장음표시 사용
261쪽
3 8 S. AGOBARDI LIBER. sonabat, quare ergo gracilis vox quare ergo impeditior sermo 3 Aaron erat Propheta Moysi, Moyses Propheta Dei. Quare emo robustior vox dc expeditior sermo in Propheta Moysi, quam in Propheta Dei Numquid δc hoc vitium , gracilitatem scilicet vocis, & linguae impeditionem , Spiritui sancto tribuetis 3 Restat
ergo ut sicut ministerio angelico vox articulata formata est in ore asinae , ita dicatis formari iii ore Prophetarum. Et tunc talis etiam absurditas sequetur , ut si tali modo verba & voces verborum acceperunt, sensum ignorarent. Sed abhi talia deliramenta cogitare. Nos si de eloquentia Pauli Apostoli aliquid diximus, verba Hieronymi Do oris posuimus, quibus in quodam loco ait: Gui putant Paulum juxta humilitatem, ct non vere dixisse, Eis imperitus sum
sermone, non tamen scientia, defendant hujus loci consequentiam. Et iterum : Si vero qui potes etiam juxta sermonis eloquio contextum docere
vomium fuisse perfectum, oe in artis gramma
tica vitia non incurrisse , ille potius auscultandus est. Nos quotiescunque soloecismos aut tale quid μώοtamus, non Apostolum pulsamus, ut mali- volt criminantur , sed magis Apostoli assertores fumus ; quod Hebraeus ex Hebrais absque rhetori-cι sermonis nιtore , verborum compositione, o elo-qμεν venustate , nunquam ad fidem Christi totum mundum transducere valuisset, nisi evangeliet. set eum non in sapientia verbi , sed in virtute Dei. Qui etiam in praefationibus Esaiae, Hiere miae, & Ezechielis quid de disserentia locutionis Prophetarum eorum dixerit, diligenter perpendite ; & invenietis nobilitatem divini elo-
262쪽
qui j , non secundum vestram assertionem, more Philosophorum , in tumore & pompa esle verborum, sed in virtute sententiarum , secun dum quod ipse Apostolus ait: Non enim inseris L. cari ocmone eni regnum Dei, sed in virtute. Esaias quoque Propheta populum dicit esse alti sermonis, ID. ita ut non possit intelligi disertitudo Iinguae ejus, in quo nulla est sapientia. Et Dominus ad Ezechielem dicit:Non enim ad populum profundi εμ 4 3 fermonis ct ignotae lingua tu mitteris s quorum non possis audire sermonem. Ex quibus patet nobiliat tem facrae Scripturae, non secundum philoso-shos in disertitudine esse verborum,in quo nula est sapientia, sed in potentia & astutia sensuum , atque virtute sententiarum ; sicut Apostolus ostendit , dicens : Arma militia nostrae, a, c R. non carnalia, sed potentia Deo ad destruetionem munitionum, consilia des Eruentes, ct omnem altitudinem extollentem se adversu cientiam Dei, γ' in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et iterum : Non enim mi- . r. I. sit me Christus baptixare, sed evangelια are, non m sapientιa verbi, ut non evacuetur crux Christi. Et rursum post aliqua : Et ego cum venissem ad i. c . s. vos, fratres, veni non per sublimitatem sermo- .nis aut sapιentia, annuntians vobιs tenιmonium Christi. Et itinum : Sapientiam loquimur inter
perfectos , sapientiam non hujus seculi, neque principum hujus seculi , qui destruuntor , sed loquimur Dei sapientιam in mysterio, qua abscondita eLE. Et post pauca : Qua ct loquimur, non rn doctis humana sapientia verbis , sed in doctrι-xa spiritus. XIII. Ecce quia laus divinae sapientiae in
263쪽
18o S. AGOBARDI LIn ER lacris mysteriis & in doctrina spiritus invenitur,
non in adinventionibus verborum. Vos sumpsi .stis testimonia beati Augustini multa de laude Scripturae ; sed non illo modo vos laudatis, quo laudavit Augustinus, aut Hieronymus, Ambro sius, atque Gregorius. Nam illi majestatem divinae loquutionis admirantes, sed rem ineflabialem fando non explicantes, oppressi gloria in
Iaude ejus succubuerunt, cum magis admirando sussicerent, quam loquendo. Vos sic Iaudatis , ut laude vestra magis minoretur, quam augeatur : quoniam in his quae extrinsecus sunt,
