Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

hanc vestram non esst veram ratiocinationem; haec qualiter dixeritis aestimare non possumus; affirmare tamen audemus , quia qui hanc ratiocinationem veram esse negat, necdum cognovit

quemadmodum eam oporteat scire. Quid ergo est quod Apostolus , dum de Domino loqueretur, dicens , cui elim informa Dei estet, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo , sed semetipsum exinanivit, formam fervi accipiens, praemisit: Hoc sentite in vobis, quod ct ιn Christo Iesu. Et paulo ante dixerat: Nihil per contentionem , neque per inanem gurarim , sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Si verum non est ut is qui vere humilis est, abjecta de se sentiat ; quare Abraham cum Domino loquens, cinerem se pulveremque fatetur Moyses quoque non se esse eloquentem testatur, Mex quo ei Dominus loqui coepit, impeditiorem& tardiorem se esse linguam dicit. De se quoque Sc Aaron ad populum ait: Nos enim quid sumus a Gedeon etiam, quem angelus fortissimum virorum appellat, ille e tontrario tam abjecta de se sentit, ut se minimum in domo patriS sui dicat,& familiam suam infimam in Manasse Saul quoque clim pene his verbis de minima tribu esse se diceret, & in eadem tribu mini mum se recognosceret, ita ut indignum se regio honore fateretur, in Regem electus est. Unde Dominus ei loquitur: Cum esses parvulus in ocu lis tuis, caput in tribubus Israel factus es. David quoque s de quo Dominus loquitur, Inveni virum fecundum eor meum, quia vere humilis ierat in tam abjecta de se sensit ut non solum ad regnandum indignum se esse testaretur, verum

252쪽

ADVERsus FREDEGISVM. Ic' etiam gener fieret Regis; qui postea de ipso clamat ad Saul: suem persequeris, Rex Israel L. Rae canem mortuum, S pulicem unum 3 Sicque persequi conqueritur, quasi si persequatur perdix in montibus. Postea vero cum esset in magna regni gloria, nullumque adversarium pateretur, ait: Ludam, ct vilior fam plusquam factus 'ς fum, eroque humilis in oculis meis. Et iterum r

Domine, non est exaltatum cor meum, neque I l. s.

elati sunt ocislι mei, neque ambulavi In magnιs, neque in mirabilibus super me, & cetera. Errasse se quoque non dubitavit, quia tapissime non solum errores suos confitetur, sed etiam iniquia frates, peccata , delicta, scelera, infirmitates quoque, & turbationes, timorem, ac tremorem , anxietatemque cordis : quorum omnium testimonia si ponere voluerimus, prolixi operis series ordinabitur. V. Vos dicitis quia non est vera ratiocinatio, ut qui vere humilis est, abjecta de se sentiat, aut peccasse se indubitanter credat. Nos vero Ccontrario per hanc ratiocinationem omnes sanctos in suis precibus a Domino exauditos esse novimus , sicut Danielem in suam exomologe sin, ubi confitebatur non solum peccata sua , de peccata populi sui, verum etiam peccata Regum ac Principum, vel Sacerdotum.Tres etiam pueri in camino ignis clamabant in veritate &judicio : Induxim omnia haec propter peccata

cedentes a te. Dominus quoque in Evangelio testatur Publicanum, qui ascenderat cum Pharia faeo in templum ut oraret, idcirco justificatum

descendisse in domum suam, quia abjecta de se

253쪽

I o S. A c o B ARDI LIBER sciens , a longe stabat, & nolebat nec oculos ad coelum levare dc peccasse se non dubitans, percutiebat pectus suum , dicens: Dem, propicιmso mihi peccatori. De Centurione quoque quare Dominus ait quod nec in Israel tantam fidem invenerit, nisi quia idem Centurio abjecta de se sentiens, & alta de Domino sapiens, semetipsum, ut ait, indignum arbitratur ire ad deprecandum Dominum ut sanaret puerum ejus, sed potitis amicos suos misit, & iterum per internuntium mandavit Domino, dicens:Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum . Mulier vero Chananaea, cui Dominus clamitanti res

pondit, Non est bonum sumere panem filiorum

O mittere canibus , statim consentiens , ait rEtiam Domine. nam ct catelli edunt de micisque cadunt de mensa dominorum Dorum. Et idcirco audire meruit: O mulier, magna est fides

tua.

