Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

mus enum universis peccatu nostris malum, ut pereremus nobis Reiem. Territi enim vocibus tonitruum & coruscis fulgurum, intercessionem sancti Prophetae, licet peccatores, tamen ut fideles postularunt; non sicut isti nostri semifide les, qui mox ut audiunt tonitrua vel cum levi flatu venti, dicunt, Levatitia aura est ,& maledicunt dicentes: Maledicta lingua illa , oe arefiat, ct jam praecisa esse debebat, qua hoc facit. Dic, rogo, cui maledicis justo , an peccatori Peccator namque , & ex parte infidelissimilis tui, auram, ut dicere soletis, levare non potuit ε, quia nec virtute sua valuit, nec angelis malis imperare potuit. quanquam nec eorum in hac re sit potestas. Domino non supplicavit, ut orando id obtineret. quia sicut vos, ita & illi quos tempestarios putatis , pnestigiis malis fieri haec putant, non voluntate Dei. licet etsi a Domino Deo hoc peterent, non mererentur

adipisci. quod utique j ustorum est, non iniquorum : qui in talibus rebus , etsi petunt a Domino aliquid , infideliter & duplici animo petunt,

non in certitudine fidei. XII. Illo pneterea tempore quando oratione Heliae siccitas erat in terra Israel, etiam pastacua pecoribus negabantur. Scriptum est enim: Dixit Achab ad G bdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum , ct in cunctas valles,

si forte invenire possimus herbam , ct salvare

equos ct mulos, ct non penitus jumenta intereant.

Ecce, ut apparet, de pluvia desperati quod non esset nisi juxta Heliae verba, pro jumentis hembas quaerunt juxta fontes & rivos aquarum. Iam enim sentiebant verum esse quod ipsi

242쪽

DE GRANDINE. Is 9

Achab Helias dixerat: Vivit Dominus Deus I rael, in cuius conspectu sto , si erit annis his ros ct pluvia , ns juxta oris mei verba. Et

certe Helias annos dixit quanti essent. Iste ergo Achab , ut dixi, quare non rogavit tem pestarios ut levarent tempestates , &, ut dicere soletis, auras levatitias, per quas inrigata terra habere posset herbas equis & mulis suis cet iisque jumentis, pro quibus sollicitus erat inaxime quia non timebat perdere fruges in campis , & vineas , quae nullae omnino tunc erant. XIII. Nostris quoque temporibus videmus aliquando, collectis messibus & vindemiis, propter siccitatem agricolas seminare non posse. Quare non obtinetis apud tempestarios vestros, ut mittant auras levatitias, quibus terra inrige- rur, &postea seminare possitis λ Verum quia id vos nec fecistis,nec facere unquam vidistis &audistis;audite nunc quid ipse Dominus, rerum omnium conditor , rector, gubernator, ordinator , & dispensator, servo suo beato Iob inter cetera etiam de hujusmodi rebus dicat. Etenim cum diabolus inventor mali, princeps 8c

caput omnium malorum , accusator fratrum,

accusasset beatum Iob apud Dominum, dicens quod non recta intentione, id est, soli et plata L. . r. cendi, & solo eo fruendi illi.serviret, sed proterrenarum rerum multiplicatione ac defensio ne ; expetissetque eum tentandum, quatenustentando ita verum esse ostenderet ; improbus,

superbus, & stultissimus , quasi mentem viri Dei melius nosset quam conditor ejus ; Dominus quoque j ustus & misericors, justus ad conuindendum diabolum, misericors ad exaltania

243쪽

iso S. AGOBARDI LIBER dum fidelem famulum suum , concessit illi pol starem , primum quidem in rebus omnibus, deinde vero in filiis, post etiam in salute corporis , ac deinceps in suasione conjugis , postremo autem in exprobratione & multifaria desipectione famulorum. Sed diabolus victiis dc confusus recessit ; servus Domini victor & triumphans excrevit. Volens igitur pius Dominus, Lecundum quod Apostolus dicit de se ipso, ne

