Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

198 S. Aco BARDI EPISTOLA quonam modo accipi debeat illud quod in quo. dam loco coeperunt fieri quaedam percussiones, ita ut caderent quidam, modo epilepticorum, vel eorum quos vulgus daemoniacos putat, vel nominat. quod & quidam venerandus frater significavit nobis ; maxime in quadam Ecclesia, ubi cuiusdam sancti corpus veneratur, nomino Firmini. & nunc per vos comperimus adhuci etiam alio genere fieri, ut videantur & sentiantur in corporibus hominum stigmata exustionis, quasi si sulphur arsisse in locis illis contigisset. nec tamen mori aliquem ex his dictum est nobis, nec quemquam alia ante infirmitate languentem curari. Quae videntes utriusque sexus & diversae aetatis homines, offerunt in loco, aut, sicut dicitis, locis. Iam enim & in aliis fieri videntur quaedam donaria quae unusquisque potest, aut in auro & argento, vel pecoribus, aut in quibuscunque speciebus, nullius exhortatione, nulla ratione admoniti, sed inrationabili terrore perterriti. quod nobis multum stulto fieri videtur; cd in nulla signa sanitatum, nulla spes propitiationis ibidem demonstrentur. pr pter quod facili ds adverti poterat qua esset cautela custodiendum. Et certe sicut verissimum est quod istae percussiones esse non possunt nisi Deo permittente , ita certissimum nulla alia virtute ministrante , nisi angelo percutiente. Quisnam ita stultus est qui nesciat & visibiliter& 1nvisibiliter omnipotentem Deum flagellare homines ad eruditionem 3c conversionem; non

soldm per homines, sed etiam per bestias, &per minutissima & vilissima quaeque animantia neς pantum per ignitos serpentes, sed & per

282쪽

ranas &muscas, & sciniphas, & locustas. nec tantum per animantia, sed per & inanimata, sicut per grandinem, per flumina, per pluvias, per liccitates. Novit utique prudentia vestra unde loquamur, auctore sancta Scriptura. Sed& si dixerimus leones , crabrones , brucum, erucam, aeruginem, devorationem, id est, maledictionem, quo uno nomine multa intelligi possunt) eadem auctore erit. Si autem & addi derimus ursos, lupos, sues, Sc cervos silvestres, licet facile de Scripturis monstrari non possit,

exempla tamen non deerunt.

ΙΙ. Quamvis exustiones istae , super quibus movemini, non multum distent a vesicis turgentibus, vel, sicut alia editio dicit, seruuris .Egyptiis illatis,& illis percussionibus quas Phi- Exa . s.

listris inrogatas Samuelis volumen nominatim odemonstrat, & ex talibus prominentibus. In quibus omnibus quae enumerata utique sunt, quis est qui ignorare permittatur , quomodo agere patientes aut audientes debeant, & videntes , cum unus sit omnium Dominus, qui t. IN. x.

flagellat & medetur, percutit & sanat, ducit ad inferos, & reducit 3 De quo beatus Iob confit batur dicens : Afferemini mei, miseremini mei, δε-

saltem vos amicι mei, qu ia manus Domini tetigit me. cum certe eadem Scriptura dicat: Per-- .cusu eum Satan ulcere pessimo. Sed licet percus sor percusserit, percussorem tamen hahens in potestate tetigisse dicitur, non sollim in corpore, ver sim etiam in amissione rerum ; sicut idem iterum ait: Dominus dedit, Dominus abstulit. clim Dominus dixerit ipsi diabolo: Ecce qua habet universa, in manu tua sunt. Sed quia hanc

N iiij

283쪽

percussor potestatem habere nunquam potest, nisi acceperit ab eo in cujus & ipse potestate est; propterea ipsi tribuenda est potestas qui dat Mretinet, permittit & cohibet. Talibus exemplis plenae sunt Scripturae, sicut & illud quod legitur de Saule , quod spiritus malus arripuerit eum. In quibus verbis admirabiliter ostendit Scriptura divina & potestatem Domino tribuendam esse, & malitiam diabolo : quam uti-qoe non accipit, sed a semetipso habet . quod autem non habet accipit, id est, potestatem. III. Sed de his non necesse habemus scribere Vobis , quoniam habetis multa sublimium Doctorum sublimiter dicta. Tamen duo videntur nobis genera vobis significanda, quae nobis& vobis pariter quaerenda putamus. Et unum quidem illud est, quod utrum correptio , an infirmitas, vel potius virtus dicenda sit, nescimus. Hoc tantum in eadem re nos scire puta