dicitis nobilitatem linguarum ministrasse Apostolis Spiritum sanctum, ut confuse & indisserenter cum Apostolis omnes interpretes &quoscunque expositores laudetis & defendatis. Nam si , secunddm vos, omnibus auctoribus divinorum librorum exteriorem nobilitatem aequaliter ministravit Spiritus sanctus ; quare unus Apostolus, id est, Paulus, disertior invenitur in Hebraica lingua quam in Graeca, sicut praedictus Hieronymus in praefatione epistolae quae ad Hebraeos praelitulatur scribit, dicens: Non est ne mirum , si eloquentior videatur in
proprio , id est, Hebraeo, qnam in peregrino, id est, Graeco sermone, quo cetera epistola sunt scriptae. Ecce habes disertiorem Paulum una epistola quam in ceteris. Sed tamen ipsae ceterae epistolae , licet tu sermone minus ab illa aliquid habere videantur, tamen in arcanis sensibus, secretis mysteriis, ac figuris locutionum, in quibus omnem sapientiam hujus mundi incomparabiliter superant, minoris virtutis non sunt. XIV. Post multas & graves calumnias, quas
264쪽
nobis inflixistis, dicentes nos divinae locutionis reprehensores, defenditis bene vos dixisse, Amma quando ad corpus pervenit; & sumitis testimonia de Scripturis dicentest Spiritus redeat ad Eccle- γ. eum qui dedit ill m. Ezr Revertatur anima pue- I. RitF.ri intra eum. Quae testimonia nullatenus congruunt rei cui defendendae adhibentur. Quis enim ignorat animam semel a Deo creatam, substantiam esse deinceps, & aeternam, atque in sua substantia immortalem γ ac per hoc, post s lutionem corporis, posse ad eum redire justam,& deorsum descendere injustam, & intra corpus reverti ad hanc vitam resuscitandam 3 Haec de animabus a corporibus jam solutis fieri nullus ignorat. Sed nos hoc reprehendimus quod vos de animabus corporibus infundendis dixistis: e mma quando ad corpus pervenit: quasi noveritis de qua regione adveniat, aut forsitan nostis in qua regione jaceat illa incognita materies , unde animas dicitis creari in vacuo, super quem Aquilo extensus est, aut in interiorisus Austri, vel forsitan in ortu solis aut occasu, aut unde dicitis animas pervenire. utique Inde per venire possunt, ubi creantur , ue ad corpora transmittantur. Sed cem dicitis eas pervenire non ipsis eas corporibus creatas creditis,sed longe alicubi. Et inquisivimus a vobis utrum in
coelestibus , an in aliqua parte musi sit ipse locus, vel extra mundum. Sed de hoc sit ut vultis , tantum ut cujuscunque testimonium cum Augustino altercantis tanquam ejusdem Augustini non nobis opponatis. Nos tamen illud prae cipue 4enendum putamus , quod divina Scriptura de hac re docet, dicens: Quomodo nescis
265쪽
181 S. Ason ARDI LIRER qua sit via spiritus, s qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis; sic nescis opera Dei, qus fabricator est omnium. Ecclesiastici quoque Doctores in suis dogmatibus fidem tenendam docuerunt , animam non esse partem divinae suta stantiae vel naturae, nec esse eam prius quam corpori misceatur ; sed tunc eam creari quandore corpus creatur, cui admisceri videtur. Philosophorum sententiae dicunt esse animam priusquam nascatur in corpore. quod verum esse nullis approbatur indiciis. nam utrum ante fuissemus , nec ipsi novimus, nec quis hominum dicat habemus. Non est ergo quaerendum quod quaerendum magis est inridendum. XV. Deinde interrogastis nos, utrum aliud sit Deus, aliud veritas, ita ut Deus ipse veritas non sit. Hanc vestram interrogationem in rantum miramur, ut putemus vos illam jocando dc ridendo dictasse. Quis audivit talem interrogationem Numquid si aliud aliquid veritas
fuerit, jam Deus veritas non erit Z Dicite vos, si ubicunque in facris Scripturis veritas nominatur , semper Deus intelligendus est 3 Certe nos dicimus frequenter in Scripturis nominari veritatem , quae contraria est mendacio ; sicut etiam solet nominari caritas hominum, dilectio, quae 'Contraria est odio, & concordia, quae oppositas. est discordis. Ergo ubi Paulus ait, veritatem
dico in Christo Iesu, non mentior, sic intelligitis, quasi diceret, Deum dico, aut Christum dico,
a ias . . in Christo Iesu. Aut ubi ait, Deponentes mendacium , loquimini veritatem unu quisque cum proximo suo, ipsum Deum intelligitis veritatem. n. --. . . Et iterum, ubi scriptum est, Rex qui judicat in
266쪽