magnitudo eum revelationum extolleret, ita &illum, ne magnitudo victoriae elatum redderet, humiliare, non ablatione rerum, quas perdiderat , non percussione corporis, per quam jam sicut aurum in camino examinatus erat , non comparatione alicujus magni viri, quia similis ei super terram nullus erat, quippe qui inter homines orientales magnus esset, coepit tamen eum humiliare vehementer, sublimiter ostendendo illi immensitatem potentiae suae, ut fidelis famulus cognoscendo inaestimabilis atque incircumscripti conditoris ineffabilia magnalia, semetipsum despicerat, & despiciendo inclin ret , sicuti & factum est. Nam hoc in verbis eius apparet, quibus ait: Idcirco ipse me reprehendo, ct ago poenitentiam in favilla ct cinere. Quod' alia translatio apertius declarat, dicens: De pexi memeti um., ct dinabui, ct aestimavi me terram ct cinerem. In hac ergo humiliatione, Cum omnipotens Deus sciscitaretur fidelem famulum , utrum ista aut illa facere posset, aut nosset quis fecerit, aut ubi esset quando fiebant, interrogat de talibus utique quae nemo alius nisi solus omnipotens facere potest , ω δή. 38. dicit : Ubi eru quando ponebam fundament .

terra

244쪽

DE GRANDINL Isrterra Z Et : suis posunt mensuras ejus , vel δε- per quo bases illim solidata sunt ὶ uis conclusit ostiis mare Et : Numquid conjungere valebis micantes stellas , Fleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare Et : Numquid nosti ordinem eli 3 Et: Numquid mittes fulgura, ct ibunt. &multa huiusmodi. Inter haec, inquam , tanta ac talia, inquirit etiam ab eo dicens: Numquid

mgressu es thesauros nivis, aut thesauros grandigus aspexisti, qua praeparavi in tempus hostis, in diem pugna ct belli Per quam vιam spargitur lux , dividitur astus super terram uis dedit

vehementissimo imbri cursum , ct viam sonantis tonitrui Z ut plueret super terram absque homine

in deserto, udii nullus mortalium commoratur ut

impleret inviam ct desolatam, ct produceret hem,m virentes ὶ suis spluvia pateri Ut quis genuit stillas raris De cujus utero egressa est glacies t oe gelu de calo quis genuit 'n similitudinem lapidis aqua durantμr, oe superficies abusiconctringitur.

XIV. Ecce igitur opera Dei magna, quorum rationem nec ipse beatus Iob tam sublimiater , tam subtiliter antea poterat admirari. Si Dominus thetauros habet grandinis , dc solus eos aspicit, quos beatus Iob necdum aspexerat; ubi eos invenerunt isti tempestarij, quos beatus Iob non invenit, neque invenire possumus, sed neque aestimare ubi inveniantur Dominus interrogat fidelem famulum , utrum sciat quis dederit vehementissimo imbri cursum, dc viam

sonantis tonitrui. Isti autem contra quos sermo est, ostendunt nobis homunculos a uinctitate,

justitia, & sapientia alienos, a fide dc veritate

245쪽

N,1 S. Aso BARDI LI AER nudos , odibiles etiam proximis, a quibus dicant vehementissimos imbres, sonantia aquae tonitrua, & levatitias auras posse fieri. Dominus dicit se haec praeparasse in tempus hostis , id est, ad vindictam. isti eosdem ipsos hostes atque adversarios aequitatis in quibus quamma xime , post eos qui terminos transferunt, auferunt pro pignore bovem viduae, lacertos pupillorum comminuunt, nudos dimittunt homines quibus non est operimentum , egenos educunt de domibus eorum , homines contristant, vindicandum est) dicunt eorum habere potestatem quae Dominus ad vindictam hostium suorum praeparavit. Dominus se dicit pluviae patrem,&gelu de coelo se generasse confirmat. Isti miseri imos hominum dicunt habere magnam portionem h us dispensationis. Quod in similitudinem lapidis aquae durantur, Dominus nobis mirandum proponit. Hoc si ad libitum miserrimorum horum hominum aliquando fieri pos .set, proculdubio mirandum non esset. XV. Haec stultitia est portio non minima

infidelitatis ; & in tantum malum istud jam adolevit, ut in plerisque Iocis sint homines miserrimi, qui dicant se non equidem nosse immittere tempestates , sed nolle tamen defendere a tempestate habitatores loci. His habent statutum quantum de Dugibus suis donent, & appellant hoc canonicum. Multi vero sunt qui sponte facerdotibus decimam nunquam donant , viduis & orphanis ceterisque indigenti bus eleemosynas non tribuunt, quae illis De quenter praedicantur, crebro leguntur, subiri de ad haec exhortantur , S non adquiescunt

