Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

3 S. Aco BAR DI LIBER faepedictus Felix, quia nullatenus adquiescebat sentire, nec suadere sibimet ita Valebat, ut crederet in uno Domino nostro IE sv CH bis Toduarum naturarum unitionem substantialiter factam, & Deum Verbum secundum subsistentiam carni unitum ; sicut liquido in consequentibus ex verbis illius apparebit. Contra quae& nos obviantia sibi testimonia sanctorum Patrum , Deo auxiliante, posituri sumus. Timens enim permixtionem Eutychetis incurrere , cor tuit in divisionem Nestorii. Sed quia eum , de quo sermo est, corruisse diximus in Nestorii pessimam divisionem, opportunum puto esse tu hoc loco ponere sententias Nestorij, antequam ad hujus dicta discutienda veniamus; ut prudens lector cognoscere valeat quam consona Felix Nestorio senserit , & ubicunque male utramque in uno Domino dividit substantiam,& confugit iterum quasi ad unitatem personae

dicendo , Unus ιamen In utroque , non duo,

quantum Sc in hoc eundem Nestorium imi

tetur.

VII. Nestorius dicit Dominum, Spiritus

sancti virtute in virginis vulva formatum, factum ex muliere, & factum bub lege, ut omnes nos a servitute legis redimeret ; ante jam praedestinatum, adoptionem accipientem, inenarrabiliter sibimet vivens, mori quidem eum secundum legem humanam faciens, suscitans v ro ex mortuis, & perducens in Cesum, & co sedere faciens ad dexteram Dei,unde super omnes constitutus principatus,& potestates,& vim tutes , & dominationes, & omne nomen quod nominatur, non solum in hoc seculo, verum

92쪽

ADvERsus FELICEM. Petiam & in futuro, ab omni creatura accepit adorationem, sicut inseparabilem a divina natura habens copulationem, relatione Dei & imtelligentia omni creatura adorationem exhibente. Et neque duos filios dicimus meque duos Dominos ; quoniam unus filius Patris secundum Verbum Deus unigenitus filius Patris, sicut iste coniunctus & particeps constitutus filio

Communicat nomine & honore, Dominus se cundum essentiam, Deus Verbum, cui iste conjunctus honore communicat. Et ideo neque

duos filios hos dicimus , neque duos DominoS ;quia manifesto constituto secundum substantiam Domino & Filio, inseparabilem tenet ad eum copulationem, qui causa nostrae salutis adsumptus confertur nomine & honore filio &Domino; non sicut unusquisque secundum seipsum constitutus est filius, unde & multi secundum beatum Paulum dicimur filij; sed solus praecipuum habens hoc quod ad Dei Verbi copulationem , adoptionem , & dominationem Participans, auferens quidem omnem suspicionem dualitatis filiorum & Dominorum , praestato vero nobis in copulatione ad Deum Verbum omnem haberet ipsius fidem & intelligentiam & theoriam , pro quibus & adorationem pro relatione Dei ab omni suscepit creatura. Vnum igitur filium dicimus & Dominum I E SUM CHRISTUM , per quem omnia facta

sunt, principaliter quidem Deum Verbum in telligentes substantialiter filium Dei. J Iterum idem Nestorius : Si quis eum quis Emmanuel, Deum verum esse dixeris,s non potius 2Vobiscum Dσμι , εος est, inhabitasse eam quasecundum ποε

93쪽

16 S. AGOBARDI LIBER est naturam, per id quod unitus est nostra quans de Maria virgine suscepit, & post aliqua lubjecit, anathema sit. Item ipse: Si quis unum esse postadsumptionem hominis, naturaliter Dei f-ιium audet dicere, cum sit Emmanuel, anathemasti. Item ipse: Si quis post incarnationem Deum verbum alterum quempiam praeter Christum nominaverit , &post pauca subjunxit, anathema sis. Et item: Si quis hominem qui in virgine creatus est, hunc esse unigenitum dixerit, dc post pauca subjunxit, anathema sit. Ecce habes sententias Nestorii: quas si & in conjunctione personae, & in divisione naturarum, verbis Felicis conferas , invenies eos uno sensu incedere. VIII. Videtur mihi etiam vestra caritas commonenda de hoc quod Felix frequenter gaudet dicere hominem adsumptum, Vel formam strvi. Quanquam enim & pie dici possit, sicut& frequentissime dictum a sanctis Patribus invenitur , tamen considerandum est quod etiam impie dici possit, secundum quod in Nestorio haec verba nostris displicuerunt. Ad quod B.CP

erit , in deis Ullus ita respondit: Nos qua meliora ct veriora sapere consueti , ubtiliores contingentes imωεrim Theι- tellectus ad explanatione acramenti,scient; -