mus , quod nullius adversariae potestatis miniasterio geratur; sicut est de beato Zacharia sacerdote incedente in omnibus mandatis & iustificationibus Domini sine querela; qui quoniam incredulus fuit promissionis ei factae a Gabriele Archangelo, silentio multatus est. Quod & vir desideriorum beatus Daniel fatetur , dicens: Domιne, in visione tua dissoluta sunt compages meae. unde se dicit postea languisse per dies plurimos. Et beatus Iacob luctans cum angelo, claudus effectus est.

IV. Neque hoc dicimus quasi diabolus in

sanctos nullas accepta potestate operetur correptiones , cstm Apostolus aperte dicat datum

sibi stimulum carnis , angelum Satanae ; sed

284쪽

quia hae tales excipi possunt a ceteris percussionibus, etiam ab illa qua Maria soror Moysi &Aaron & Ozias Rex percussi sunt Iepra ; illa propter peccatum detractionis, ille propter su- perbiam praesumptionis. Si vero in sis, utrum solo Dei nutu, an ministerio angelorum bonorum seu malorum , gesta sint, dubitatur; nescimus utrum ita dubitari possit de Nadab de Abiu, de quibus scriptum est quod egressus ignis a Domino, interfecit eos. Cui rei simile videtur de Oeta , qui arcam Domini sustentare c. praesumens, percussus a Domino legitur , &

V, Sed quia judicia Domini semper justa,

frequenter occulta sunt, occultiora ad huc nobis i videntur in morte Bethsamitarum : ubi exceptis L x x. viris , qui forsitan aut sacrificare aut arcam Domini manibus tractare conati sutar,

quinquaginta millia plebis percussi dicuntur a Domino , qui nihil horum fecisse credendi sunt : qui tamenetsi ministerio angeli percutientis interfecti sunt, recte dicuntur a Domino percussi, secundum regulam superitis ostensam. VI. Forsitan similiter dubitet aliquis de duobus quinquagenariis cum quinquagenis suis ad Heliam missis, utrum ministerio angelico sint occisi. Propter quod Scriptura dicit ignem descendisse de coelo, &devorasse eos. Sed attendat pari modo de beati Iob ovibus dictum: IPnis iei recidit de caelo, ct ta Ias oves puero quo consumpsiu. clim nemo dubitet hoc ministerio Satanae factum. VII. Alterum vero genus est, quo in quos

dam homines praeralere videtur diabolus, non

285쪽

Σοχ S. AGOBARDI EPIsTOLA tam ad percutiendum , quam ad inludendum ;de quibus multos audivimus & cognovimus a daemonibus, lapidibus & fustibus caesos, & in nullo laesos ; aliquos tamen & inlusios & laesos in quibus nulla alia cause videtur qua id fiat, ni si aut inanitas fidei, aut delectatio vanitatis . cujus rei exempla facile de Scripturis proferre non possumus. sed tamen nullus pene hominum est qui talia non audierit, vel viderit ; cum plerique Vano terrore aut vana admiratione attoniti,

inanescunt sensu & virtute animi. Novit enim diabolus , ut ait beatus Leo , quem moerore deiciat, quem fallat gaudio , quem metu opprimat , quem admiratione seducat. Unde & Apo

stolus monet : Cui resistite fortes in fide. Qui

semper nocendi cupidus est, & cum id se ostendit quod est, & cum se transfigurat in angelum lucis , & veluti quaedam sanitatum signa demonstrat. Cui utique in utroque vere resistendum est ; ut nec vanos terrores formidemuS, nec vanis miraculis delectemur.

VIII. Haec de duobus quibusdam generibus interposuimus; unum, ubi nihil admixtionis habet ministerium diaboli , sicut de beato Zacharia & Daniele ac Iob diximus ; alterum, ubi infirmitas fidei, & inanitas rationis , sive exiguitas sensus, in causa est. Libet autem hic adjungere illa magna & horribilia quae Dominus fieri voluit ad eruditionem fidelium : in quibus docemur etiam diabolum rebellem luminis Deo servire, dc ministrum esse divinae operationis, clim per illum non solum malis, sed & bonis , flagella & tribulationes admO- Ventur. Quod enim percussiones impiis de infi-

286쪽

delibus per malos angelos irrogentur Psalmista

de plagis , quibus Agyptus percussa est, lo

quens , aperte declarat, dicens : Misit in eos λ, iram indignationis sua , indignationem, ct iram, O tribulationem, immissiones per angelos malos.

In libro quoque Eccleliastici legitur: Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, ct in furore suo confirmaverunt tormenta sua. Vnde & in libro Τobue de Sara filia Raguelis legitur quod r.ssis ntradita fuerat septem viris, dc daemonium nomine A smodeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. De Rege autem impio Achagin libro Paralipomenon Scriptura testatur, ducens r os per se Rex aeto immolavit diis a. G. Damasci victimas percussoribus suis , ct dixit: Θ, Regum Dria auxiliantur eis I quos ego placabo hostiis, ct aderunt mihi. cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus , &universo Israeli. Qui sint autem Dij Gentium , ostendit Psalmista, ctim dicit: omnes dν gentium damonia. ApD- PD .ss.stolus quoque ad Corinthios in epistola prima:

ua immolant, inquit, gentes , daemonus ιmmoin 1. cor. io lant, ct non Deo.

IX. Quod autem etiam impij & fideles m lignis interdum tradantur spiritibus ad percutiendum , historia beati Iob luce clarius manifestat: ubi & expeditio Satanae & Dei permissio aperte describitur, &ad extremum , post damna rerum, post funera filiorum, cum os illius& carnem Dei manu tangi expostulasset, &Dominus permitteret, dicenS : Ecce in manu Iob. a. tua est. Veruntamen animam illius serva, dictum de eo est : Egressus igitur Satan a facie Domini,

percusit Iob uιcere pessimo a planta pedis inque

287쪽

1o S. Ac BARDI EPIsTOLA ad verticem ejm. Infirmitates quoque & languores , quibus pii vel impij multo tempore a fliguntur , per malos angelos inrogari Dominus ostendit in Evangelio : qui cum de muliere, quam spiritum infirmitatis habentem ipse sanaverat, Archisynagogo calumnianti responde ret , adjecit post aliqua : Hanc autem filiam

braha, quam adigavit Satanas, ecce o todecim annis non oportuit solvi a vinculo isto die

Sabbati λ Hinc est quod beatus Petrus in Actibus Apostolorum, cum de mirabilibus Domi-

α to. ni loqueretur, ait de eo: s ui pertransivit benefaciendo , ct sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Dem erat cum illo. Paulus quoque a. ram. r. Apostolus Philetum & Hermogenem dicit se tradidisse Satanae, ut discerent non blasphema re. De eo autem qui uxorem patris sui habebat, Corinthiis ita loquitur: Ego quidem absens cor- pore , praesens autem stiritu , jam judicavi ut prasens eum qui sic operatus en, in nomine Domini nostri Iesu Chrini, congregatis vobis ct meo stiritu, cum virtute Domini Iesu, tradere hujusmodi Satana in interitum carnis , ut stiritus Diavus sit in die Pomini Iesu. Hinc de seipso quod

velationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mea, angelus Satana, qui me colaphixet. X. Terrores etiam tribulationum per daemones fieri in libro Sapientiae legimus : ubi cum narraret Scriptura de percussionibus AEgypti, quas per malos angelos immisias Psalmista demonstrat, ait inter alia: Neque enim quE contι nebat illos stelunca , sine timore custodiebat: qu

niἀm senisus defendens pertνrbabat illos, ct per,

288쪽

AD BARTHOLOMAEUM. 2os

sena tr es apparentes, pavorem illis praestabant. Vnde& Propheta protectionem Dei viro justo

promittit, dicens : Scuto circumdabit te veritvi PD .s c. ejus. Non timebis a timore noriturno , a sagitta volante per diem, a negotio perambulante rn te- ωebris , ab incursu ct daemonio meridiano. Has itaque adversarias potestates a Deo expectare& desiderare potestatem feriendi & nocendi &Dominus demonstrat in Evangelio, ubi ait dis .cipulis suis: Hac nocte Satanas expetavit vos, ut μ. t. cribraret sicut tritieum. Et Psalmista, clim dicit: Is Vsa, id est , in nocte , pertransibunt omnes PNis,. io 3. bestia flua , catuli leonum rugientes , ut rapιant oe quarant a Deo escam sibi. & multis aliis locis divinae Scripturae. X I. Et cum , sicut supra diximus , non semper nec in omnibus diabolus accipiat potestatem , semper tamen habet in omnibus & per

Omnia omnimodam nocendi voluntatem, maxime in illos inhiat, quibus, ut dictum est,praevalere se posse videt; eo quod sint exiguae fidei,& vacui pondere rationis. Et inde est quod pueros, ac puellas , & hebetes quosque deicere videtur , & maculis exustionis notare. Quod utique fidelis quisque , & ratione praeditus,

cum videt, aut audit, cor ad solius Dei timorem levat, qui non permittit nos tentari supra t. ω .io.

id quod ferre possumus. Sicut faciendum est

etiam, cum bestiarum dentibus aut undecunque vel ubicunque flagellamur, vel alios sagellari conspicimus. XII. Quod vero illi, de quibus nobis innotuistis, ad easdem Ecclesias, in quibus percutiuntur , concurrunt, & quicquid possunt, do-

289쪽

xos S. AGOBARDI EPIITOLAnant ; nos credimus omnino quod terroribus

decepti hoc faciant , perdito consilio meliore. Melius enim facerent, si sua pauperibus & ho pitibus erogarent, & ad presbyteros Ecclesiae currerent, ungendi oleo , secundum praecep tum evangelicum & apostolicum, cum jejuniis ει orationibus; quibus sociari debet eleemos' na. Nam si essent signa sanitatum , quae Deo

largiente per merita sanctorum concessa viderentur , concursus ad eadem loca consequens

esset, & si aliquid oblationum ibi daretur more ecclesiastico, & secundum dispositionem patrum , esset utique fructuosium ipso usu misericordiae. Nunc autem quia cupiditati quorundam & avaritiae famulantur , non exinde honoratur Deus , nec pauperibus succurritur. Hanc enim rem si secundum voluntatem Dei agerent, juxta quod per omnes fanctas Scriptaturas eam Deus hominibus voluit indicari; scirent utique quam sublimiter & admirabiliter hujus rei semitam Dominus demonstrare dignatus sit per Micheam Prophetam dicentem: Mith. c. Numquιd ostieram Deo holocautomata ct vitulos anniculos Z Numquid placari potest Dominus in millibus arietum , aut in multis millibus hircorum pinguium Z Numquid dabo primogenitum meum pro 'lere meo, fructum ventris mei pro peccato anima mea 3 Et cum in his omnibus negetur,

subinfertur ilico in quibus Dominus placari possit, cum dicit: Indicabo tibi, o homo, quid si bonum, ct quid Dominus quaerat a te. Utique facere judicium, ct diligere misericordiam , ct

follicitum ambulare cum Deo tuo. Sicut enim reis

prehensibile est rem pauperum non pauperibus

290쪽

distribuere; sic infructuosum, si ea quae deberent Ecclesiae debitam reverentiam exhibentibus erogari, cupiditatis aestu anhelantibus vel avare servanda vel abutenda prodige confe

rantur.

AD MAT FREDUM

Procerem Palatij, Deploratoriade injustitiis.

IRORVM praestantissimo atque inlustrissimo Matfredo Agobardus in Christo

Domino vivificatore ac salvatore nostro vitam& falutem aeternam. Obsecro praecellentissimam claritatem vestram ut patienter & clementer audire dignetur quae fidelis suggerit se vulus: quia, teste Deo qui scrutatur corda &renes, non alia intentione dico , nisi propter profectum prosperitatis Vestrae praesentis partiter & futurae. Omnipotens , sempiternus , &misericors Deus, apud quem nihil praeteritum, nihil futurum est, sed omnia volumina seculorum quae apud mortales & temporales volvum tur , intemporaliter apud eum praesentia permanent , elegit vos ante mundi constitutionem futurum nostris periculosis temporibus Ministrum Imperatoris & Imperii, & prae ceteris honorificavit & ditavit, non solum exterius, verum etiam interius, prudentia videlicet, justitia, fortitudine, & temperantia, quibus secundum Scripturas nihil utilius est in vita hominis ; constituitque vos in latere rerum sumis

SEARCH

MENU NAVIGATION