246쪽

DE GRANDIN Canonicum autem quem dicunt, suis defens iaribus a quibus se defendi credunt a tempestate) nullo praedicante, nullo admonente, Vel CX hortante, sponte persolvunt, diabolo inliciente. Denique in talibus ex parte magnam spem

habent vitae suae , quasi per illos vivant. Hoc non est portio , sed fere plenitudo infidelitatis;& si diligenter consideramus , absque ambiguo pronuntiabimus , id plenitudinem esse infidelitatis. Tres namque virtutes sunt , secundum scriptu dinstas, in quibus totus comprehenditur cultus , per quas colitur Deus, id est, Fides , Spes, Caritas. Quicunque igitur fidem &spem suam partitus fuerit, ut ex parte credat in Deum, ex parte credat hominum esse quae Dei sunt, & ex parte speret in Deo, ex parte autem

speret in homine, hujus profecto fidem & spem divisam non accipit Deus; ac per hoc inter fideles censeri nὁn potest; & quem partita fides & spes a numero fidelium secernit, vorago procu dubio infidelitatis absorbet ; meritoque talis maledictum illud incurrit Prophetae dicentis: Ualedictus homo aut spem suam ponis in homine. Neque vero blandiatur sibi dicens, Magis spero in Deo quam in homine: quia spes per partes dividi non potest. Aut enim tota erit, &tuta; aut intuta erit. nulla.

XVI. Ante hos paucos annos disseminata est quaedam stultitia , cum esset mortalitas boum, ut dicerent Grimaldum Ducem Beneventorum transmisisse homines cum pulveri bus , quos spargerent per campos, & monteS, prata, & fontes, eo quod esset inimicus Chri

stianissimo Imperatori Carolo, & de ipso sparso

247쪽

16 S. Aco BARDI LIBER pulvere mori boves .propter quam causam mulatos comprehensos audivimus, & vidimus , dc aliquos occisos, plerosque autem assixos tabulis in flumen projectos, atque necatos. Et,quod mirum valde est , comprehensi, ipsi adversum se dicebant testimonium, habere se talem pulverem, & spargere. Ita namque diabolus, occulto & justo Dei judicio, accepta in illos potestate, tantum eis succedere valebat, ut ipsi sibi essent testes fallaces ad mortem ; & neque di ciplina, neque tortura , neque is, deterrebat illos, ut adversum semetipsos falsum dicere non auderent. Hoc ita ab omnibus credebatur , ut pene pauci essent quibus absurdissimum videretur. Nec rationabiliter pensabantunde fieri posset talis pulvis, de quo soli boves

morerentur, non cetera animalia, aut quomodo portari Fosset per tam latissimas regiones, quas superspargere pulveribus homines non

possunt, nec sibi Beneventani viri dc feminae, senes & juvenes , cum ternis carris pulvere carricatis egressi de regione Russcnt. Tanta jam s ultitia oppressit miserum mundum, ut nunc sic absiride res credantur a Christianis , quales nunquam antea ad credendum poterat quis quam suadere paganis creatorem omnium ignorantibus. Hanc itaque rem propterea ad me dium deduximus, quia huic unde loquimur similis est, & vel exemplum poterat tribuere de inani seductione & vera sensus diminutione.

248쪽

ITEM LIBER CONTRA Objettiones Fredipsi Abbatis.

