장음표시 사용
271쪽
i 38 S. AGOBARDI LIBER . c. . io. Apostolum dicentem : Nolo enim vos ignorare,fmtres, quoniam patres nostici omnessub nube fuerunt , ct omnes per mare transierunt, ct omnes inta orse baptiet ali sunt, in nube, ct in mari, O , omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, ct omnes eundem potum spiritalem biberunt.
Quem potum 3 Illum quem in superiori sententia praemisit, uno spiritu potati sumus. & quam escam spiritalem, nisi1 participationem corporis chlia. ν. Christi Denique Apostolus dicit: omnes enim vos unum estis in Christo sesu. Si autem vos Chri λι, ergo Abrahae semen estis. Et vos dicitis, quia Abraham non fuit Christianus, cdm nos Christiani esse non possimus, nisi essiciamur se- GaIM. 3. men Abrahae ὶ Apostolus dicit: LAbraha diri a 'funi promissiones, ct semini eiu , qui est Christus. Et vos dicitis Abraham fui me sine Christo. Apostolus ait: Igitur qui ex fide sunt, benedicentur eum fideli Abraham. Et iterum : Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis ma- Iedictum, ut in Gentibuου benedictio Abrahae feret in Christo Iesu, ut posticitationem Spiritus accι-piamus per fidem. Et vos dicitis tam diversa benedictione Abraham & nos benedictos, etiam diverso spiritu unctos, ut ille Christus potuerit esse, non Christianus , nosque Christiani possimus esse, non Christus. I pDC. i. - X XI. Apostolus dicit quia Deus Pater omnipotens omnia subjecit lisb pedibus fili j sui Domini Iesu Christi, ct imum dedit capulisper omnem.Ecclesiam, qua est corpus ipsius, ct plenitudo ejus, quι omnia in omnibus adimpletur. Et
3- aterum : His est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, oe medium parietem maceria solvens
272쪽
ADvERsus F REDEGISVM. I 89 inimicitiam in carne sua, legem mandatorum d cretis evacuans, ut duos condat in femetimum in unum novum hominem , faciens pacem, O recomcilians ambos in uno corpore Deo per crucem, in terficiens inιmicitiam in semetimo. Et veniens
evangelia avit pacem vobis qui longe fuistis, ct pacem his qui prope; quoniam per imum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Ergo jam non estis hospites oe advena, sed estis cives fanctorum, ct domestici Dei, superaedificati superfundamentum postolorum oe Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo adimatio constructa crescit in templum sandium
in Domino, in quo ct vos coadificamini in habι- taculum Tei in Spiritu sancto. Et quare hanc Ecclesiam, hoc corpus, quod est plenitudo capitis , hoc unum , quod ex utraque fecit, hos conditos in semetip1o, hos ambos reconciliatos in uno corpore Deo per crucem, hanc dificationem constructam, hoc templum sanctum in
Domino, hoc habitaculum Dei in spiritu, vultis ita dividere, ut aliud illi fuerint, alius nos simus 3 Quid ergo profuit quod per caput habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem, si nullam communionem habet radix olivae cum oleastro sibi inserto 3 Tribus Ruben, & tribus Iuue νη. Gad, ac dimidia tribus Manasse , propterea construxerunt altare ultra Iordanem, quia jam timebant vos, ne diceretis illis, cum Iordanem transissent: Non pertinetis ad nos, non estis
Christiani, sine Christo estis ; quia necdum erat Christus. Nihil omnino dissere aliud inter illos Ee nos, nisi quia sacramenta salutis quae per me- diatorem operata sunt propter nos & propter ib.
