Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ARTICGLUS III. CONTROvERRIA VI. eamque non in omni , sed tantum in aliquo casu. Nam ad finem Tractatus sui de Euclesiae Potestate, quem in ipso Constantiensi conscripsit, obiiciens sibi ex Decretalibus Cap. Significasti, respondet : Quod in dicto Capitulo , Significasti , dicitur, quod Ecclesiae Romanae riuitia Concilia Legem praefixerunt, et quod in eis et eorum statutis Romani Pontificis exc*itur authoriras; resρondetur , quod hoc cum sui similibus regulariter. et in pluribus uerum est : sed tamen in aliquibus fallit ,

quod particulariter declarare non est Praesentis oMeris. Quamquam neu ab omni errore immundis fuit Alliacensis: docuit enim apud Vonderhari Tom. Il. Hist. Cone. Constantiensis fol. IOI , in scripto quodam Patribus Co stantiensibus oblato A I. i. . non esse fide divina certum

quod Christus infallibilitatem Conciliis, sive Episcopis

congregatis promiserit; sed tantum toti Ecclesiae , prout illa continet etiam Presbyteros et Laicos non congregatos. Quod certe nullus Catholicorum nostris temporibus dicere audebit ιCDIX. Obiieitur VIII. Authoritas Summorum Pontificum, Iulii L, Liberii , Zosimi , Bonifacii L , Coelestini, Leonis m, Gregorii M. etc. Qui ultro fassi

sunt, se canonibus Conciliorum esse subiectos II. Innocentius III. in Epist. ad Philippum Galliarum Regem, rogatus de vinculo conjugali dissolvendo, respondit: Si super hoc absque generali deliberatione Concilii determinare aliquid tentaremus, praeter disinam Offensam , et mundanam in amiam , quam ex eo POSsemus incurrere , forsan Ordinis et officii nostri ρericulum immineret: cum contra praemissam peritatis sententiam nostra non ρὐssit authoritas d Spensare. Ergo Pontifex agnovit majorem esse concilii

162쪽

DE SG REMA AUUORIT. ROM PONI IR i59 Potestatem. R. I. Hos Summos Pontifices vel loqui do Canonibus et statutis in fi le , seu jure divino positivo et naturali fundatis, quibuq derogare nee Conciliis Oecumenicis , nec Summis Pontificibus fas est, cum Ρ pci sit quidem supra Concilia ; non tamen supra Deam sDpra fidem, aut sanam rationem: vel si loquantur de Cavonibus ad Ecclesiae disciplinam spectantibus, id ita intelligendum est, quod illis deroeare, aut in illis dispensare nequeant licite , nisi id ipsius Ecclesiae necessitas aut utilitas expetat. Sic dispensante Coelestino I. Proclus a Cyziceno ad CPolitanum Episcopatum trans- Iatus est. Sim 'licius Papa permisit contra Canones Nicaeuos , Stephanum Episcopum Antiochenum , non Au-tiochiae , sed CPoli ordinari. S ignatius Patriarcha CPolitanus missis Romam Legatis laxari petiit ab Hadri tio II. Synodi Vtil. Oecumenicae D creta, quibus a sacris dignitatibus prohibebuntur, qaos Photias ordinaverat. Ejusmodi dispensationes Profecto ubique terrarum recipiuntur, immo nulli bi frequentius petautur, quam

in alliis. R. 1 l. Quamvis Pontifices dixerint, sibi fas

Mon esse Canones transgredi ; non sequitar eos scissos esse , se illis inferiores esse; alias sequeretur etiam quemlibet Papam in seriorem esse ; minorisque authoritatis , quam fuerint sui praedecessores : Summi namque Pontifices innumeris pene locis lassi sunt , se a Decretis suorum praedeeessorum ne latum quissem unguem discedere po se. Itaque si e uti Principes a suis legibus , ita etiam Romani Pontifices a Canonibus obligacitur qua u- tum ad vim directivam , non quantum ad vim coactivam. Cum enim Principis exemplum in omnem partem

valeat, fieri vix potest ab aliis legem observari, statim Princeps ludibrio habet, infringitque. Sic tamen Psita-

163쪽

466 ARTICULUS III. CONTROVERMA IRsex quoad vim directivam a Canonibus obligatur , ut in iis dispensare, aut etiam penitas illos abrogare valeat, siquidem id necessitas, aut utilitas Ecclesi se , et salus fidelium exposcant. Ad II. N. C. Ibi agebcitur de di-νpensatione aliqua , quae neque a Papa , neque a CO

cilio Oecumenico fieri poterat , eo quod iuri divino a versaretur. Philippus quippe . abjecta Ingel burga legitisma uxore sua, Mariam Ducis Meraniae filiam superinduxerat , et ab Innocentio expetebat, ut divortium istud , novumque matrimonium ratum haberet, qua in re contrarium votis suis Pontificem semper expertus est. Quod

vero innocentius, quamvis id etiam Concilii potestatem excedere sentiret, nihilominus scripserit, se id non posse absque generali deliberatione Concilii indulgere , id

mansuetudini ac prudentiae Pontificis tribuendum est , qui pia oeconomia uti voluit, ut sic nectens moras OPPOrtunam nancisceretur occasionem Regem ad ofiicium

revocandi.

CDX. Objicitur m. Infirmitas argumenti ex Po tificii s Conciliorum confirmationibus petiti. Confrinare

stylo Ecclesiastico nihil aliud est, quam consentire. Ergo ex eo, quod Romani Pontifices confirmarint Cometilia Oecumenica , nullam exercuisse in illa superioritatem protiuntur. P. A. In Actis Conciliorum saepius legitur ; a dynodis Provincialibus Decreta Romanornm Pontificam fuisse confirmata. Immo ipsi Pontifices non

semel asseruerunt, confirmari a se Praedegessorum Pontificum Constitutiones. Ergo vox consimare idem dicitiac consentire. R. N. A. Si enim confirmare idem esset BG zonsentire, non majorem haberet Romanus Pontifex authori tutem, quam novissimus Episcoporum : hie enim quando Srnodalibus Decretis conse utit, ea non Secas m

164쪽

DE SUPREMA AUTHORIT. R . PONTIF. 161 Papa confimaret. Confirmare itaque idem dieit hic, an authoritate sua omnem vim ae robur tribuere ; hocque consensum inter aliculas Episcopi, et confirmationem Romani Pontifidis discrimen intercedit , quod quamvis Episcopus aliquis Synodalibus Constitutionibus et Decretis non consentiat, illa tamen, confirmatione Pomtificia accedente, firma et inconcussa reddantur :Contra vero nullius illa sint authoritatis, si a Papa re-Probentur, et totam Eeelesiam non obligent , quamvis facta sint in Conditio Generali, nisi a Ponti fiee confirmentur , a quo solo robur suum accipiant. Ad ρrobat C. A. N. C. Illud adversariis facile damus, confirma di verbum ab Ecclesiasticis Scriptoribus latius interdum usurpari, ut ea nimirum quae satis iam firma sunt , eonfimari dicantur vel ab iis, qui nullam vim rebas tribuere possunt ; adeoque non semper confirmationem intelligi, quae anthoritatem habeat, ut ostendunt allata in objectione exempla. At vero cum audimus S. Damasum , S. Leonem M. etc. negantes sine consensu suo

quidquam in Conciliis ratum aut firmum esse: Cum a dimus S. Sixtum III. Illyrici Episcopos sua Epistola a monentem : Nec his pos, fratres clarissimi , constitu ris , quae Praeter nostra praeceρta Orientalis Synodus decernere potuit, credatis teneri , praeter id quidem , quod de fide: nobis consentientibus, iudicapit: cum denique novimus Romanos Pontifices alia probasse, alia autem reprobasse, quae in Conciliis fuerant constituta , liquidum est, confirmare hic idem dicere, aerobur addere , authoritarum impertire. CDXI. Dices. In Actis Conciliorum Oecumente rum, quae summam habent authoritatem , nihil inv nire licet de confirmatione lacta a Romano Pontifice.

165쪽

ARTICULUS III. CONTROVERSIA VI. poςtquam Concilia illa absoluta fuerunt. Ergo gratis dicitur , ea robur oblinuisse a Papa. R. I. Quamvis nota omnium Conciliorum confirmatio in Actis amplius appareat, potuit illa injuria temporum interiisse. Nicaenam I. Synodum confirmationem a bipestro petiisse testatur Romana Synodus Episcoporum XLII. sub S. Felice III. A. 485. in Epistola ad Clericos et Monachos Orientales data. Chalcedonense Concilium confirmavit

S. Leo IV. Epist. LXXXVII. CPolitanum II. Vigilius in Epistola ad Eutychiam , CPolitanum III. S. Leo II.

in Epist. ad Constantinum Ροgonatum Imperatorem ete.

R. II. N. C. Si Romani Ρontificis sententia Conciliis

praeivit, eamque Concilia secuta sunt , tantam Conciliis authoritatem atque firmitatem tribuit, ut quaecum

qua in illis definita et constituta sunt, ipsius Pont ficis Summi auctoritate definita et constituta esse intelligantur. Ac si quando contigit, ut hujusmodi Conciliis confirmationem Pontifex Summus addiderit, haec non majorem ipsis contulit firmitatem ; sed improbis

hominibus dumtaxat calumniandi sacultatem ademit , non secutas fuisse Synodas sententiam, quae praei verat , Romani Pontificis. Qua sola de causa S. Leo Magnus adductus fuit, ut Chalcedonense Concilium com

firmaret. Ne per malignos, inquit Epistola LXXXVII. dubitabile uideatur, virum , quae in Synodo Chalcedonensi per unanimitatem pestram de fide statuta sunt , πρrobem. Quamquam vero Pontifices Summi authoritate sua plerumque Conciliis prae iverint in eo, quod illa praescriberent: interdum tamen Conciliorum praescriptiones Apostolicae Sed is authoritas, quae non Praeiverat, subsecata est. Quod in Conciliis Carthagianensi, et Mileςituno II. Anno 415. adversus Pelagi auos

Diuitiam by Coos e

166쪽

DE SUPREMA AUT RIT. ROM. PONTIF. a Qtiabitis, et in Arausicano II. Anno 529. adversus Sextii pelagianos coacto videre licet: qaoram priora duo S. Innocentius L postremum vero Boni ucius II. Re oriptis suis confirmarunt : ex quo summam Concilia illaeonsecuta sunt authoritatem. Nam Concilia , quibas Romani Pontificis non praei verit sententia , haec omni firmitate caruisse certum est; donec per confirmationem consensus Romani Pontificis illis accederet. Cuius

rei exemplum de V. Synodo petere possumus, 'laae non ante vim ullam habuit , quam Vigilius illam

eonfirmaret.

CD XII. Objicitur. X. Achilles Gersonii et BasAleensium. Totum est maius sua parte. Atqui Concilium est totum , et Ponti sex est tantam pars Ecclesiae. E go Concilium e t majus Pontifice B. Argumentum hoc omnino infirmum est. Igitar D. M. Totum est majus sua parte , si de toto physico sit sermo, C. M. Si de . toto morali, N. M. alia; Rex inferior esset statibus Congregatis, et parere cogeretur suliditis subs: Uxor et Liberi Patre sumilias, milites suo Dage essent superiores : sicque rectus ordo subverteretur, et ianua rehe lionibus panderetur. Quin i inmo E Iesia ip;o Chri Hoesset superior , cum christus non totam Euclesiam constituat, sed tantum sit invisibile Ecclesiae Caput. Praeterea N. etiam min.. Conciliam ab que Romano Pontia fice non repraesentat sufficienter totam Ecclesiam, non est totum aliquod, sed traneus sine capite, quod est Pars praecipua et nobilissima. CDXIII. Objicitur XI. Ratio. Ecclesia male eo suluisset Christus, si illi potestatem non dedisset, Pontificem inutilem et noxium iu ordinem redigendi. II. Papa est minister Ecclesiae. Ergo est infra couciliam.

167쪽

164 ARTICULUS III. CONTROVERSIA VI. III. Papa accipit potestatem suam ab Ecclesia. Ergo Ecclesia potest illi hanc potestatem justis de causis adimere. IV. Papa deponi potest a Conuitio ob haeresi

Ergo etiam ob alia gravia crimina. V. Jus notaraedictat, quod membra, quae totum corpus infigiunt , possint imputari : Atqui Papa flagitiose vivens est tale membrum, quod pravo suo exemplo totam Ecclesiam inficit. Ergo. VI. Papa potest se abdicare Papatu. E go etiam potest invitus deponi. R. ad I. Quamvis Poci-tifex inutilis et noxius magnum sit Ecclesiae malum , Ionge maius tamen Ecclesiae impenderet malum , Si

Episcopi, vel congregati in conciliis, vel dispersi ,

deponere possent Romanum Pontificem: non enim tam grave incommodum a malo Pontifice metuendum est , quam a diuturno schismate, nullasque foret tam sam ctus Pontifex , qui quaesito quocunque demum praetexta , se in ordinem redigendum esse non timeret. Neque propterea Pontificis vitia sine remedio sunt: rogari enim monerique potest non a Cardinalibus modo ,

nut Concilio, sed etiam a Christianis prinei pibus laia

cis : quae omnia si non prosint, oratio adhibenda est, medium inter reliqua omnia efficacissimum. Profecto si superioritas Principum Reipublicae magis proficua est, quamvis ea per accidens aliqui abutantur : superioritas quoque Pontificum ad Ecclesiae pacem et tranquillitatem magis conducere merito censenta est. Ad II. N. A. Pontifex non Ecclesiae , sed Christi est minister, Pater, Pastor, et Doctor Ecclesiae. Ad Ill. N. A. Eo-clesia non consert Elaeto potestatem Papulem ; sed tam tum personam designat, cui potestas immediate a Deo consertur. Ad IV. N. C. Propter haeres in Papa desineret esse membrum Ecclesiae. Ergo multo magis desineret

168쪽

DE SUPREMA ADUORIT. ROΜ. PONTIF. 165 esse caput Ecclesiae: At vero propter alia peccata , quamvis serent haeresi graviora, charitatem quidem amitteret, at non desineret esse membrum et caput Ecelesiae. Ad U. D. M. Jas naturae dictat, quod me Bra possint amputari ad praecavendum majus malum.

si sint minus principalia , sine quibus vita hominis prorogari potest, C. M. Membrum principale , quale est caput, N. M. Ad Vl. N. C. Papa potest libere a dicare se iure suo, quod habet: oontra vero Ecclesia, Pontifice inferior, non potest sibi hoc jas arrogare, quod a Deo non a epit.

CONTROVERSIA VII.

AN ROMANUS PONTIFEX IN MATERIA FIDEI ET MORUM, EX CATHEDRA LOQUENS, SE SOLO SIT INFALLI BILIS 3 CDXIV.

Qu6madmodum Catholici Doctores fere omnes, Ga

Iis aliquot exceptis, Romanum Pontificem Conciliis O cumenteis superiorem esse a ita etiam eundem ex cathedra loquentem, in materia fidei et morum se solo infallibilem esse contendunt. Dixi I. Ex cathedra loquem tem. Quando nimirum tamquam Pastor et caput Ecclesiae circa fidei et morum quaestiones totam Ecclesiam , seu universos Fideles alloquitur , eosque ad credendum propositum dogma obligat , aut contrarium sentientes anathemate percellit: ut persona enim privata , uousen tientibus etiam Pontifieiae Infallibilitatig patrociis , absolute errare potest, Il. In materia /dei et morum. Ἀ

169쪽

- 166 ARTICULUS III. CONTRIVERSIA VII. .

aliis enim quaestionibus, ut etiam pari faeti non comnexi cum iure , follibilis est. III. Se solo , antequam etiam accedat Ecclesiae , sive totius, sive maiori saltem ex parte consensus : ita ut quam primum fidelibus legitime ac sufficienter constiterit , dogma aliquod ad fidem pertinens , credeudum proponi universae Ecclesiacta legitimo et indubitvlo Romano Pontifice , omnes teneantur illud credere, neminique liceat Decretum illud quocunque praetextu reij cere , aut expectare Eeclesiae

CD XV. Galli Pontificiae insallibilitatis hostes, in

duas abeunt opiniones. I. est Turnelii, aliorumque, Decreto Cleri Gallicani A. 1682. magis conformis , qui docent Romani Pontificis Decreta hon esse irresorma lia etiam quoad fidem et mores , nisi Ecclesiae consensus accςsserit. Quamquam et ipsi circa sensum hi ij asconditionis non conve aiunt; cum aliqui putent sufficere consensum notabilis partis , alii majoris partis Episcoporum . quidam denique requirant unanimitatem Episcoporum , si non omnino physicam , saltem moralem. II. est Bossueti , Launoli, 'aliorumque , qui putant, ut instilli bile sit Romam Pontificis Decretum in causa fidei et morum , non requiri consensum Universalis Ecclesiae ;sed qufficere consensum Romanae Ecclesiae , pro uti haeci particularis Ecclesia est : ae di crimen faciunt inter Se dem Apostolicam , et sedentem in ea : illam esse insciuli bilem contendunt; hune vero fallibilem. At vero, quam-ν is diuecrimen aliquod inter Sedem Romanam , et Poatificem in ea sedentem dari concedamus, v. g. quod Eomanas Pontifex moriatur , Sedes autem Romuna Semper vigeat : quod diversa sint merita personalia Ponti-

suum, eadem tamen jura Romanae Sedis, juxta illud

170쪽

DE SUPREΜΑ AUT HORIT. R0M. PONTIF. iis S. Leonis Epist. LIII. . ad Anatolium : Aliud sunt Sedes , aliud Praesidentes etc. Quod Romana Ecclesia semper sit Deo accepta et chara , non a atem hoc ipso Romanus Ponti seu ut privata persona etc.; in hae tamen

materia , ubi de insallibilitate activa judicii et doctrinae loquimur, distinctionem hunc absurdam esse comtendimus I. Qnia cum ad Sedem Apostoli eam accedi mus , fidei oracula postulaturi, non singulos Romanae Ecclesiae fideles interrogamus, nec Eeelesiam ipsam Romanam in Conciliam cogimus, sed Pontificis Maximi iudicium quaerimus. II. Quia solas Romanus Episcopas, non vero Roin anus Populus, aut Codlegium Cardinalium, docet ea quae ad fidem pertinent: neo potestas

iudicandi ac pascendi in Populo Romano, aut Collegio

Cardinalium est, sed in Romano Pastore , immediato Christi Vicario. Hinc Concilia non ah alio confirmationem petunt, quam a Romano Pontifice. III. Quia promissiones Christi Petro eju que Successoribus factae,

non ad Ecclesiam Romae existentem referendae sunt, Sed ad ipsum Petrum ejusque Successores ; cum Christus non dixerit , se fundaturum esse Ecclesiam suam supra Esiclesiam Romanam , sed supra Petrum : Neque Christus pro Romana Ecclesia, ut separata a Capite suo, rogam vit ne fides ejus deficeret, sed pro Petro, ejusque Sue- cessoribus. IV. Nulla dari potest ratio , nullumquo assignari potest fundamentum hocce privilegium infalli-hilitatis Romanue potius Ecclesiae concedendi ; quam ipsis Romanis Pontificibus : multoque consorinius sapientissimae dispositioni divinae providentiae videtur , quod infallibilitas haec in Capite , Magistro ac Pastore potius re ideat , quam in reliquis membris Eccle iae ;Cum neque membris Caput, neque discipalis docere Magistrum conveniat.

SEARCH

MENU NAVIGATION