ABVERsus FREDEGISVM. I 83 veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firma bitur. Et iterum: Labium veritatis firmum erit. Et rursum: Qui loquitur veritatem ρn cordesuo. In Hieremia quoque r Omnis amicusfaudulenter ιncedet, ct veritatem non loquetur. Et Oseaer
Non est enim veritin, oe non est justitia, ct non est
misericordιa Dei in terra. Et in Zachariar Veritatem oe judicium pacis judicate in portis vestris. Numquid sic intelligi poterit, quasi diceret, Deum judicate in portis vestris λ Ecce habes in Scripturis frequenter dici veritatem, non pro ipso Deo, sed pro illa virtute quae opposita est
injustitiae & falsitati. Attamen non sicut vos vultis , ut Deus ipse veritas non fix, sed potius ut de Deus veritas sit. XVI. Deinde vero cum vestris syllogismis assirmare nitimini Christianos non fuisse omnes sanctos Patriarchas & Prophetas, Reges de
Sacerdotes, in veteri test mento, dicentes nobis: Sι eos Christianos dicando, eos esse as mine vultis , multum est absurdum ut Christiani essena prius quam Christus. Ecce quibus verbis negatis sanctos veteris testamenti Christianos fuisse. Sed multo peius negatis illo temporo non esse Christum. Credite, venerabilis magister, quia si dixissetis, Non dicebantur Christiani, parva forsitan esset blasphemia. Cum autem dicitis, Non erant Christiani, injusto tantam multitudinem sanctorum blasphematis. Simili etiam modo si de Domino Iesu Christo diceretis , Necdum ab omnιbus fidelibu/ manifeste vocaba--r Christus, tolerabile esset. At clim dicitis, Non erat Christus, tam grandis blasphemiae est, ut non multum distet ab illa Pauli Samosateni praedicatione M iiii
267쪽
18 S. A GOBARDI LIBER XVII. Deinde subjungitis , quasi exhortantes nos, ac dicentes: Sed quomodo nondum
erat Christus 3 Legitis librum supradicti beati Patris Augustini capitulo vi. dc ponitis ipsum
capitulum, multo alium sensum continentem quam vos sentitis. In illo enim capitulo scrip tum est: Cum ergo Christι nomen ex eo illisit quodH - scriptum est, Vnxit te Deus, 'Deus tuus oleo exul- Philipp. a. tsstionis pra participibus tuis. Unde ad id quod
homo factus est, pertinet, id est, quod formam servi accipiens, habitu est inventus ut homo, quι utique habitus coepit ex tempore: de 'so tamen eodemque Christo ditium est, cum in forma Des esset. Et post pauca: Nondum ergo erat Christus quod esse coepit, cum semetι8sum ex InanιvIt, non formam Dei amittens, sed formam servi ac ι-piens. Ecce verba beati Augustini, de quibus vos vultis affirmare Deum Verbum Christi nomen prius non habuisse quam caro factum est, cism e contrario Augustinus in praedicta sententia dicat: De Ws tamen eodemque Christo dictum est, Cum informa Dei esset. Ecce habes Christum in forma Dei esse, deinde formam servi accepi se: quam utique ante quam acciperet, nondum
erat filius hominis, sed filius Dei, tamen Christus. Iterum Augustinus dicit : Nondum ergo erat Christus quod carpit esse, cum semetipsum ex nanivit. Ecce & hic Christus dicitur, qui non dum erat hoc quod esse coepit, cdm semetipsum ςxinanivit, id est, homo. Nam quid aliud esse coepit, nisi homo, cum formam servi accepit Certe Augustinus non ait, Non erat Christμs qui esse coepit; sed, Non erat quod esse coepit. - XVIII. Nam si Christus ante Mariam non
268쪽
erat, quid est quod Apostolus ait, Christus Iesus H/bri 13. heri ct hodie ipse, ct in secula λ Si Christus non
erat,& sancti veteris testamenti non erant Christiani, quare iterum Apostolus dicit: Memores EpheT. a. estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium, ab ea qua dicitur circumcisito in carne, manufacta; qitia eratis illo tempore sine Christo, alienati a fonversatione Israel, ct ho pites testamentorum promissionis spem non habentes, ct sine Deo in mundo. Ecce Apostolus docet