- - V perfectam , ct secundum sacrarum placit mlιtterarum,ct mansuetudines sanctorum Patrum, non hominem ad umptum dicimus a Deo Verbo, ct copulatum ei fecundum habitum extrinsecus, fed potius hominem fastum esse decernimus. Hac itaquegratia a pietate dogmatum dicimus excessisse eos qui praesumunt dicere adsumptum hominem , ct ad Firmant oportere eum sicut alterum aiater; coadorari filio Sei. Item ipse: Factus est uia

94쪽

tur homo, non adsumpsit hominem, sicut Nestorio

placet. Et ut crederetur quianctus est homo, manens quod erat, videlicet Deus, juxta naturam

idcirco ct esurire dicitur, ct ex itineris labore lase essere, & cetera. IX. Dixit itaque Felix in suprascripta sua scedula, post aliqua quae praemiserat, quasi interrogans : Deus pater omnipotens , voluntate geηuit Flium, an necessitateὶ & respondit: Uuam rum ad divinitatis ejus essentiam pertinet, neqMe voluntate, neque ne state , sed natura. In vero quin filio de substantia patris genito, voluntasmativitatem praeire non potest, ubi natura prac dit. Sedneque necessitate, qua in Deo utique non est. Guantum vero ad humanitatis ejus substantiam convenit, eundem filium suum, quia non ex semetimo genuit , sed de substantia matris virginis creauit , ct nasci voluit, ob hoc, voluntate propter redemptionem nostram , non qualibet πω cesitate ejus silius creditur. X. In hac sententia Felix primum ex intera rogatione superflua & vana , qua interrogat utrum voluntate an necessitate genuerit Pater

filium, occasionem sibi parat perveniendi ad id quod male sentit, & loquendo explicare non audet. Dicendo namque, In vero quippe filio de subnantia patris genito, ita dividit davinitatem ab humanitate in Domino, ut eam in sola divi. nitate dicat verum filium, in qua & de patris substantia est genitus ; juxta humanitatem aUtem , in qua & dicit illum de substantia matris

Virginis creatum, sentiat eum non verum, licet loquendo explicare non audeat. Apparet enim

haec fraus in eo quod sic de substantia divinitaris

95쪽

,1 S. Aco BARDI LIBER loquitur, quasi de alia persona praeter humaniatatem. Dicens namque de sola divinitatis sub stantia, In vero quippe filio , vult demonstrare non eum esse in utraque substantia verum filium. Quod autem interponit dicens, Voluntas nativitatem praeire non potest ubi natura pracedit, apertissimum mendacium profitetur. In omnia potente enim & sempiterno Deo omnia sempiterna sunt ; neque ei qui fecit tempora, aliquid accessit ex tempore. Naturae enim quae initio caret & incremento non indiget, quod est hab

re, hoc esse; & quod est esse, perpetuum est ; Scsicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Non ergo in illo natura praecedit Voluntatem , neque voluntas consilium, neque

consilium verbum; quia sicut nunquam fuit sine verbo, ita nunquam fuit sine sapientia, sine consilio, sine voluntate, vel quicquid de Deo veraciter dici potest.

XI. Nos autem Dominum nostrum,unicum

filium Dei, sicut verum Deum confitemur, ita& verum filium credimus ; quia non est alter ex patre, & alter ex matre ; licet aliud sit divinitas , & aliud humanitas ; sed idem ex utroque unus & verus , beato Cyrillo nos ita docente r u ergo flim, unus Dominus Iesus Christin, ct ante incarnationem, ct post incinnationem. 2 Ionemm alter est Alius Verbum Deι Patris, ct alteκaterum qui de sancta Virgine natus est; sed idem Use qui est ante secula Deus, etiam secundum

sarnem ex muliere credιtur editus. non quod ex

ea initium deitas ejus acceperit ut sit, aut subsit

flendi principiμm de sancta Virgine sumpseris; sed potius, ut dixi, quod Verbum subsistens anta

96쪽

ADVERsu S FELICEM. Issicula, secundum carnem dicitur ex ea progeniatum. Propria enim D ta est ejus care, sicut σsingulis nobis est propriam corpus. XII. Quod autem totus Verus Deus credatur, ita ipse beatus Cyrillus docet: Si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem Emmanuel, ct propterea Dei genitricem san tam Virginem genuisse eum carnaliter, carnem factum ex Teo Verbum, anathema sit. Et iterum: ae iacimus autem carni animam habenti rationalem

unitum Verbum, sed ultra mentem, oe inessabialiter,ctsicui solus ipse novit.Ergo permansit Deus ct in adsumptione carnis, cT est unm fum P ei σPatris Dominus noster Iesus Christus ; idem j ct ante omne seculum S tempus, secundum quod intelligitur Verbum ct splendor substantiae ejus, s in novissimis temporibus dispensatιve homo

popter nos. Item ipse: Factus est caro ex Deo Patre Verbum, non per transitionem aut conversionem sua natura , sed propriam faciens carnem ex cantita Virgine sumptam, unu ne σ idem ap-νestatus filius, ante humanationem quidem sine 'arne adhuc Verbum, post inhumanationem vero dem incorporatus. Item ipse : Nestorio igitur ubique perimente Dei verbi fecundum carnem vativitatem, oesiarum nobis dignitatum unita em introducentem, hominemque Deo copulatum irentem filiationis homonymia , hoc est, univo- atione honoratum; necessariis nos dictis illius re ugnantes fecundum subsistentiam unitatem dι

imus factam , hoc secundum subsistentiam, ni-bil aliud declarantes , nisi quod sola Verbi na-nm sive subsistentia, quod ipsum Verbum hu-

πana naturae secundum veritatem unisum, sine

Idem in D L

97쪽

1 S. Aco BARDI L i B I Rulla conversione atque confusione, sicuti spe diaxιmus , unus intelligitur, oe est Christus, idem

Dem ct homo. Item ipse: Vnum atque eundem adorantes ; quia non alienum corpm a Verbo, sed

ei magis est proprium, cum quo consedet Fatri ;non sicut duobuι stiis consedentibus, sedsicut uno

cum carne propter unitatem. Si verosubsistentialem unitatem recusamus, irruimus ut duos filios praedicemus. Necesse est enim cuncta dιvidere, O

dicere hominem quidem specialiterflij praedicari, ct rursus specialiter Deum Verbum flij nomen

atque appellationem naturaliter habere. Non emgo in duos filios unus Dominuι Iesu Christus dimidendus est. Nullo modo enim oportet rationem

redia fidei se habere , sed nec personarum unitarem, sicut aliqui opinantur. Item: Processit homo ex muliere, Deus esse non desinens, ct ex Deo patre esse progenitus, sed in adsumptione carnis, quod fuerat perseverans. Istud adlegat ubique subtilis ydei ratio. Item ipse: Cum scriptura divinitus inspirata unum dicat filium, atque Dominum. Quocirca post instabilem unitatem, si Deum nomines Emmanuel, incarnatum O hominem factum intelligimus nos ex ae eo Patre Verbum. Si ve hominem dicas, nihilominus illum ipsum inmensuris humanitatis participatum dispensative cognoscimus. Factum vero dicimus palpabilemquε impalpabilis est , visibilem qui invisibilis est.

Non enim fuit extraneum ei unitum ipsi corpus, quod etiam dicimus esse palpabile ct visibile Qui autem ita non credunt,distinguunt autem,sicut dι-xi ,subsistentia post unitatem, ct puram eis copulationem subintelligunt secundum solam dignitatem sive auctoritatem, alienat eos ab his qui recte

98쪽

ADVERsu s FELICEM. Is sapere consueverunt praesens anathematismus. 'XIII. Interrogat Felix, Vtrum Maria Misaeo Deum π hominem, sicut pariter, ita oesmiliter genuit I an aliter genitrix deitatis, ct aliter humanitatis esse credatur. Respondetq, sibimet1psi dicens : Licet eadem gloriosa Virgo Pei O hominis genitrix fideliter credatur, aliter tamen Dei genitrix, ct aliter hominis re te profitetur. XIV. Ad haec verba nos respondemus quod

non solum sint blasphema, & omni odio dignaverum etiam nova & inaudita. Quomodo enim aliter Dei genitrix,& aliter hominis esse potuit Certe Deum genuit incarnatum, cui uni uno est modo genitrix, non duobus ; eo scilicet quo Deus in illa & ex illa factus & natus est homo. Nec est usus catholicus, hominis eam genitri cem nominare, sed semper Dei genitricem. Si Deus homo factus, ex illa natus est, duobus Utique modis non est natus. Nam si duobus moiadis nasceretur, duabus & vicibus nasceretur. quod dici nefas est. Immo si aliter Deus ex ea & aliter homo natus est; duo sunt, alter Deus 'Ec alter homo, id est, non idem Deus qui homo' nec idem homo qui Deus. Nestorius haereticus' qui ita sensit, non dixit Deum ex Maria natum 1ed hominem ex semine David. Iste autem si Catholicus esset, unum eundemque esse '&Deum & hominem, & unum uno modo, & semel tantum natum crederet. Si autem esset Nestorianus, aut Paulianista, sive Photinianus1olum hominem crederet ex ea natum, & semel tantum. Nunc autem quia dicit sanctam Virmnem aliter Dei esse genitricem, & aliter homi-DJ., ego puto quia sicu inec usitato more loqui-

99쪽

i6 S. Aoo BARDI L ERtur, ita nec catholico. Certe catholici praedicant Dominum nec in divinitate habere matrem,nec in humanitate patrem. Iste autem qua ratione sequestrando ab humanitate divinitarem , aliter eam Dei, & aliter hominis genitricem esse credit, & hic ex parte aperit dicendo, Natura quippe humanitatis adsumpta propriam eam esse genitricem , Dei vero matrem gratia Odignatione divinitatis factam , & in subsequentibus & peius & evidentius patefaciet, ubi denos oportunius ad ista responsuri sumus. XV. Nunc autem quia aliter Dei & aliter hominis cana genitricem dicit esse. cum nunquam fuerit usus in ratione fidei hominis eam genitricem nominari, quippe cum nec mirabile

sit, cum certe omnium hominum matres hominum genitrices sint, illa qualiter hominis Diacti, id est, Verbi caro facti genitrix praedicetur, cx sanctorum Patrum sententiis audiamus. Ait namque praecipuus ille expugnator Nestorianae impietatis doctissimus & beatissimus Cyrillus:

Assirmamus igitur ex Deo Natre Verbum in adsumptione etum, sancta ct animata carns uni-rum, secundi m veritatem inconfuse ex vulva ι'sa processisse hominem, permansio autem etiam fecundum Verbum. Ideoque oe Dei genitrix est

sancta Virgo. Supersuum autem arbιtror oportere existimandum , ct hominis genitricem eam dici. Siquidem sent aliqui ex multa nimis vaesama, qui dicerent vel Verbi naturam , fontem veluta

quendam σ propria sentiae principium habuisse

carnem. Forte fuset aliquando non absurda ercontemnenda ratio volentibus eam etiam homι nisnom narν oportere genitricεm. Uuia vero abomi

nabili

100쪽

labitas ct odiosa quidem apud omnes est hujus

nodi sententia, intelligiturque non aliter Der ge-

iitrix fancta Virgo, nisi primo susceperat qui uam fidem, hoc est, qma factus est caro, hoc est,

1omo Verbum ex Deo Patre. Non enim quodam-vodo divinitatem nudam, sicutι dixi, peperie irgo. sua hujus instantiae videtur utilitas dicenium oportere nominari eam ct hominis genitria

em Sed, sicut apparet , inventa quadam ab eis e contra Christum hac machinatio. Non enimatiuntur sapere, vel dicere ipsum qui ex Deo 'atre est ante secula filius, in novissimis seculi

moribus inconfuse, inconvertibiliter ex vulvamtum carni anιmam habenti rationalem, sicque ictum nostrum secundum hominem.

XVI. Iterum post aliqua interrogando Fc-x quaerit, Vtrum Christus Dominus in utraue natura similiter sit filius Dei, an dissimili-:r. & subjungit respondendo, non similiter, ii dissimiliter. Quaerit deinde, quo ordine idat. & respondendo affirmat dicens: suia sicut se continet duas naturin, id est, dιvinitatis sua,' humanitatis nostrae , ita duobus modis unus

editur Dei Flius. In quo loco obsecro & amoneo lectorem, si tamen fuerit qui legere dig- tur, ut penset attente quod dicitur. Supraxit sanctam Virginem aliter Dei esse, & ali-r hominis genitricem. Nunc dicit duobus m s esse filium Dei Dominum nostrum, & in ip-; dissimiliter. Ecce quatuor modi, & inter sessimiIes, quibus dicit Dominum esse filium ei patris, δc hominis matris. Forsitan qui plu- quam ego legit, invenit aliquid huic rei si-ile. Ego tamen neque in catholico neque in

SEARCH

MENU NAVIGATION