Dudum modestiae vestrae benignitas adversum nos , peccatis nostris exigentibus, mota, talibus nos invectionibus perculit, quae lenitatis ac si ceritatis vestrae modum excedere viderentur , nisi in refellendis nobis tali redargutione uteremini , quae verbis tantum a vobis proferretur, a corde tamen non approbaretur. Nam si illa o nia quae adversi, id nos protulistis , &ex parte finxistis, ita a vobis sensa essent ut prolata sunt, non solum modestiam vestram transgrederemini, verum etiam veritatem offenderetis. Et id circo, sapientissime vir, si dignatur admittere magnitudo vestra,nitimur nos per has litterulas purgare ab illis criminibus quae adversum nos in vestris litteris exarata reperimus. Recordari dignamini litterarum vestrarum, quas tunc adversum nos novissime dedistis; & cognoscite contra quae crimina nunc respondere curamuS. II. Scripsistis igitur in praefatione dicentes: Si ad Omnia qua in vestra dilectionis cartiιIasoriapta reperimus, restondendum judicaremus, non tantum cartula, verum prolixioris libri modum excedere videremur. Sed quia compendιj causa, pauca ex plurimis summatim attingere libuit. Ex quibus verbis vestris apparet omnia vos illa reprehendisse quae in nostra cartula scripta reperistis. Sed qui omnia reprehenditis, nihil lau-

249쪽

datis cuncta refellitis, nihil recipitis; quam juste hoc faciatis, ex istis perpendite, quae compendij causa summatim attigistis. Quia si ista tam injuste reprehendistis, quanto injustius illa quae reliquistis 3 Et primum quidem de his 3uae vobis attingere libuit, assumitis refraganam nostram sententiam, qua diximus: diuienim vere humilis est, abjedia desseniit ; σ quia enta de se sentit, errasse se non dubitat. Quam

sententiam ut veram non esse ostendere videamini, probatis Dominum Iesum Christum vere humilem fuisse, dc dicitis: cuia vere humilis erat secundum nos, abjetita de se sentit, ct errasses non dubitavit. Quod quam calumniose a Vo- 4bis dictum sit, quaesumus dignamini perpendere. Quis enim fidelium ignorat, quia nec nos debemus unquam , cum de abjectionis humilitate peccati consessione loquimur, quae vera in hominibus proculdubio esse debent, Dominum nostrum Iesum Christum ceteris hominibus permiscere; nec vos debuistis pro eo quod Dominus Iesus Christus abjecta de se non sensit, Jc errasse se nunquam cognovit, ceteroS homines ab humilitate abjectionis & peccati confessione defendere in tantum ut ex hoc probare veIitis, sicut in vestris apparet litteris, nullum vere humilium abjecta de se sentire, nullum se peccatorem fateri debere. ΙΙΙ. Nempe, 6 venerablis magister, putabat ac putat nostra insipientia, quia cum de talibus rebus loquitur homo, non debet Dominum nostrum Iesum Christum ceteris aggregare hominibus: quia humanitas quae a Verbo af- sumpta est , quanquam habeat natutam nostro-

250쪽

ADVERSus FREDEGISVM. I ς' rum corporum, non tamen habet originem. Nos

enim ex humano semine coagulamur, ille de Spiritu sancto natus est: qui etsi homo factus est propter nostram salutem, Deus tamen esse fion desiit: qui licet homo verus sit, verus tamen &unus est Deus cum Patre & Spiritu sancto. Illa namque humilitas, qua Dominus noster Iesus Phiω. x Christus, cum in forma Dei Patris esset, semetipsum exinanivit ut formam servi acciperet, inclinatio fuit miserationis, non evacuatio potestatis Α, qui etsi abjecta passionis pertulit, tamen Deo Patri aequalem se esse innotuit. AEqualis omnino est Patri, non minor est gloria, non posterior tempore, non inlarior potestate : qui propterea factus est homo, non ut erraret, sed ut erraticam ovem inventam humeris suis gestaret, & ad domum coelestis patriae, ad paternam scilicet visionem perduceret.Et idcirco non est consequens, immo valde injustum est, ut cum quis ea quae hominum sunt vere loquitur, alter dominica comparatione evacuet. Iterum atque iterum dicimus, quia pervicacis hominis est dominico exemplo impugnare ea quae de puris hominibus veraciter dicuntur , quorum nullus extitit sine peccato, sicut scriptum est:

Non est jUm quisquam qui faciat bonum, oenon peccet. Et iterum: Nemo mundus a sorde, Gesi. r. etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram. De Domino Apostolus Petrus testatur, dicenS: i. Tere. 2. Quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Numquid quia hoc verum est, propterea hoc verum non erit illud quod Paulus ait romnes enim peccaverunt, ct egent gloria Dei. 4

IV. Q a dicitis, His bene perstectis, apparebis

L iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION