

horon, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Acecha; ct mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusseranisti, Israel. Ecce ergo & in noc loco apparet, sine ulla imprecatione hominum Dominum

misisse grandinem super eos quos tali flagello dignos judiicavit. Nam si mali homines, sicut sunt quos isti errantes nominant Tempestarios, id facere potuissent, super filios utique Israel fieret grando, non super adversarios illorum. Sed quia nec mali super bonos, nec boni super malos hoc facere possunt, evidentissime in hac sententia declaratur. quod & liber quoque Sa-

Sapient. ι . pientiae attestatur, dicens Domino: Tuam manum effugere impossibile est. Negantes enim nosse te ιmpij, per fortitudinem brachij tui flagellatifunt novis aquis , oe grandinibus ct pluviis persecutionem passi sunt, ct per ignem consummaritasQuod enim mirabile erat , in aqua, qua omnι

extinguit, plus ignis valebat. Vindex est enim orbis justorum. Et post pauca: Nix autem oeglacies sustinebant vim ignis, ct non tabesebant,

ut scirens quoniam fructus inimico m exterminabat ignis ardens in grandine oe pluvia corinans.

VII. Si igitur omnipotens Deus per fortitudinem brachij sui flagellat inimicos just rum novis aquis No grandinibus & pluviis, cujus manum effugere impossibile est , omnino ignorantiam Dei habent qui haec homines facere posse credunt. Nam si homines grandinem immittere possent, utique & pluvias possent.

236쪽

DE GRANDINE.

Nemo enim grandinem sitne pluvia unquam vidit. Pollent quoque de inimicis suis se vindic re, non solum ablatione frugum, sed & vita

ademptione. Quando enim contingit inimicos tempestariorum esse in itinere aut in agris, ut . eos occiderent, posIent multiplicatam grandia ' nem super eos in unam congeriem fundere, &obruere illos. Nam dc hoc quidam dicunt, nosse se tales tempestarios, qui dispersam grandinem, i& late per regionem decidentem, faciant unum in locum fluminis aut sylvae infructuosiae, aut super unam, ut aiunt, cupam, sub qua ipse lateat , defluere. Frequentei certe audivimus a

multis dici quod talia nossent certis in locis facta; sed necdum audivimus ut aliquis se haec via disse testaretur. Dictum est mihi aliquando de aliquo , quod se haec vidisse diceret. Sed ego multa sollicitudine egi ut viderem illum, sicuti& feci. Cum autem loquerer cum illo , & tentaret dicere se ita vidisse, ego multis precibus de adiurationibus cum divinis etiam comminationibus obstrinxi illum rogitans ut non diceret illud nisi quod verum esset. Tunc ille assirmabat quidem verum esse quod dicebat , nominans hominem, tempus, & locum; sed tamen confessus est se eodem tempore praesentPn non

fuisse. Item in libro Ecclesiastici, qui praenot tur Iesu filij Sirach, scriptum est: Sunt spiritus , qui ad vindictam creati sunt , ct in furore suo

confirmaverunt tormenta sua, ct in tempore consummationis effundent virtutem, re furorem ejus, qui fecit illos, confundent. Ignis, grando, fames,

σ mors , omnia hac ad vindictam creata sunt.

Bestiarum dentes , ct scorpir , ct serpenter. σ

237쪽

Is , S. AGOBARDI L 1 aromphaea vindicans in exterminium impios.Si igitur grando creata est, sicut & cetera quae hic dicuntur, a Deo utique creata est,non ab homine. Item in praedicto libro scriptum legimus : Vide 4'. arcum, ct benedic qui fecit illum. Valde oecio fus eii in oleudore suo. Gyravit coelum in cim cultu gloria sua , manus Excelsi aperuerunt Illum. Imperio suo acceleravit nivem, ct accelerat coruscationes emittere judicis sui. Propterea aperti sunt thesauri , ct evolaverunt nebula, si cui aves. In magnitudine sua posuit nubes , oeconfracti sunt grandιnis lapides. In conspectu ejus commovebuntur montes, ct in voluntate ejus aspirabit Nothus. Vox tonstrui ejus verberabit terram, tempeuin Aquilonis, ct congregatio θ:-

ritus; ct sicut avis deponens ad sedendum aspergit nivem ι oe sicut locusta demergens descensus

ejus. Pulchritudinem coloris ejus admirabitur oculus, O super imbrem ejus expavesset cor. Ge-

tu sicut salem effundet super terram ; ct cum gelaverit , fel tanquam cacumina tribuli. Frigidus

ventus Aquilo flabii , ct gelabit e nasius ab

aqua, suer omnem congregationem aquarum requiescet, ct ficut lorica induet se aquis. Devorabit montes, ct exuret desertum , ct extinguet viride , dcut ignem. Medicina omnium infestinatione hebula, ct ros obvians ab ardore mement3 humilem siciet eum. In sermone ejus siluitve tus, cogitatione sua placabit abnfum, plantabit illum Dominus Iesus. VIII. Ecce in hac magna & prolixa Ecclesiastici libri sententia cum subtilissima ammiratione imperio Dei tribuitur quicquid in aere fit, quicquid de aere in terram descendit, qui

238쪽

DE GRANDINE. IUquid mari & ventis ε, apparitio , splendor, &gyrus arcus ε, festinatio nivis, terror coruscati nis , velocitas nebulae suspensio ventorum, verberatio terrae , concertatio aurarum , congelatio aquae , non solum in nubibus , sicut grandinis & nivis, sed etiam in terra, nivium, pluviae , & stantium aquarum , vel fluminum discurrentium, & ex gelu desiccatio viridium rerum , sicut saepe videmus, necnon & horum' omnium resolutio, quae fit tempore rorantium nebularum, & flatibus Austri, &Favoni. Ad sermonem quoque Dei dicit omnia ista conia quiescere & placari. Non ergo in talibus adjutor homo quaeratur, quia non invenietur, nisi forte sancti Dei, qui multa obtinuerunt, & obtenturi sunt: quorum aliqui potestatem habebunt claudere coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum, sicut Helias, & aquas converten- . - di in sanguinem, & percutere terram omni plaga, quotiens voluerint, sicut Moyses & Aaron L AEgyptum. Vere non alius mittit grandinem tempore aestatis, nisi qui Sr nives tempore hysmis. Nam & utriusque una est ratio ut fiat, quando nubes utroque tempore solito altius

elevantur.

IX. In libro quoque beati Iob scriptum est: ob interioribus egredietur tempestas, ct ab A

rituro frigus. Flante Deo concrescitgelu, ctrum sum latissime funduntur aqua. Frumentum desiderat nubes , ct nubes spargunt lumen suum; qua lustrant cuncta per circuitum quocunque eaae voluntas gubernantis Dei duxerit, ad omne quod praeceperat illis super faciem orbis terrarum. Attente audiendum quod dicitur : LμLirant nubes

239쪽

116 S. A o o η A R. D I LIBER per circuitum cuncta , sed quocunque eas voluntas gubernantis Dei duxerit. Si ergo Deus eas gubernat, non potest homo iniquus eas aliam in partem convertere: quia nec imperare Deo potest, nec precibus obtinere meretur. Quod

autem subi ungitur , ad omne quod praeceperit istis super faciem orbis terra , quid aliud intelligendum, nisi ad omne quod praeceperid Deus 'nubibus , vel ad flagellum , vel ad subsidium

humanum, ad nives, ad grandines, ad pluvias, ad fulgura, vel fulmina , sive tonitrua , eX qui bus plerunque alta aedificia prosterni solent Sane non praecepto hominis, sed praecepto Dei, sicut in hac sententia legitur, in qua etiam post paululum subditur: Numquid scis quando pracr-

perit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius Numquid nosti omitas nubium magnas, ct perfectas scientias In quibus verbis hoc quoque notandum est, quia si homo non novit semitas nubium , nec perfectas earum scientias, multo minus novit earum ossicio hominibus prodesse vel obesse ; exceptis , ut dictum est, sanctis, qui secundum voluntatem Dei multa per illum ipso donante possunt, non utique propria aut aliqua contraria virtute, sed voluntate conditoris. sicut tape multi servorum Dei orationibus obtinuerunt ut tempore siccitatis pluvias Dominus largiri dignaretur. X. Sic enim beatus Iacobus Apostolus , factum Heliae Prophetae in exemplum nobis proponens, exhortatur nos ad orationem recurrere

pro tristitia , pro infirmitate , pro remissione peccatorum , dicens : Orate pro invicem ut sat- ' vemini. et Multum enim valet deprecatio justi

240쪽

assidua. Belivi homo erat similis nobis, passibilis;

ct orationem oravit ut non plueret, ct non pluit annos tres ct menses sex. Et rursum oravit: ct coelum dedit pluvias,oeterra dedit ructum suum. Helias itaque orationem oravit ut non plueret,& non pluit annos tres & menses sex. Fecit autem hoc propter correptionem & correctionem gentis suae, id est, ut prius eorriperentur de aversione mentis, eo quod dereliquissent cultum Dei omnipotentis, & post sordes idolorum abirent, & postea flagellati & fatigati, expectatione pluviarum corrigerentur, & redirent ad Dominum Deum quem dereliquerant. XI. Sic etiam Samyel Propneta, & dux populi Israel, cdm corriperet eundem populum propter frequentissimas transgressiones illorum , replicans eis beneficia Dei omnipotentis,& eorum e contrario aversiones, intelligeret idem populus grande malum se fecisse,& Deum offendiste in petendo sibi Regem, orando obtinuit ut insueto tempore terribiliter cum tonitruis & coruscationibus pluvia. Sic denique seriptum est dixisse populo Samuelem Stμtes , - i, O videte rem inam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non mes ips tritiei est hodie λ Invocabo Pominum, oe dabit voces, O pluυias ; oe scietis oe videbitis quia

grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos Regem. Et clamavit Samuel ad Dominum , ct dedit Dominus voces ct plumiam in die illa; ct timuit omnis populus nimis Dominum ct Samuelem. Dixitque universm populus ad Samuel: Ora pro servis tuis ad Dominum Seum rusm , ut non moriamΗr. Addidiis

SEARCH

MENU NAVIGATION