273쪽
iso S. Aoo BARDI LIBER los, nos salvant praeterita, illos futura; quia quae nos credimus & tenemus praeterita, illi credii derunt ac tenuerunt futura ; & illi in sola con cientia & figuris futurorum , nos etiam in publica professione, votis & annuntiatione praeteritarum rerum cum significatione tractabilium ficramentorum ; sicut & illi duo qui unum botrum in falango portabant, unum opus faciebant indisterenter, nisi quia eundem botrum, unus post dorsum, alter ante faciem habebant; sicut Jc illi qui praecedentes, & sequentes, DO-ii. mino intranti Hierusalem clamabant Osanna. XXII. Si quis autem ad haec objiciendum' V . a . putaVerit illud, quod in Esaia, vel in Apo σ3 lypsi, nomen novum dicitur, quod proculdubio Christianum intelligitur; sciat sanctos Doctores ita intellexisse, ut novum dicatur, propterea quia nuper dispersum, non quia nuper Inventum ; aceper hoc non novella vel nuper exorta est Christianorum religio, sed ab ipsa mundi origine descendens, eodem Christo Doctore S innitutore. Nam inde ab initio speciem formamque suspiciens. Porro de unitate fidelium veteris ac novi testamenti beatus Hieronymus dicit : suo modo enim omnes in protopia
Adam necdum nati moriuntur λ ita omnes,
etiam hι qui ante adventum Christi nati sunt Ian secundo Adam viviscantur. atque ita fit ut
O nos legi servierimus in patribus, ct illι gratia salventur in filiis. Iste intellectus Ecclesiae
Catholicae convenit, quae veteris &novi testamenti unam asserit providentiam, nec distinguit in tempore quos conditione sociavit. Om-- a. nes aedificati simus super fundamentum Ap
274쪽
ADVERsus FREDEGIs V M. Is Istolorum & Prophetarum, continente nos angulari lapide Iesu Christo Domino nostro, qui fecit utraque unum, & medium parietem disiu. pans, inimicitiam utriusque populi in sua ca ne destruxit , & antiquae legis dissicultatem
evangelicorum dogmatum integritate mutavit.
Vere in Christo unus panis sumus, & duo consensiimus super terram & quomodo nos super Prophetas fundati sumus , ita & Patriarcnae jam Apostolorum fundamine constiterunt. De Domino quoque Iesu Christo praedictus Doctor ait: Tostquam ob nostram salutem de Uimginis utero dignatus es nasci, Dei oe hominum
homo Christus Iesus sequester est dicitus. Ante
quam vero humanum corpuS assumeret , dcesset apud Patrem dc Omnes sanctos quos Scriptura commemorat, sine additamento hominis , quem necdum assumpserat, mediator tantummodo nuncupatur. Ipse quippe precioso sanguine suo & nos & illos , Patriarchas scilicet & Prophetas, de maledicto legis redemit. Omnes enim ex fide Christi justificati sunt. Siquidem Abraham vidit diem Christi, dc laetatus est ; & Moyses majores divitias aestimavit thesauro AEgyptiorum , improperium Christi. Aspiciebat enim in remm
275쪽
Palatu contra Praeceptum impiam de baptismo Iudaicorum mancipiorum. DOM1N1s & sanctissimis , beatissimis, viris illustribus, Hilduino sacri Palati,
Antistiti, & Uvatae Abbati, Agobardus servulus. Noverit mansuetudo vestra prudentissima idcirco me ad utrumque praesumpsisse quae s quuntur scribere , quoniam absque ambiguo vos noui praecipuos & penc solos in via Dei es se adjutores Christianissimi Imperatoris , dc propterea in Palatio esse unum semper, & ait rum frequenter , ut in operibus pietatis quae absque omni errore quaerenda, invenienda, t nenda sunt, vos illi prudentissimis vestris suggestionibus sitis exhortatores &, ut dixi, adjutores. Scripsi sinceritati vestrae singulos breves indiculos, significans vobis quandam feminam ex Iudaismo ad Christianismum gratia Christi translatam, graves persecutiones sustinere propter fidem quam suscepit Christi, quas per ipsius feminae breviculum potestis cognoscere. in qua re tam excellens eleemosyna Vobis manet, ut de nulla alia possit esse major. Nunc autem causam hujus persecutionis , quae & mes impij erroris esse potest, me vobis significante cognoscere dignamini. Quoddam Praeceptum Iudaei circumferunt, quod sibi datum ab Imperatore gloriantur , in quo continetur ut mancipium Iudaicum absque voluntate domini
276쪽
AD PROCERES PALATII; I93 sui nemo baptizet. Quod a nobis omnino non
creditur, ut a facie ciristianissimi & piissimi
Imperatoris tam contraria ecclesiasticae regulae sit egressa sententia. Novit enim optime Deo
amabilis prudentia vestra, quomodo ab initio sanctis Apostolis super hac re ab ipsa Veritate praeceptum sit, quibus absque ulla discretione
personarum, absque ulla exceptione conditionum, generaliter dictum est: Euntes docete om- Maara. annes gentes, baptixantes eos in nomine Patris ct Filij oe Spiritus sancti. Et iterum: Euntes in Mare. ic. mundum umversum , praedicate Evangelium
omni creatura. Qui credideris , ct baptietatus fuerit, salvus erit. Quod Sc illi & omnes deinceps ecclesiastici rectores omni fide & constantia observantes, non solum servos quorumlibet hominum, verum etiam conjuges &soboles Imperatorum & Consulum, & praedicando ad fidem converrere, & conversos nullius expectata licentia baptizare minime dubitarunt. Quod cum in aliorum gestis facile sit recognoscere, praecipue in apostolicis litteris omni luce clarius demonstratur. Legimus namque in fine epistolae ad Philippenses ita : Salutant vos Philin. .. omnes sancti , maxime autem qui de Caesaris domo sunt. quem impiissimum Neronem fuisse nemo quis dubitet ; cujus domesticos & ministros aulae regiae nullus ambigit praedicatione apostolica conversos, nunquam baptismi gratia sanctificari potuisse, si ejus super hac re voluntas aut permissio expectaretur ; qui maximo
persecutionis terrore, non solum incredulos, ne ad fidem venirent, deterrebat, sed etiam credentes a fide deicere insistebat. Vnde dc ipsos
277쪽
is S. Aco BARDI EPIs Tot Aduces ac magistros fidei Christianae, quorum
doctrina totum pene orbem contra sua scita videbat Christi fidei subjugatum, novissima furoris sui atrocitate trucidavit. In epistola quoque ad Timotheum , postquam pro omnibus hominibus orari δc obsecrationes fieri praecepit .. Apostolus, ad extremum intulit: Hoc enim bonum est ct acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fert, ct ad cognitionem veritatis venire. Vnus enim Deus, unus
es mediator Dei ct hominum homo Christus Ie-fus, qui dedit semeti8 m redemptionem pro omnibus. Et ad Titum, postquam senes, & anus,
adolescentulas, juvenes, servos, congruis prae ceptis instruendos esse monstravit, hoc modo τ ι 1. conclusit: εApparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, & cetera. Si ergo, ut istis exemplis manifestissime Comprobatur, voluntas Dei Salvatoris nostri est omnes homines falvos fieri, & ad agnitionem veritatis venire, & per unum mediatorem
Dei & hominum, qui dedit semetipsum redemiaptionem pro omnibus , reconciliari; si hujus oratia reconciliationis & salutis omnibus hominibus indifferenter illuxit ; quis tantae bonitati Dei injuriam facere praesumat, ponendo legem miserationi ejus , & ad arbitrium impiorum eam implorantibus impertiendam constituendo, quorum pertinacissima perfidia non solum neminem suorum ad fidem Christi permittit accedere , sed etiam credentes publice & occulte blasphemare & detestari non cessat. Denique& pie considerantibus perspicuum est , quod
unus Omnipotens Deus, omnium conditor Sc
278쪽
AD PROCER Es PALATII. moderator justissimus, qui primum hominem de terrae limo formavit, & de costa ejus adiutorium illi similem sibi fecit, quique ex eis omne genus humanum quasi ex uno fonte & una radice propagavit, omnes unius conditionis fecerir. Et licet peccatis exigentibus, justissimo &occultissimo eius judicio, alij diversis honoribus sublimati, alij servitutis jugo depressi sunt, ita
