Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Papiri= Massoni

que confessiis, fluens lachrymis, depositis armis, sceptroque , suscepit poenitentiam per manuum episcopalium impositionem &c. De Veteri ritu cantandi Psalmos in E elesia, o de Correctione Antiphonarist.

Haec duo capita non erant disiungenda, sed in unum componenda , quia eandem prorsus materiam tractant.

, dam, qui miras in ritus ecclesia sticos calumnias invexit, naevis aspersit, & haec sunt. I. Ecclesiam Lugdunensem a germano cantandi ritu deviasse. a. Antiquos patres in carmine soli tos modulari. 3. Nullam esse rationem cur nocturis nae fiant vigiliae. . Multa esse alia cantica quae non habentur Scripturis.

Quibus quoque in sius Antiphonario se Responsorio hasce adjecit blasphe

mi, se portenta. s. Christum de coelo advexisse hu

manam naturam.

6. D uas naturas commisceri in unam.

7. Homines suscepisse Christum,

82쪽

Θηοpsis operum in obardi.

quem antea naturali motu cognoverant & desiderarant.

8. Christum per aurem Virginis in Iocum partus subrepsisse. Agobardus singula confutat. Ad 1. Ecclesiam Lugdunensem firmiter inhaesisse Statutis Leviticae de Apostolicae Legis, ideoque non posse

oberrare.

Ad 1. Ecclesiam veterem magnop re respuisse modum canendi poeticum. Ad 3. Diurnas & nocturnas vigilias in choro Levitico a Davide constitutas. Ad 4. Scripturam adeo perfectam, ut nil illi adjiciendum, neque detrahendum , sed in eis quaecunque reperiuntur

Canenda, reliqua Vero non.

Ceteraque ejusmodi portenta facilivia discerpit , restituto omnimodo de Antiphonario dc Responsorio in pristunam lucem.

ET HAE C sunt capita doctrinae Agoberticae, clara sanε, abstrusia, dc omni venustate fulgida. Quibus seu

tur lector.

83쪽

voluminibus Agobardi contentorum.

LIber adversum dogma Felicis. P . I. Liber de insolentia Iudaeorum. 19 Liber de Iudaicis superstitionibus. 66 Liber de baptimo Iudaicorum mancipiorum. 98 Epistola ad Nibridium Episcopum Narbonensem. I o s. Liber adversus Iesem Gundotadi. IO T. Liber de privilegio & jure sacerdotij. D . Libet de grandine & tonitruis. . . 14s. Liber contra objectiones Fredigi si Abbatis. I 6 s. Epistola ad Proceres palatij. I92. Epistola ad Bartholomaeu Episcopu Narbonensem. I 'TEpistola ad Mathedum Procerem Palatij. 2 o T. Epist. ad Lugduneses,de modo regim. ecclesiastici. Ho. Liber de imaginibus: - . m. Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum. 268. Liber contra Iudicium Dei. 3ΟΙ-

IN TOMO SECUNDO.Liber de fidei veritate. Pag. s. Agobardi flebilis epistola. 42. Liber de comparatione utriusque regiminis. g. Epist. Gregorij IV. ad Episcopos Regni Francorum.13. Liber Apologeticus pro filiis Ludovici Imperatoris adversus patrem. si

Cartula porrecta Lothario in synodo Compediens. 73. Epistola ad Ebbonem Episcopum Rementem. γε Liber de divina psalmodia. 8O. De Correctione Antiphonarii. 8 f.

Liber adversus Amalarium. I O I. Agobardi Carmina. I 2 o.

Epistolae Leidradi Archiepiscopi Lugdunensis. 123. Amulonis Archiepiscopi Lugdunensis Epistolae. I s. Ejusdem opuscula. Sententiae 1ancti Augustini, ab Amulone collieine. I 83. Flori Diaconi Lugdunensis liber de Electionibus Epi

SANCTI

84쪽

SANCTI

ARCHIEPISCOPI

LUGDUNENSIS

LIBER

ADVERSUM DOGMA FELICIS Episcopi Vireen D.

Ad Ludovicum Pium Imperatorem. HRISTIANORVM religiosissimo , benignorum benignissimo , mansuetorum tranquillissimo, Christi amatori , ideoque victori ac triumphatori piissimo Augusto, Domno gloriosissimo Hludovvico Imperatori, Agobardus quidam ex ultimis fidelibus servulis vestris, subterannexum opusculum sincerissimo ac subtilissimo sacrosue acumini prudentiae vestrae dijudicandum direxi: quod edidi vel potius collegi adversus novam , immo ex veteri redivi vam , haeresim , propter quosdam, quibus illud exredire putavi, sicut ibi latius continetur.

85쪽

χ . S. AGOBARDI L 13 Pie igitur rector Ec domine, caput orbis, decus mundi, catholicorum omnium insignis gloriatio , qui inlustratis fidem, propagatis & pacem;

obsecro mansuetudinem vestram,ut in contem

plationem filij Dei, qui vestrum juvat imperium , praefatum opusculum perlustrare non dedignemini, ut Vestro acerrimo ingenio probe tur , aut improbetur. Quia si probatur, illis, quibus profuturum est, adlegendum commendatur ; u autem improbatur, auctor ejus per vos emendatur. Apostolica namque doctrina omnes hortatur crescere in cognitione Domini no- Pur.3--ΙEs V CHRIsTI, omnes jubet paratos esse ad satisfaciendum eis qui rationem poscunt de ea quae in nobis est spe. Sacerdotem quoque Ti. r. esse vult amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, & eos qui contradicunt arguere. Quod si semper sectandum fuit; quanto magis nunc, quando jam propinquum esse cernimus tempus illud de quo Dominus imis. quitur: Veruntamen veniens filius hominis, pu- μου inveniet fdem super terram

I. Osr obitum Felicis illius qui fuerat L quondam Episcopus in sede Orgelletana.

inventa est a nobis quaedam scedula ab eo edita sub specie interrogationis & responsionis: quam cum legentes consideraremus, inspeximus hominem diligenter & fraudulenter instaurasIe, quantum in se fuit, omnem pravitatem dogmatis sui, in qua dudum fuerat det Ous & convictus, dc propter quam ab honor

86쪽

ADVERsus p ELICEM. 3 episcopatus depositus. qui licet aliqua verba, quae prius imprudenter efferebat, postea suppresserit, aliqua tamen nunc addidit, quae tunc reticuit. Quam scedulam ego, ut potui, juxta veritatem fidei cum reprehenssissem , vel

reprehendendam publicassem , quidam ex fratribus, ut comperi , indigne tulerunt ; &non perversitate animi , ut puto, sed simplicitate ingenij, arbitrati sunt me non id fecisse zelo fidei, sed gelo invidentiae ; scut moris est eorum qui inanis gloriae cupidi, idcirco bonis detrectant, ut se illis superponere nitantur ; & si detractionibus obtinuerint ne illi admirentur, isti admirationis gloriam consequantur. Et quoniam non desunt inter nos tales quiabus necesse sit & integritatem fidei cognoscere, per quam valeant malum perfidiae declinare, M rectis judiciis obtemperare , ut mereantur in dogmate pietatis proficere ; opportunum putavi ea quae praedictus vir male sensit, exaggeranda adsumere, & verbis ejus, in quibus a v ritate fidei excessit, sanctorum Patrum sententias opponere ; ut quisquis dignatus fuerit leg

TC, agnoscat qua cautela catholicae veritatis purissimum sensum sequatur. II. Non ego hoc doctis& eloquentibus vixis , qui cuncta haec optime dijudicando , probanda aut improbanda demonstrare sufficiunt, dico , qui forsitan nec dignabuntur legere hoc opus, rustica simplicitate compositum ; GAio eis similibus, quibus vere scio expedire ut fi dem suam subtilissime corrigant qui incauthaamirantes vitam praedicti Felicis, probanda putant cuncta quae dixit; nescientes quia non CS

87쪽

4 S. AGOBARDI LIBER vita hominis metienda est fides, sed ex fide probanda est vita. Quanquam enim multi bene credentes, male vivendo pereant ; nullus tamen male credens, bene vivendo salvatur. Solius enim omnipotentis Dei est nosse occulta hominum , Vel quis cum reprehensibili vita humilem mentem gestet, aut quis cum laudabili vita suta perbam. Neuter enim perfectus est. Sed quis e duobus magis auctori displiceat, illi soli suppetit nosse. Scimus namque quia qui infirmitatis suae bene sibi sunt conscij, sanctos se esse, etiamsi ab aliis dicantur, non credunt. Qui autem propter Donam conversationem, dum Iaudantur ab alijs, sanctos se esse confidunt, Midoneos se putant ad judicandum ceteros, Malios quidem propter vitam carnalem, alios au tem propter fatuitatem sensus despiciunt, omnibus tamen in commune detrahunt, non posia, sunt illi placere qui dixit: Discite a me quia miatis sum ct humilis corde. Qui autem Vere placere Deo curat , subiciat animam suam Deo cum om ni humilitate. Fides est enim prima quae subjugat animam Deo, deinde praecepta vivendi ; quibus custoditis, spes nostra firmatur, Mnutritur caritas. Cum ergo cognitio & actio beatum hominem faciant ; sicut in cognitione vitandus est error, ita in actione cavenda est nequitia. III. Quamobrem obsecro dilectionem vestram, quisus hoc, opus necessarium esse dico,

non vobis iniciant fastidium verba simplicia; sed potius delectet vos puritas fidei. Quoniam

in verbis disserentium, ut quidam Patrum ait, veritas amanda est, non verba. Guid enim pro-