VI. Quod si aliquis objecerit nobis verba justi vere numilis dicentis : Non peceavi , ct in

amaritudinibus moratur oculus meus. Et iterum:

Haec passus sum absque iniquitate manus meae. audiat rursum eundem justum humiliter confitentem : Feccavi. suid faciam tibi, o custos hominum Et iterum: Uuaxtas habeo iniquitates, peccata , scelera, atque delicta, ostende mihi. Et iterum Scriptura dicit quia is quem Deus propterea flagellat, ut doloribus eruditus, abjectionem & peccata sua recognoscat, respicit ho mines & dicit; Peccavi, vere deliqui, ut eram drenus non recepi. Quare ergo vos dicitis non esse verum ut vere humilis abjecta de se sentiat, aut peccasse se credae; cdm apertissime pateat

254쪽

hoc proprium esse sanctorum,non superborum Cur Iohannes Apostolus ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus , ipse nos seducimus, ct

veritaι in nobis non est. Si vero confiteamur delicta nostra, fidelis est , ct justus, ut remittat nobis peccata. Qui si secundum Vos magna de se, non abjecta, sentire voluisset, habebat unde gloriaretur, quia & supra pectus Domini recubuit, &prae ceteris discipulis ab illo dile s est. Iacobus quoque Apostolus ait: In multis enim ostendimus omnes. Quae si quis putaverit non veraciter, sed tantum humiliter dicta, noverit se in hoc sensu

Pelagium sequi ; & propterea, si corrigi vult,

legat libros beati Augustini contra Pelagianistas, & sciat omnes sanctos veraciter se de pec-Catis accusasse, ita ut neuge habeant pro se ipsis dicere , Dimitte nobis debita nostra. Sed de his quanta dici possunt, vos nosse non ambigimus. VII. Dicitis etiam tota vos intentione divunam scripturam cum editoribus, interpretibus, atque expositoribus suis ab imperitiae nostrae calumniis defendere.A d quam rem non respondebimus vobis: quia sicut de quibusdam dicitur,

illic trepidaverunt timore , ubi non erat tιmor,

ita & vobis dici potest: Illic tota intentione paravit defensionem, ubi nulla erat omnino necessitas defensionis. Quis enim de nobis calumniatus est unquam editorem aut interpretem aliquem divinarum scripturarum Dicitis reprehendisse nos Apostolos , & interpretem, quos tantum putabamus unquam reprehende dos , quantum nunc putamus veritatis vituperatores laudandos. Diximus namque quia ins

255쪽

I72 S. Acoa ARDI LIBERterpretes divinorum voluminum vel exposito Ira non curarunt omnino tenere indeclinabilitater regulam grammaticae artis. quod utique

neque imperitia , neque malitia fecerunt, sed ratione condescensionis ; ut sicut usus sanctae Scripturae est verbis condescendere humanis, quatinus vim inestabilis rei humano more loquens , ad notitiam hominum deduceret, &mysteria insolita solitis ostenderet rebus; ita &interpretes ejus eam sequendo , illud studuerunt summopere transferre, unde manifestio

rem sensium legentibus praeberent, etiam si contra grammaticam essent eatenus, ut sacramento rei concordaret. Et ita hoc ad nostram sumpsimus defensionem, ut sicut illos, qui poterant, si voluissent , omnia secundum disciplinam

grammaticam proferre, sed ut nobis conde cenderent, & simplicitatem veritatis non desererent, non sunt veriti aliqua contra eandem

disciplinam loqui, reprehendere nullus debet, ita nobis omnino debet parcere, qui etiamsi v limus omnia secundum grammaticam loqui, non possumus, si tamen fidem rectam & sensum catholicum tenemus, in hisque verbis quibusi possumus dicimus, sicut & vos testimonio Prinrisiam is ciani ostenditis, qui dixit: Nihil enim ex omni parte perfectum in humanis credo esse inventionibus 84se. VIII. Assumpsistis grandem laborem,

non necessarium , quasi defendentes Evangelistam , vel Interpretem , quod non frustra vel Evangelista ediderit vel Interpres tra stulerit plurali numero sanguines , secundum quod certa ratio postulavit. quam rem non s

256쪽

lum non reprehendimus , sed neque ab impiis audivimus unquat inreprehensam .Et cum in hac defensiope-ntopere laboraveritis , nihil nobis vestro labore innotuistis. Iam enim legeramus sanctos Doctores ita ut exposuisse, quod Interpres ideo plurali numero sanguines in hoc loco transtulit, quia sensum Evangelistae, quem ille

in Graeco edidit, hoc in Latino transferre ali ter non potuit ; non sicut vos dicitis propterea fecit, quia in Graeco pluraliter invenit. Nam sunt multa nomina quae in Hebraeo vel Giae coalterius generis aut numeri esse inveniuntur, non ejus cujus sunt in Latinum. Nec tamen Interpres eodem genere auo invenit, transferre curavit, quia nulla ne rasitas compulit. Sicut,

verbi gratia , Spisitus apud Hebraeos , genere dicitur feminino , & cum sit in Latino generis

masculini, nullus interpretum Hebraicum sequens genere feminino in Latino ponere tentavit, etiam cum necessitas posceret. Nam invenitur in Scripturis ubi Spiritus sanctus per genus femininum significatur,nec tamen a Latinis feminino genere dicitur. Peccatum quoque in Hebraeo generis masculini est, in Graeco feminini , in Latino neutri , & cum in Scripturis, multis rebus significetur, nullus tamen Latinoiarum genus eius mutavit, quia nec aliqua utilitas postulavit. Haec idcirco diximus, quia vos dicitatis propterea Interpretem sanguines plurali numero transtulista, quia apud Graecos pluraliter effertur , cum non ita sit. Sive interpretes, sive expositores divinorum eloquiorum, ut integritatem sensus ostenderent, contra grammaticam loqui non timueIunt : quos non solum

257쪽

a S. AGOBARDI LIBER non reprehendimus , verum etiam per eos a reprehensione defendi cupimus. Quia sicut illi laudandi sunt in verbis contra g&nmaticam prolatis , ita nos tolerandi: quia illi divites in verbis , siicut voluerunt, dixerunt ; nos vero pauperes, ut possumus per angustias verborum tenuiter ea quae volumus significamus .Etsi illorum filij sumus, & ab eorum sensu & fide non

erramus ; quod in illis amatur, in nobis toleretur ; atque is, cui loquimur , sensum attendat, non verba, ut audiat consilium Apostoli dicentis: ricoli verbis contendere. Et: Ne sit languens circa qua tiones st pugnaου verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contemones, blasphemia, sus

piciones mala.

IX. Illud vero quod post verba Doctorum verbis vestris subjunxistis : fia igitur hoc uno modo Apostoli ct Evangelista ct totιm dιυinae

scriptura interpretes, cum catholicis ejus exposiatoribus, ab imperitia calumnia rationabiliter defendi queunt. Nihil emm omnino contra regulam grammatica dixerunt, quod non ita aut ratio alia

qua , aut causa myster' dici exigeret. Ab his verbis vestris multum ecclesiastici Doctores disso nant. Exiguitati nostrae videtur , quod neque vos neque nos de hac re aliquid sentire aut dicere debemus, nisi ea quae orthodoxos magistros sensisse aut dixisse legimus. Ista tamen inconcussa & firma auctoritas illorum auctorum est , per quos Spiritus sanctus novi & veteris testamenti volumina confecit; de quibus nulli unquam homini licuit aut licet cogitare vel unam litteram aliter eos dicere debuisse quam dixerunt , quoniam eorum auctoritas firmior

258쪽

est coelo ac terra , secundum quod Dominus ait: Facilius est coelum ct terram transire, quam MMib. c. de lege unum apicem cadere. Post hos quoque firma auctoritas est Septuaginta interpretum, quos constat ante adventum Domini de Heia braico in Graecum eloquium vetus testamentum transtulisse.Interpretis quoque nostri Hieronγmi Presbyteri fidelis est editio , quae de

Hebraico in Latinum magnifice transtulit .Fuerunt praeterea aliqui venerandi dc catholici in terpretes Latini, qui Septuaginta editionem in Latinum transtulerunt eloquium. Extra hositaque multi fuerunt interpretes reprehensibi

les, & juste reprehensi , sicut illi famosissimi

interpretes Iudaizantes , & haeretici, Aquila 1cilicet , & Theodotio , ac Symmachus rex quibus unus fecit duas editiones inter se disso nantes. Fuerunt etiam Latini aliqui , quos Hieronymus Presbyter repmhendit in illis uti

que praefationibus quis praeposuit libris quos

de Graeco in Latinum aut transtulit, aut emendavit ; sicut in illa praefatione quam juxta Graecam emendationem in libro beati Iob fecit, ascserens quod idem liber apud Latinos ita erat

decurtatus, conrosiisque, ut foeditatem suam publice legentibus ostenderet. Sic etiam in aliis Iocis quosdam reprehendit interpretes. X. Haec de interpretibus idcirco ita dicimus, quia magistri speciales non omnes aequaliter receperunt , aut indifferenter laudaverunt, sicut vos facere videmini, neque omnibus aequaliter fidem adhibuerunt. De expositoribuS qu que multo aliter quam vos dicitis , beatus Pater Augustinus tenendum tradidit: qui non

259쪽

solum de illis qui reprehensi sunt a Doctoriabus, etiam de probatissimis, in libro quem adversus Faustum Manicharum scripsit, ita dicit:

uod genus lιtterarum , id est, expositionum, non cum credendi necessitate, sed eum judicandi libertate legendum est. Solinamque divine austoritatis libri legendi sunt, non eum judicandi libertate , sed cum credendi necessitate. Uuam fom, rhsai , t Vm Apostolud tradidit dicens , Spiritum nolite extinguere , prophetim nolite L ernere , omnia autem probate, quod bonum est tenete , ab omni

fecis mala abstinete vos. In hoc loco Apostolus Paulus prophetias dixit doctrinas & expositiones Do horum, sicut alibi insinuat dicens: Pro

3. 'πιατ . pheta duo aut tres dicant, re ceteri dijudicent.non

illam prophetiam de qua Apostolus Petrus ait:

β. 'm. I. Non enim voluntate humana allata est aliquan

do prophetia , sed Spiritu sancto inspirati locuti

sunt sancti Dei homines. XI. Haec omnia idyco dicimus,ut appareat quia quam iiij uste a vobis criminamur, cum dicitis nos reprehensores Apostolorum & divinarum Scripturarum esse , tam injuste vel potius multo injustius quoscunque interpretes atque expositores coaequatis Apostolis & Evangelistis , cum Symmachum Sc Paulum & Dydiia1rium & Iohannem una defensitone indisserentique laude dignos ducitis. Bonum est recordari verborum Domini, quibus ait: Nonne si reste offeras , ct non re te dijudicas , peccasti λ ui enim recte credit catholicam fidem , recte videtur omerre. Sed si quibuscunque Doctoribus aut Interpretibus cum Apostolis MEvangelistis aequalem venerationem tribuit,

260쪽

non recte dividit , atque ideo peccat. XII. Post illa quae superius dicta sunt veriaba nostra , addidistis dicentes: Turpe est emni credere Spiritum sanctum, qu3 cmmum gentiumlιnguas mentibus Apostolorum infudit, rusticitatem potius per eos quam nobilitatem Mniuscujus que lingua locutum esse. Haec qua intentione dixeritis , nullus eorum qui otiosa loqui timent, intelligent ε, nisi forth noc etiam nobis crimen superadditis, quasi rusticitatis reprehendamus

Spiritum sanctum. Quod si ita est, id est, tali intentione ista dicitis ; quid ad haec respondere

possumus , nisi i Ipse occultorum cognitor , cordium testis, scrutator renum, omnipoten SDeus videat, & audiat. Extra hoc autem qu6d tale sacrilegium nobis impingere videmini, apparet etiam in his verbis vestris quod ita seu tiatis de Prophetis & Apostolis, ut non solum sensum praedicationis, & modos, vel argumenta dictionum, Spiritus sanctus eis inspiraverit, sed etiam ipsa corporalia verba extrinsecus in ora illorum ipse formaverit. Quod sit ita sentitis, quanta absurditas sequetur quis dinumerare poterit Z Et in primis quidem , ut caute scientiae vestiae loquamur , recordamini quid Moyses

Domino dicat, cum se excusaret ne ad Pharaonem mitteretur , asserens se graciIis esse Vocis stia. . . dc impeditioris linguae. Cui Dominus nequaquam respondit, Mentiris; sed annuens obsecranti, ait: Ecce Aaron Rater tum, scio quod εαρ ι ε. eloquens siti. -s erit Propheta tuus. tu loqueri ad eum , ct ille loquetur ad Pharaonem. Adtendite quia si secundum vos ipsa verba corporalia in ore Moysi sonantia ejus erant, S vox quin

SEARCH

MENU NAVIGATION