tamen a servis corporale ministerium dominis exhiberi ordinaverit, ut interiorem hominem ad imaginem suam conditum, nulli hominum, nulli angelorum, nulli omnino creaturae , sed sibi soli voluerit esse subjectum. Vnde & in lege sua , de hac mentis servitute, quae illi tantum debetur, mandavit: Dominum Deum tuum ti- Deuter. mebis, cT illi soli servies. Et Apostolus eundem Maub. interiorem hominem ab omni lexus diversitate, ab omni conditionis & generis distantia liberum esse demonstrans, ita docet: Expoliantes F. 3
vos veterem hominem cum actibus ejus, ct induentes novum, eum quι renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus quι creavit eum ; ubι non
est Gentilis ct Iudaeus, circumcisio oe praeputium, Barbarus oe Scytha, serum oe liber; sed omnia O in omnibus Christus. Cum ergo hi qui ad baptismum veniunt, per agnitionem creatoris in interiore homine qui ab omni servitutis conditione liber est, renoventur; quae ratio esse potest, ut id servi absque permissili dominorum suorum consequi prohibeantur, nec servire eis Deo liceat, nisi licentiam ab hominibus impetraverintὶ Certe in epistola ad Timotheum idem Apostolus sic praecepit: Uuicunque sunt sub ju- i. Tim, go servi, dominos suos omni honore dignos arbμ
279쪽
1 16 S. AGOBARDI EPIs Tox Atrentur, ne nomen Domini ct doctrina blasph/metur. um autem fdeles habent dominos, non contemnam, quia fratres sunt,sed magissemiant, quia fideles sunt, & cetera. In quibus verbiscvidenter de omnibus Christianis servis , sed
quorum alij fidelibus, alij infidelibus dominis
serviebant, loquitur. Et tamen infidelium do minorum servis praecepta constituit: qui tunc utique adhuc infidelitatis vinculo tenerentur obstricti, si in hac re eorum quibus 1erviebant arbitrium sequerentur. Laesius est Philemon a servo Onesimo, quem Paulus Apostolus in viniaculis positus ad Christi fidem convertit, sacribaptilmatis fonte abluit , nec super his Philetamon conqueritur, sed etiam credentem atque baptizatum quasi viscera Apostoli suscipiat ad monetur. Quas noS auctoritates sequi cupientes , & Praeceptum, quod quasi ex Imperiali profertur auctoritate , transgredi metuentes , inter duo versamur pericula. Si enim Praeceptum illud observamus , neglectis ecclesiasticis regulis, Deum ostendimus , si has sequimur, Imperatoris indignationem veremur I maxime cum magister infidelium Iudaeorum incestanter nobis comminetur se Missos de Palatio adducturum , qui pro istiusmodi rebus nos judicent& distringant. Quae res non solum nobiS pertum bationem affert; verum etiam eis, qui ad fidem facile converti poterant, quantum ingerat impedimentum , vestriae est prudentiae aestimare. Vnde, Patres sanctissimi, ac Deo amantissimi, haec nostra pericula quasi vestra piis animis perpendentes , intercedite apud Christianissimum
es clementissimum Imperatorent hujusmo-
280쪽
di impedimentum de sancta Ecclesia auferatur,ec Inter multa & maxima quae piissime & justis sime in tradito de conservato sibi a Christo dis ponit imperio, etiam huic rei propter amorem ipsius Christi misericordissima & solita bonitate HICCurrat ; ne animae, ex quibus frex fidelium augeri poterat, & pro quarum salute in diebus Passionis Dominicae ab universali Ecclesia Deo publice supplicatur , obsistente infidelium &Deo adversantium duritia, etiam dicti Praecep ti occasione diaboli laqueis remaneant implicarae. Certe in sacris canonibus constitutum , ut 1i qui ex eis ad baptismum venerint, si voluerit Episcopus, vel quilibet fidelium, redimendi eos habeat potestatem. Quod nos libentissime facere cupimus; hoc tantummodo postulantes ut eis veniendi ad fidem facultas libera tribua tur. Nec hoc dicimus, quod eis filios vel servos eorum violenter auferendos esse sentiamus; sed ut venientibus ad fidem, ab infidelibus licentia
AD BARTHOLOMAE V MEpiscopum Narbonensem, De quorun-dam inlusione signorum.
I. D EVEREND1s si Mo ac dilectissimo Domino & fratri Bartholomaeo Episcopo , Agobardus, Hildigisus, & Florus, in Domino Iesu Christo sempiternam salutem. Cognovimus sollicitam este prudentiam vestram,