Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

χ33 ARTICULUS III. CONTROVERSIA VI. 'ce facta , yrout inaec omnia tenet Obedientia DominEnostri Puae Ioannis XXIII, tamen duae obedientiae. duorum contendentium Probabiliter tenent contrarium. In qua πinionum dioersa et adὐersa parietate

non sunt minores di cultates juris et facti, quam amte Concilium Pisanum erant de justitia duorum contendentium. Praeterea in Constantiensi admissa fuit et dilaudata spontanea renuntiatio Papatus , laeta a Gregorio xi I. per Legatos: Cardinalibus Gregorii perini sum fuit comparere in Concilio cum purpura et insignibus Cardinalium. Ergo ipsi Constantienses, quorum plurimi Pisano interfuerant, merito dubitarunt, an depositio Gregorii XII. iacta in Pisano , adeoqua ipsam Pisanum legitimum fuerit Concilium. CCCXCV. R. II. Admisso etiam, quod Pisanum Iegitimum fuerit Concilium , ex eo tamen probari non potest, extra ea*um schismatis, vel haeresis, cono 1ium superius: esse Romano Pontifice indubitato ac legitimo. Nam. I. Temporibus Pisani vehementer dubitabatur, utri Pontifici parendum esset, Gregorio XII an Benedicto XΙΙΙ. toto Christiano orbe in duas facti nes diviso ; ita ut hane incertitudinem Academiae Ρarisina, et Bononiensis inextricabilem vocaverint. Sic enim in Conclusionibus Pi ano oblatis loquuntur Con

elusione V. Stante dubio inextricabili Paρatu; ρrUtcrdubium facti et iuris, ne in subςersionem Idei Ecclesia sic maneat ρerpetuo diςisa cum tanto scandalo ;et animarum perditione , Prosisto vectat ad Concilium, ut utrumque, eis non cedentibus, possit a PVatu etiacere. Quibus verbis Superioritatem Concilii ad solum casum dubii Pontificis restringunt. II. Pisanum deposuit utrumque tangaam Schismaticum et Haereticum ; Sese

142쪽

DE SUPREMA AUCTORIR ROM. PONTIF. rassione enim XV. recitata est sententia in Benedictum et Gregorium a Concilio dicta : Christi nomine inuocato , Sancta et Undoersacis Synodus iactarat etc. utrumque fuisse et esse notorios Schismaticos , et antiqui Schiam ris nutritores, nec non notorios haereticos, a Me d pios etc. Ergo eX Pisano non probatur, exceptis duob scasibus, schismatis et haeresis , Pontificem subjici con-eilio. CCCXCVI. Objieitur III. Authoritas Constantiensis Concilii, quod Sess. IV. Decretum edidit :Et primo declarat, quod lasa Sancta Synodus in Diaritu Sancto congregata legitime, Concilium Generalefaciens , et Ecclesiam Catholicam rvraesentans, Pot statem a Christo immediate habeat, cui quilibet, cujuscumque status pes dignitatis, etiamsi Papalis existat, obedire tenetur in his quae pertinent ad Idem et extirpationem dicti Sehismatis, et reformationem Κctae Ecelesiae in Capite et in membris. Sessione V. Item declarat, quod . quicunque , cuiuscumque conditionis, status , dignitatis , etiamsi Pastalis, qui mandatis aut praeceptis hujus Sacrae Synodi, et cuiuscunque alterius unodi Generalis legitime congregatae , suster Praemissis , seu ad ea Uectantibus , factis Mel faciendis,

obedire contumaciter contempserit nisi resi erit, condignae poenitentiae subjiciatur et debite puniatur, etiam ad alia juris subsidia , si vias fuerit, recurrendo. Em go a Constant i ensi Oecumenico Concilio definitum suit,

concilium Oecumenicum esse superius Pontifice.

CCCXCVII. R. I. Cum Illio Petitdidier in Di

fert. de mente Concilii Constantiensis Cap. IV. Motis Constantiensium Patrum nunquam fuit, sensum hujus Ducreti ultra Sehismatis , quo tuno Ecclesia premebatat

143쪽

14. ATICULUS III. CO TROVERSIA VI. eircumstantias extendere. Probatur assertio Ι. ex verbis

hoc Decretum immediate praecedentibus: Haec Suncta Synodus Constantiensis, Generale Concilium faciens pro extirρatione praesentis schismatis , et unione ac reformatione Ecclesiae Dei in Caρite et membris facienda, etc. II. Ex voto Nationis Germanicae in Conc Ilo hac de re ab ipsa Iato : Hoc Sacrum Constantiem se Concilium , in materia huIus Schismatis suρremam in terris habet authoritatem , et judiciariam ρotestatem. Aliarum Nationum suffragia injuria temporum depordibia sunt. III. Ante Sessionem VII. ex XL. Theologis, XXVIII. contendebant contra AlΙ iacensem, molesti e rores non concilii, sed Pontificis nomine damnandos esse, asserentes , concilium nullam , nisi quam a P pa velut onpile suo acciperet, authoritatem habere. Ergo Concilium Sessione IV. et V . non definiverat , pro omni casu Concilia esse supra Papam. IV. Post Sessionem VI. Ioannes Patriarcha Antiochenas scripturuopposuit Petro Alliacensi, quo pluribus argumentis OS-stendit Papam esse supra Concilium, qaia Alliacensis, aut alii opposuerint ei Decretum Sessionis IV. aut V. V. ipse Alliaeensix in Tractata suo de Potestate Eccl8siae , quem Constantiae conscripsit duobus annis post V. Sessionem, douet Concilium esse supra Papam in aliquo tantum, non vero ici omni casa : item regularitet

et in pluribus Papam Concilio non subjacere. VI. Theologi , qui Constantiensi interfaerant, etiam absoluto jam Concilio, libros conscrip erunt, qaibas probant auth ritate Romani Pontificis nihil maias toto orbe Christi

no inveniri. VII. Martinus V. statim post electionem suam omnem authoritatem in se transtulit , solusque , a

dita clausula, Sacro approbante Concilio, quaestioues

144쪽

DE SUPREΜA AUCTORIT. Rou. PONTIF. a 4. propositas definivit. Ipse solus pro qualibet natione eam Ecclesiae Romanae reformationem edidit, quam voluit rBullam promulgavit in pleno consistorio . qua prohia huit in causis fidei appellationes a Papa ad Conciliam,

nemine contradicente. Artieulum , ob quam causam , et

quomodo Papa corrigi et deponi possit, a reformationis negotio abesse jussit, declaravitque nihil de eo novi esse statuendum : denique Concilium pro libito suo dissolvit. VIU. Eo etiam tempore, quo Basileenws tur-hcie exortae sunt, plerique Theologi, qui a partibus Basileensium stabant, superioritatem Cone illorum defendebant tantum ut opinionem. quam libere quilibet amplecti, vel rei icere posset. Quod si constantienses Degretum suum de superiori Concilii authoritate ad oeditos etiam et indubitatos Pontifices extendissent, illudque a Martino V. confirmatum fuisset , sententia quae sum Periorem Conciliis authoritatem tribuit, tanquam fidei articulus , non vero tanquam opinio fuisset habita.

CCCXCVIII. R. II. Quando Decretum illud Sessione IV. et V . formatum est, Synodus constantiensis non erat Oecumenica. Prob. Assertio. I. Quia coaluit ea Synodus nec iubente , nec consentiente Gregorio XII.

qui solus legitimus erat Pontifex. II. Quia ad illam eonvenerant tantum illi Episcopi, qui Ioanni XXllI. adhaerebant; ideoque non poterat ab illis Universalis

Eeclesia repraesentari, cum multa regna et provincias adhuc Gregorium XII. et Benedictum XIII. tuerentur , quarum Episcopi Constantiam nondum venerant. III.

Quia Deeretum illud laetum et promulgatum fuit, re et amante cardinalium collegio, et Galliarum Oratoribus. Hinc in Cainera paramentorum Palatii constantie sis ante Sessionem V. protestati sunt cardinales, quod

145쪽

142 ARTICULUS III. CONTROVERSIA VI. propter scandalum vitandum ad Sessionem irent, nonvcro animo consentiendi iis quae audiverant in ipsa si

tui debere. Atque idcirco Decretam Sessionis V. Episcopo Posnaniensi lectum fuit, cum illud promulgare detrectaret Cardinatis Zabarella Florentinus. IV. Quia ipsa constantiensis Synodus Sem. XIV. ipso facto ostendit se dubitare , an initio fuerit Oecumenica, ante cessi nem Gregorii. CCCXCIX. Ultima haec assertio solide probatur. Deposito Ioanne XXIII, Gregorius XII, Legatum suum plenipotentiarium Carolum de Malalestis Arimini Dominum , costantiam misit, ut suo nomine Papatui renuntiaret; prius tamen a Concilio, vol potius Sigismundo Imperatore petiit Ι. Ut per actum publicum d

monstretur utramque partem agnoscere, quod qui hactenus Constantiae convenerant, non constituerint concilium sacrum Canonice congregatum, sed Congregationem civilem , a Sigismundo Caesare Laico convocatam. II. Ut Sigismundus Imperator in Sess. XIV. pra sideret , primum Ioeum in ea tenendo, quo demonstraretur sic, Congregationem esse civilem, cui ipse pra

sident. III. Ut Carolus de Malalestis tanquam Gregorii XII. Pleni potentiarius, et Cardinalis Ragusinus, ta quam eiusdem Gregorii Legatus, prope Caesarem S deant in fronte altaris, faeie ad alios versa. IV. Ut dein Carolus de Malalestis proserat litteras Gregorii,

quibus declarat se praesentem congressum reputare tanquam Congregationem a Caesare νocatam. V. Ut

in iisdem Gregorii litteris exprimatur , quod nunquam mutaverit suum Propositum; sed semper paratus fuerit Papatui, tamquam legitime in Urbani VI. sucMessorem oleo tus, renuntiare, quando quod jam sperat fieri Pos-

146쪽

DE SUPREMA AUTHORIT. ROM. PONTIF. 343 se , iudiearet quod unio et paX Ecclesiae eκ sua renum tiatione sequeretur. VI. Ut iri iisdem litteris distinetis verbis exprimatur , quod Gregorius XII. praesentem Congregationem convocet, ut ipse legitimum Concilium

faciat. VlI. Ut in iisdem litteris Gregorius XII. deci

ret , se rei ieere omnem convocationem praetense a Babthassare Cossa sub nomine Ioannis XXIII. factam, et Aeludere ejusdem Balthassaris non praesidentiam modo . sed etiam praesentiam. VIII. Ut in iisdem litteris Gregorius XII. declaret, ea tantum Acta approbanda esse . quae post hanc convocationem a Concilio sic comvocato disponentur. IX. Ut quando Legatus iuxta praefatas Gregorii XII. litteras constantiensem congregationem civilem convocabit in concilium Ecclesiasticum, non declaret, quod Acta per concilium ipsum agem da authorizet aut confirmet. nisi iuxta modum et so mam in ipsis litteris contentam. X. Ut nemo ex nati nibus contradicat , sed per deputatum suum dicat, Placet , exprimendo, quod praefatam Gregorii XII.

convocationem et authorizationem aeceptent eo modo,

quo facta est. XI. Ut quoniam antea exclusi fuerant Cardinales , nunc primum unus ex ipsis, aliorum tam quam vocem habentium nomine , pariter dicat, Placet. XII. Ut hi peraetis Caesar redeat ad suum thronum, et Carolus de Malalestis coram Concilio iam legitime convocato, et congregato, Gregorii XII. nom, ne Papatui renuntiet. Haec omnia, nemine contradicente , in Constantiensi executioni mandata fuisse ante renuntiationem Gregori XII. ex Actis Concilii invicte o temdit Bernardus Destrant in consilio pietatis Tomo i I. Ex

quibus legitime insertur, ipsos Constantienses aut tae itis agnovisse , priores Sessiones firmitatis robore carere , aut

147쪽

a44 ARTICULUS III. CONTROVERSIA Usaltem dubitasse, num ante cessionem Gregorii const1- Iium fuerit Oecumenicum. Galli reponunt haec ex indulgentia tantum et simulatione a Synodo permissa fuisse , ut Gregoriana factio cum honore sepeliretur. At si Constantienses Gregoriam pro, dubio saltem Pontifico Non agnovissent, timuissentque, ne novam a Gregorio factam Concilii convocationem rejicendo, Synodi auctoritas penitus in discrimen adduceretur, qua ratione , immo qua conscientia permisissent, ut Concilium in dic Tet , confirmaret. novos Praesides deligeret, et denique abdicaret se potestate, quam non habebat Τ Numquid hac sua indulgentia propriam certamque auctoritatem suam velut dubiam mentiti fuissent 7 CD. R. III. Quamvi, Concilium Constantiense fui set tunc Oecumenicum, sensumque Decreti sui etiam ad indubitatos Pontifices extendisset, nihil tamen ex eo conficeretur, quia Decretum illud a Martino V. m,nime fuit approbatum. Prob. assertio Martinus v. appro-havit tantum ea, quae conciliariter gesta sunt ac de te minata in causa fidei. Nam Sess. XLV. dicitur: Sanctissimus Dominus noster Papa dixit respondendo ad praedicta, quod omnia et singula determinata, conclusa et decreta in materiis fidei per Praesens Concilium conciliariter, tenere et inuiolabiliter obseruare Molebat, et nunquam contraire quoquo modo. Usaque sic Conciliariter facta amrobat et ratiscat, et non aliter , nec alio modo. Atqui Decretum Sessionis IV. et . non fuit Conciliariter sormatum et sancitum, more nempe in aliis Conciliis recepto, praemissa matura deliberatione, auditis rationum momentis. , ae collatis 1 here suffragiis plena omnium EpIscoporum, quibus so- Iis competit in Concilio sententiam ferre , consensione

148쪽

eoncordique iudicio definiendo. Ergo Martinus V. illud

non approbavit. Prob. minor I. Praeterquam enim quod tunc Synodus non fuerit Oecumenica sed Congregatiomere civilis , ut paulo ante di x imus, in Constantiensi non omnes et singuli publice sententiam suam dic hant, sed adnitentibus Alliacensi et Gersonio, quaelibet natio unam solummodo vocem, seu unicum suffragium habuit, nimirum Italica, Germanica, Gallica, et Anglicana; atque unicus cui usque nationis Episcopus , a sua natione deputatus, in publiea Sessione sententiam dicebat per verbum Placet, quamvis Gallicana CC., Italica totidem capitibus constaret, Anglicana vero tribus tantum Praelatis, et novem Clericis. II. Cum suffragium solis Episcopis , Abbati has , atque ordinum Gμneralibus in aliis Conciliis concessum suerit, in Constantiensi nullo habito personarum discrimine , ius sunfragii non consulti vi tantum , sed etiam decisi vi , datum fuit non Episcopis modo, sed etiam Parochis, Doctoribus , immo et laicis , ita ut ex maiori illorum

numero cujuslibet nationis sententia formaretur, in concilio dein nomine nationis ab unico Praelato exponenda. III. Innumerae lites et dissensiones eXortae sunt, multaque caeco impetu, absque sufficiente deliberationen ta sunt, ut constat eX protestatione , quam tres nati ues et Collegium Cardinalium contra Germanicam nationem ediderunt, in qua inter alia haec leguntur : Clerus et ρ Omlus non nullorum Regnorum et Prouinciarum nondum clare et solide huic Sacro Concilio adhaeserunt ., nec non etiam quorumdsm , qui eidem Concilio adhaeserunt, propter rumores discordiarum , et quasi

impressionum, quas in eodem Concilio feri audiunt. II sjam de eodem Concilio dicitur pacillare. IV. Cardinalibus Tom. III. . G

149쪽

,46 ARTICULUS III. CON ROVERSIA VI. denegatum fuit suffragium a nationibus distinctum. Acta Concilii Constantiensis Sess. VII. apud Scheistrate ita habent. Pene in omnibus Concilii decretis factum est , ut Cardinalibus ita arcto et breui temρore Ostensa sint decreta a Nationibus conclusa , ut non fuerit in eorum potestates uincienter deliberare; immo in magnum contemptum habili sunt, et Iin aliter petiςerunt, quod cum essent in Concilio quatuor nationes , una Angliae, in qua non erant

A A. Capita, de quibus tres solum Praelati : Et Cardianiati s essent sexdecim , et alii futuri , de quibus plures mogni et insignes Doctores , ρrορter dignitatem Collegii haberent dignitatem tantam, et authoritatem , sicut natio Anglicana, quod fuit recusatum, et dictum , ut uenirent ad nationes. vaec certe tam gravia

visa sunt ipsi Cardinali Cameracensi Petro de Alliaco , ut librum scripserit de Ecclesiae, et Cardinaliam a thori tale Constantiae Anno I. 7. ante Electionem Martini V., in quo varia dubia regenset circa ordinem hujus Sacri lconcilii, quae astud uonnullos magnam perplexitatem inducunt. Ait lae, haec a se proρυ ni eo consilιο, ut

super his Concilium deliberet, ne in futurum ejus acta improbentur. Primum dubium, inquit, an quatuor Λ tiones in hoc Sacro Concilio sic distinctae , νιdelicet Italica, Gallicana , Ger manica , et Angli cana , excluso dicto Cardinalium Collegio, faciant Generale ConC itum , cum sint Alura Concilia particularia , palde ιnaequaliter , et improportionabiliter divisa , et ad ρartem ldeliberantia: quae deliberatio, exclusa deliberatione dicti Collegii, et non facta in communi Sessione Collatione potorum , uidetur multis non esse censenda deliteratio Concilii Generalis conciliariter facta. lix quibus verbis abunde colligitur, quid per Conciliariter Iacta intellexerit Martinus V.

150쪽

DE SUPREMA AUTΗοRIT. ROM. PONTIFICIS. a IC DI. Objicitur IV. Authoritas Basileensis Syn di, quae Eugenium IV. authoritative citavit, ejus Legatos non nisi certis conditionibus ad praesidentiam admisit : immo indubitatum Pontificem deposuit, et Sessione XXXIII. haec duo definivit. I. meritas de potestate Concilii Generalis, unipersam Ecclesiam reρra sentantis , suρra Papam, et quemlibet alterum, declarata ster Constantiense , et hoc Basileense Generalia Concilia, est ueritas fidei Catholicae. II. Veritas haec, quod Piva Concilium Generale, universalem Ecclesiam rostraesentans, actu legitime congregatum , Suster declaratis iii praefata peritate, aut aliquo eorum Sine ejias consensu nullatenus authoriIative potest dissoluere , aut ad aliud tempus prorogare, aut de loco ad locum transferre, est ueritas Idei Catholicae. Verita- tibus duabus praedictis pertinaciter reρugnans, est Censendias haereticus. R. Basileense Concilium , quamvis legitime ab Eugenio IV. convocatum fuerit . nulliustam eu esse authoritatis , quia ab Ecclesia reprobatum est. S. Antoninus IH. Parte, Tit. XXII. cap. X. v

dat illud Conciliabulum viribus cassum, Synagogam Sa

lanae temerarium ac praesumptuosum conventum. S.

Joannes Capistranus Parte III. de Pap. et Conc. a thoritate, Synodum profanam , excommunicatam , inter dictam , hasiliscorum speluncam, daemonum Cavernam.

Petrias Episcopus Meldensis, Caroli VH. Gallorum Regis ad Eugenium IV. Legulus, Synodum vesanam. Eugenius Im in Constitutione, qua. i incipit Moyses vir Dei, edita in publica Concilii Florentini Sedione IV. Septembris A. 1439., Sucro approbante Concilio, declaratioties illus Basileenses damnavit, tamquam impias,

Suandulosus, nec non in manifestam Eccleςiae scissu-

SEARCH

MENU NAVIGATION