gentes sine Christo fuisse illo tempore, quando promissionis spem habebat Israel. Et quid est dicere, Eratis sine Christo, alienati a conversatione Israel, nisi oblique demonstrare non fuisse sine Christo Israel tempore promissionis 3 Si Christus non erat, neque Christiani; cur idem Apostolus de Moyse dicit: Negavit se essem Dum filia Pharaonis, magis eligens assui cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jocum ditatem ; majores divitias aestimans thesauro Egyptiorum, improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Si sub lege positi Christum & boni non coluerunt, & mali non tenta-Verunt; cur iterum dicit de colentibus eum: Bibebant de spiritali, consequenti eos petra. Fe- I. Cor Q. io. tra autem erat Christus. De tentantibus veri:
Neque tentemus christum, sicut quidam eorum Dictentaverunt, ct a serpentibus perierunt. Nam ut noveritis sub lege non soldm Christianos, sed etiam filios Christi fuisse, audite iterum Apostolum : Decebat enim, inquit, eum propter quem μῆ - - omnia, oe per quem omnia, qui multos filios inglorιam adduxerat, auctorem salutis eorum pers sionei consummari. Anna mater Samuelis
269쪽
186 S. Aco BARDI LIBER r. mia. orans in templo dicit: 'Dominus judicabit 'es
terra, ct dabit imperium Regi suo, oesublimabie cornu Cisristi sui. Et hoc & in illo tempore quo
necdum erat Rex in Israel, & ante quam ungeretur vel etiam nasceretur Saul, quem dignum elegistis ad negandos Christianos. De Da-x. Reg. ar. Vid scriptum est: Paxit vir, cui constitutum est
de Christo Dei Iacob, egreg&s Psalmista Israel. PDt. x . Ipse David ait: Magnificans falutes Regis ejus, E aciens misericordiam Christosuo. Emair quo- 'al. δ . que ait: Tu vero repulisti re despexisti, dist-listi Hob. 3- Christum tuum. Abacuc dicit: Egressus es in I lute populi tui, in salute cum Christo tuo. Hi
Thre . . . remias deplorat dicens: Spiritus oris nostra Christus Dominus captus e P in peccatis nostris. XIX. Deinde subjungitis , dicentes: Non ergo omnis chrismate unctus, Christianus dicendus est. Potius enim illi Christi quam Christiani
PDLio.. dicebantur, ut illud in Psalmis: Nolite tangere Christos meos. In his verbis vestris negatis unctos , id est, Reges & Pontifices, fuisse Christianos; & ponitis testimonium Psalmi, quod
non de Pontificibus, aut Regibus, sed tantum de Patriarchis, Abraham scilicet, Isaac, &Iam l. io4. cob, Scriptura dicit: Ipsi enim transierunt de gente ingentem , ct de regno ad populum alterum, id est, de Chaldaea in Mesopotamiam, deinde in terram Chanaan, & AEgyptum, ac rursum in Gerare. Pro ipsis correpti sunt Reges, Abim Iech scilicet, Pharao, Hemor, & Sichem, de alij. Super ipsis praecepit Dominus, Nolate tam gere Christos meos dicens non tam Verbis , quam certitudine defensionis. Ecce habetis Christos dictos Patriarchas, quos nulla omnino coryO
270쪽
rati unctione probare poteritis fuisse unctos. Vnde ergo Christi, si non uncti Quia dicitis, Ergo illi erant ab unctione multi Christi , cum nunquam legatis vel plures simul fuisse Reges, nec duos simul Pontifices illo tempore. Nam quod Reges & Pontifices ungebantur, non aliter , nisi uno decedente, unus succedens unge batur in figura unius veri Chiisti. & iri quidem dicebantur Christi. 1X X. Sed nos de Patriarchis interrogamuS, quomodo eos creditis sine visibili chrismate, absque aqua baptismatis , sed unctos invisibilitantum & spiritali chrismate ξ Similiter in veteri testamento, non solii in omnes sanctos Patriarchas , sed & multos etiam in gentilitate positos credimus invisibili chrismate unctos ; per quam unctionem membra Christi ac unum
corpus cum omnibus ad aeternam vitam praedestinatis fierent. Vnde & Apostolus, cum enumerasset omnia dona gratiarum, quae per Spiritum sanctum tam veteris testamenti fidelibus quam novi distributa sunt, subjunxit : Sicut i. cis. ta. emm corpus isnum est, ct membra habet multa,umma autem membra corporis cism sint multa, unum corpus sunt; ita ct Christus. Etenim in uno spiritu omnes ιn unum corpus baptiz atι fumus,
sive Iμdat, sive Gentiles, flete servi, sive liberi,
ct omnes in uno spiritu potati sumus. Hoc spiria tu uncti sunt Patriarchae, hoc multi martyres, qui sine baptismate corporali ad vitam aeternam
transierunt. Qui omnes quomodo unum corpus baptizati sunt, Patriarchae scilicet I Martyres , cum ceteris fidelibus veteris & novi testamenti, & in uno spiritu, audi iterum eundem