88쪽

ADVERsus FE EICEM. sdest clavis aurea , si aperire quod volumus non δε

potest ' Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est r

Qui autem omnino dedignatur legere nostra, haset hic sufficienter sanctorum Patrum sententias adnexas, quibus conferat sensum Feli Cis. Tantum non negligat ad earum regulam fidem suam purificare: quia, ut beatus Athanasius ait, fidem catholicam nisi quis integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Et ut alius Doctor dicit, sicut virginitas carnis, corpus intactum est; ita virginita, animis, fides incorrupta. Ait etiam: Sic est veritas Chri- em T ct -

sim, ut totum verum accipiatur in Chrso, verum I. . verbum Dei, Deus aequalis patri, vera anima,

vera caro, verus homo, verm Deus, vera nativi

tas, vera passo. Si aliquid hic dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vemmes mendaciorum, O nihil integrum remanebit.

fa ubi fuerit falsi alicujus corruptio, ibi veri

tatis integritas non erit. Valent autem multum

ad perpendendam subtilitatem veritatis, quae dicturus sum in hoc loco ; si tamen competenter valuissem explicare quae dico. LV. Nestorius haereticus sic duas naturas in unico filio Dei Domino nostro ΙEsV CHRIs Todividit ac separat, ut in disputatione dogmatis sui sic de uno quasi de duobus loquatur, quasi alium suspicans Deum Verbum , alium Emmanuel , licet plerunque unam horum fateatur personam. E contrario autem Eutyches in dogmate suo sic de unici filij Dei loquitur singulari persona, quasi de una substantia. Et quanquam sempiternam divinitatis ejus nativitatem

89쪽

6 S. Aco BARDI LIBER confiteatur, temporalem quoque humanitatis non neget ; ita tamen utramque substantiam permiscet atque confundit, ut unam tantummodo praedicare intelligatur. Cum ergo utrumque , id est, Nestorium, & Eutychem, veritas

fidei abiciat, quae medium inter eos tenet locum ; beatus Cyrillus, ejusdem veritatis defensor, Alexandrinus Antistes, dum vellet corrigere pravitatem Nestorij, propter obscuritatem verborum, utpote subtilissimae rei, offendit beatum Iohannem praesulem Antiochenae Ecclesiae, & eos qui cum illo erant; factaque est divisio inter Antiochenam & Alexandrinam Ecclesiam. Rogatus est autem ab Antiochenis Theodoretus Cyrri Episcopus, ut ageret adversum beatum rillum. Et mirum in modum,

dum utrique essent catholici, id est, Eu Antiocheni, Ss Alexandrini, beatus Cyrillus dum putatur esse haereticus, quod non erat, inventus est a Theodoreto inter Nestorium haereticum& Cyrillum ciatholicum medius locus unde idem Theodoretus pugnans pro Veritate, ageret contra veritatem ; qui dum istis catholicis

placeret, illis displiceret. quod tamen, Deo auxiliante, Iohannis & Cyrilli industria correctum est.

V. Haec itaque idcirco ad medium deduxi, uequam subtiliter, quam humiliter, quam veraciter , quam timide fidei veritas inquirenda sit, sollicite perpendamus. Igitur antequam de eis quae . praedictus Felix scripta reliquit disputemus, praemittendum video, quomodo propriis verbis quibusdam, adhuc vivens, aliqua impro banda persuadere conatus est. Coepit aliquando,

90쪽

AD VERI iis FELICEM. 7 ut dixi, quosdam docere, ut crederent Dominum nostrum I EsvM CHRISTUM, secundum carnem veraciter nesciise sepulchrum Larari, cum diceret sororibus ejus, Vbi posuistis eum, & veraciter ignorare diem Iudicij, veraciter etiam ignorasse quid conferretur a duobus discipulis ambulantibus in via de his quae facta fuerant in Hierusalem, veraciter quoque ignorasse utrum plus diligeretur a Petro, quam ab alijs discipulis, cum diceret, Simon Petre, amaume plus his Hoc ut cognovi, accessi ad eum coram ipsis quibus ista suadebat, Bc interrogavi eum, utrum ita prorsus sentiret. Quod cum confirmare tentaret, objurgavi eum, &detestatus sum pravos sermones ejus; ostendique,ut potui, ceteris qua custodia ista repudiarent, &quo sensu loca illa Scripturarum intelligere deberent ; ipsique Felici sumptas sanctorum Patrum sententias, quae blasphemiis ejus contrairent , legendas direxi. Quibus lectis, promisit se omnis emendationis dil1gentiam sibimet ad hibiturum. Propter quam rem silenter eum di mittens , non putavi necessarium esse easdem blasphemias ejus in exteros publicandas, quia nec ad me pertinebat./ VI. Post mortem vero ejus, cognoVi per quosdam fideles fratres, qui ab illo audierant, quod dixerit Deum Dei Patris filium nullate nus dici debere passiim, aut crucifixum, sed ab eo hominem assumptum; confirmare hoc nitens exemplo Isaac, qui a patre ductus ad immolandum , non ipse sed aries pro eo est imm Iatus , tanquam in Isaac figuratus fit filius Dei.& in ariete filius hominis. Haec autem faciebat

A iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION